Distinctio III — Livre II — Petter LOMBARD
Petter LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO III
Capitulum 1 (13)
- Quales facti fuerint angeli : quatuor eis attributa sunt in ipso initio suae conditionis.
Ecce ostensum est ubi angeli fuerint mox ut creati sunt ; nunc consequens est investigare quales facti fuerint in ipso primordio suae conditionis.
2. Et quatuor quidem angelis videntur esse attributa in initio subsistentiae suae, scilicet essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis ; et discretio personalis ; et per rationem naturaliter insitam intelligentia, memoria et voluntas sive dilectio ; liberum quoque arbitrium, id est libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas : poterant enim per liberum arbitrium, sine violentia et coactione, ad utrumlibet propria voluntate deflecti.
Capitulum 2 (14)
- An omnes angeli fuerint aequales in tribus, scilicet in essentia, in sapientia, in libertate arbitrii.
Hic considerandum est utrum in substantia spirituali et sapientia rationali et libertate arbitrii, quae omnibus inerant, omnes aequales fuerint : ut sit prima consideratio de substantia, secunda de forma, tertia de potestate.
Persona quippe substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas ; et ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas, ad formam vero intelligentiae perspicacitas, et ad potestatem voluntatis rationalis habilitas.
2. Hic dicit quod differentes fuerunt in illis.
Illae igitur essentiae rationales, quae personae erant et spiritus erant, naturaque simplices ac vita immortales, differentem essentiae tenuitatem, et differentem sapientiae perspicacitatem, atque differentem arbitrii habilitatem recte habuisse intelliguntur.
3. Per similitudinem corporum ita esse ostendit*.
Sicut in corporibus nonnulla differentia est secundum essentiam ac formam et pondus : quaedam enim aliis meliorem ac digniorem essentiam et formam habent, et alia aliis leviora atque agiliora sunt. Ad hunc igitur modum credendum est illas spirituales naturas convenientes suae puritati et excellentiae et in essentia et in forma et in facultate differentias accepisse in exordio suae conditionis, quibus alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituerentur, aliis maiora, aliis minora dona praestantis : ut qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam post per munera gratiae eisdem praeessent. Qui enim natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam maioribus gratiae muneribus praediti sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratiae dona habuerunt inferioresque constituti sunt, sapientia Dei aequo moderamine cuncta ordinantis.
4. Secundum quid consideranda est differentia facultatis arbitrii*.
In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturae virtutem, et differentem cognitionis et intelligentiae vim.
5. Quod nec minor tenuitas naturae infirmitatem, nec minor cognitio sapientiae ignorantiam, nec inferior libertas necessitatem inducit*.
Et sicut differens vigor et subtilitas naturae infirmitatem non adducit, minorque cognition sapientiae ignorantiam non ingerit, sic libertas inferor nullam arbitrio necessitates voluntatem imponit.
Capitulum 3 (15)
Quae communia et aequalia habuerunt angeli.
Et sicut in praedictis angeli differebant, ita et quaedam communia et aequalia habebant. Quod spiritus erant, quod indissolubiles et immortales erant, commune omnibus et aequale erat. In subtilitate vero essentiae, et intelligentia sapientiae, et libertate voluntatis differentes erant. Has discretiones intelligibiles invisibilium naturarum ille solus comprehedere potuit et ponderare, qui cuncta fecit
Capitulum 4 (16)
- An boni vel mali, iusti vel iniusti creati sint angeli, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.
Illud quoque investigatione dignum videtur, quod et a pluribus quaeri solet, utrum boni vel mali, iusti vel iniusti creati sint angeli, et an aliqua mora fuerit inter creatonem et lapsum, vel sine mora in ipso cretaionis exordio ceciderunt.
2. Opinio quorundam dicentium angelos in malitia creatos et sine omni mora ruisse*.
Putaverunt enim quidam angelos qui ceciderunt, creatos esse malos ; et non libero arbitrio in malitiam declinasse, sed in malitia a Deo factos esse ; nec aliquam fuisse moram inter creationem et lapsum, sed ab initio apostatasse ; alios vero creatos fuisse plene beatos.
3. Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini, Super Genesim, ita dicentis :
Idem in eodem :
- His aliisque testimoniis utuntur, qui dicunt angelos qui ceciderunt creatos fuisse malos et sine mora corruisse.
Eos vero qui perstiterunt ; perfectos et beatos fore creatos adstruunt auctoritate Augustini, qui Super Genesim dicit per caelum significari
- Aliorum sententia probabilis, qui dicunt omnes angelos creatos esse bonos et aliquam fuisse morulam inter creationem et casum*.
Aliis autem videtur omnes angelos creatos esse bonos, et in ipso creationis primordio bonos exstitisse : id est sine vitio ; iustosque fuisse : id est innocentes ; sed non iustos : id est virtutum exercitium habentes. Nondum enim praediti erant virtutibus, quae stantibus appositae fuerunt in con-firmatione per gratiam ; aliis per Iiberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus.
Aliquam etiam fuisse morulam aiunt inter creationem et lapsum vel confirmationem. Et in illa brevitate temporis omnes boni erant, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium. Et tales erant qui stare poterant, id est non cadere, per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium. Poterant enim peccare et non peccare, sed non poterant proficere ad meritum vitae nisi gratia superadderetur, quae addita est quibusdam in confirmatione.
- Auctoritate confirmant ita esse*.
Augustinus*.
Et ad hoc confirmandum utuntur testimonio Augustini, qui Super Genesim dicit angelicam naturam primo informiter creatam et caelum dictam, postea formatam et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa, perfecta dilectione ei inhaerens.
Unde prius dictum est :
et postea subditum :
Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux,
quia primo agitur de creatione spiritualis naturae informis, postea de formatione eiusdem.
7. Ratione idem adstruunt*.
Ratio quoque obviat illis qui dicunt angelos creatos fuisse malos. Non enim potuit Creator optimus auctor mali esse. Et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat ; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probatur quod boni erant omnes angeli quando primo facti sunt, sed ea bonitate quam natura incipiens acceperat.
8. Probationem Augustini contra illos inducit qui dicunt angelos factos malos ; verba in Iob determinat quae illi pro se inducebant.
Ideoque Augustinus, exterminans opinionem eorum qui angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos fuisse creatos ; et verba praemissa beati Iob, quae illi pro se inducebant, quomodo sint intelligenda aperit, ita dicens Super Genesim :
naturam igitur angelorum bonam fecit. Et
Ecce aperte ostendit qualiter praedicta verba Iob intelligenda sint, et angelicam naturam bonam creatam asseruit.
- Quomodo intelligenda sint verba Domini praemissa disserit, evidenter tradens angelos esse creatos bonos et post creationem cecidisse.
Deinde qualiter verba Domini, quae supra posuit, accipienda sint aperit ; ubi etiam sua quae praedixit verba determinat, evidenter docens angelos fuisse creatos bonos, et post creationem, interposita aliqua morula, cecidisse, ita inquiens :
Ecce hic aperte declarat angelos bonos esse creatos et post creationem cecidisse.
10. Et fuit ibi aliqua morula, licet brevissima.
Quod Origenes confirmat Super Ezechiel dicens :
Ecce aperte dicit post creationem interposita morula cecidisse.
11. Ideoque illa verba sic accipienda videntur :
id est statim post initium, quando sibi Dei aequalitatem promisit et se ipsum occidit, qui
homo
dicitur in Evangelio.
quia in ea non fuit, sed ab initio temporis, id est statim post initium temporis, apostatavit.
Potest etiam et sic accipi illud :
id est ex quo homo conditus fuit, quem per invidiam in mortem praecipitavit et fallaciter seduxit.
Ex praedictis igitur liquet angelos omnes bonos esse creatos, et post creationem quosdam cecidisse a bono quod habuissent, si perstitissent.
Capitulum 5 (17)
Quod triplex fuit in angelis sapientia ante casum vel confirmationem.
Hic inquiri solet quam sapientiam habuerint ante casum vel confirmationem.
Erat in eis naturalis cognitio triplex : qua sciebant quod facti erant, et a quo facti erant, et cum quo facti erant. Et habebant aliquam boni et mali notitiam, intelligentes quid appetendum vel respuendum illis foret.
Capitulum 6 (18)
An aliquam Dei habuerint dilectionem vel sui invicem.
Solet etiam quaeri utrum aliquam Dei vel sui invicem dilectionem habuerint.
Ad quod dici potest quoniam naturalem habebant dilectionem, ut memoriam, intellectum et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant, per quam tamen non merebantur.
