Distinctio XXIV — Livre II — Pierre LOMBARD

Pierre LOMBARD - Livre II

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

 

Capitulum 1 (140)

 

  1. De gratia hominis et potentia ante casum.

Nunc diligenter investigari oportet quam gratiam vel potentiam habuit homo ante casum, et utrum per eam potuerit stare vel non.

 

2. Quod in gratia creatus fuit, per quam potuit stare, sed non proficere, ut angeli*.

Sciendum est igitur quod homini in creatione, sicut de angelis diximus, datum est per gratiam auxilium, et collata potentia per quam poterat stare, id est non declinare ab eo quod acceperat ; sed non poterat proficere in tantum, ut per gratiam creationis sine alia mereri salutem valeret. Poterat quidem per illud auxilium gratiae creationis resistere malo, sed non perficere bonum.

 Quod poterat per illam creationis gratiam bene vivere quodam modo*.

Poterat tamen per illud bene vivere quodam modo, quia poterat vivere sine peccato ; sed non poterat sine alio gratiae adiutorio spiritualiter vivere, quo vitam mereretur aeternam.

  1. Unde Augustinus in Enchiridion
    Sic factus est homo rectus, ut et manere in ea rectitudine posset, non sine divino adiutorio, et suo fieri perversus arbitrio : utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, vel ab illo, vel de illo. Et quia suam maluit facere voluntatem quam Dei, de illo facta est voluntas Dei.

Item in eodem : 

Sic oportebat prius hominem fieri, ut et bene posset velle et male ; nec frustra si bene, nec impune si male.

 

  1. Augustinus*.

Idem quoque in libro De correctione et gratia ait : 

Si hoc adiutorium vel angelo vel homini, cum primum facti sunt, defuisset : quoniam non talis natura facta erat ut sine divino auxilio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidisset : defuisset quippe adiutorium sine quo manere non posset.

Idem : 

Dederat Deus homini bonam voluntatem : in illa quippe eum fecerat rectum ; dederat adiutorium sine quo non posset in ea manere si vellet, et per quod posset ; ut autem hoc vellet, in eius dimisit arbitrio.

In eodem : 

Acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quo posset ; nam si habuisset, perseverasset.

His testimoniis evidenter monstratur quod homo rectitudinem et bonam voluntatem in creatione accepit, atque auxilium quo stare poterat : alioquin non sua culpa videretur cecidisse.

 

  1. Qualis fuerit illa rectitudo et bonitas voluntatis in qua creatus est.

Sed quomodo rectam et bonam voluntatem habuit homo, si per eam nec mereri vitam valuit, nec ea stare voluit ?

Quia nec aliquid mali ea tun volebat, et ad tempus stare voluit, sed non perseveranter ; et ideo recta et bona fuit tunc voluntas hominis.

 

  1. Oppositio contra illud quod dictum est, hominem non potuisse proficere.

Ad hoc autem quod diximus, hominem non potuisse proficere vel mereri per gratiam creationis, solet opponi sic : Per illud auxilium gratiae creationis potuit stare in bono quod acceperat : potuit ergo resistere tentationi ; sed resistere tentationibus atque suggestionibus malis meritum est ac bonum remunerabile ; omne autem bonum meritum profectus est ; per gratiam igitur creationis proficere potuit, sine adiectione alterius gratiae.

 

7. Responsio*.

Ad quod dicimus quia resistere malo et non consentire tentationi non fecisset illi meritum etsi non consensisset, quia nihil in eo erat quod ad malum impelleret ; sicut angelis qui non ceciderunt, non fuit meritum quod steterunt, id est quod non corruerunt.

 

8. Quod resistere malo aliquando meritum est, aliquando non*.

Nobis autem meritum est aliquando si malum non facimus, sed resistimus : ibi dumtaxat ubi causa subest quae nos facere movet ; quia ex peccati corruptela proni sunt ad lapsum gressus nostri. Ubi autem non intervenit causa nos ad malum impellens, non meremur si ab eo declinamus. Declinare enim a malo semper vitat poenam, sed non semper meretur palmam.

 

 

Capitulum 2 (141)

 

De adiutorio homini in creatione dato quo stare poterat.

Hic considerandum est quod fuerit illud adiutorium homini datum in creatione, quo poterat manere si vellet.

Illud utique fuit libertas arbitrii ab omni labe et corruptela immunis, atque voluntatis rectitudo, et omnium naturalium potentiarum animae sinceritas atque vivacitas.

 

 

Capitulum 3 (142)

 

  1. De libero arbitrio.

Liberum vero arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem desistente. Et dicitur « liberum » quantum ad voluntatem, quae ad utrumlibet flecti potest ; « arbitrium » vero quantum ad rationem, cuius est facultas vel potentia illa, cuius etiam est discernere inter bonum et malum. Et aliquando quidem, discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit ; aliquando vero quod bonum est. Sed quod bonum est nisi gratia adiuta non eligit ; malum vero per se eligit. Est enim in anima rationali voluntas naturalis, qua naturaliter vult bonum, licet tenuiter et exiliter nisi gratia iuvet ; quae adveniens iuvat eam et erigit ut efficaciter velit bonum. Per se autem potest velle malum efficaciter. Illa igitur rationalis animae potentia, qua velle bonum vel malum potest, utrumque discernens, liberum arbitrium nuncupatur.

 

2. Quod bruta animalia non habent liberum arbitrium, sed appetitum sensualitatis*.

Quod bruta animalia non habent, quia ratione carent ; habent tamen sensum et appetitum sensualitatis.

 

 

Capitulum 4 (143)

 

De sensualitate.

Est enim sensualitas quaedam vis animae inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus, atque appetitus rerum ad corpus pertinentium.

 

 

Capitulum 5 (144)

 

  1. De ratione quae habet duas partes quantum ad officia*.

Ratio vero vis animae est superior, quae, ut ita dicamus, duas habet partes vel differentias : superiorem et inferiorem. Secundum superiorem supernis conspiciendis vel consulendis intendit ; secundum inferiorem ad temporalium dispositionem prospicit.

 

2. Quid ad rationem pertineat*.

Quidquid ergo in anima nostra nobis considerantibus occurrit, quod non sit commune cum bestiis, ad rationem pertinet ; quod autem in ea reperis commune cum beluis, ad sensualitatem pertinet.

 

3. Ubi in anima incipit ratio*.

Et ubi nobis gradatim in consideratione partium animae progredientibus primum aliquid occurrit quod non est commune cum bestiis, ibi incipit ratio.

 

4. Haec autem Augustinus docet in XII libro De Trinitate, ita dicens : 

Videamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore, recte dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus homo exterior deputabitur, sed adiuncta quadam vita sua, qua compages corporis et omnes sensus vigent, quibus instructus est ad exteriora sentienda.

 

Ascendentibus igitur introrsum quibusdam gradibus considerationis per animae partes, ubi incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio, ubi homo interior iam possit agnosci.

 

  1. De partibus rationis.

Augustinus*

Rationis autem pars superior aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit ; portio inferior ad temporalia gubernanda deflectitur.

Et 

illa rationis intentio qua contemplamur aeterna, sapientiae deputatur ; illa vero qua bene utimur rebus temporalibus, scientiae deputatur.

 

Cum vero disserimus de natura mentis humanae, de una quadam re disserimus ; nec eam in haec duo quae commemoravi, nisi per officia geminamus.

 

Carnalis autem vel sensualis animae motus qui in corporis sensus intenditur, nobis pecoribusque communis est ; qui seclusus est a ratione sapientiae, rationi autem scientiae vicinus est.

 

 

Capitulum 6 (145)

 

Quod talis est ordo peccandi vel cadendi in nobis, qualis in primis hominibus.

Illud quoque praetermittendum non est, quod talis nunc in uno homine tentationis est ordo et progressio, qualis tunc in primis praecessit parentibus.

 

 

Capitulum 7 (146)

 

Quod in nobis est mulier et vir et serpens, et quomodo*.

Ut enim tunc serpens mulieri malum suasit ipsaque consensit, deinde viro suo dedit, sicque consummatum est peccatum ; ita et nunc in nobis pro serpente est sensualis motus animae, pro muliere inferior portio rationis pro viro superior rationis portio. Et hic est vir qui secundum Apostolum dicitur

imago et gloria Dei ;

 et illa est mulier quae secundum eundem dicitur

gloria viri.

 

 

Capitulum 8 (147)

 

  1. De spirituali coniugio viri et mulieris in nobis*.

Atque inter hunc virum et hanc mulierem est velut quoddam spirituale coniugium naturalisque contractus, quo superior rationis portio quasi vir debet praeesse et dominari ; inferior vero quasi mulier debet subesse et obedire. Ideo vir, secundum Apostolum, non debet habere velamen, sed mulier.

 

2. De adiutorio simili*.

Et sicut in cunctis animalibus non est repertum homini

adiutorium simile sibi,

sed de illo sumptum, quod ei formaretur in coniugium ; ita in partibus animae quas cum pecoribus habemus communes, nullum menti nostrae simile est adiutorium.

3. Testimonio Augustini ita esse ostendit*.

Unde Augustinus in eodem : 

Illum nostrum quod in actione temporalium tractandorum ita versatur ut non sit nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali mente, qua subhaeremus intelligibili et incommutabili veritati, tanquam ductum, et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non est inventum viro adiutorium simile illi, nisi de illo detractum in coniugium formaretur ; ita menti nostrae, qua supernam consulimus veritatem, nullum est ad usum rerum temporalium, quantum naturae hominis sat est, simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Ideoque rationale nostrum, non ad unitatis divortium separatum, sed in auxilium societatis quasi derivatum, in suo dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et in femina, sic intellectum nostrum et actionem, sive rationem et appetitum rationalem, vel si aliquo modo significantius dici possunt, una mentis natura complectitur : ut sicut de illis dictum est : Erunt duo in carne una, sic de his dici possit : duo in mente una.

 

Ecce ex his intelligi potest qualiter in anima hominis exsistat imago illius coniugii, et qualiter in singulis nostrum spiritualiter sint illa tria, scilicet vir, mulier, serpens.

 

 

Capitulum 9 (148)

 

  1. Qualiter per illa tria in nobis consummetur tentatio. Qualiter per illa tria in nobis consummetur tentatio.

Nunc superest ostendere quomodo per haec tria in nobis consummetur peccatum : ubi agnosci poterit, si diligenter intendatur, quid sit in anima mortale vel veniale peccatum.

 

2. Ut enim ibi serpens suasit mulieri, et mulier viro, ita et in nobis sensualis motus, cum illecebram peccati conceperit, quasi serpens suggerit mulieri, scilicet inferiori parti rationis, id est rationi scientiae ; quae si consenserit illecebrae, mulier edit cibum vetitum. Post de eodem dat viro, cum superiori parti rationis, id est rationi sapientiae, eandem illecebram suggerit ; quae si consentit, tunc vir etiam cum femina cibum vetitum gustat.

 

3. Quando peccatum sit veniale*.

Si ergo in motu sensuali tantum peccati illecebra teneatur, veniale ac levissimum est peccatum.

 

 

Capitulum 10 (149)

 

Quando mulier sola manducat cibum vetitum*.

Si vero inferior pars ratiohis consenserit, ita ut sola cogitationis delectatione, sine voluntate perficiendi teneatur, mulier sola manducavit, non vir, cuius auctoritate cohibetur voluntas ne ad opus usque perveniat.

 

 

Capitulum 11 (150)

 

Quando etiam vir manducat : quando est mortale peccatum*.

Si vero adsit plena voluntas perficiendi, ut si adsit facultas, ad effectum perducatur, vir quoque manducat ; quia superior pars rationis illecebrae consensit ; et tunc est damnabile et grave peccatum.

 

 

Capitulum 12 (151)

 

  1. In gustu mulieris discerne : aliquando mortale, aliquando veniale.

Quando autem mulier sine viro, gustat, aliquando est mortale, aliquando veniale peccatum.

Ut enim dictum est, tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur ; vel cum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum progredi.

Repetit quando mulier sine viro gustat, ubi ostendit quando veniale sit et quando mortale*.

Si ergo peccatum non diu terieatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellatur, veniale est. Si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est ; et pro eo damnabitur simul vir et mulier, id est totus homo, quia et tunc vir non sicut debuit mulierem cohibuit ; unde potest dici consensisse.

 

  1. Repetitio summam perstringens.

Itaque, ut breviter summam perstringam, quando peccatum ita in anima concipitur ut illud facere disponat vel etiam perficiat, aliud frequenter, aliud vel semel, vel etiam quando delectatione cogitationis diu tenetur, mortale est. Cum vero in sensuali motu tantum est, ut praediximus, tunc levissimum est, quia, ratio tunc non delectatur.

 

3. Quare dixerit « frequenter » vel « semel »*.

Ideo autem supra dixi : « aliud frequenter, aliud semel », quia quaedam sunt quae si tantum semel fiant vel facienda disponantur, damnant ; quaedam vero nonnisi saepius fiant vel facienda decernantur, ut de otioso verbo et huiusmodi.

 

4. Augustinus in auctoritate ita esse confirmat*.

Haec autem Augustinus in XI libro De Trinitate tradit ita : 

Sicut in illo coniugio primorum hominum serpens manducandum persuasit, mulier autem non manducavit sola, sed viro suo dedit et sirnul manducaverunt ; ita et in quodam secreto coniugio quod in uno homine geritur et dignoscitur, cum rationi scientiae, quae in rebus temporalibus agendis ratiocinandi vivacitate versatur, animalis sensus ingerit quandam illecebram, tunc velut serpens alloquitur feminam ; huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere.

Quando sola mulier gustat*. 

Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superiori vero auctoritate ita retinentur membra ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato, sic habendum aestimo velut lignum vetitum mulier sola comederit.

Quando mulier cum viro gustat*. 

Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut si potestas sit, etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum, non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni, nisi et illa mentis intentio penes quam summa potestas est membra in opus movendi vel ab opere cohibendi, malae actioni cedat.

Utrum sit mortale quod in sola delectatione tenetur cogitationis. 

Nec sane cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volvens libenter quae statim ut attigerunt animum, respui debuerunt, negandum est esse peccatum ; sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim, sicut illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur, ita dici potest in homine uno, si delectationibus illicitis, a quibus continuo se deberet avertere, cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala, sed tantum suaviter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine viro posse damnari. Absit hoc credere ! Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur, nisi haec, quae sine voluntate operandi, sed tamen cum voluntate animum talibus oblectandi, solius cogitationis sentiuntur esse peccata, per Mediatoris gratiam remittantur.

 

  1. Augustinus*.

Idem quoque in II libro Contra Manichaeos de hoc eodem sic ait : 

Apostolus dicit : Secundum principem potestatis aëris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos et operatur ? [Non utique], sed miris modis per cogitationem suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistendum est : Non enim ignoramus astutias eius. Quomodo enim accessit ad Iudam, quando ei persuasit ut Dominum traderet ? Numquid in locis aut per hos oculos ei visus est ? Sed utique, ut dictum est, in cor eius intravit. Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit enim hominem Deus in paradiso, ut operaretur et custodiret, quia sic Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum : Hortus conclusus, fons signatus ; quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decepit. Non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi quae debet obtemperare rationi tanquam rectori viro.

 

Etiam in unoquoque nostrum nihil aliud agitur, cum ad peccatum quisque delabitur, quam tunc actum est in illis tribus : serpente, muliere et viro. Nam primo fit suggestio, sive per cogitationem, sive per sensus corporis : vel videndo, vel tangendo, vel audiendo, vel gustando, vel olfaciendo. Quae suggestio cum facta fuerit, si cupiditas nostra non moveatur ad peccatum, excludetur serpentis astutia. Si autem mata fuerit, quasi iam mulieri persuasum erit. Sed aliquando ratio viriliter etiam commotam cupiditatem refrenat atque compescit ; quod cum fit, non labimur in peccatum, sed cum aliquanta luctatione coronamur. Si autem ratio consentiat, et quod libido commoverit faciendum esse decernat, ab omni beata vita tanquam de paradiso expellitur homo. Iam enim peccatum imputatur, etiam si non subsequatur factum, quando rea tenetur in consensione conscientia. 

 

  1. Quare haec de animae partibus dixit.

Haec de animae partibus interseruimus, ut ipsius animae natura plenius cognosceretur, et secundum quam sui portionem in ea sit liberum arbitrium intelligatur, scilicet secundum rationem ; quo omne mortale peccatum geritur, sed non omne veniale, illud scilicet quod in solo motu sensualitatis exsistit.

 

 

Capitulum 13 (152)

 

Quod sensualitas saepe in Scriptura aliter quam supra accipitur, scilicet ut etiam inferior rationis portio eius nomine intelligatur.

Non est autem silentio praetereundum quod saepe in Scriptura nomine sensualitatis, non id solum in anima quod est nobis commune cum pecore, sed etiam inferior portio rationis, quae temporalium dispositioni intendit, intelligitur. Quod diligens lector in locis Scripturae ubi de ipsa fit mentio, vigilanter annotet.