Distinctio XI — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

Capitulum 1 (56)

 

  1. Quod quaeque anima habet angelum bonum ad sui custodiam delegatum et malum ad exercitium.

Illud quoque sciendum est, quod angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat angelum ad sui profectum atque custodiam specialiter delegatum.

Unde in Evangelio Veritas a pusillorum scandalo prohibens ait :

Angeli eorum semper vident faciem Patris.

 Angelos dicit eorum esse, quibus ad custodiam deputati sunt. Super quem locum Hieronymus tradit unamquamque animam ab exordio nativitatis habere angelum ad sui custodiam deputatum, inquiens ita :

Magna dignitas animarum est, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum.

 

2. Gregorius quoque dicit quod quisque unum bonum angelum sibi ad custodiam deputatum, et unum malum ad exercitium habet. Cum enim omnes angeli boni nostrum bonum velint communiterque saluti omnium studeant, ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de angelo Tobiae, et de angelo Petri in Actibus Apostolorum. Similiter et mali angeli, cum desiderent malum hominum, magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat, ille qui ad exercitium eius deputatus est.

 

  1. Utrum singulis hominibus singuli angeli, an pluribus unus deputatus sit.

Solet autem quaeri utrum singuli angeli singulis hominibus, an unus pluribus ad custodiam vel exercitium deputatus sit.

Sed cum electi tot sint quot et boni angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos et malos homines quam boni angeli sint. Et cum tot sint electi quot angeli boni, et angeli boni plures sint quam mali, pluresque sint homines mali quam boni, non est ambiguum plures esse bonos homines quam sint mali angeli, et plures esse malos homines quam sint mali angeli vel boni angeli.

 

4. Confirmat unum angelum pluribus hominibus deputari, sive simul sive diversis temporibus.

Ideoque dici oportet unum eundemque angelum, bonum vel malum, pluribus hominibus deputari ad custodiam vel exercitium, sive eodem tempore, sive diversis temporibus.

Ideo autem dicimus « eodem tempore vel diversis temporibus », quia videtur quibusdam quod omnes homines qui sunt simul in aliquo tempore, singuli singulos angelos habere possint ; bonos vel malos, quia licet maior sit numerus hominum, computatis in unum omnibus qui fuerunt et sunt et futuri sunt, quam angelorum, tamen quia homines decedentibus hominibus succedunt, et ideo nunquam simul sunt in hac vita, angeli vero nunquam decedunt, sed simul omnes sunt : esse potest ut singuli hominum, dum in hac vita sunt, singulos habeant angelos, bonos vel malos, ad sui custodiam vel exercitium destinatos. Caeterum, sive ita sit sive non, non est dubitandum unumquemque habere angelum sibi deputatum, sive pluribus simul destinatus sit, sive uni singulariter. Nec est mirandum unum angelum pluribus hominibus ad custodiam deputari, cum uni homini plurium custodia deputetur, ita ut eorum quisque suum dicatur habere dominum vel episcopum vel abbatem.

 

 

Capitulum 2 (57)

 

  1. Utrum angeli proficiant in merito vel in praemio usque ad iudicium.

Praeterea illud considerari oportet, utrum angeli boni in merito vel in praemio proficiant usque ad iudicium.

 

2. Quibusdam videtur quod proficiant in utroque*.

Quod in meritis proficiant atque quotidie magis ac magis mereantur, quibusdam videtur, ex eo quia quotidie hominum utilitatibus inserviunt eorumque profectibus student. Quibus etiam nihilominus videtur quod et in praemio proficiant, scilicet in cognitione et dilectione Dei. Licet enim, ut aiunt, in confirmatione beatitudinem acceperint aeternam atque perfectam, augetur tamen quotidie eorum beatitudo, quia magis ac magis diligunt atque cognoscunt.

Caritas eorum meritum est et praemium nunc*.

Et est eorum caritas, qua Deum et nos diligunt, et meritum et praemium : meritum, quia per eam et obsequia ex ea nobis impensa merentur et in beatitudine proficiunt ; et ipsa eadem est praemium, quia ea beati sunt.

 

  1. Auctoritatibus confirmant quod dicunt.

Et quod angeli proficiant in cognitione, ac per hoc in beatitudine, testimoniis Sanctorum confirmant.

Dicit enim Isaias, ex persona angelorum Christi ascendentis magnificentiam admirantium :

Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ?

 Et in Psalmo :

Quis est iste rex gloriae ?

 Ex quibus apparet quod mysterium Verbi incarnati plenius cognoverunt angeli post impletionem quam ante. Et sicut in cognitione huius mysterii profecerunt, ita dicunt eos in deitatis cognitione proficere.

Quod autem in huius mysterii cognitione profecerint, evidenter docet Apostolus dicens :

Quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut innotescat multiformis sapientia Dei per Ecclesiam Principibus et Potestatibus in caelestibus.

Super quem locum dicit Hieronymus 

angelicas dignitates praefatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi et Apostolorum praedicatio per gentes dilatata.

 

  1. Quod in hac sententia videtur Augustinus adversari Hieronymo.

His autem videtur contradicere Augustinus, super eundem locum Epistolae dicens : 

Non latuit angelos mysterium regni caelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra. Illis ergo a saeculis innotuit supra memoratum mysterium, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis est.

 

5. Determinatio praedictarum auctoritatum*.

Haymo*.

Attende, lector, quia videntur dissentire in hac sententia illustres doctores. Ideoque, ut omnis repugnantia de medio tollatur, praedicta Haymonem sequentes ita determinemus, ut 

illis angelis qui maioris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, ex parte cognita a saeculis fuisse, utpote familiaribus et nuntiis ; illis vero qui minoris dignitatis sunt incognita exstitisse

 dicamus, usquequo impleta sunt et

per Ecclesiam

praedicata ; et tunc ab omnibus angelis perfecte fuerunt cognita.

 

  1. Constat itaque omnes angelos in cognitione divinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Unde non incongruenter ipsi iidem dicunt angelorum scientiam ac beatitudinem augeri usque ad futuram consummationem, quando in scientia ac beatitudine perfectissimi erunt, ut nec augeatur amplius nec minuatur.

 

7. Aliorum opinio qui dicunt angelos in quibusdam praedictorum non profecisse.

Alii autem dicunt angelos in confirmatione tanta deitatis dilectione atque notitia fuisse praeditos, ut in his ulterius non profecerint nec profecturi sint. Profecerunt tamen in scientia rerum exteriorum, sicut in cognitione sacramenti incarnationis et huiusmodi ; sed non in contemplatione deitatis, quia trinitatem in unitate atque unitatem in trinitate non plenius intelligunt sive intellecturi sunt, quam ab ipsa confirmatione perceperunt. Ita etiam dicunt eos in caritate non profecisse post confirmationem, quia eorum caritas postea non est aucta. Et sic dicunt eos non profecisse in meritis, scilicet quantum ad vim merendi, sed non quantum ad numerum meritorum. Plura enim bona fecerunt postea, quae tunc non fecerant ; sed eorum caritas, ex qua illa processerunt, non est aucta : ex qua tantum meruerunt antequam ista adderentur, quantum postea his adiectis.

 

8. Quid sit probabilius*.

Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur, scilicet quod angeli usque ad iudicium in scientia et in aliis proficiant.

 

9. Quaedam auctoritates videntur obviare probabiliori sententiae.

Quibus tamen videntur obviare quarundam auctoritatum verba.

Ait enim Isidorus in libro De summo bono

Angeli in Verbo Dei omnia sciunt antequam fiant.

Determinatio*.

Sed nec omnes, nec omnia perfecte angelos scire dixit ; et ideo eos in scientia proficere non removit.

 

  1. Gregorius quoque in libro Dialogorum ait :
    Quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt ?

Videtur dicere quod omnia sciant angeli et nihil sit quod nesciant.

Item alia determinatio*.

Sed accipiendum est hoc de his quorum cognitio beatum facit cognitorem, ut sunt ea quae ad mysterium Trinitatis et unitatis pertinent.