Distinctio XXVI — Livre II — Petter LOMBARD

Petter LOMBARD - Livre II

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

 

Capitulum 1 (162)

 

  1. De gratia operante et cooperante.

Haec est gratia operans et cooperans. Operans enim gratia praeparat hominis voluntatem ut velit bonum ; gratia cooperans adiuvat ne frustra velit.

Unde Augustinus in libro De gratia et libero arbitrio

Cooperando Deus in nobis perficit, quod operando incipit ; quia ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ut ergo velimus, operatur ; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobis cooperatur. Tamen sine illo, vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus.

 

2. Quae sit operans gratia et quae cooperans*.

Ecce his verbis satis aperitur quae sit operans gratia et quae cooperans. Operans enim est, quae praevenit voluntatem bonam : ea enim liberatur et praeparatur hominis voluntas ut sit bona, bonumque efficaciter velit ; cooperans vero gratia voluntatem iam bonam sequitur adiuvando.

 

3. Augustinus*.

Unde Augustinus, Contra Iulianum haereticum, qui bonam voluntatem tantum esse ex libero arbitrio dicebat, atque hominem per liberum arbitrium posse bonum velle et operari sine gratia asserebat, ait :

Apertam de commendatione gratiae Apostolus protulit sententiam cum ait : Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Hoc si attenderes, Iuliane, non extenderes contra gratiam merita voluntatis humanae. Non enim ideo miseretur Deus alicuius, quia voluit et cucurrit, sed ideo voluit et cucurrit, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas homini a Deo, et a Domino gressus hominis diriguntur ; ideoque congrue ait : Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.

Augustinus, De perfectione iustitiae* :

Non quia hoc sine voluntate nostra agatur, sed quia voluntas nostra nil boni agit nisi divinitus adiuvetur.

Augustinus, Ad Paulinum*.

Unde alibi Apostolus ait :

Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Non ideo dicit quia nihil boni agebat, sed quia nihil boni ageret si illa non adiuvaret.

 

His testimoniis aperte insinuatur quia voluntas hominis gratia Dei praevenitur atque praeparatur, ut fiat bona, non ut fiat voluntas, quia et ante gratiam voluntas erat, sed non erat bona et recta voluntas.

 

 

Capitulum 2 (163)

 

  1. Quid sit voluntas.

Voluntatem ipsam Augustini in libro De duabus animabus ita definit : 

Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid non admittendum vel adipiscendum.

2. De operante gratia et cooperante et hominis voluntate adhuc agit*.

Haec autem, ut non admittat malum et adipiscatur bonum, praevenitur et praeparatur Dei gratia.

Augustinus in Enchiridion :

Unde Apostolus, gratiam praevenientem et subsequentem commendans, id est operantem et cooperantem, vigilanter dixit :

Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei,

 et non e converso : Non est miserentis Dei, sed volentis et currentis. Nam

si, ut quibusdam placuit, quod dictum est ita accipiatur : Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei , tanquam diceretur : Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei ; econtra dicitur : Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis. Ac per hoc, si recte dictum est illud, quia id voluntas hominis sola non implet ; cur non etiam a contrario recte dicitur : Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis, cum id misericordia Dei sola non impleat ? Homo enim credere vel sperare non poterit nisi velit, nec pervenire ad palmam nisi voluntate currat. Restat ergo ut ideo ita recte dictum intelligatur, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam praevenit et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam. Nolentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit.

 

Ecce his verbis, et aliis praemissis, evidenter traditur quia voluntas hominis praeparatur et praevenitur gratia Dei ut bonum velit, et adiuvatur ne frustra velit.

 

  1. Quod bona voluntas comitatur gratiam.

Itaque bona voluntas comitatur gratiam, non gratia voluntatem.

Unde Augustinus, Ad Bonifacium Papam scribens contra Pelagianos, inquit :

Cum fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, voluntate comitante, non ducente, pedissequa, non praevia.

 

Ecce hic expresse habes quod gratia praevenit bonae voluntatis meritum, et ipsa voluntas bona pedissequa est gratiae, non praevia.

 

 

Capitulum 3 (164)

 

  1. Quae sit gratia voluntatem praevenlens, scilicet fides cum dilectione.

Et si diligenter intendas, nihilominus tibi monstratur quae sit ipsa gratia voluntatem praeveniens et praeparans, scilicet fides cum dilectione.

Ideoque Augustinus in eodem, tractans quomodo iustificati simus ex fide et tamen gratis (utrumque enim dicit Apostolus), ait :

Apostolus qui dicit : Iustificati ex fide, alibi ait : Iustificati gratis per gratiam. Hoc enim ideo dixit, ne fides ipsa superba sit ; ne dicat sibi : Si ex fide iustificati, quomodo gratis ? Quod enim fides meretur, cur non potius redditur quam donatur ? (Attende !*) Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit : Habeo fidem ut merear iustificationem, respondetur ei : Quid habes quod non accepisti ? Fides enim qua iustificatus es, gratis tibi data est.

 

Hic aperte ostenditur quod fides est causa iustificationis.

 

  1. De beneficio quo voluntas liberatur*.

Et ipsa est, gratia et beneficium quo hominis praevenitur voluntas et praeparatur.

Unde Augustinus in libro Retractationum

Voluntas est qua et peccatur et recte vivitur. Voluntas vero ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute qua peccati serva facta est, et ut vitia superet adiuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest. Et hoc beneficium, quo liberatur, nisi eam praeveniret, iam meritis daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur.

Praevenitur ergo bona hominis voluntas illo gratiae beneficio, quo liberatur et praeparatur.

 

3. Et illud beneficium fides Christi recte intelligitur, sicut Augustinus in Enchiridion evidenter ostendit dicens : 

Ipsum arbitrium liberandum est post illam ruinam a servitute peccati. Nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam, quae in fide Christi posita est, liberatur, ut voluntas ipsa praeparetur.

Ecce aperte dicit gratiam per quam liberatur arbitrium et praeparatur voluntas, positam esse in fide Christi. 

Fides enim Christi, ut in eodem ait, impetrat quod lex imperat.

 

 

Capitulum 4 (165)

 

1. Quod voluntas bona quae praevenitur gratia, quaedam Dei dona praevenit.

Ipsa tamen eadem quaedam gratiae dona praevenit.

Unde Augustinus in Enchiridion

Praecedit bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia. Quae autem non praecedit, ipsa in eis est et ipsa iuvat. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis, et misericordia eius praeveniet me, et misericordia eius subsequetur me. Nolentem quippe praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis operetur et velle ? Itemque, cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus, a quo factum est ut velimus ?

Inde Apostolus ait :

Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.

 

Ex his apparet quod bona hominis voluntas quaedam dona Dei praevenit, quia eam comitatur gratia adiuvans ; et quibusdam praevenitur, quia eam praevenit gratia operans, scilicet fides cum caritate.

 

  1. Quae praedictis videantur contraria, scilicet quod videtur dici fidem esse ex voluntate.

Non est tamen ignorandum quod alibi Augustinus significare videtur quod ex voluntate sit fides, de illo verbo Apostoli scilicet,

Corde creditur ad iustitiam,

 ita Super Ioannem tractans : 

Ideo non simpliciter Apostolus ait creditur, sed corde creditur, quia cetera potest homo nolens, credere non nisi volens ; intrare ecclesiam et accedere ad altare potest nolens, sed non credere.

Item super Genesim ubi Laban et Bathuel dixerunt :

Vocemus puellam et quaeramus eius voluntatem,

dicit expositor : 

Quia fides est voluntatis, non necessitatis.

 

3. Responsio cum determinatione*.

Ad quae respondentes, dicimus non haec ita accipienda fore, ut ex voluntate hominis fides intelligatur provenire, cum ipsa sit proprie Dei donum, ut ait Apostolus, et ex ea bona hominis merita incipiant.

Per hanc enim, ut ait Augustinus super Psalmum 67, iustificatur impius, id est fit de impio pius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari ;

unde omnia bona merita incipiunt.

Sed potius haec ideo ita dicta sunt, quia non est fides nisi in eo qui vult credere ; cuius bonam voluntatem fides praevenit non tempore, sed causa et natura.

Unde Augustinus supra congruenter dixit quod

bona voluntas in eis donis est quae non praecedit et ipsa iuvat :

quia ea iuvat quibus praevenitur, dum eis consentit ad effectum boni ; et in eis est, quia tempore ab eis non praeceditur.

 

  1. Quaedam adhuc addit quae graviorem faciunt quaestionem, scilicet quod cogitatio boni praecedit fidem.

Ceterum hanc quaestionem magis acuunt et urgent verba Augustini quibus in libro De praedestinatione sanctorum utitur, pertractans illud verbum Apostoli :

Non quod sufficientes simus cogitare aliquid quasi ex nobis.

 

Attendant, inquit, hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Commendans enim istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita, inquit : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid,

 boni scilicet,

ex nobis. Qui autem non videat prius esse cogitare quam credere ? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. (Quid sit credere*.) Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, ut hic Apostolus tradit, nec credere ; quamquam et ipsum credere nihil est aliud quam cum assensione mentis cogitare.

 

Hic videtur insinuate quod cogitatio bona praecedat fidem, et ita bona voluntas praeveniat fidem, non praeveniatur ; quod praedictis adversari videtur.

 

  1. Determinatio*.

Ad hoc autem dicimus quod aliquando cogitation bona sive voluntas praevenit fidem, sed non est illa bona voluntas vel cogitatio qua recte vivitur. Illa enim sine fide et caritate non est.

Nam, ut ait Augustinus Ad Anastasium

sine Spiritu non est voluntas hominis libera, cum cupiditatibus vincatur.

Non est libera ad bonum nisi liberata fuerit ; non autem liberatur nisi

per Spiritum caritas diffundatur in cordibus.

Augustinus, De baptismo parvulorum*. Non est libera voluntas,

nisi eam liberet gratia per legem fidei,

 id est non est libera sine fide

operante per dilectionem ;

et illa sufficienter et vere bona est.

Non est enim fructus bonus, qui de caritatis radice non surgit ; si vero adsit fides operans per dilectionem, fit delectatio boni.

 

Capitulum 5 (166)

 

De illa cogitatione boni quae praecedit fidem plene disseritur.

Illa autem cogitatio sive voluntas, quae fidem et caritatem aliasque iustificationes praecedit, non sufficit ad salutem, nec recte vivitur ea. Hac voluntate concupiscitur illa bona voluntas quae est magnum bonum, ista vero non ; alia ergo est illa voluntas sive cogitatio, alia ista.

 

 

Capitulum 6 (167)

 

  1. Quod intellectus et cogitationem boni et voluntatem bonam praecedit*.

Et sicut illa istam praecedit, ita illam praevenit intellectus.

Unde Augustinus, ista distinguens super illum locum Psalmi :

Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas,

 ait :

Concupivit desiderare, inquit, non desideravi. Videmus enim ratione nonnunquam quam utiles sunt iustificationes Dei, sed infirmitate praepediti, aliquando non desideramus. Praevolat ergo intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus. Scimus bonum, nec delectat agere ; et cupimus ut delectet. Sic iste olim desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem, quorum potuit videre rationem. Ostendit itaque quibus quasi gradibus ad eas perveniatur : prius enim est ut videatur quam sint utiles et honestae ; deinde ut earum desiderium concupiscatur ; postremo ut proficiente gratia delectet earum operatio, quarum sola ratio delectabat.

 

2. Secundum verba Augustini gratiarum ordinem exponit*.

Attende hunc ordinem gratiarum, quem hic distincte assignat Augustinus : qualiter scilicet intellectus bonorum praecedit concupiscentiam eorundem, et ipsa concupiscentia delectationem, quae fit per fidem et caritatem ; qua habita, vere bona est voluntas qua recte vivitur ; ipsaque fidei cornes est, non praevia.

 

 

Capitulum 7 (168)

 

  1. Quod ante gratiam iustificationis multa in homine praecedunt bona : quaedam ex gratia et libertate arbitrii, quaedam ex libertate arbitrii tantum*.

Qui verba Augustini praemissa secundum hanc distinctionem considerat, nullam ibi repugnantiam fore animadvertit ; non ignorans etiam ante gratiam praevenientem et operantem, qua voluntas bona praeparatur in homine, praecedere quaedam bona ex Dei gratia et libero arbitrio, quaedam etiam ex solo libero arbitrio ; quibus tamen vitam non meretur, nec gratiam qua iustificatur.

Augustinus, De spiritu et littera* ; Ad Sixtum* :

Illius enim gratiae percipiendae, quae voluntatem hominis sanat, ut sanata legem impleat, nulla merita praecedunt. Ipsa est enim qua iustificatur impius, id est fit iustus qui prius erat impius ; meritis autem impii non gratia, sed poena debetur ; nec ista esset gratia, si non daretur gratuita.

Datur autem gratuita, quia nihil boni ante feceramus unde hoc mereremur.

 

  1. Quod ab homine bona fiunt et per liberum arbitrium tantum*.

Non negamus tamen multa, ante hanc gratiam et praeter hanc gratiam, ab homine fieri bona per liberum arbitrium, ut tradit Augustinus in Responsionibus contra Pelagianos, ubi dicit homines per liberum arbitrium agros colere, domos aedificare et alia plura bona facere sine gratia cooperante.

 

 

Capitulum 8 (169)

 

  1. Utrum una eademque sit gratia quae dicitur operans et cooperans.

Hic considerandum est, cum praedictum sit per gratiam operantem et praevenientem voluntatem hominis liberari ac praeparari ut bonum velit, et per gratiam cooperantem et subsequentem adiuvari ne frustra velit, utrum una et eadem sit gratia, id est unum munus gratis datum quod operetur et cooperetur, an diversa : alterum operans, et alterum cooperans.

 

2. Hic dicit quod una sit, sed propter diversos effectus, diversa sortitur nomina*.

Quibusdam non irrationabiliter videtur quod una et eadem sit gratia, idem donum, eadem virtus, quae operatur et cooperatur, sed propter diversos eius effectus et dicitur operans et cooperans. Operans enim dicitur in quantum

liberat et praeparat voluntatem hominis ut bonum velit,

cooperans in quantum eandem

adiuvat ne frustra velit,

scilicet ut opus faciat bonum. Ipsa enim gratia non est otiosa,

sed meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.

 

 

Capitulum 9 (170)

 

Quid sit ipsa gratia et quomodo meretur augeri quaeritur.

Si vero quaeritur quomodo ipsa gratia praeveniens mereatur augeri, cum nullum meritum sit sine libero arbitrio, et quid sit ipsa gratia, an virtus annon, et si virtus, an actus vel non : ut hoc aperte insinuari valeat, praemittendum est tria esse genera bonorum.

 

 

Capitulum 10 (171)

 

Antequam solvat praemittit de tribus generibus bonorum.

Alia namque sunt magna, alia minima, alia media, ut Augustinus ait in I libro Retractationum :

Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt ; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt ; potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.

Item : 

Virtutibus nemo male utitur ; ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum quibus etiam non bene uti possumus ; nemo autem bene utendo, male utitur. Non solum autem magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit bonitas Dei.

 

Ecce habes tria genera bonorum distincta.

 

 

Capitulum 11 (172)

 

  1. In quibus bonis sit liberum arbitrium.

Quaeritur autem in quibus bonis contineatur liberum arbitrium.

De hoc Augustinus in I libro Retractationum ita ait :

In mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus ; sed tamen tale est ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus eius iam virtus est, quae in magnis reperitur bonis quibus male uti nuilus potest. Et quia bona et magna et media et minima ex Deo sunt, sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, qui virtus est et in magnis numeratur bonis.

 

  1. Praemissas auctoritates considerari et conferri iubet, ut possit solvi quod quaerebatur*.

Attende diligenter quae dicta sunt et confer in unum : sic enim aperietur quod supra quaerebatur. Dixit equidem opus virtutis esse bonum usum illorum bonorum quibus etiam non bene uti possumus, id est mediorum ; in quibus posuit liberum arbitrium, cuius quoque bonum usum dixit esse virtutem. Quod si est, non est ergo opus virtutis quod supra dixit, quia aliud est virtus, aliud opus eius.