Distinctio XXX — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

Capitulum 1 (191)

 

Quod per Adam peccatum et poena transiit in posteros.

In superioribus insinuatum est - licet ex parte : non enim perfecte sufficimus - qualiter primus homo deliquerit, et quam pro peccato poenam subierit. Quibus adiciendum est peccatum simul ac poenam per eum transisse in posteras, sicut Apostolus ostendit inquiens :

Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, ita in omnes homines mors pertransiit.

 

 

Capitulum 2 (192)

 

Utrum illud peccatum fuerit originale an actuale.

Hic primo videndum est quod fuerit illud peccatum, originale scilicet an actuale ; et si de originali intelligatur, consequenter quid sit originale peccatum, et quare dicatur originale, et quomodo pertransierit vel pertranseat in omnes, diligenter investigandum est.

 

 

Capitulum 3 (193)

 

Quidam illud accipiunt de actuali*. 

Quibusdam placuit de peccato actuali Adae illud accipere, asserentibus hoc Apostolum sensisse, cum inferius ait :

Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita etc.

Evidenter, inquiunt, etiam ipso nomine exprimit Apostolus peccatum quod

per unum hominem intravit in mundum,

 scilicet  inobedientiam ; inobedientia vero peccatum actuale est.

 

 

Capitulum 4 (194)

 

  1. Quomodo intrasse in mundum dicunt.

Hoc autem dicunt intrasse in mundum non traductione originis, sed similitudine praevaricationis ; omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum exstitit.

 

2. Hoc dicunt Pelagiani*.

Hoc male senserunt quidam haeretici, qui dicti sunt Pelagiani, de quibus Augustinus in libro De baptismo parvulorum commemorat dicens : 

Sciendum est, inquit, haereticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse peccatum primae transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur quia, si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis, intelligi voluisset, eius principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo in libro Sapientiae dicitur : Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subiunxit Scriptura : Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius. Imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei ; sed aliud est quod exemplum est voluntate, peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus.

 

Non est igitur accipiendum peccatum Adae transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.

 

 

Capitulum 5 (195)

 

Hic aperit illud esse peccatum originale, quod transit in posteros.

Et est illud peccatum originale, ut aperte Augustinus testatur, quod per Adam transivit in omnes per eius carnem vitiatam concupiscentialiter generatos.

 

 

Capitulum 6 (196)

 

  1. Quid sit originale peccatum hic inquiritur.

Quod diligenter investigandum est quid sit. De hoc enim sancti doctores subobscure locuti sunt, atque scholastici doctores varia senserunt.

 

2. Quorundam de originali peccato opinio*.

Quidam enim putant originale peccatum esse reatum poenae pro peccato primi hominis, id est debitum vel obnoxietatem qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae pro primi hominis actuali peccato : quia pro illo, ut aiunt, omnibus debetur poena aeterna, nisi per gratiam liberentur.

Iuxta horum sententiam oportet dici originale peccatum nec culpam esse nec poenam. Culpam non esse ipsi fatentur. Poena quoque, secundum eos, esse non potest, quia si debitum poenae originale peccatum est, cum debitum poenae non sit poena, nec originale peccatum est poena.

Quod etiam quidam eorum admittunt, dicentes in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum ; et « reatum » ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem poenae. Et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis : quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt poenae ; sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exsulant filii secundum iustitiam fori.

 

 

Capitulum 7 (197)

 

  1. Quod originale peccatum est culpa auctoritatibus probat.

Sed quod originale peccatum culpa sit, pluribus Sanctorum testimoniis edocetur.

Gregorius*.

Super Exodum, ubi dicitur :

Primogenitum asini mutabis ove,

Gregorius ait :

Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobiscum traximus : unde et voluntate nostra peccatis implicamur.

 

Ecce culpam originalem dicit nos trahere ; unde constat peccatum originale culpam esse.

 

  1. Augustinus*.

Augustinus quoque, in libro De natura et gratia, de hoc eodem sic ait : 

Omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt : utique vel in se ipsis, vel in Adam ; quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter attraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt.

 

Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne nocuit genus humanum, quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus.

3. Augustinus*.

Idem, super Psalmum

Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur et morti. Ideo igitur se in iniquitatibus conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam et vinculum mortis : nemo enim nascitur nisi trahens poenam et meritum poenae.

Meritum autem poenae peccatum est ; omnis ergo qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit.

 

4. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepti trahunt.

Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est : 

Firmissime tene et nullatenus dubites omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci ; impietati subditum mortique subiectum, et ob hoc natura irae nasci filium ; a qua nullus liberatur nisi per fidem mediatoris Dei et hominum.

His aliisque auctoritatibus evidenter ostenditur peccatum originale culpam esse, et in omnibus concupiscentialiter genitis trahi a parentibus.

 

 

Capitulum 8 (198)

 

  1. Quid sit quod dicitur peccatum originale : scilicet fomes peccati, id est concupiscentia.

Nunc superest videre quid sit ipsum originale peccatum. Quod cum non sit actuale, non est actus sive motus animae vel corporis. Si enim actus est animae vel corporis, actuale utique peccatum est. Sed actuale non est ; non est igitur actus vel motus. Quid igitur ?

 

2. Originale peccatum dicitur fomes peccati, scilicet concupiscentia vel concupiscibilitas, quae dicitur lex membrorum, sive languor naturae, sive tyrannus qui est in membris nostris, sive lex carnis.

Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum

Est in nobis concupiscentia, quae non est permittenda regnare. Sunt et eius desideria, quae sunt actuales concupiscentiae : quae sunt arma diaboli, quae veniunt ex languore naturae.

 

Languor autem iste tyrannus est, qui movet mala desideria. Si ergo vis esse victor tyranni,

atque inermem inimicum invenire, non obedias concupiscentiae malae.

 

His verbis satis ostenditur fomitem peccati esse concupiscentiam.

 

 

Capitulum 9 (199)

 

1. Quod nomine concupiscentiae intelligitur fomes, quae dicitur fomes peccati.

Nomine autem concupiscentiae non actum concupiscendi, sed vitium primum significavit, cum eam dixit « legem carnis ».

Unde idem in tractatu De verbis Apostoli ait :

Semper pugna est in corpore mortis huius, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus ; quotidie minui potest, finiri non potest.

 Quae est autem concupiscentia curri qua nati sumus ? Vitium utique est, quod parvulum habilem concupiscere facit, adultum etiam concupiscentem reddit.

  1. Per simile ostendit*.

Sicut enim in oculo caeci in nocte vitium caecitatis est, sed non apparet, nec discernitur inter videntem et caecum nisi luce veniente : sic in puero vitium esse non apparet, donec aetatis provectioris tempus occurrat.

 

 

Capitulum 10 (200)

 

  1. Quod per Adam originale peccatum in omnes intravit, id est concupiscentia.

Ex his datur intelligi quid sit originale peccatum, scilicet vitium concupiscentiae, quod in omnes concupiscentialiter natos per Adam intravit, eosque commaculavit.

Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum

Adam, praeter imitationis exemplum, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Unde Apostolus recte ait : In quo omnes peccaverunt.

 

2. Quomodo intelligatur « in quo omnes peccaverunt ». 

Circumspecte et sine ambiguitate dixit hoc Apostolus : sive enim intelligatur in quo homine, sive in quo peccato, sanum est. 

 

In Adam enim omnes peccaverunt ut in materia, non solum eius exemplo, ut dicunt Pelagiani. Omnes enim ille unus homo fuerant,

id est in eo materialiter erant.

Ambrosius* : 

Manifestum est itaque omnes in Adam peccasse quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt sub peccato ; ex eo igitur cuncti sunt peccatores.

Augustinus, ad consulta Hilarii*.

Ita et in illo uno peccato quod intravit in mundum, recte omnes dicuntur peccasse : quia 

sicut ab illo uno homine, sic ab eodem uno peccato immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi baptismum absolvantur.

Augustinus, De baptismo parvulorum* : 

Alia ergo sunt propria peccata, in quibus tantum peccant quorum peccata sunt ; aliud hoc unum in quo omnes peccaverunt,

id est ex quo omnes

peccatores constituti sunt.

 

 

Capitulum 11 (201)

 

Quod sit peccatum in quo omnes peccaverunt, scilicet originale quod ex inobedientia processit.

Hoc est originale peccatum, quo peccatores nascuntur omnes concupiscentialiter geniti, quod ex Adam sive ex eius inobedientia emanavit, et in posteros demigravit.

Unde Apostolus consequenter

per inobedientiam unius hominis multos dicit constitutos esse peccatores :

quae est actuale peccatum ; cum ante dixerit

per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et in eo omnes peccasse :

quod de originali dictum est oportere accipi.

 

 

Capitulum 12 (202)

 

Ex quo sensu dictum est « per inobedientiam unius multos constitui peccatores ».

Quod ergo ait,

per inobedientiam unius multi constituti sunt peccatores,

 eo sensu dictum esse intelligendum est : quia ex inobedientia Adae, scilicet ex peccato actuali Adae, processit originale peccatum quo omnes peccatores nascuntur, ut et in illo esset et in omnes transiret.

 

 

Capitulum 13 (203)

 

  1. Quod peccatum originale in Adam fuit et in nobis est.

Unde Augustinus Iuliano haeretico, nullum peccatum in parvulis esse contendenti, respondens, aperte asserit peccatum originale ex voluntate Adae processisse, ac per eius inobedientiam in mundum intrasse.

 

2. Iuliani quaestio*.

Quaerit enim Iulianus per quid peccatum invenitur in parvulo, ita inquiens : 

Non peccat iste qui nascitur ; non peccat ille qui genuit ; non peccat ille qui condidit. Per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis ingressum ?

Responsio Augustini* : 

Ei respondet sancta pagina : Per unum hominem peccatum intravit in mundum : per unius inobedientiam, ait Apostolus. Quid quaerit amplius ? Quid quaerit apertius ? 

 

  1. Alia quaestio Iuliani*.

Item inquit Iulianus : 

Si per hominem peccatum intravit in mundum, peccatum vel ex voluntate, vel ex natura est. Si ex voluntate est, mala est voluntas quae peccatum facit ; si autem ex natura est, mala est natura.

Responsio Augustini*.

Cui 

respondeo : Ex voluntate peccatum est. Quaerit forte utrum originale peccatum ex voluntate sit. Respondeo prorsus et originale peccatum ex voluntate esse, quia hoc ex voluntate primi hominis seminatum est, ut in illo esset et in omnes transiret.

 

 

Capitulum 14 (204)

 

  1. Obiectio quorundam contra id quod supra dictum est, omnes in Adam fuisse homines.

Ad hoc autem quod diximus, in Adam fuisse omnes homines, quidam verborum sectatores sic obiciunt, dicentes : Non omnis caro quae ab Adam traducta est, in eo simul exsistere potuit quia multo maioris quantitatis est quam fuerit corpus Adae, in quo nec tot etiam atomi fuerunt, quot ab eo homines descenderunt. Quocirca verum non esse asserunt, substantiam uniuscuiusque in primo fuisse parente.

 

2. Responsio ubi aperitur qualiter fuerint in Adam secundum rationem seminalem, et quomodo ex eo descenderunt, scilicet lege propagationis.

Quibus responderi potest quod materialiter atque causaliter, non formaliter, dicitur fuisse in primo homine omne quod in humanis corporibus naturaliter est ; descenditque a primo parente lege propagationis ; et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte ; et ipsum in futuro resurget. Fomentum quidem habet a cibis, sed non convertuntur cibi in humanam substantiam, quae scillcet per propagationem descendit ab Adam.

 

3. Quomodo per propagationem descendit*.

Transmisit enim Adam modicum quid de substantia sua in corpora filiorum quando eos procreavit, id est aliquid modicum de massa substantiae eius divisum est et inde formatum corpus filii, suique multiplicatione, sine rei extrinsecae adictione, auctum est. Et de illo ita augmentato aliquid itidem separatur, unde formantur posterorum corpora. Et ita progreditur procreationis ordo lege propagationis usque ad finem humani generis. Itaque diligenter ac perspicue intelligentibus patet omnes secundum corpora in Adam fuisse per seminalem rationem, et ex eo descendisse propagationis lege.

 

 

Capitulum 15 (205)

 

  1. Auctoritate et ratione probatur nihil extrinsecum converti in humanam substantiam quae ab Adam est.

Auctoritas*.

Quod vero nihil extrinsecu m in humani corporis naturam transeat, Veritas in Evangelio significat dicens :

Omne quod intrat in os, in ventrem vadit et in secessum emittitur.

Ratio*.

Quod etiam ratione ostendi potest hoc modo : Puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget, quam habiturus erat si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo vitio corporis impeditus. Unde ergo illa substantia, quae adeo parva fuit in ortu, in resurrectione tam magna erit, nisi sui in se multiplicatione ? Unde apparet quod etiam si viveret, non aliunde, sed in se augmentaretur illa substantia ; sicut costa de qua facta est mulier et sicut panes evangelici .

 

  1. Quod cibi in carnem transeunt, sed non in eam quae descendit ab Adam*.

Non infitiamur tamen quin cibi et humores in carnem et sanguinem transeant, sed non in veritatem humanae naturae quae a primis descendit parentibus ; quae sola in resurrectione erit. Reliqua vero caro, in quam cibi transeunt, tanquam superflua in resurrectione deponetur ; quae tamen ciborum aliarumque rerum fomentis coalescit.