Distinctio XV — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

Capitulum 1 (82)

 

De opere quinti diei, quando creavit Deus ex aquis volatilia et natatilia.

Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram etc.

Opus quintae diei est formatio piscium et avium, quibus duo elementa ornantur ; et de eadem materia, id est de aquis, pisces et aves creavit, volatilia levans in aëra, et natatilia remittens gurgiti.

 

 

Capitulum 2 (83)

 

De opere sexti diei, quando creata sunt animalia et reptilia terrae.

Sequitur :

Dixit Deus : Producat terra animam viventem, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas etc.

Sextae diei opus describitur, cum terra suis animalibus ornari dicitur.

 

 

Capitulum 3 (84)

 

Utrum post peccatum venenosa animalia noxia facta fuerint, an propter peccatum nocere coeperint prius facta innoxia.

Augustinus, Super Gensesim* :

Quaeri solet de venenosis et perniciosis animantibus utrum post peccatum hominis ad vindictam creata sint, an potius creata innoxia peccatoribus nocere coeperint.

Solutio*.

Sane dici potest quod creata nihil homini nocuissent si non peccasset. Puniendorum namque vitiorum et terrendorum, vel probandae et perficiendae virtutis causa nocere coeperunt. Fuerunt ergo creata innoxia, sed propter peccatum facta sunt noxia.

 

 

Capitulum 4 (85)

 

Utrum minuta animalia tunc creata fuerint.

Augustinus* :

De quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est, utrum in primis conditionibus creata sint, an ex rebus corruptis postea orta sint. Pleraque enim de humidorum corporum vitiis vel exhalationibus, sive de cadaveribus gignuntur ; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum et fructuum ; et Deus auctor omnium est.

Solutio*.

Augustinus* :

Potest autem dici quod ea quae de corporibus animalium, maxime mortuorum, nascuntur, cum animalibus creata non fuerint nisi potentialiter et materialiter ; ea vero quae ex terra vel ex aquis nascuntur, vel ex eis quae terra germinante orta sunt, tunc creata fuisse non incongrue dici potest.

 

 

Capitulum 5 (86)

 

  1. Quare post omnia factus est homo.

Omnibus autem creatis atque dispositis, novissime factus est homo, tanquam dominus et possessor ; qui et omnibus praeferendus erat.

Unde sequitur :

Vidit Deus quod esset bonum, et ait : Faciamus hominem etc.

 

2. Antequam de factura hominis agat, de modo primae conditionis rerum, unde supra breviter tetigit, plenius agit : ubi viri catholici dissentire videntur, aliis dicentibus mundum in materia et forma ita fuisse simul creatum, aliis vero per intervalla temporum et dierum : secundum quos expositio, praemissa hucusque deducta.

Sed antequam de hominis creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus plenius versantes, clarius faciamus.

In hac enim rerum distinctione catholici tractatores dissentire, ut supra diximus, inveniuntur : aliis dicentibus res creatas atque distinctas secundum species suas per intervalla sex dierum ; quorum sententiae quia littera Genesis magis inservire videtur atque Ecclesia magis approbat, ideo hactenus studiose docuimus quomodo ex illa communi materia prius informiter facta, postea rerum corporalium genera per sex dierum volumina distinctim sint formata.

 

 

Capitulum 6 (87)

 

  1. Hic illorum prosequitur opinionem qui simul omnia facta contendunt.

Aliis autem videtur quod non per intervalla temporum facta sint, sed simul ita formata ad esse prodierint.

Quod Augustinus, Super Genesim, pluribus modis nititur ostendere, dicens elementa quatuor ita formata sicut modo apparent ab initio exstitisse, et caelum sideribus ornatum fuisse ; quaedam vero non formaliter, sed materialiter tunc facta fuisse, quae post per temporis accessum formaliter distincta sunt, ut herbae, arbores et forte animalia. Omnia ergo in ipso temporis initio facta esse dicunt, sed quaedam formaliter et secundum species quas habere cernimus, ut maiores mundi partes ; quaedam vero materialiter tantum.

 

2. Sed, ut dicunt, Moyses, loquens rudi et carnali populo, locutionis modum temperavit, de Deo loquens a simili hominis qui per moras temporum opera sua perficit, cum ipse simul sua opera fecerit.

Unde Augustinus : 

Ideo, inquit, Moyses divisim refert Deum illa opera fecisse, quia non potuit simul ab homine dici, quod a Deo simul potuit fieri.

Item : 

Potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus operandi temporibus non divisit.

Illi qui bis auctoritatibus et aliis huiusmodi inbaerentes dicunt quatuor elementa atque caeli luminaria ita formata simul esse habuisse, illos sex dies, quos Scriptura memorat, sex rerum genera, id est distinctiones appellant, quae simul factae sunt, partim formaliter, partim causaliter.

 

 

Capitulum 7 (88)

 

Quomodo intelligendum Deum requievisse ab omni opere suo.

Iam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet. Scriptum est quia

complevit Deus die septimo opus suum, et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

Beda* :

Requievisse dicitur Deus die septimo, 

non quasi operando lassus, sed ab universo opere requievit, quia novam creaturam facere cessavit. Requiescere enim cessare dicitur ; unde in Apocalypsi : Non habebant requiem dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus, id est dicere non cessabant.

Augustinus* :

Requievisse igitur Deus dicitur, quia 

cessavit a faciendis generibus creaturae, quia ultra nova non condidit. Usque nunc tamen, ut Veritas in Evangelio ait, operatur Pater cum Filio, scilicet administrationem eorundem generum quae tunc instituta sunt. Creatoris enim virtus causa subsistendi est omni creaturae. Quod ergo dicitur : Pater meus usque modo operatur, et ego operor, illud universae creaturae continuam administrationem ostendit. Die igitur septimo requievit, ut novam creaturam ulterius non faceret, cuius materia vel similitudo non praecesserit ; sed usque nunc operatur, ut quod condidit continere et gubernare non cesset.

 

 

Capitulum 8 (89)

 

  1. Qualiter accipiendum sit quod Deus dicitur complesse opus suum septimo die, cum tunc requievit ab omni opere suo.

Sed quaeritur quomodo septimo die dicatur Deus complevisse opus suum, cum ab omni opera illo die quieverit, nec aliquod genus novum rerum fecerit.

 

2. Secundum aliam litteram nihil ibi est quaestionis, quam sequitur Augustinus*.

Alia translatio habet :

Consummavit Deus die sexto opera sua,

 quae nihil quaestionis affert ; quia manifesta sunt quae in eo facta sunt, et omnium consummatio eo die perfecta est, sicut Scriptura ostendit cum ait :

Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona.

 

 

Capitulum 9 (90)

 

Quomodo omnia a Deo facta dicantur esse valde bona.

Augustinus in Enchiridion*.

Omnia quidem naturaliter bona erant nihilque in sui natura vitii habentia. Et sunt bona quae condidit Deus 

etiam singula, simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis.

Sexto igitur die facta est omnium operum consummatio.

 

  1. Hic redit ad quaestionem propositam, scilicet quomodo verum sit Deum septimo die complesse opus suum.

Beda*.

Ideo praemissa oritur quaestio, 

quomodo dicatur Deus die septimo opus suum complesse, quod hebraica veritas habet, in quo tamen nihil novum creasse dicitur, (Solvit* :) nisi forte dicatur die septimo complevisse opus suum, quia ipsum benedixit et sanctificavit, sicut subicit Scriptura : Benedixit diei septimo et sanctificavit illum. Opus enim est benedictio et sanctificatio, sicut Salomon aliquid operis fecit cum templum dedicavit.

 

 

Capitulum 10 (91)

 

  1. Quae sit sanctificatio et benedictio septimi diei.

Illum autem diem sanctificasse et benedixisse dicitur, quia mystica prae ceteris benedictione et sanctificatione eum donavit.

Unde in Lege dicitur :

Memento sanctificare diem sabbati.

 

2. Quare numerando dies usque ad septimum procedimus.

Et inde est quod numerando dies usque ad septimum procedimus, et dicimus septem esse dies, quorum repetitione omne tempus agitur ; non quin alius sit ab illis dies octavus, et nonus, et sic de ceteris ; sed quia in sex diebus rerum genera distincta sunt, et in septimo, licet non fuerit novum genus rerum institutum, fuit tamen in eo quasi quidam novus status, sanctificationis operum et requietionis opificis.

 

3. Alia solutio, qua littera exponitur*.

Potest etiam sic exponi illud :

Complevit Deus die septimo opus suum,

 id est completum et consummatum vidit.