Distinctio XXXI — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

 

Capitulum 1 (206)

 

Quomodo peccatum originale a patribus transeat ad filios : an secundum animam, an secundum carnem.

Nunc superest investigare qualiter illud peccatum a patribus traducatur in filios, scilicet an secundum solam animam, an secundum carnem, sive secundum utrumque.

 

 

Capitulum 2 (207)

 

Opinio quorundam male credentium animas esse ex traduce*.

Putaverunt quidam secundum animam trahi originale peccatum, non solum secundum carnem, quia non solum carnem, sed et animam ex traduce esse arbitrati sunt. Sicut enim in generatione prolis, de carne paterna substantialiter trahitur caro, ita etiam de gignentis anima anima geniti essentialiter deduci ab his aestimatur. Ideoque, sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita etiam de anima peccatrice anima peccatrix, corruptione originali infecta, ab illis trahi dicitur.

 

 

Capitulum 3 (208)

 

Praedictam opinionem damnat, et quod per carnem traducatur peccatum dicit, et quomodo ostendit.

Hoc autem fides catholica respuit et tanquam veritati adversum damnat, quae non animas, sed carnem solam, sicut superius diximus, ex traduce esse admittit. Non igitur secundum animam, sed secundum carnem solam, peccatum originale trahitur a parentibus.       

Quare concupiscentia dicitur esse in carne*.

Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia : non quidem actus, sed vitium.

Unde Augustinus, Ad Valerium :

Ipsa concupiscentia est lex membrorum vel carnis, quae est morbidus quidam affectus vel languor, qui commovet illicitum desiderium, id est carnalem concupiscentiam, quae lex peccati dicitur.

Quae dicitur manere in carne, non quin in anima sit, sed quia per corruptionem carnis in anima fit.

 

 

Capitulum 4 (209)

 

Causam corruptionis carnis ostendit, ex qua in anima peccatum fit.

Caro enim per peccatum corrupta fuit in Adam, adeo ut, cum ante peccatum vir et mulier sine incentivo libidinis et concupiscentiae fervore possent convenire, essetque

thorus immaculatus,

 iam post peccatum non valeat fieri carnalis copula absque libidinosa concupiscentia, quae semper vitium est, et etiam culpa, nisi excusetur per bona coniugii. In concupiscentia igitur et libidine concipitur caro formanda in corpus prolis. Unde caro ipsa, quae concipitur in vitiosa concupiscentia, polluitur et corrumpitur ; ex cuius contactu anima, cum infunditur, maculam trahit qua polluitur et fit rea, id est vitium concupiscentiae, quod est originale peccatum.

 

 

Capitulum 5 (210)

 

  1. Quod propter corruptionem carnis, quae est causa peccati, dicitur peccatum esse in carne.

Ideoque ipsum peccatum dicitur manere in carne. Caro igitur quae in concupiscentia libidinis seminatur, nec culpam habet nec actum culpae, sed causam. In eo igitur quod seminatur corruptio est ; in eo autem quod nascitur concupiscentia vitium est.

2. Unde Ambrosius de verbis Apostoli sic ait : 

Quomodo habitat peccatum in carne, cum non sit substantia, sed privatio boni ? Ecce : primi hominis corpus corruptum est per peccatum, ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam, cuius consortio anima maculatur peccato. Per id ergo quod facti causa manet, inhabitare dicitur peccatum in carne.

Haec est lex carnis.

Idem : 

Non habitat peccatum in animo, sed in carne, quia peccati causa ex carne est, non ex anima ; quia caro est ex origine carnis peccati, et per traducem omnis caro fit peccati.

Anima vero non traducitur, et ideo in se causam peccati non habet.

 

  1. Augustinus quoque, ex carne peccatum animam contrahere, in sermone quodam De verbis Apostoli ostendit dicens : 
    Vitium concupiscentiae est, quod anima ; sed ex carne, contraxit. Natura quippe humana non opere Dei cum vitio primitus est instituta, sed ex voluntatis arbitrio priorum hominum venienti vitio est sauciata,

ita ut non sit

in carne bonum,

 sed vitium, quo inficitur anima.

 

 

Capitulum 6 (211)

 

  1. De causa originalis peccati quae est in carne : utrum sit culpa an poena.

Hic quaeri solet utrum causa peccati originalis, quae dicta est esse in carne, culpa sit vel poena, sive aliquid aliud.

Culpa esse non potest, quia culpa non est in re irrationabili. Si enim culpa esset in carne ante infusionem animae, actualis esset vel originalis. Sed actualis ibi non est ; nec originalis culpa est, quia ipsa causa est originalis peccati.

Si autem poena est, quae est illa ? Passibilitas, vel mortalitas, vel alia corruptio ? Hos enim defectus carni inesse constat.

 

  1. Hic aperitur quid sit, scilicet foeditas tracta ex libidine coeuntium, quae vitium vel corruptio dici potest.

Ad quod dici potest quia multiplex defectus carnis, et praecipue pollutio quaedam, quam ex fervore coitus parentum et concupiscentia libidinosa contrahit caro dum concipitur, causa est originalis peccati ; quae recte vitium sive corruptio carnis appellari potest. Quae foeditas maior esse videtur in carne concupiscentialiter traducta, quam in ea unde traducitur. Et quod vitium vel corruptio sit in carne ante coniunctionem animae, effectu probatur cum anima infunditur, quae ex corruptione carnis maculatur ; sicut in vase dignoscitur vitium esse, cum vinum infusum acescit.

 

3. Inductu similium ostendit non absurde filios trahere peccatum a parentibus eo mundis dici.

Ne autem miremur et intellectu turbemur, audientes peccatum originale filios traducere a parentibus iam per baptismum ab illo peccato mundatis, diversarum similitudinum inductione id posse fieri insinuat Augustinus in libro De baptismo parvulorum, ita inquiens : 

Quomodo praeputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi ; quomodo etiam palea, quae opere humano tanta diligentia separatur, manet tamen in fructu qui de purgato nascitur tritico ; ita peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur, manet in eis quos genuerunt.

 

Ex hoc enim gignunt quod adhuc vetustum trahunt, non ex hoc quod in novitate promovit eos inter filios Dei.

Non enim generant parentes filios secundum illam generationem qua denuo sunt nati, sed potius secundum eam qua carnaliter et ipsi primum sunt generati.

 

 

Capitulum 7 (212)

 

  1. Quare dicatur originale dic dicitur, cum epilogo.

Iam ostensum est quid sit originale peccatum, et qualiter a parentibus in filios et per carnem in animam transeat. Ex quibus etiam innotescit quare dicatur originale peccatum : ideo scilicet, quia ex vitiosa lege originis nostrae in qua concipimur, scilicet carnis libidinosa concupiscentia, traducitur, ut supra dictum est. Non enim quia ex carne tracta ab Adam concepti sumus, ideo peccatum traximus : quia et Christi corpus ex eadem carne formatum est quae ab Adam descendit, sed eius conceptus est celebratus non lege peccati, id est concupiscentia carnis : unde et caro eius peccatrix non fuit, immo operatione Spiritus Sancti. Noster vero conceptus non fit sine libidine, et ideo non est sine peccato.

 

2. Augustinus*.

Quod evidentur Augustinus ostendit in libro De fide ad Petrum, sic dicens : 

Quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus : ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido ; nec fecunditas naturae humanae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis ; quam homines habent ex illius iustissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, propter originale peccatum, quo naturaliter obstricti filii sunt irae, dicit : In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

 

Ex hoc itaque apparet ex lege conceptionis traduci originale peccatum, quia nisi conceptio sic fieret in carne, anima ex carnis coniunctione concupiscentiae vitium non traheret.

 

3. Obiectio quorundam nitentium probare peccatum non traduci ex lege coitus.

Sed ad hoc opponitur hoc modo : In ipso conceptu, ubi dicitur transmitti peccatum, propagatur caro ; nec tunc infunditur anima secundum physicos, sed iam effigiato corpore. Quod etiam Moyses in Exodo aperte significat, ubi agit de percussura mulieris praegnantis :

Si quis, inquit, percusserit mulierem praegnantem et abortivum fecerit, si adhuc informe fuerit puerperium, mulctabitur pecunia ; si autem formatum fuerit, reddat animam pro anima.

Formatum vero intelligitur propria anima animatum, et informe quod nondum habet animam. In ipso ergo conceptu, cum caro propagatur, nondum infunditur anima. Quomodo ergo ibi peccatum transmittitur, cum peccatum non possit esse ubi anima non est ?

 

4. Responsio cum solutione*.

Ad quod dici potest quia in illo conceptu dicitur peccatum transmitti, non quia peccatum originale ibi sit, sed quia caro ibi trahit id ex quo peccatum fit in anima cum infunditur. Et utrumque vocatur conceptus, scilicet et cum caro propagatur formamque corporis humani recipit, et cum anima infunditur. Quod etiam aliquando dicitur nativitas.

Unde :

Quod natum est in te ;

 proprie autem nativitas dicitur in lucem editio.