Distinctio XXI — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXI
Capitulum 1 (122)
- De invidia diaboli qua ad hominem tentandum accessit.
Videns igitur diabolus hominem per obedientiae humilitatem posse ascendere unde ipse per superbiam corruerat, invidit ei ; et qui prius per superbiam fuerat
id est deorsum lapsus, zelo invidiae factus est
id est adversarius.
2. Quare prius ad feminam venit*.
Unde et mulierem tentavit, in qua minus quam in viro rationem vigere novit. Eius enim malitia, ad tentandam virtutem timida, humanam naturam in ea parte ubi debilior videbatur aggressa est, ut si forte illic aliquatenus praevaleret, postmodum fiducialius ad alteram, quae robustior fuit, pulsandam vel potius subvertendam accederet. Primum igitur solitariam feminam exploravit, ut in ea primum omnem suae tentationis vim experiretur.
Capitulum 2 (123)
- Quare in aliena forma venit.
Sed quia illi per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret, quem virtute superare nequiret. Ne autem fraus illius nimis manifestaretur, in sua specie non venit, ne aperte cognosceretur et ita repelleretur. Iterum, ne nimis occulta foret fraus eius, quae caveri non posset, et homo simul videretur iniuriam pati si taliter circumveniri permitteret eum Deus ut praecavere non posset, in aliena quidem forma venire permissus est diabolus, sed in tali, in qua eius malitia facile posset deprehendi. Ut igitur in propria forma non venerit, voluntate sua factum est ; ut autem forma suae malitiae congruenti veniret, divinitus factum est.
2. Quare nonnisi in forma serpentis accessit*.
Venit igitur ad hominem in serpente, qui forte, si permitteretur, in columbae specie venire maluisset ; sed non erat dignum ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus Sanctus appariturus erat. Non ergo nisi per serpentem tentare permissus fuit diabolus, ut per illud quod foris erat, astutiam tentantis animadvertere femina quiret. Diabolus enim per serpentem tentabat, in quo loquebatur.
Capitulum 3 (124)
Quare dictus est serpens callidior cunctis animantibus*.
Augustinus, Super Genesim*.
Ideoque serpens dictus est esse
quia, ut ait Augustinus,
Capitulum 4 (125)
- Quod non elegit serpentem ut per eum tentaret.
Quem tamen ad tentendum non elegit diabolus, sed per quod animal permissus fuit tentavit.
Unde Augustinus, Super Genesim :
2. Strabus* :
3. Augustinus, Super Genesim* :
4. Hic quaeri solet quare mulier non horruit serpentem.
Quia cum noverit creatum esse, etiam officium loquendi a Deo accepisse putavit.
Capitulum 5 (126)
- De modo tentationis.
Quare ab interrogatione exorsus est*.
Tentatio autem hoc modo facta est. Stans coram femina, hostis superbus non audet in verba persuasionis exire, metuens deprehendi ; sed sub interrogatione eam aggreditur, ut ex responsione colligere qualiter in malitia procedere posset.
- Verba serpentis, responsio mulieris*.
Cur, inquit, praece pit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur ; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praece pit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus, ne forte moriamur.
3. Addit serpens, nactus fiduciam ex verbis mulieris, promissionem falsam*.
In quo verbo dedit locum tentanti, cum dixit
ne forte moriamur ;
unde mox diabolus dixit ad mulierem :
4. Attende ordinem ac progressum humanae perditionis.
Primo Deus dixerat :
deinde mulier dixit :
novissime serpens dixit :
Deus affirmavit, mulier quasi ambigendo illud dixit, diabolus negavit. Quae igitur dubitavit, ab affirmante recessit et neganti appropinquavit.
5. De versutia diaboli qui, ut facilius persuaderet, malum removit, et bonum in pollicito duplicavit.
Qui ad suam persuasionem pleniter suffulciendam, id est ut malum quod intendebat libere persuaderet, et malum quod mulier timuit negando removit, et promissionem addidit ; et ut eius persuasio citius reciperetur, promissionem duplicavit. Unam nempe comestionem suadens, duo in praemio proposuit : similitudinem Dei scientiamque boni et mali spondens.
6. Quod homo tribus modis tentatus est, scilicet gula, vana gloria, avaritia.
Augustinus*.
Ubi tribus modis hominem tentavit, scilicet gula in persuasione cibi, cum dixit :
inani gloria in promissione deitatis, cum dixit :
avaritia in promissione scientiae, cum dixit :
Gula est immoderata cibi aviditas ; vana gloria amor propriae excellentiae ; avaritia immoderata habendi cupiditas, quae non est tantum pecuniae, sed etiam altitudinis et scientiae, cum supra modum sublimitas ambitur.
Capitulum 6 (127)
- De duplici tentationis specie.
Porro sciendum est duas esse species tentationis, interiorem scilicet et exteriorem.
2. Quae sit exterior tentatio et a quo fiat*.
Exterior tentatio est, quando nobis extrinsecus malum visibiliter suggeritur, verbo vel signo aliquo, ut ille cui fit ad peccati consensum declinet. Et talis tentatio tantum fit ab adversario.
3. Quae sit interior tentatio et a quo fiat*.
Interior vero tentatio est, quando invisibiliter malum nobis intrinsecus suggeritur. Et haec tentatio aliquando fit ab hoste, aliquando a carne. Nam et diabolus invisibiliter mala suggerit, et ex carnis corruptione suboritur motus illicitus et titillatio prava. Ideoque tentatio quae est ex carne, non fit sine peccato ; quae autem est ab hoste, nisi ei consentiatur, non habet peccatum, sed est materia exercendae virtutis. Tentatio autem carnis interior difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur.
Capitulum 7 (128)
- Quare homo per alium surgere potuit et non diabolus, et hominis peccatum remediabile, diaboli vero non.
Homo igitur, qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen, quia aliquam, licet modicam, cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam iuvari potuit ad veniam, ut qui per alium ceciderat, per alium erigeretur. Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non iniuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero, quia sine alicuius tentatione peccavit, per alium ut surgeret iuvari non debuit ; nec per se potuit, et ideo irremediabile peccatum eius exstitit. Peccatum vero hominis, sicut per alium habuit initium, ita per alium non incongrue habuit remedium.
2. Quare homo, non angelus, sit redemptus.
Praeterea angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat, non est redempta ; humana vero tota perierat, et ideo ne penitus perderetur, ex parte est redempta, ut inde ruina suppleretur angelica.
Unde Augustinus in Enchiridion :
Capitulum 8 (129)
- Quod non soli viro praeceptum fuit datum.
Illud etiam notandum est, quod non soli viro praeceptum videtur esse datum, cum ipsa mulier testetur sibi etiam esse mandatum, dicens :
Supra tamen legitur ante factam mulierem Deum dixisse viro :
non dixit : Ne comedatis.
Augustinus, Super Genesim*.
Forte quia facturus erat mulierem, sic praecepit ut per virum ad mulierem perveniret mandatum : quia mulier, quae subiecta viro fuit, nonnisi mediante viro divinum debuit accipere praeceptum.
Unde Apostolus :
- Quomodo loqui potuerunt vel loquentem intelligere.
Augustinus, Super Genesim*.
Si quaeritur quomodo loqui potuerunt vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo vel magisterio, dicimus quia Deus eos tales fecerat, qui passent loqui et discere ab aliis si essent.
