Distinctio XLI — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XLI

DISTINCTIO XLI

 

 

Capitulum 1 (253)

 

  1. An omnis intentio et actio eorum qui fide carent sit mala.

Cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat et fides intentionem dirigat, non immerito quaeri potest utrum omnis intentio omneque opus illorum malum sit, qui fidem non habent. Si enim fides intentionem dirigit et intentio opus bonum facit, ubi non est fides, nec intentio bona nec bonum opus esse videtur.

 

2. Quidam dicunt omnes actiones hominis sine fide esse malas, quae in fide bonae sunt.

Quod a quibusdam non irrationabiliter adstruitur, qui dicunt omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse, quae fide habita bonae exsistunt.

 

3. Auctoritatibus muniunt suam opinionem*.

Augustinus in libro Sententiarum Prosperi*.

Unde Apostolus ait :

Omne quod non est ex fide, peccatum est.

 Quod Augustinus exponens ait : 

Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil bonum est sine summo bono. Ubi deest agnitio aeternae veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.

Et Iacobus in Epistola canonica ait :

Qui offenderit in uno, scilicet in caritate, factus est omnium reus.

Qui ergo fidem et caritatem non habet, omnis eius actio peccatum est, quia ad caritatem non refertur. Quod enim ad caritatem non refertur, ut supra meminit Augustinus, non fit quemadmodum fieri oportet, ideoque malum est.

 

  1. Quod sine caritate non custodiuntur mandata*.

Non igitur mandata custodit, qui caritate caret, quia sine caritate nullum mandatorum custoditur.

Unde Augustinus, Super Epistolam ad Galatas, ait :

Custoditionem legis dicit Apostolus non occidere, non moechari, et alia huiusmodi ad bonos mores pertinentia, quae nisi caritate et spe impleri non possunt.

Nullum ergo implet mandatum, nullumque opus bonum facit, qui fidem et caritatem non habet.

Impossibile est enim, ut ait Apostolus, sine fide aliquid placere Deo.

 Quae ergo sine fide fiunt, bona non sunt, quia omne bonum placet Deo.

 

5. Quae praemissae obiciuntur sententiae ex verbis Augustini.

His autem obicitur quod supra dixit Augustinus, scilicet quod

in servili timore, etsi bonum fiat, non tamen bene : nemo invitus bene facit, etiam si bonum est quod facit.

Hic enim bonum dicit fieri, sed non bene, ab illo qui caritatem non habet. Qui enim serviliter timet, caritate vacuus est : de quo tamen hic dicit quia bonum facit, sed non bene. Qui etiam super illum locum Psalmi :

Turtur invenit sibi nidum ubi reponat pullos suos,

 dicit quod

Iudaei et haeretici et pagani opera bona faciunt, quia vestiunt nudos, et pascunt pauperes, et huiusmodi ; sed non in nido Ecclesiae, id est in fide, et ideo conculcantur pulli eorum.

 

6. Qualiter ad haec illi respondeant*.

Quibus illi respondent dicentes opera bona appellari huiusmodi, quae sine caritate fiunt, non quia bona sint quando sic fiunt : quod supra evidenter docuit Augustinus ; sed quia bona essent si aliter fierent ; quae etiam sui genere sunt bona, sed ex affectu fiunt mala.

 

7. Aliorum sententia de praemissa quaestione, qua quaerebatur si omnis eorum actio mala est, qui fidem non habent.

Alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta quae ad naturae subsidium fiunt, semper bona esse adstruunt.

 

8. Determinat praedicta verba Augustini*.

Sed quod Augustinus mala esse dicit

 si malas habent causas,

non ita accipiendum est, quasi ipsa mala sint, sed quia peccant et mali sunt qui ea malo fine agunt.

Item et illud aliud, scilicet

bonum opus intentio facit et intentionem fides dirigit,

determinant dicentes ibi « bonum » vocatum quod remunerabile est ad vitam ; non quod illud solum sit bonum opus, immo et alia plura, licet non ea ratione qua illud sint bona.

 

 

Capitulum 2 (254)

 

Quibus modis dicatur bonum. Bonum enim multipliciter accipitur, scilicet pro utili, pro remunerabili, pro signo boni, pro specie boni, pro licito, et aliis forte modis. Solaque illa intentio remunerabilis est ad vitam, quam fides dirigit ; sed non illa sola bona est, ut aiunt. Nam, si quis Iudaeus vel malus Christianus necessitatem proximi relevaverit naturali pietate ductus, bonum fecit, et bona fuit voluntas qua illud fecit.

 

 

Capitulum 3 (255)

 

Hic ponuntur quaedam Augustini capitula quae retractavit, non quasi prave dicta, sed quo sensu dixerit insinuans.

Primum capitulum*.

Post haec investigari oportet qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus in libro De vera religione :

Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium.

Retractatio geminam continens determinationem*.

Huius dicti rationem Augustinus aperiens, in libro Retractationum dicit :

Potest videri falsa haec definitio ; sed si diligenter discutiatur, invenitur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati,

scilicet peccatum primum hominis, quod fuit peccatum et causa peccati, sed non poena.

Quamvis et illa quae non voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi. Quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult ; sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult. Et illud quod in parvulis est originale peccatum, ex prima hominis mala voluntate contractum est. Non itaque falsum est quod dixi : Usque adeo peccatum voluntarium est etc.

 

Ecce qualiter illud accipiendum sit, scilicet vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis, quorum licet quaedam dicantur non voluntaria : quae scilicet per ignorantiam vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen ea ratione possunt dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.

 

 

Capitulum 4 (256)

 

Aliud capitulum.

Illius etiam intelligentia perquirenda est, quod in libro De duabus animabus edidit inquiens :

Nusquam nisi in voluntate peccatum est.

Retractatio.

Quod etiam in libro Retractationum plane determinat dicens : 

Potest putari falsa esse ista sententia, qua diximus « nusquam nisi in voluntate esse peccatum », cum Apostolus dicat : Quod nolo, hoc facio etc.

 

Sed peccatum quod « nusquam est nisi in voluntate », illud praecipue intelligendum est, quod iusta damnatio consecuta est,

id est primum hominis peccatum.

 

 

Capitulum 5 (257)

 

Item aliud capitulum.

In eodem quoque libro De duabus animabus aliud tradit consideratione dignum. Ait enim :

 Nonnisi voluntate peccatur ;

ipsamque voluntatem definivit dicens :

Voluntas est animi motus, cogente millo, ad aliquid vel non admittendum vel adipiscendum.

Augustinus, Retractatio*.

Huius dicti causam aperiens et intelligentiam pandens, in libro Retractationum ait :

Hoc propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui in paradiso fecerunt originem mali nullo cogente peccando, id est libera voluntate ; quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille tentator suasit ut hoc fieret, non coegit. Nam qui nesciens peccavit, non incongruenter « nolens » peccasse dici potest ; quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit. (Non semper voluntas facti quod peccatum est, voluntas peccati est, quia vult quis quod peccatum est, nec tamen peccati*.) Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit ; sed voluntas facti ibi fuit, non voluntas peccati. Quod tamen factum fuit peccatum ; hoc enim factum est, quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat : quia qui potest resistere, non cogitur cedere. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse, verissimum est.

Ex his liquet qualiter superiora accipienda sunt.

 

 

Capitulum 6 (258)

 

Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.

Si autem omne peccatum mortale vountarium est, cum voluntas mala peccatum sit mortale, constat ipsam esse voluntarium peccatum.

Augustinus, in libro De libero arbitrio* :

Quid enim, ut ait Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est ?

Voluntas itaque mala recte voluntarium dicitur peccatum, quod in voluntate consistit.

Voluntas quippe, ut ait Augustinus in eodem, est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum, nisi peccanti ; non ergo est cui recte imputetur, nisi voluntati.

Hoc autem de peccato actuali et mortali intelligendum est. Neque his verbis aliud voluit ostendere Augustinus, ut ipse ait in Retractationibus, nisi quia

voluntas est qua peccatur et recte vivitur.