Distinctio VII — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO VII
Capitulum 1 (33)
Quod boni angeli adeo sunt confirmati per gratiam ut peccare non possint, et mali ita obdurati in malo ut bene vivere nequeant.
Supra dictum est quod angeli qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt ; et qui ceciderunt, a gratia Dei deserti sunt. Et boni quidem in tantum confirmati sunt per gratiam, quod peccare nequeunt ; mali vero per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere sive bene velle non valent, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri, quod Deus vult fieri ; et utique illud bonum est et iustum fieri ; nec tamen bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt.
Capitulum 2 (34)
- Quod utrique liberum arbitrium habent, nec tamen ad utrumque flecti possunt.
Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene velle vel bene operari, videtur quod iam non habeant liberum atbitrium, quia in utramque partem flecti non possunt, cum liberum arbitrium ad utrumque se habeat.
Unde Hieronymus in tractatu De prodigo filio dicit :
Hic videtur dicere quod omnis creatura in libero arbitrio constituta, potest flecti ad bonum et ad malum. Quod si est, ergo et boni angeli et mali ad utrumque flecti possunt ; ergo et boni possunt fieri mali, et mali boni.
- Ad quod dicimus quia boni tanta gratia confirmati sunt ut non queant fieri mali, et mali adeo in malitia obdurati sunt ut non valeant fieri boni ; et tamen utrique habent liberum arbitrium, quia et boni non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate, per gratiam quidem adiuta, bonum eligunt et malum respuunt ; et mali similiter spontanea voluntate, a gratia destituta, bonum vitant et malum sequuntur. Et habent mali liberum arbitrium, sed depressum atque corruptum, quod surgere ad bonum non valent.
Capitulum 3 (35)
- Quod boni post confirmationem liberius habent arbitrium quam ante.
Boni vero arbitrium habent multo liberius post confirmationem quam ante.
Ut enim Augustinus tradit in Enchiridion,
2. Non possunt itaque boni angeli velle malum, vel velle esse miseri ; neque hoc habent ex naturae, sed gratiae beneficio. Ante gratiae namque confirmationem potuerunt peccare angeli, et quidam etiam peccaverunt et daemones facti sunt.
Unde Augustinus in libro Contra Maximinum :
Ecce hic insinuatur quod angeli ante confirmationem peccare potuerunt, sed post confirmationem non possunt ; et quod potuerunt, fuit eis ex libero arbitrio, quod est eis naturale ; quod vero modo non possunt peccare, non est eis ex natura, id est ex libero arbitrio, sed ex gratia : ex qua gratia etiam est ut ipsum liberum arbitrium iam non possit servire peccato.
Capitulum 4 (36)
- Quod post confirmationem angeli non possunt ex natura peccare sicut ante : non quod debilitatum sit eorum arbitrium, sed confirmatum.
Non ergo post confirmationem angeli de natura, sicut ante, peccare potuerunt : non quod liberum arbitrium eorum debilitatum sit per gratiam, sed ita potius confirmatum, ut iam per illud non possit bonus angelus peccare ; quod utique non est ex ipso libero arbitrio, sed ex gratia Dei.
2. Aperit quomodo praedicta verba Hieronymi sint intelligenda*.
Quod ergo Hieronymus ait :
accipi oportet secundum statum in quo creata sunt. Talis enim et homo et angelus creatus est, qui ad utrumque flecti poterat ; sed postea boni angeli per gratiam ita sunt confirmati ut peccare non possint, et mali ita vitio obdurati ut bene vivere nequeant.
3. Eodem modo intelligendum est hoc aliud*.
Similiter etiam illud Isidori intelligendum est :
Quia ex natura in primordio suae conditionis mutari potuerunt ad bonum sive ad malum ; sed post per gratiam ita bono addicti sunt, ut inde mutari nequeant : ad hoc enim repugnat gratia, non natura.
Capitulum 5 (37)
Quod mali angeli vivacem sensum non perdiderunt et quibus modis sciant.
Et licet mali angeli ita per malitiam sint obstinati, vivaci tamen sensu non penitus sunt privati.
Nam, ut tradit Isidorus,
De hoc etiam Augustinus ait :
Spiritus mali quaedam vera de temporalibus rebus noscere permittuntur, partim subtilitate sensus, partim experientia temporum callidiores, propter tam magnam longitudinem vitae, partim sanctis angelis quod ipsi ab omnipotenti Deo discunt, iussu eius sibi revelantibus. Aliquando autem iidem nefandi spiritus et quae ipsi acturi sunt velut divinando praedicunt.
Capitulum 6 (38)
Quod magicae artes virtute et scientia diaboli valent, quae virtus et scientia est ei data a Deo, vel ad fallendum malos, vel ad monendum vel ad exercendum bonos.
Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur. Quibus tamen tam scientia quam potestas a Deo data est, vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercendam probandamque iustorum patientiam.
Unde Augustinus in libro III De Trinitate :
Capitulum 7 (39)
Transgressoribus angelis non servit ad nutum materia rerum visibilium.
Capitulum 8 (40)
- Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alla fecerunt, sed solus Deus.
Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt : non enim eas ipsi creaverunt.
2. De seminibus omnium corporum, quorum creator ipse solus creator est*.
3. Sicut parentes non dicuntur creatores filiorum nec agricolae frugum, ita nec boni angeli nec mali, etsi per eorum ministerium fiant creaturae.
4. Iniquus habet a se voluntatem malam, a Deo vero potestatem iuste accipit.
Capitulum 9 (41)
Sicut iustificationem mentis, ita creationem rerum solus Deus operatur, licet creatura exterius serviat.
atque contemperationes sive occasiones ab angelis tam bonis quam malis vel etiam hominibus adhibentur.
Capitulum 10 (42)
- Quod angeli mali multa possunt per naturae vigorem, quae non possunt propter Dei vel bonorum angelorum prohibitionem, id est quia non permittuntur.
Illud quoque sciendum est, quod angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei vel bonorum angelorum prohibitionem, id est quia non permittuntur illa facere a Deo vel ab angelis bonis : passent utique fecisse cinifes, qui ranas serpentesque fecerunt. Quaedam vero non possunt facere etiam si permittantur ab angelis superioribus, quia non permittit Deus.
2. Quare non potuerunt pruducere cinifes qui ranas et serpentes fecerunt.
Unde Augustinus in libro III De Trinitate :
