Distinctio XIV — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XIV
Capitulum 1 (71)
De opere secundae diei qua factum est firmamentum.
Capitulum 2 (72)
Quod caelum dicitur hic creari.
Beda*.
Sciendum est quod illius
Capitulum 3 (73)
De qua materia sit factum illud caelum*.
Capitulum 4 (74)
Quomodo aquae possint esse super caelum, et quales sint illae aquae.
Ecce ostensum est his verbis quod caelum factum sit, scilicet illud in quo fixa sunt sidera, id est quod excedit aërem ; et de qua materia, scilicet de aquis ; et quales sint aquae quae super illud caelum sunt, scilicet ut glacies solidatae.
- Alii putant caelum illud esse igneae naturae, quibus consentit Augustinus.
Quidam vero caelum quod excedit aëris spatia igneae naturae dicunt, asserentes
Quibus Augustinus consentire videtur.
Utrum vero nomine firmamenti
idem Augustinus quaerit nec solvit ; magis tamen approbare videtur caelum illud hic accipi, quod spatia aëris excedit.
- Quales sint aquae quae sunt super caelum et quomodo illuc venerint secundum Augustinum.
Aquas autem quae super illud caelum sunt, dicit
Capitulum 5 (75)
Quae sit figura firmamenti.
Augustinus, Super Genesim* :
- Utrum stet an moveatur caelum, et quare dicatur firmamentum.
Quaeritur etiam si stet an moveatur caelum. Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum ? Si stat, quomodo in eo fixa sidera circumeunt ? Sed firmamentum dici potest non propter stationem, sed propter firmitatem vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circuire sidera.
Capitulum 6 (76)
Quare tacuit Scriptura de opere secundae diei quod in aliis dixit.
Post haec quaeri solet quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus :
Sacramentum aliquod hic commendatur : ideo enim fortassis non est hic dictum, quod tamen sicut in aliis est factum, quia binarius principium est alteritatis et signum divisionis.
Capitulum 7 (77)
De opere tertii diei quando aquae congregatae sunt in unum locum.
Sequitur :
Tertii diei opus est congregatio aquarum in unum locum.
Beda* :
Eodem enim die
Capitulum 8 (78)
Ubi autem congregatae sunt aquae.
Beda :
et ideo facile in unum posse redigi locum.
- Quomodo omnes aquae sint in unum locum congregatae, cum multa sint maria et flumina.
Cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, propter continuationem omnium aquarum quae in terris sunt, quia cuncta flumina et maria magno mari iunguntur. Ideoque, cum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter : congregationesque aquarum, propter multifidos sinus earum ; quibus omnibus ex magno mari principium est.
Capitulum 9 (79)
- De opere quarti diei quando facta sunt luminaria.
Sequitur :
2. Quod triduo praecedenti facta est dispositio et distinctio quatuor elementorum, et triduo sequenti ornatus est mundus.
In praecedenti triduo disposita est universitatis huius mundi machina et partibus suis distributa. Formata enim luce prima die quae universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremae et infimae parti mundi, firmamento scilicet, aëri, terrae et aquae. Nam seconda die firmamentum desuper expansum est ; tertia vero, aquarum molibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata atque aër serenatus. Quatuor igitur mundi elementa illis diebus suis lacis distincta sunt et ordinata.
Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum sole et luna et stellis. Quinta aër in volatilibus et aquae in piscibus ornamenta acceperunt. Sexta accepit terra iumenta et reptilia et bestias. Post quae omnia factus est homo de terra et in terra ; non tamen ad terram, nec propter terram, sed ad caelum et propter caelum.
3. Ante alia de ornatu caeli agitur, sicut prius factum est.
Quia igitur caelum ceteris elementis specie praestat priusque aliis factum est, ideo ante alia ornatur in quarto die, quo fiunt sidera.
Capitulum 10 (80)
Qua utilitate facta sint luminaria.
Augustinus, Super Genesim* :
Quae ideo facta sunt, ut per ea
Capitulum 11 (81)
Quomodo accipiendum sit quod ait : Ut sint in signa et tempora.
Augustinus in eodem* :
Quod autem subditur :
quomodo accipiendum sit quaeri solet.
Ita enim dictum videtur, quasi quarto die coepissent tempora, cum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora quae fiunt per sidera, non spatia morarum, sed vicissitudinem aereae qualitatis debemus accipere, quia talia motibus siderum fiunt, sicut dies et anni quos usitate novimus. Sunt enim in signa serenitatis et tempestatis ; et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor tempora anni, scilicet ver, aestatem, autumnum, hiemem.
Beda* :
Vel
id est in distinctione horarum temporis,
Haec quarta die facta sunt.
