Distinctio XIX — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XIX
Capitulum 1 (110)
- De primo hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit secundum corpus et secundum animam.
Solent quaeri plura de primo hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit homo priusquam peccaret et in corpore et in anima, mortalis an immortalis, passibilis an impassibilis ; de termino inferioris vitae et de transitu ad superiorem ; de modo propagationis filiorum, et alia multa, quae non inutiliter sciuntur, licet aliquando curiositate quaerantur.
2. Ante exsecutionem ad animum pertinentium dicit qualis ante peccatum fuerit homo secundum corpus et de aliis quibusdam*.
Et priusquam ad animi qualitatem pertinentia prosequamur, de qualitate eius secundum corpus et modo propagationis filiorum et de aliis quibusdam inspiciamus.
3. Quod homo in primo statu, scilicet ante peccatum, fuit secundum corpus mortalis et immortalis ; in secundo statu fuit mortalis et mortuus, scilicet post peccatum ; in tertio statu erit omnino immortatis, id est non potens mori*.
Primus igitur homo secundum naturam corporis terreni et immortalis fuit quodam modo, secundum aliquid, quia potuit non mori ; et mortalis quodam modo, quia potuit mori. In illo namque primo statu habuit posse mori et posse non mori ; et haec fuit prima humani corporis immortalitas, scilicet posse non mori. In secundo vero statu, post peccatum, habuit posse mori et non posse non mori, quia in hoc statu moriendi est necessitas. In tertio statu habebit posse non mori et non posse mori, quia ad illum statum pertinet moriendi impossibilitas ; quod ex gratia erit, non ex natura.
Capitulum 2 (111)
- Quomodo dicitur homo factus in animam viventem.
In primo statu fuit corpus hominis animale, id est egens alimoniis ciborum. Unde
non spiritualem, id est in animam corpus sensificantem, quod adhuc erat animale, non spirituale ; quod egebat cibis ut per animam viveret.
id est vitam corpori dantem, tamen per sustentamenta ciborum. Et tunc erat corpus mortale et immortale, quia poterat mori et poterat non mori. Post peccatum vero factum est mortuum, sicut dicit Apostolus :
id est necessitatem moriendi in se habet.
2. In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens, et immortale : non sicut in statu primo tantum fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori.
Unde Augustinus, Super Genesim :
Capitulum 3 (112)
- Corpus hominis ante peccatum mortale et immortate erat*.
Illud enim ante peccatum mortale et immortale erat, quia poterat mori et non mori. Aliud est autem non posse mori, aliud posse non mori. Ideo factum est per peccatum non mortale, quod erat, sed mortuum, quod non fieret nisi peccaret. Animale enim non est hoc corpus sicut primi hominis fuit, sed etiam deterius est : habet enim necessitate moriendi.
Ecce hoc evidenter aperit Augustinus quod corpus hominis ante peccatum mortale te immmortale fuit, sed non qualiter fiet in ressurectione.
2. Quo sensu dicitur corpus mortuum*.
De hoc eodem Beda, Super Genesim, ait :
Capitulum 4 (113)
- Utrum immortalitas quam habuit ante peccatum esset de conditione naturae, an ex gratiae beneficio.
Solet hic quaeri, cum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione naturae ipsius corporis habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiae, scilicet immortalitas, id est posse non mori.
2. Responsio qua dicitur alterum fuisse de conditione, scilicet posse mori, alterum ex gratiae dono, scilicet posse non mori*.
Ad quod dici potest quia alterum habebat in natura corporis, id est posse mori ; alterum vero, scilicet posse non mori, erat ei ex ligno vitae, scilicet ex dono gratiae.
Unde Augustinus, Super Genesim :
Aperte dicit quod non ex natura, sed ex ligno vitae habebat posse non mori.
3. Aliqui dicunt quod si non uteretur Adam ligno vitae, non semper viveret, quia peccaret*.
Propter hoc aliqui dicunt quod, nisi illo ligno uteretur, non semper viveret, quia peccaret. Peccaret enim si illo ligno non uteretur, quia praeceptum erat ei ut comederet de omni ligno paradisi, nisi de ligno scientiae boni et mali. Sicut ergo peccavit comedendo quod erat prohibitum, ita etiam peccaret si non comederet quod erat iussum.
Capitulum 5 (114)
- Si non foret praeceptum ut de illo ligno ederet, et aliis, non illo uteretur, an posset non mori.
Sed adhuc quaeritur, si non esset praeceptum ut de ligno vitae ederet, et aliis et non illo vesceretur, numquid posset non mori ? Si semper viveret non utens illo ligno, non erat ei ex illo ligno posse non mori ; si vero non posset semper vivere, id erat ei ex illo ligno.
2. Opinio quorundam dicentium eum posse non mori etsi non ederet de illo ligno, dummodo aliis uteretur*.
Aliqui dicunt quod, si non fuisset ei praeceptum vesci illo ligno, et aliis et non illo vesceretur, viveret semper ; sic determinantes illud quod supra dixit Augustinus, scilicet : « Erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae », tantum scilicet ; quasi : non ex conditione naturae solummodo erat ei, sed etiam ex ligno illo.
3. Alii asserunt quod ex ligno illo erat ei posse non mori et semper vivere*.
Aliis autem videtur quod ex ligno vitae erat ei posse non mori, non ex natura : ideo enim dicitur potuisse non mori, quia poterat uti ligno illo, de quo edens non moreretur.
Capitulum 6 (115)
- Quaestio Augustini : quomodo immortalis factus sit homo.
De hac vero hominis immortalitate, qualis fuerit, Augustinus, Super Genesim quaestionem movens, sic ait :
2. Solvere incipit*.
3. Summatim superiorum verborum sententiam perstringit*.
Ecce his verbis videtur Augustinus tradere quod caro primi hominis immortalitatem in se habuit, quae per alimoniam ciborum conservaretur usque ad tempus suae translationis in melius, quando de ligno vitae comederet et fieret omnino immortalis, ita ut non posset mori.
4. Quod ex praedictis consequi videtur hominem de naturae suae conditione quodam modo fuisse immortalem, sed non omnino fieret immortalis nisi participato ligno vitae.
Ideo aliqui dicunt quod immortalitatem de natura habebat, qua poterat non mori, quae aliorum lignorum esu poterat conservari ; sed non poterat consummari nisi per assumptionem ligni vitae.
Quod videtur Augustinus sentire, Super Genesim, dicens :
Hic innuere videtur quod cum aliis cibis posset corpus sustentari, hoc cibo indeficienti sanitate firmaretur.
Ex quo consequi videtur quod, sicut in natura sui habuit mortalitatem. quandam, scilicet aptitudinem moriendi, ita aliquam immortalitatem in natura sui habuit, id est aptitudinem qua poterat non mori, cibis adiutus ; sed si perstitisset, immortalitatis perfectio esset ei de ligno vitae.
- Sed qui hoc tradunt, quomodo superiora Augustini verba, quibus dicit quod erat immortalis ex ligno vitae, huic sententiae non contradicant, diligenter inquirant.
