Distinctio XXXVII — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXXVII
Capitulum 1 (243)
- Aliorum ponit sententiam, qui dicunt malos actus nullo modo esse a Deo nec esse bonos, sive in eo quod sunt, sive alio modo.
Sunt autem et alii plurimi longe aliter de peccato et de actu sentientes. Asserunt enim voluntatem malam et actum malum peccata esse, et nulla ratione bona ; nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt.
2. Quare peccatum dicitur esse nihil secundum hos*.
id est peccatum ; quod dicitur esse nihil, non quia non sit actio vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non-esse deducit. Qui enim a summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur.
Ideoque Augustinus dicit, Super Ioannem,
Hac igitur ratione adstruunt peccatum nihil esse, quia a vero esse hominem elongat. Voluntatemque malam, atque actionem sive locutionem malam, peccatum esse dicunt, quia praevaricatio et inobedientia haec sunt et contra legem Dei fiunt ; quae tamen sunt, sed ab homine vel a diabolo, non a Deo. Nullatenus enim a Deo haec esse dicunt, sive in quantum sunt, sive alio modo.
- Qualiter determinent verba Augustini praemissa, quibus ait : Omne quod est, in quantum est, bonum est.
Illaque Augustini verba, quibus dicit « omne quod est, in quantum est, bonum esse et Deum habere auctorem », de naturis sive substantiis accipienda fore tradunt. Substantiae vero nomine atque naturae dicunt significari substantias ipsas et ea quae naturaliter habent, scilicet quae concreta sunt eis ; sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium et voluntatem et huiusmodi. Quod ex verbis Augustini praemissis colligitur, ubi hominem appellat naturam, et malum hominem malam naturam.
4. Secundum istos actus mali non sunt naturae vel substantiae*.
Secundum hanc igitur assertionem vel acceptionem mali actus non sunt naturae vel substantiae, nec etiam boni actus. Quod utique Augustinus videtur innuere in libro Retractationum, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim quomodo intelligendum sit quiddam in libro De vera religione ab eo traditum, ait :
Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias et actiones sive peccata. Ideoque asserunt praefati doctores actiones, interiores vel exteriores, non esse naturas vel substantias ; quae si malae sunt, peccata sunt, neque a Deo sunt.
Quod vero mali actus non sint naturae, Augustinus videtur notare in prima responsione contra Pelagianos, ita dicens :
Idem in quarta :
Item :
- Secundum hos res aliquae sunt quae a Deo non sunt, quibus homines mali sunt.
Ex quo colligitur res aliquas esse quae a Deo non sunt, eisque homines mali sunt.
Quod nihilominus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Enchiridion, determinans illa verba prophetiae :
dicit
Sunt ergo aliquae res, quibus homines mali sunt.
Id autem quo homo fit deterior a Deo non est, quia, ut ait Augustinus in libro 84 Quaestionum,
Non est igitur Deus auctor rerum quibus homo fit deterior. At sunt aliquae res, ut dictum est, quibus homines mali fiunt ; sunt igitur aliquae res quae a Deo non sunt, quia peccata ipsae sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis Deum non esse auctorem malorum, id est eorum quae peccata sunt.
Capitulum 2 (244)
- Ex parte horum praemissae opponitur sententiae in illo verbo : Deus auctor malorum non est.
In hoc autem verbo superiorum sententiae recte opponitur, qui dicunt Deum non esse auctorem eorum quae mala sunt in quantum mala sunt, sed in quantum sunt ; et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. Quid igitur mirum si Deus dicitur non esse auctor eorum in quantum nihil sunt, cum nihili nullus auctor exsistere queat ? Ideoque, cum dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa dicunt esse, quae naturaliter sunt ; ea vero naturaliter esse dicunt non solum quae substantiae sunt vel concreta substantiis, qualiter supra acceperunt, sed et omnia quae naturam non privant bono. Et ita secundum eosdem multiplex in scripturis fit intelligentia, ubi de natura sive substantia, vel de his quae naturaliter sunt, sermo occurrit.
2. Augustinus*.
Sed super illum locum Psalmi :
ita Augustinus de substantia disserit ut praemissae sententiae videatur consentire, dicens :
Intendant diligenter his verbis praemissarum assertores sententiarum et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit.
- Illarum vero sententiarum iudicium prudentis lectoris, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quae adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.
4. Quod de peccato, non de poena intelligitur, cum dicitur Deus non esse auctor mali.
Cum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, scilicet quod Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen ne malorum nomine poenas sicut peccata generaliter includas. Poenarum enim Deus auctor est, sicut ipse per Prophetam ait :
Item alibi ex persona sua ait :
Ecce hic dicitur creasse et fecisse mal um ; sed mali nomine poena intelligitur, non peccatum ; sicut e converso cum dicitur « Deus non est auctor malorum », nomine mali peccata intelliguntur.
5. Quod poena malorum est a Deo*.
Quomodo dictum sit : Deus mortem non fecit*.
Ideoque Augustinus, qui dixerat in libro 84 Quaestionum quod Deus auctor mali non sit, in I libro Retractationum quomodo id intelligendum sit, aperit dicens :
Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud pro quo mors infligitur, id est peccatum.
Audisti, lector, causam dictorum ; ex qua intelligentia sana firmatur, cum dicitur : Deus non est auctor mali et
