Distinctio XXVII — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

Capitulum 1 (173)

 

  1. De virtute : quid sit et quid actus eius.

Hic videndum est quid sit virtus et quid sit actus vel opus eius. 

Virtus est, ut ait Augustinus, bona qualitas mentis, qua recte vivitur et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur.

 

2. Exemplum ponit de iustitia : quod de aliis itidem intelligendum est*.

Ideoque opus Dei tantum est, sicut de virtute iustitiae Augustinus docet super illum locum Psalmi :

Feci iudicium et iustitiam,

 ita dicens : 

Iustitia magna virtus animi est, quam non facit in homine nisi Deus. Ideoque, cum ait Propheta ex persona Ecclesiae : feci iustitiam, non ipsam virtutem, quam non facit homo, sed opus eius intelligi voluit.

 

Ecce aperte insinuatur hic quod iustitia in homine non est opus hominis, sed Dei. Quod et de aliis virtutibus itidem intelligendum est.

 

3. De fide itidem dicit, quod non est ex homine, sed ex Deo tantum.

Nam de gratia fidei Ephesiis scribens, Apostolus similiter fidem non ex homine, sed ex Deo esse tantum asserit, inquiens :

Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est.

Quod a Sanctis ita exponitur : 

Hoc, id est fides, non est ex [vobis, id est ex] vi naturae vestrae, quia donum Dei pure est.

Ecce et hic manifeste traditur : quod fides non est ex libertate arbitrii sive ex arbitrio voluntatis.

Quod superioribus consonat, ubi dictum est gratiam praevenientem vel operantem esse virtutem quae voluntatem hominis liberat et sanat.

Unde Augustinus in libro De spiritu et littera ait : 

Iustificati sumus non per liberam voluntatem, sed per gratiam Christi : non quod sine voluntate nostra fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, et sana voluntas impleat legem.

 

 

Capitulum 2 (174)

 

  1. De gratia quae liberat voluntatem, quae si virtus est, virtus non est ex libero arbitrio, et sic non est motus mentis.

Si igitur gratia quae sanat et liberat voluntatem hominis virtus est, vel una vel plures, cum ipsa gratia non sit ex arbitrio voluntatis, sed eam potius sanet ac praeparet ut bona sit, consequitur ut virtus non sit ex libero arbitrio, et ita non sit motus vel affectus mentis, cum omnis motus vel affectus mentis sit ex libero arbitrio : sed bonus ex gratia et libero arbitrio, malus vero ex libero arbitrio tantum.

Ut enim ait Augustinus in I libro Retractationum,

homo sponte et libero arbitrio cadere potuit, non etiam re­surgere.

Item in libro De duabus animabus

Animae si libero ad faciendum et non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, earum peccatum tenere non possumus.

Hic aperte ostenditur quod motus animi, sive ad bonum sive ad malum, ex libero arbitrio est ; ideoque si gratia vel virtus motus mentis est, ex libero arbitrio est ; si vero ex libero arbitrio vel ex parte est, iam non solus Deus, sine homine, eam facit.

 

  1. Hic aperit ad quid praedicta tenderent, scilicet ut innotesceret an virtus sit motus mentis vel non*.

Propterea quidam non inerudite tradunt virtutem esse bonam mentis qualitatem sive formam, quae animam informat ; et ipsa non est motus vel affectus animi, sed ea liberum arbitrium iuvatur, ut ad bonum moveatur et erigatur ; et ita ex virtute et libero arbitrio nascitur bonus motus vel affectus animi, et exinde bonum opus procedit exterius.

 

3. Per simile ostendit, et est hic aperta comparatio inter tria et tria*.

Sicut pluvia rigatur terra ut germinet et fructum faciat, nec pluvia est terra nec germen nec fructus, nec terra germen vel fructus, nec germen fructus ; (Adaptatio comparationis* :) ita gratis terrae mentis nostrae, id est arbitrio voluntatis, infunditur pluvia divinae benedictionis, id est inspiratur gratia - quod solus Deus facit, non homo cum eo - qua rigatur voluntas hominis ut germinet et fructificet, id est sanatur et praeparatur ut bonum velit, secundum quod dicitur operans ; et iuvatur ut bonum faciat, secundum quod dicitur cooperans. Et illa gratia « virtus » non incongrue nominatur, quia voluntatem hominis infirmam sanat et adiuvat.

 

 

Capitulum 3 (175)

 

  1. Ex quo sensu dicuntur ex gratia incipere bona merita et de qua gratia hoc intelligatur.

Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona merita et incipere, aut intelligitur gratia gratis dans, id est Deus ; vel potius gratia gratis data quae voluntatem hominis praevenit : non enim esset magnum si haec a Deo dicerentur esse, a quo sunt omnia. Sed potius eius gratia gratis data intelligitur, ex qua incipiunt bona merita.

 

2. Qualiter intelligatur « cum ex sola gratia esse intelligantur »*.

Quae cum ex sola gratia esse dicantur, non excluditur liberum arbitrium, quia nullum meritum est in homine, quod non sit per liberum arbitrium. Sed in bonis merendis causae principalitas gratiae attribuitur, quia principalis causa bonorum meritorum est ipsa gratia, qua excitatur liberum arbitrium, et sanatur atque iuvatur voluntas hominis ut sit bona.

 

 

Capitulum 4 (176)

 

  1. Quod bona voluntas gratiae principaliter est et etiam gratia est, sic et omne bonum meritum.

Quae ipsa etiam donum Dei est et hominis meritum, immo gratiae, quia ex gratia principaliter est, et gratia est.

Unde Augustinus, Ad Sixtum presbyterum :

Quid est meritum hominis ante gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis facit nisi gratia ?

 

2. Qualiter per bonum meritum bonum in homine constituitur et quid sit primum bonum meritum, in parte ostendit*.

Ex gratia enim, ut dictum est, quae praevenit et sanat arbitrium hominis, et ex ipso arbitrio procreatur in anima bonus affectus sive bonus motus mentis ; et hoc est primum bonum hominis meritum. Sicut, verbi gratia, ex fide virtute et hominis arbitrio generatur in mente motus quidam bonus et remunerabilis, scilicet ipsum credere ; ita ex caritate et libero arbitrio alius quidam motus provenit, scilicet diligere, bonus valde. Sic de ceteris virtutibus intelligendum est. Et isti boni motus vel affectus merita sunt et dona Dei, quibus meremur et ipsorum augmentationem et alia quae consequenter hic et in futuro nobis apponuntur.

 

 

Capitulum 5 (177)

 

Ex qua ratione dicitur fides mereri iustificationem et alia.

Cum ergo dicitur fides mereri iustificationem et vitam aeternam, ex ea ratione dictum accipitur, quia per actum fidei meretur illa. Similiter de caritate et de iustitia et de aliis accipitur. Si enim fides, ipsa virtus praeveniens, diceretur esse mentis actus qui est meritum, iam ipsa ex libero arbitrio originem haberet ; quod quia non est, sic dicitur esse meritum quia actus eius est meritum : si tamen adsit caritas, sine qua nec credere nec sperare meritum est vitae. Unde apparet vere quia caritas est Spiritus Sanctus ; quae animae qualitates informat et sanctificat, ut eis anima informetur et sanctificetur ; sine qua animae qualitas non dicitur virtus, quia non valet sanare animam.

 

 

Capitulum 6 (178)

 

  1. De muneribus virtutum et de gratia, quae non est sed facit meritum.

Ex muneribus itaque virtutum boni sumus et iuste vivimus ; et ex gratia, quae non est meritum sed facit, non tamen sine libero arbitrio, proveniunt merita nostra, scilicet boni affectus eorumque progressus atque bona opera, quae Deus remunerat in nobis.

Et haec ipsa sunt Dei dona.

Unde Augustinus, Ad Sixtum presbyterum

Cum coronat merita nostra, nihil aliud coronat quam munera sua. Unde vita aeterna, quae in fine a Deo meritis praecedentibus redditur, quia et eadem merita quibus redditur non a nobis sunt, sed in nobis facta sunt per gratiam, recte et ipsa vita « gratia » nuncupatur, quia gratis datur. Nec ideo gratis quia non meritis datur, sed quia data sunt per gratiam et ipsa merita quibus datur.

 

  1. Epilogus ubi alia addat.

Ex praemissis iam innotescere nobis aliquatenus potest qualiter gratia praeveniens meretur augeri et alia, et quid ipsa sit, an virtus an aliud, et si virtus sit actus vel non. Ostensum est enim supra, ex parte quorundam, quod ipsa est virtus, et virtus non est actus, sed eius causa, non tamen sine libero arbitrio.

3. Exponit quomodo intelligendum sit illud : « bonus usus liberi arbitrii virtus est »*.

Unde quod supra Augustinus dixit, bonum usum liberi arbitrii esse virtutem, ita accipi potest : id est actum virtutis. Alioquin sibi contradicere videretur, qui etiam opus virtutis supra dixit esse bonum usum eorum quibus non bene uti possumus ; in quibus posuit liberum arbitrium. Si vero bonus usus liberi arbitrii opus virtutis est, iam virtus non est. Cum ergo bonum usum eius virtutem esse dixit, nomine virtutis ipsius usum significavit.

 

 

Capitulum 7 (179)

 

  1. Quod idem usus est virtutis et liberi arbitrii, sed virtutis principaliter.

Idem nempe usus bonus ex virtute est et ex libero arbitrio, sed ex virtute principaliter ; et bonus ille usus in magnis bonis annumerandus est.

 

2. Quod gratia praeveniens, quae virtus intelligitur, non est usus liberi arbitrii ; sed ex ea bonus usus liberi arbitrii et omnia bona merita*.

Illa autem gratia praeveniens, quae et virtus est, non usus liberi arbitrii est, sed ex ea potius est bonus usus liberi Quae nobis est a Deo, non a nobis. Usus vero bonus arbitrii et ex Deo est et ex nobis ; et ideo bonum meritum est. Ibi enim solus Deus operatur, hic Deus et homo.

Hoc meritum ex illa purissima gratia provenit.

Quod Apostolus notavit dicens :

Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit.

Augustinus, De gratia et libero arbitrio*.

Super quem locum Augustinus ita ait : 

Recte gratiam nominat. Primum enim sola gratia dat Deus, et nonnisi gratiam, cum non praecedunt nisi mala merita ; sed post per gratiam incipiunt merita bona. Et ut ostenderet etiam liberum arbitrium, addit : Et gratia eius in me vacua non fuit.

Idem* : 

Et ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur aliquid boni posse, subdit : Non autem ego solus, scilicet sine gratia, sed gratia Dei mecum, id est cum libero arbitrio. Plane cum data fuerit gratia, incipiunt esse nostra merita bona ; per illam tamen, quia si illa defuerit, cadit homo.

 

 

Capitulum 8 (180)

 

  1. Aliorum sententia hic ostenditur, qui dicunt virtutes esse bonos usus liberi arbitrii, id est actus mentis.

Alii vero dicunt virtutes esse bonos usus naturalium potentiarum, non tamen omnes, sed tantummodo interiores, qui in mente sunt ; exteriores vero, qui per corpus geruntur, non virtutes esse dicuntur, sed opera virtutum.

 

2. Qualiter praedicta verba Augustini huic sententiae conveniunt*.

Et ideo, quod Augustinus dicit, « opus virtutis esse bonum usum naturalium potentiarum », de usu exteriori accipiunt ; quod vero dicit, « bonum usum liberi arbitrii virtutem esse et in magnis numerari bonis », de usu interiori intelligunt. Et virtutes nihil aliud esse quam bonos affectus vel motus mentis asserunt ; quos Deus in homine facit, non homo, quia licet illi motus sint liberi arbitrii, non tamen esse queunt nisi Deus ipsum liberet et adiuvet gratia sua operante et cooperante : quam Dei gratuitam voluntatem accipiunt, quia

Deus est qui et operatur in nobis velle

 et operari bonum.

 

3. Quibus auctoritatibus muniunt quod dicunt.

Quod autem virtutes sint motus mentis, testimoniis sanctorum adstruunt.

Dicit enim Augustinus, Super Ioannem :

Quid est fides ? Credere quod non vides ;

credere autem motus mentis est.

Idem in libro III De doctrina christiana :

Caritatem autem voco motum animi.

Si vero caritas et fides motus animi sunt, virtutes ergo motus animi sunt.

 

  1. Quomodo alii his respondeant praedicta determinantes*.

Quibus alii respondentes, praemissa verba Augustini ita intelligenda fore inquiunt : 

 Fides est credere quod non vides,

id est fides est virtus, qua creditur quod non videtur.

Item 

caritas est motus animi,

id est gratia, qua movetur animus ad diligendum.

 

5. Determinationem confirmant auctoritatibus*.

Augustinus*.

Et quod haec et his similia ita accipienda sint, ex his conicitur quae alibi Augustinus ait.

Nam in I libro Quaestionum Evangelii inquit :

Est fides qua creduntur ea quae non videntur, quae proprie dicitur fides.

Item in XII libro De Trinitate

Alia sunt ea quae creduntur, aliud est fides qua creduntur.

 

  1. Ex quibus verbis sic argumentando procedunt : Aliud est credere, aliud illud quo creditur ; praedictum est autem fidem esse id quo creditur ; sic igitur credere non est fides, quia credere non est id quo creditur.

 Addunt quoque : Virtus opus Dei tantum est, quam ipse solus facit in nobis ; ipsa ergo non est usus vel actus liberi arbitrii. Sed credere est actus liberi arbitrii ; non est itaque virtus.

 

  1. Harum sententiarum iudicium lectori relinquit*.

Praemissis aliisque rationibus ac testimoniis innituntur utrique. Horum autem iudicium diligentis lectoris relinquo examini, ad alia properans.