Distinctio XVI — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

Capitulum 1 (92)

 

De hominis creatione : ubi considerandum est quare creatus sit homo et qualiter sit institutus : quae duo supra tractata sunt, et qualis factus, et qualiter lapsus, postremo quomodo sit reparatus : quae discutienda sunt.

His excursis, quod supra de hominis creatione promisimus effectui mancipare atque ordine explanare nunc suscipimus. Ubi haec consideranda videntur : scilicet quare creatus sit homo et qualiter institutus, et qualis vel quomodo factus ; deinde qualiter sit lapsus ; postremo qualiter et per quae sit reparatus. Horum autem primo et secundo posita, id est causam creationis humanae et modum institutionis, superius pro modulo nostrae facultatis tractavimus. Ideoque superest ut qualis vel quomodo factus sit discutiamus.

 

 

Capitulum 2 (93)

 

Quomodo intelligendum sit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

In Genesi legitur :

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Beda* : 

In eo quod dicit faciamus, una operatio trium personarum ostenditur ; in hoc vero quod dicit ad imaginem et similitudinem nostram, una et aequalis substantia

 trium personarum monstratur. Ex persona enim Patris hoc dicitur ad Filium et Spiritum Sanctum, non, ut quidam putant, angelis, quia Dei et angelorum non est una et eadem imago vel similitudo.

 

 

Capitulum 3 (94)

 

  1. Quod imago et similitudo hic a diversis accipitur varie : a quibusdam increata, ab aliis creata ; et increata, vet essentia Trinitatis, vel Filius et Spiritus Sanctus.

Imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur, id est Trinitatis essentia, ad quam factus est homo ; vel creata, in qua factus est homo, et ipsa homini concreta. Increatam enim imaginem quae Deus est, intellexisse videtur Beda, cum dicit non esse unam imaginem Dei et angelorum, sed trium personarum ; et ideo personis, non angelis, fit ibi sermo.

Improprie tamen imago dicitur, quia imago relative ad aliud dicitur, cuius similitudinem gerit et ad quod repraesentandum facta est ; sicut imago Caesaris, quae ipsius similitudinem praeferebat ipsumque quodammodo repraesentabat. Improprie autem imago dicitur id ad quod aliud fit ; sicut exemplum proprie dicitur, quod sumitur ex aliquo ; et exemplar, ex quo sumitur aliquid. Ponitur tamen aliquando abusive alterum pro altero ; ita et minus proprie accipitur imago « essentia Trinitas », si tamen ea nomine « imaginis » in hoc loco intelligitur.

 

  1. Opinio eorum qui putaverunt Filium per imaginem et similitudinem hic accipi.

Filius vero proprie imago Patris dicitur, sicut supra, in tractatu de Trinitate, diximus.

Augustinus in VII libro De Trinitate*.

Unde fuerunt nonnulli 

qui ita distinguerent, ut imaginem in hoc loco intelligerent Filium ; hominem vero non imaginem, sed ad imaginem factum dicerent. Quos refellit Apostolus dicens : Vir quidem est imago et gloria Dei. Haec namque imago, id est homo, cum dicitur fieri ad imaginem, non quasi ad Filium dicitur fieri ; alioquin non diceret ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram diceret, cum Filius solius Patris imago sit ?

 

  1. Aliorum opinio qui imaginem dixerunt Filium et similitudinem Spiritum Sanctum.

Fuerunt autem et alii, perspicacius haec tractantes, qui per imaginem Filium, et per similitudinem Spiritum Sanctum intelligerent, qui similitudo est Patris et Filii. Et ideo pluraliter putaverunt dici nostram, id referentes ad similitudinem tantum ; ad imaginem vero subintelligendum esse meam. Hominem vero et imaginem esse, et ad imaginem et similitudinem factum esse tradiderunt, et imaginem imaginis esse et similitudinis.

 

4. Nec horum sententiam approbat, sed imaginem et similitudinem Dei in homine quaerendam et considerandam docet, ut imago et similitudo creata intelligatur.

Verumtamen haec distinctio, licet reprobabilis penitus non videatur, quia de media montium, id est auctoritatibus Sanctorum, non manat, congruentius in ipso homine imago et similitudo Dei quaerenda et consideranda est.

 

5. Quibus consideratur imago et similitudo.

Factus est ergo homo ad imaginem Dei et similitudinem secundum mentem, qua irrationabilibus antecellit ; sed ad imaginem secundum memoriam, intelligentiam et dilectionem ; ad similitudinem secundum innocentiam et iustitiam quae in mente rationali naturaliter sunt.

Vel imago consideratur in cognitione veritatis, similitudo in amore virtutis ; vel imago in aliis omnibus, similitudo in essentia, quia immortalis et indivisibilis.

Unde Augustinus in libro De quantitate animae

Anima facta est similis Deo, quia immortalem et indissolubilem fecit eam Deus.

Imago ergo pertinet ad formam, similitudo ad naturam. Factus est igitur homo secund um animam ad imaginem et similitudinem, non Patris vel Filii vel Spiritus Sancti, sed totius Trinitatis.

 

  1. Quod imago Dei dicitur et imago ipsa et illud in quo est.

Augustinus in libro XV De Trinitate*.

Ita et secundum animam dicitur homo esse imago Dei, quia imago Dei in eo est ; 

sicut imago dicitur et tabula et pictura quae in ea est. Sed propter picturam quae in ea est, simul et tabula imago appellatur ; ita propter imaginem Trinitatis, etiam illud in quo est haec imago nomine imaginis vocatur.

 

 

Capitulum 4 (95)

 

  1. Quare homo dicitur imago et ad imaginem, Filius vero imago et non ad imaginem.

Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem ; Filius autem imago, non ad imaginem, quia natus, non creatus, aequalis et in nullo dissimilis. Homo creatus est a Deo, non genitus ; non parilitate aequalis, sed quadam similitudine accedens ei.

Unde Augustinus in libro VII De Trinitate : 

In Genesi legitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus et nostram pluraliter dixit, et nisi ex relativis accipi non oportet, ut facere intelligantur Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad imaginem Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata, ideo ita imago dicitur quod et ad imaginem, quia non aequatur parilitate, sed accedit quadam similitudine. Filius autem est imago, sed non ad imaginem, quia aequalis Patri. Dictus est ergo homo ad imaginem propter imparem similitudinem ; et ideo nostram, ut imago Trinitatis esse homo intelligatur, non Trinitati aequalis, sicut Filius Patri.

 Ecce ostensum est secundum quid homo sit similis Deo, scilicet secundum animam.

 

2. Quod secundum corpus potest dici factus ad similitudinem Dei.

Beda*.

Sed et 

in corpore quandam proprietatem habet quae hoc indicat, quia est erecta statura, secundum quam corpus animae rationali congruit, quia in caelum erectum est.