Distinctio XXXV — Livre II — Pierre LOMBARD
Pierre LOMBARD - Livre II
DISTINCTIO XXXV
Capitulum 1 (231)
- Quid sit peccatum.
Post haec videndum est quid sit peccatum.
Augustinus, ad Faustum * :
Augustinus*. Alia descriptio* :
Idem in libro De duabus animabus :
In utraque assignatione de actuali peccato agitur, et mortali, non veniali. Ex prima descriptione ostenditur peccatum esse voluntas mala, sive locutio et operatio prava, id est actus malus tam interior quam exterior. Ex altera vero tantum ostenditur esse actus interior : voluntas enim, ut in superioribus dictum est, motus animi est ; actus ergo interior est.
2. Ambrosius quoque in libro De paradiso ait :
Ecce praevaricationem legis et inobedientiam definit Ambrosius esse peccatum.
- Ioannes ait :
Qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas.
Super quem locum dicit Augustinus :
Capitulum 2 (232)
- Diversorum sententias de peccato ponit.
Quo circa, diversitatis huius verborum occasione, de peccato plurimi diversa senserunt.
Triplex opinio de peccato*.
Alii enim dixerunt voluntatem malam tantum peccatum esse, et non actus exteriores ; alii voluntatem et actus ; alii neutrum, dicentes omnes actus esse bonos et a Deo et ex Deo auctore esse, malum autem nihil esse, ut ait Augustinus, Super Ioannem :
- Supra etiam dixit Augustinus quod
malum est privatio vel corruptio boni.
Quod etiam in libro 84 Quaestionum ait :
Item in Dogmatibus ecclesiasticis dicitur
Idem etiam in libro Contra Manichaeos quid sit peccare ostendit dicens :
Quid igitur in hac tanta varietate tenendum ? Quid dicendum ?
- Vera sententia de peccato proponitur.
Sane dici potest et libere tradi debet peccatum esse actum malum, interiorem et exteriorem, scilicet malam cogitationem, locutionem et operationem. Praecipue tamen in voluntate peccatum consistit, ex qua tanquam ex arbore mala procedunt opera mala tanquam fructus mali.
4. Traditio quorundam, qui dicunt voluntatem malam et actum, in quantum sunt, esse naturas, et ideo bona ; in quantum vero mala sunt, esse peccata.
Quidam autem, diligenter attendentes verba Augustini, quibus supra et in aliis Scripturae locis utitur, non indocte tradunt voluntatem malam et actus malos, in quantum sunt vel in quantum actus sunt, bona esse ; in quantum vero mala sunt, peccata esse. Qui voluntatem et actum quemcumque bonam Dei naturam esse dicunt in quantum actus est vel voluntas, et ex Deo auctore esse ; in quantum vero inordinate et contra legem fit et fine debito caret, peccatum est ; et ita in quantum peccatum est, nihil est : nulla enim substantia, nulla enim natura est.
5. Auctoritatibus probant voluntates et actus omnes esse bona in quantum sunt.
Quod autem voluntas omnis et actio bonum sit in quantum est, ex eo probant quod ait Augustinus in libro De 84 Quaestionibus :
Idem, probans nihil casu fieri in mundo, ait in eodem :
His testimoniis innituntur ad ostendendum omne quod est, in quantum est, bonum esse.
Unde idem Augustinus in libro I De doctrina christiana ait :
- Quid ex praedictis sequatur.
Ex praedictis colligitur atque infertur quia si mala voluntas et mala actio est, in quantum est, bona est. Sed quis est qui diffitetur malam voluntatem esse et malam actionem ? Mala igitur voluntas sive actio, in quantum est, bonum est. Et in quantum votuntas est vel actio, bonum similiter est ; sed ex vitio mala est : quod vitium a Deo non est, neque aliquid est.
7. De vitio voluntatis*.
Quod Augustinus notasse videtur in libro De 84 Quaestionibus dicens :
Ex hoc loco probant voluntatem in quantum vitiosa est non esse a Deo. Et in quantum vitiosa est, peccatum est. Et peccatum est, ut aiunt, in quantum non habet ordinem nec finem debitum. Ita et actio in quantum ex malo procedit, et ordinem non habet et ad malum tendit.
- Alia probatio quod omnis actus in quantum est, bonus est.
Item et aliter probant omnem actum, interiorem vel exteriorem, in quantum est esse bonum : quia non esset actus malus, nisi esset res bona ; quia non est aliqua res mala, nisi eadem res bona sit.
Unde Augustinus in Enchiridion :
9. Summam dictorum perstringit*.
Ex praemissis testimoniis asserunt omnes actus, in quantum sunt, esse res bonas ; nec aliquid esse malum, id est peccatum, nisi idem quoque secundum aliquid bonum sit. Et omnium quae sunt, in quantum sunt, Deum auctorem praedicant, et eius voluntate omnia esse quaecumque sunt, quae in quantum sunt, naturae sunt.
10. Obiectio contra illos qui dicunt omnes actus in quantum sunt esse bonos.
Quibus opponitur : Si omnia quae sunt, in quantum sunt, bona sunt et naturae sunt, ergo adulterium, homicidium et similia, in quantum sunt, bona sunt et naturae sunt, et Deo volente fiunt. Quod si est, tunc illi qui faciunt illa, bona agunt ; quod penitus absurdum est.
Responsio illorum*.
His vero sic illi respondent : dicunt equidem adulterium, homicidium et huiusmodi non simpliciter actus denotare, sed actuum vitia ; actusque ipsos adulterii et homicidii, in quantum sunt is vel in quantum actus sunt, a Deo esse et bonas naturas esse, sed non in quantum adulterium et homicidium sunt. Et ideo non sequi dicunt, si actus qui homicidia et adulteria sunt, a Deo sunt, quod homicidia et adulteria a Deo sint.
- Alia illorum oppositio contra eosdem.
Item aliter eis opponitur : Si aliquid non est malum, quod non sit natura vel res bona, quomodo igitur peccata sunt non credere in Deum, non ire ad ecclesiam et huiusmodi, cum ista non sint naturae, immo omnino non sint ? Non est enim aliquid vel res aliqua non ire ad ecclesiam vel non credere et huiusmodi.
Responsio ubi tradunt quae dicuntur per negationem aliquid ponere, ut non credere in Deum et huiusmodi*.
Ad quod dicunt his atque huiusmodi dictionibus, quae videntur privationes simpliciter notare et nihil ponere, quia per negationem dicuntur, vere aliqua poni actusque per eas significari. Non credere enim in Christum incredulitatem dicunt, et nomine incredulitatis malum mentis actum significari. Ita etiam cum dicitur « non ire ad ecclesiam malum est », non euntis contemptus significatur, id est voluntas mala vel propositum. Hoc est enim declinare a bono, et ideo malum est ; sicut e converso declinare a malo bonum est. Sicut igitur declinatio a malo aliquid ponit, scilicet voluntatem et propositum vitandi malum : non enim potest esse bonum quod omnino nihil est ; ita declinatio a bono « quod est » significat, scilicet voluntatem et propositum mali. Et secundum hoc vera est et generalis illa peccati mortalis descriptio quam supra posuit Augustinus.
Capitulum 3 (233)
- Utrum malus actus in quantum peccatum est sit privatio vet corruptio boni.
Potest etiam quaeri ab eisdem : cum peccatum sit, ut supra dictum est, privatio vel corruptio boni, et omnis actus malus sit peccatum, utrum sit privatio vel corruptio boni in quantum peccatum est vel non.
Opponit utrimque*.
Si enim in quantum peccatum est, corruptio boni est, cum corruptio vel privatio boni poena sit homini : in quantum igitur peccatum est, poena est. Quod si est, tunc in quantum peccatum est, bonum esse videtur et a Deo esse. Si autem non in quantum peccatum est, corruptio est, quaeritur ergo secundum quid corruptio sit. Si enim corruptio est, et non in quantum peccatum est, cum non sit nisi bonum praeterquam in eo quod peccatum est : ergo in quantum bonum est, corruptio vel privatio boni est.
- Responsio ubi dicitur in quantum peccatum est esse privatio vel corruptio boni, non tamen poena.
Ad quod etiam ipsi dicunt actum malum, non in quantum est, nec in quantum bonum est, esse privationem vel corruptionem boni, sed in quantum peccatumest ; non tamen in quantum peccatum est, poena est vel aliquid quod a Deo sit. Ut enim ex verbis Augustini praemissis colligitur, peccatum dicitur corruptio vel privatio active, non passive. Nam ideo malum vel peccatum dicitur corruptio boni, quia naturam bonam
ut supra Augustinus ait :
Non autem nocet nisi in quantum peccatum est ; ergo in quantum peccatum est privat bono ; itaque in quantum peccatum est privatio est vel corruptio boni.
Capitulum 4 (234)
- Quomodo in quantum peccatum est possit corrumpere bonum, cum nihil sit.
Sed cum nihil sit in quantum peccatum est, quomodo potest bonum corrumpere vel adimere ?
Responsio Augustini per simile*.
Augustinus te hoc docet in libro De natura boni dicens :
eo tamen natura animae corrumpitur.
- Quod peccatum proprie corruptio animae est et quomodo.
Peccatum vero, id est culpa, proprie animae corruptio est.
Si autem quaeritur in quo possit corrumpi anima, in parabola illius qui
qui eum spoliaverunt et vulneraverunt, clarescit. Incidit enim homo in latrones quando per peccatum in potestatem diaboli trahitur ; et tunc per peccatum exspoliatur gratuitis bonis, id est virtutibus, et in naturalibus bonis vulneratur, quae sunt ratio vel intellectus, memoria et ingenium et huiusmodi, quae per peccatum obtenebrantur et vitiantur. Per peccatum etiam privatur illo bono, cuius participatione cetera bona sunt : quo tanto magis privatur, quanto magis se ab eo elongat.
Capitulum 5 (235)
- Qualiter homo se elongat a Deo, scilicet per dissimilitudinem quam facit peccatum.
Ab eo autem se elongat per peccatum, non loci distantia, quia ubique totus et praesens est omnibus ; et
Per peccatum igitur, non secundum locum, aliquis longe fit a Deo ; et in eo longe fit, quod ab eius similitudine recedit ; et tanto longius, quanto fit dissimilior.
et illa possunt recipere dissimilitudinem. Nihil est autem quod hominem adeo Deo dissimilem faciat quemadmodum peccatum.
- Quod peccatum est etiam privatio boni corporis*.
Cum autem peccatum sit corruptio vel privatio boni quod est in anima, est etiam privatio et corruptio boni corporis : sicut corpus hominis privavit beneficio illius immortalitatis et impassibilitatis quam habuit ante peccatum.
Capitulum 6 (236)
An poena sit privatio boni.
Quaeri autem solet utrum et poena sit privatio vel corruptio boni.
Ad quod facile responderi potest, si praedicta ad memoriam revocentur. Diximus enim supra privationem vel corruptionem boni accipi active vel passive, id est secundum efficientiam vel effectum. Ideoque privatio vel corruptio boni dicitur et peccatum et poena ; sed peccatum secundum efficientiam, quia privat vel corrumpit bonum ; poena autem secundum effectum, id est secundum passionem quae est effectus peccati. Aliud est enim culpa, aliud poena. Alterum est Dei, id est poena ; alterum diaboli vel hominis est, id est culpa.
