Distinctio III — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

 

Capitulum 1 (13)

 

  1. Quales facti fuerint angeli : quatuor eis attributa sunt in ipso initio suae conditionis.

Ecce ostensum est ubi angeli fuerint mox ut creati sunt ; nunc consequens est investigare quales facti fuerint in ipso primordio suae conditionis.

 

2. Et quatuor quidem angelis videntur esse attributa in initio subsistentiae suae, scilicet essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis ; et discretio personalis ; et per rationem naturaliter insitam intelligentia, memoria et voluntas sive dilectio ; liberum quoque arbitrium, id est libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas : poterant enim per liberum arbitrium, sine violentia et coactione, ad utrumlibet propria voluntate deflecti.

 

 

Capitulum 2 (14)

 

  1. An omnes angeli fuerint aequales in tribus, scilicet in essentia, in sapientia, in libertate arbitrii.

Hic considerandum est utrum in substantia spirituali et sapientia rationali et libertate arbitrii, quae omnibus inerant, omnes aequales fuerint : ut sit prima consideratio de substantia, secunda de forma, tertia de potestate.

Persona quippe substantia est, sapientia forma, arbitrium potestas ; et ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas, ad formam vero intelligentiae perspicacitas, et ad potestatem voluntatis rationalis habilitas.

 

2. Hic dicit quod differentes fuerunt in illis.

Illae igitur essentiae rationales, quae personae erant et spiritus erant, naturaque simplices ac vita immortales, differentem essentiae tenuitatem, et differentem sapientiae perspicacitatem, atque differentem arbitrii habilitatem recte habuisse intelliguntur.

 

3. Per similitudinem corporum ita esse ostendit*.

Sicut in corporibus nonnulla differentia est secundum essentiam ac formam et pondus : quaedam enim aliis meliorem ac digniorem essentiam et formam habent, et alia aliis leviora atque agiliora sunt. Ad hunc igitur modum credendum est illas spirituales naturas convenientes suae puritati et excellentiae et in essentia et in forma et in facultate differentias accepisse in exordio suae conditionis, quibus alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituerentur, aliis maiora, aliis minora dona praestantis : ut qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam post per munera gratiae eisdem praeessent. Qui enim natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam maioribus gratiae muneribus praediti sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratiae dona habuerunt inferioresque constituti sunt, sapientia Dei aequo moderamine cuncta ordinantis.

 

4. Secundum quid consideranda est differentia facultatis arbitrii*.

In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturae virtutem, et differentem cognitionis et intelligentiae vim.

 

5. Quod nec minor tenuitas naturae infirmitatem, nec minor cognitio sapientiae ignorantiam, nec inferior libertas necessitatem inducit*.

Et sicut differens vigor et subtilitas naturae infirmitatem non adducit, minorque cognition sapientiae ignorantiam non ingerit, sic libertas inferor nullam arbitrio necessitates voluntatem imponit.

 

 

Capitulum 3 (15)

 

Quae communia et aequalia habuerunt angeli.

Et sicut in praedictis angeli differebant, ita et quaedam communia et aequalia habebant. Quod spiritus erant, quod indissolubiles et immortales erant, commune omnibus et aequale erat. In subtilitate vero essentiae, et intelligentia sapientiae, et libertate voluntatis differentes erant. Has discretiones intelligibiles invisibilium naturarum ille solus comprehedere potuit et ponderare, qui cuncta fecit

in pondere, numero et mensura.

 

 

Capitulum 4 (16)

 

  1. An boni vel mali, iusti vel iniusti creati sint angeli, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.

Illud quoque investigatione dignum videtur, quod et a pluribus quaeri solet, utrum boni vel mali, iusti vel iniusti creati sint angeli, et an aliqua mora fuerit inter creatonem et lapsum, vel sine mora in ipso cretaionis exordio ceciderunt.

 

2. Opinio quorundam dicentium angelos in malitia creatos et sine omni mora ruisse*.

Putaverunt enim quidam angelos qui ceciderunt, creatos esse malos ; et non libero arbitrio in malitiam declinasse, sed in malitia a Deo factos esse ; nec aliquam fuisse moram inter creationem et lapsum, sed ab initio apostatasse ; alios vero creatos fuisse plene beatos.

 

3. Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini, Super Genesim, ita dicentis : 

Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, nec cum sanctis angelis pacatum aliquando vixisse et beatum, sed mox apostatasse. Unde Dominus ait : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, ut intelligamus quia in veritate non stetit ex quo creatus est, qui staret si stare voluisset.

Idem in eodem : 

Non frustra, inquit, putandum est ab ipso initio temporis vel conditionis suae diabolum cecidisse, et nunquam in veritate stetisse. Unde quidam in banc malitiam libero arbitrio non esse flexum, sed in hac, quamvis a Deo, putant esse creatum, secundum illud beati Iob : Hoc est, inquit, initium figmenti Dei, quod fecit Deus ut illudatur ei ab angelis eius. Et Propheta ait : Draco iste, quem formasti ad illudendum ei, tanquam primo factus sit malus, invidus et diabolus, non voluntate depravatus.

 

  1. His aliisque testimoniis utuntur, qui dicunt angelos qui ceciderunt creatos fuisse malos et sine mora corruisse.

Eos vero qui perstiterunt ; perfectos et beatos fore creatos adstruunt auctoritate Augustini, qui Super Genesim dicit per caelum significari 

creaturam spiritualem, quae ab exordio quo facta est, et perfecta et beata est semper.

 

  1. Aliorum sententia probabilis, qui dicunt omnes angelos creatos esse bonos et aliquam fuisse morulam inter creationem et casum*.

Aliis autem videtur omnes angelos creatos esse bonos, et in ipso creationis primordio bonos exstitisse : id est sine vitio ; iustosque fuisse : id est innocentes ; sed non iustos : id est virtutum exercitium habentes. Nondum enim praediti erant virtutibus, quae stantibus appositae fuerunt in con-firmatione per gratiam ; aliis per Iiberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus.

Aliquam etiam fuisse morulam aiunt inter creationem et lapsum vel confirmationem. Et in illa brevitate temporis omnes boni erant, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium. Et tales erant qui stare poterant, id est non cadere, per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium. Poterant enim peccare et non peccare, sed non poterant proficere ad meritum vitae nisi gratia superadderetur, quae addita est quibusdam in confirmatione.

 

  1. Auctoritate confirmant ita esse*.

Augustinus*.

Et ad hoc confirmandum utuntur testimonio Augustini, qui Super Genesim dicit angelicam naturam primo informiter creatam et caelum dictam, postea formatam et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa, perfecta dilectione ei inhaerens.

Unde prius dictum est :

In principio creavit Deus caelum et terram ;

 et postea subditum :

Dixit Deus : Fiat lux, et facta est lux,

 quia primo agitur de creatione spiritualis naturae informis, postea de formatione eiusdem.

 

7. Ratione idem adstruunt*.

Ratio quoque obviat illis qui dicunt angelos creatos fuisse malos. Non enim potuit Creator optimus auctor mali esse. Et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat ; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probatur quod boni erant omnes angeli quando primo facti sunt, sed ea bonitate quam natura incipiens acceperat.

 

8. Probationem Augustini contra illos inducit qui dicunt angelos factos malos ; verba in Iob determinat quae illi pro se inducebant.

Ideoque Augustinus, exterminans opinionem eorum qui angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos fuisse creatos ; et verba praemissa beati Iob, quae illi pro se inducebant, quomodo sint intelligenda aperit, ita dicens Super Genesim

Omnia, inquit, fecit Deus valde bona ;

 naturam igitur angelorum bonam fecit. Et 

quia iniustum est ut nullo merito hoc in aliquo Deus damnet quod creavit, non naturam, sed voluntatem malam puniendam esse credendum est ; nec eius naturam esse significatam cum dicitur : Hoc est initium figmenti Dei etc., sed corpus aërium, quod tali voluntati aptavit Deus ; vel ipsam ordinationem Dei, in qua eum etiam invitum fecit utilem bonis ; vel ipsius angeli facturam, quia etsi praesciret Deus voluntate malum futurum, fecit tamen eum, providens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Figmentum ergo Dei dicitur, quia cum sciret Deus eum voluntate malum futurum ut bonis noceret, creavit tamen illum ut de illo bonis prodesset. Hoc autem fecit ut illudatur ei. Illuditur enim ei, cum sanctis proficit tentatio eius ; sicut et mali homines (quos Deus malos futuros praevidens, creavit tamen ad sanctorum utilitatem) luduntur, cum praestatur sanctis eorum tentatione profectus. Sed ipse est initium, quia praecedit antiquitate et principatu malitiae. Haec autem illusio fit angelis malis et hominibus per angelos sanctos, quia subdit eis angelos malos et homines malos, ut non quantum nituntur, sed quantum sinuntur possint.

 

Ecce aperte ostendit qualiter praedicta verba Iob intelligenda sint, et angelicam naturam bonam creatam asseruit.

 

  1. Quomodo intelligenda sint verba Domini praemissa disserit, evidenter tradens angelos esse creatos bonos et post creationem cecidisse.

Deinde qualiter verba Domini, quae supra posuit, accipienda sint aperit ; ubi etiam sua quae praedixit verba determinat, evidenter docens angelos fuisse creatos bonos, et post creationem, interposita aliqua morula, cecidisse, ita inquiens : 

Quod putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, nunquam beatam vitam duxisse, sed ab initio cecidisse, non sic accipiendum est ut malus a bono Deo creatus esse putetur, quia ab initio non cecidisse diceretur : non enim cecidit, si talis, id est malus, factus est. A quo enim caderet ? Factus ergo prius, statim a veritate se avertit propria potestate delectatus, beataeque vitae dulcedinem non gustavit, quam non acceptam fastidivit, sed nolendo accipere amisit. Sui ergo casus praescius esse non potuit, quia sapientia fructus est pietatis. Continuo autem ut factus est cecidit, non ab eo quod accepit, sed quod acciperet si Deo subdi voluisset.

 

Ecce hic aperte declarat angelos bonos esse creatos et post creationem cecidisse.

 

10. Et fuit ibi aliqua morula, licet brevissima.

Quod Origenes confirmat Super Ezechiel dicens : 

Serpens hostis contrarius veritati, non tamen a principio ; neque statim super pectus et ventrem suum ambulavit. Sicut Adam et Eva non statim peccaverunt, ita et serpens aliquando non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur. Deus enim malitiam non fecit.

 

Ecce aperte dicit post creationem interposita morula cecidisse.

 

11. Ideoque illa verba sic accipienda videntur :

Homicida erat ab initio vel mendax,

 id est statim post initium, quando sibi Dei aequalitatem promisit et se ipsum occidit, qui

homo

 dicitur in Evangelio.

Nec in veritate stetit,

quia in ea non fuit, sed ab initio temporis, id est statim post initium temporis, apostatavit.

 

Potest etiam et sic accipi illud :

Ab initio homicida fuit vel mendax,

 id est ex quo homo conditus fuit, quem per invidiam in mortem praecipitavit et fallaciter seduxit.

 

Ex praedictis igitur liquet angelos omnes bonos esse creatos, et post creationem quosdam cecidisse a bono quod habuissent, si perstitissent.

 

 

Capitulum 5 (17)

 

Quod triplex fuit in angelis sapientia ante casum vel confirmationem.

Hic inquiri solet quam sapientiam habuerint ante casum vel confirmationem.

Erat in eis naturalis cognitio triplex : qua sciebant quod facti erant, et a quo facti erant, et cum quo facti erant. Et habebant aliquam boni et mali notitiam, intelligentes quid appetendum vel respuendum illis foret.

 

 

Capitulum 6 (18)

 

An aliquam Dei habuerint dilectionem vel sui invicem.

Solet etiam quaeri utrum aliquam Dei vel sui invicem dilectionem habuerint.

Ad quod dici potest quoniam naturalem habebant dilectionem, ut memoriam, intellectum et ingenium, qua Deum et se aliquatenus diligebant, per quam tamen non merebantur.