Distinctio VI — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO VI
Capitulum 1 (26)
- Quod de maioribus et minoribus quidam ceciderunt, inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.
Praeterea sciri oportet quoniam sicut de maioribus et minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt ; inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior ; nec inter stantes aliquis eo fuit dignior, sicut testimoniis auctoritatum monstratur.
2. Ait enim Iob :
Et in Ezechiele legitur :
Quod Gregorius exponens ait :
Item in Ezechiele legitur :
id est omnis angelus quasi operimentum eius erat, quia, ut dicit Gregorius,
Unde et vocatus est Lucifer, sicut testatur Isaias :
3. Qui non unus ordo, sed unus spiritus accipiendus est ; qui teste Isidoro, postquam creatus est, eminentiam naturae et profunditatem scientiae suae perpendens, in suum Creatorem superbivit, in tantum quod etiam Deo se aequare voluit, ut in Isaia dicitur :
Similis quidem Deo esse voluit non per imitationem, sed per aequalitatem potentiae.
Capitulum 2 (27)
- Unde et quo deiectus fuerit merito suae superbiae.
Et tantae superbiae merito, de caelo, id est de empyreo, in quo cum aliis fuerat, deiectus est in istum caliginosum aërem cum omnibus suae pravitatis consortibus. Nam, ut Ioannes ait in Apocalypsi,
quia Lucifer ille, aliis maior, non solus cecidit, sed cum eo alii multi, qui ei in malitia consenserunt, eosque cadentes huius caliginosi aëris habitaculum recepit.
2. Et hoc ad nostram probationem factum est, ut sit nobis causa exercitationis.
Unde Apostolus :
Quia daemones, qui sunt spirituales et nequam, in hoc turbulento aëre nobis propinquo, quod caelum appellatur, habitant ; unde et diabolus
dicitur.
Capitulum 3 (28)
Quod non est concessum eis habitare in caelo vel in terra.
Non enim est eis concessum habitare in caelo, quia clarus locus est et amoenus ; nec in terra nobiscum, ne homines nimis infestarent ; sed iuxta apostoli Petri doctrinam, in Epistola canonica traditam, in aëre isto caliginoso, qui eis quasi carcer usque ad tempus iudicii deputatus est. Tunc autem detrudentur in baratrum inferni, secundum illud :
Capitulum 4 (29)
Quod daemones alii aliis praesunt et habent etiam alias praelationes.
Et sicut inter bonos angelos alii aliis praesunt, ita et inter malos alii aliis praelati sunt, et alii aliis subiecti. Quamdiu enim durat mundus, angeli angelis, et homines hominibus, et daemones daemonibus praesunt ; sed in futuro omnis evacuabitur praelatio, ut docet Apostolus.
Habent quoque, secundum modum scientiae maioris vel minoris, praelationes alias maiores vel minores. Quidam enim uni provinciae, alii uni homini, aliqui uni vitio praesunt. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus luxuriae et huiusmodi, quia de illo vitio maxime potest homines tentare a quo nominatur. Inde est etiam quod nomine daemonis divitiae vocantur, scilicet mammona. Est enim Mammona nomen daemonis, quo nomine vocantur divitiae secundum Syram linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias cui velit, sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem.
Capitulum 5 (30)
An omnes daemones sint in hoc aëre caliginoso, an aliqui sint in inferno.
Solet autem quaeri utrum omnes in isto aëre caliginoso sint, an aliqui iam sint in inferno.
Quod in inferno quotidie descendant aliqui daemonum, verisimile est, qui animas illuc cruciandas deducunt. Et quod illic aliqui semper sint, alternatis forte vicibus, non procul est a vero, qui illic animas detinent atque cruciant. Quod autem animae malorum illuc descendant atque ibi puniantur, ex eo constat, quod Christus ad inferos descendit, ut iustos qui ibi tenebantur educeret : si enim iusti illuc descendebant, multo magis iniusti ; et sicut tradit auctoritas, cum iustos eduxit, iniquos ibi reliquit. Momordit enim infernum, non absorbuit.
Capitulum 6 (31)
- Quidam putant Luciferum in inferno religatum ex quo tentavit Christum et victus est, quem dicunt primum hominem tentasse et vicisse.
De Lucifero autem quidam opinantur quod ibi religatus sit et ad nos tentandos non habeat nunc accessum, quia in Apocalypsi legitur :
quod erit novissimo tempore Antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam, si fieri potest, moveantur electi. Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore quo tentavit Christum in deserto vel in passione et victus est ab eo. Ipsum putant primum hominem tentasse et vicisse, et secundo Deum, sed ab eo victum esse et ideo in inferno religatum.
Alii putant ex quo cecidit illuc demersum*.
Alii autem putant ex quo cecidit, pro peccati sui magnitudine, illuc fuisse demersum.
- Quod Lucifer non habet potestatem quam habebit tempore Antichristi. *
Sed sive in infernum demersus sit sive non, credibile est eum non habere facultatem accedendi ad nos quam habebit in tempore Antichristi, in quo fraudulenter ac violenter operabitur ; et ideo forte dicitur tunc solvendus, quia tunc dabitur ei a Deo potestas tentandi homine quam modo non habet.
Capitulum 7 (32)
Quod daemones semel victi a sanctis, non accedunt amplius ad alios.
Aliis quoque, qui a sanctis iuste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi videtur adimi.
Unde Origenes :
Hoc autem quidam putant intelligendum tantum de illo vitio in quo superatus est : ut si de superbia aliquem virum sanctum tentat et vincitur, ultra non liceat ei illum vel alium de superbia tentare.
