Distinctio XVIII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

 

Capitulum 1 (103)

 

  1. De formatione mulieris.

In eodem quoque paradiso mulierem formavit Deus de substantia viri, sicut post plantatum paradisum hominemque in eo positum, et post universa animalia ad eum ducta suisque nominibus designata, subnectit Scriptura :

Immisit Deus soporem in Adam, cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et formavit eam in mulierem.

 

2. Quare virum prius, et postea de viro mulierem creavit, non simul utrumque*.

Hic attendendum est quare non creavit simul virum et mulierem, sicut angelos, sed prius virum, deinde mulierem de viro. Ideo scilicet, ut unum esset generis humani principium, quatenus in hoc et superbia diaboli confunderetur, et hominis humilitas Dei similitudine sublimaretur. Diabolus quippe aliud a Deo principium esse concupierat, ideoque ut eius superbia retunderetur, hoc homo in munere accepit, quod diabolus perverse rapere voluit, sed obtinere non potuit. Et per hoc imago Dei in homine apparuit, quia sicut Deus omnibus rebus exsistit principium creationis, ita homo omnibus hominibus principium generationis.

 

3. Alia ratio quare ex uno omnes homines.

Ideo etiam ex uno homine omnes esse voluit Deus, ut dum cognoscerent se ab uno esse omnes, se quasi unum amarent.

 

 

Capitulum 2 (104)

 

Quare de latere viri et non de alla parte corporis formata sit.

Cum autem his de causis facta sit mulier de viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de latere eius formata est, ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis : ne forte si fuisset de capite facta, viro ad dominationem videretur praeferenda ; aut si de pedibus, ad servitutem subicienda. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia, nec de capite nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut iuxta se ponendam cognosceret, quam de suo latere sumptam didicisset.

 

 

Capitulum 3 (105)

 

  1. Quare dormienti et non vigilanti costa subtracta est.

Non sine causa quoque dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa, de qua mulier in adiutorium generationis viro est formata, sed ut nullam in eo sensisse poenam monstraretur, et divinae simul potentiae opus mirabile ostenderetur, quae hominis dormientis latus aperuit, nec eum tamen a quiete soporis excitavit.

 

2. De sacramento huius operis.

In quo etiam opere sacramentum Christi et Ecclesiae figuratum est; quia sicut mulier de latere viri dormientis formata est, ita Ecclesia ex sacramentis quae de latere Christi in cruce dormientis profluxerunt, scilicet sanguine et aqua ; quibus redimimur a poenis atque abluimur a culpis.

 

 

Capitulum 4 (106)

 

  1. Quod de illa costa sine additamento extrinseco facta fuit per Dei potentiam, sicut quinque panes in se multiplicati sunt.

Solet etiam quaeri utrum de costa illa sine adiectione rei extrinsecae facta sit mulier. Quod quibusdam non placuit. Ceterum si ad perficiendum corpus mulieris Deus extrinsecum augmentum addidisset, maius illud esset quam ipsa costa ; ideoque potius de illo quam de costa mulier facta deberet dici, de quo plures accepisset substantiae partes. Restat igitur ut de sola ipsius costae substantia, sine omni extrinseco additamento, per divinam potentiam in semetipsa multiplicata, mulieris corpus factum dicatur : eo sane miraculo quo postea de quinque panibus Iesu caelesti benedictione multiplicatis, quinque millia hominum satiata sunt.

 

2. Quod licet angelico ministerio sit illud opus expletum, non tamen creatores fuerunt angeli.

Augustinus, Super Genesim*.

Illud etiam sciri oportet, quod cum angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est eis tamen tribuenda creationis potentia. 

Angeli enim nullam possunt creare naturam : ergo nec formare costam in mulierem, nec carnis supplementum in locum costae ; non quod nihil agant ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt, sicut nec agricolae segetum aut arborum.

Solus Deus, id est Trinitas, est creator.

Facta est ergo femina a Deo, etiam si costa ministrata sit per angelos.

 

 

Capitulum 5 (107)

 

  1. Utrum secundum superiores an secundum inferiores causas ita facta sit mulier, id est an ratio seminalis id haberet ut ita fieret, an tantum ut ita fieri posset, sed ut sic fieret in Deo tantum esset causa.

Augustinus, Super Genesim* :

Sed quaeritur an ratio quam Deus primis operibus concreavit id haberet, ut secundum ipsam ex viri latere feminam fieri necesse foret, an hoc tantum ut fieri posset.

 

  1. De causis rerum latius disputat : quod causae quae in Deo sunt proprie dicuntur primordiales et quare pluraliter dicitur.

Ad quod sciendum est, omnium rerum causas in Deo ab aeterno esse : ut enim homo sic fieret, vel equus et huiusmodi, in Dei potentia et dispositione ab aeterno fuit. Et hae dicuntur primordiales causae, quia istas aliae non praecedunt, sed istae alias, quae sunt causae causarum. Cumque unum sit divina potentia, dispositio sive voluntas, et ideo una omnium principalis causa, tamen propter effectus diversos pluraliter dicit Augustinus causas primordiales omnium rerum in Deo esse, inducens similitudinem artificis, in cuius dispositione est qualis futura sit arca. Ita et in Deo uniuscuiusque rei futurae causa praecessit.

 

3. Quod non omnium quae fiunt causae sunt in creaturis*.

In creaturis vero quarundam rerum, sed non omnium causae sunt, ut ait Augustinus, quia inseruit Deus seminales rationes rebus, secundum quas alia ex aliis proveniunt, ut de hoc semine tale granum, de hac arbore talis fructus, et huiusmodi.

 

4. Quod causae etiam quae sunt in creaturis, licet improprie, tamen dicuntur primordiales, et quare.

Et hae quoque dicuntur primordiales causae, etsi non adeo proprie, quia habent ante se causam aeternam, quae proprie et universaliter prima est. Illae vero ad res aliquas dicuntur primae, quae scilicet ex eis proveniunt.

Alia ratio quare primordiales*.

Ideo etiam primordiales dicuntur, quia in prima rerum conditione rebus a Deo insitae sunt. Et sicut creaturae mutabiles sunt, ita et hae causae mutari possunt ; quae autem in immutabili Deo causa est, mutari non potest.

 

 

Capitulum 6 (108)

 

  1. Distinctio causarum rerum perutilis, scilicet quod quaedam in Deo et in creaturis, quaedam in Deo tantum.

Omnium igitur rerum causae in Deo sunt ; sed quarundam causae et in Deo sunt et in creaturis, quarundam vero causae in Deo tantum sunt. Et illarum rerum causae dicuntur absconditae in Deo, quia ita est in divina dispositione ut hoc vel illud fiat ; quod non est in seminali creaturae ratione.

 

2. Quare dicuntur naturaliter fieri vel non.

Et illa quidem quae secundum causam seminalem fiunt, dicuntur naturaliter fieri, quia ita cursus naturae hominibus innotuit ; alia vero praeter naturam, quorum causae tantum sunt in Deo.

Augustinus, Super Genesim*.

Haec autem dicit Augustinus esse illa quae per per gratiam fiunt, vel ad ea significanda non naturaliter, sed mirabiliter fiunt. Inter quae mulieris facturam de costa viri ponit, ita dicens : 

Ut mulierem ita fieri necesse foret, non in rebus conditum, sed in Deo absconditum erat. Omnis naturae cursus habet naturales leges. Super hunc naturalem cursum Creator habet apud se posse de omnibus facere aliud quam eorum naturalis ratio habet : ut virga scilicet arida repente floreat, fructum gignat ; et in iuventute sterilis femina in senectute pariat ; ut asina loquatur, et huiusmodi. Dedit autem naturis ut ex his etiam haec fieri possent, non ut in naturali motu haberent.
  1. De gemino opere providentiae. 
    Habet ergo in se absconditas quorundam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non opere providentiae quo naturae subsistunt ut sint, sed quo illas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Omnium ergo quae ad gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, absconditae causae in Deo fuerunt ; quorum unum erat quod mulier facta est de latere viri dormientis. Non habuit prima rerum conditio ut femina sic fieret, sed ut fieri posset, ne contra causas quas Deus voluntarie instituit, mutabili voluntate aliquid facere putaretur.

 

 

Capitulum 7 (109)

 

  1. De anima mulieris : quod non est ex anima viri, ut quidam putaverunt, dicentes animas esse ex traduce.

Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima propagatam, et omnes animas praeter primam de traduce esse sicut corpora.

Aliorum opinio qui putaverunt omnes simul animas ab initio creatas*.

Alii autem putaverunt simul omnes animas ab initio creatas.

 

  1. Sententia catholicae Ecclesiae*.

Catholica autem Ecclesia nec simul nec ex traduce factas esse animas docet, sed in corporibus per coitum seminatis atque formatis infundi et infundendo creari.

 

3. Hic eliduntur illae duae falsae opiniones et Ecclesiae sententia confirmatur.

Gennadii auctoritas*.

Unde in Ecclesiasticis dogmatibus : 

Animas hominum non esse ab initio, inter ceteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origines fingit, dicimus ; neque cum corporibus per coitum seminari, sicut Luciferani et Cyrillus et quidam Latinorum praesumptores affirmant. Sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari, creationem vero animae solum Creatorem nosse, eiusque iudicio corpus coagulari in vulva et compingi atque formari, ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia.

 

  1. Hieronymus etiam anathematis vinculo illos condemnat qui animas ex traduce dicunt, inducens auctoritatem Prophetae :
    Qui finxit singillatim corda eorum.

Hic satis, inquit, innuit Propheta quod non animam de anima facit Deus, sed singillatim animas de nihilo creat.