Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
COMMENTARIA IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM
PROOEMIUM
Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
In exordio saeculorum primus ille apostata, qui in veritate non stetit, ambitionis suae veneno primos nostros decepit, deiecit et convulneravit parentes : imo et posteritatem in sua infecit radice, ac per hoc genus humanum tot et tantis subiecit aerumnis, cladibus et peccatis, in animabus atque corporibus, ut illud Isaiae dici possit de eis : A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas ; vulnus et livor et plaga tumens. Haec sunt originale peccatum et quatuor vulnera illud secuta ; deinde quoque innumerabilia mala culpae ac poenae vitae praesentis, ita ut illud Ecclesiastici recte dicatur : Occupatio magna creata est omnibus, et grave iugum super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. Praeterea Creator piissimus, deceptis primis parentibus et eorum stirpi statuens misereri, contra praefata vulnera providit de congruis idoneisque remediis, tam in lege naturae, quam in lege scripta et evangelicae tempore legis : Sanabo (inquiens) contritiones eorum, peccata delendo ; diligam eos spontanee, dona gratiae in praesenti, bonaque gloriae in futuro ipsis praestando : quia aversus est furor meus ab eis, quoniam rigor iustitiae in dulcorem clementiae est conversus, praesertim tempore evangelicae legis ac gratiae, in quo apparuit humanitas et benignitas Salvatoris nostri Dei. In quibus etiam verbis tria tanguntur. Primum est, gratiosa generis humani curatio per ecclesiastica sacramenta, cum dicitur : Sanabo contritiones eorum ; de quibus in prima parte huius quarti tractatur voluminis. Secundum est, gloriosa sanati populi decoratio per supernaturalia charismata gratiae ac salutis, de quibus in posteriori parte agitur huius libri, cum subditur, diligam eos spontanee. Nempe ex gratuito ac praevenienti Dei amore ad nos confluxerunt universa beneficia ac promissa ipsius. Unde praetactis apostolicis verbis adiecit ipse beatus Apostolus : Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Hoc est quod in Actibus protestatur Vas divinae electionis : Tempora prioris ignorantia despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant. Et hoc quoque est tertium quod in praeassumpto tangitur themate, dum profertur : quia aversus est furor meus ab eis.
Circa hunc quartum librum Sententiarum S. Thomas praemittit pro themate :
Misit Verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Ex peccato primi hominis humanum genus duo incurrerat mala, utpote mortem et infirmitatem. Mortem, propter separationem a vitae principio, de quo in Psalmo : Quoniam apud te est fons vitae. Unde ad Romanos asseritur : Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors. Infirmitatem vero, propter destitutionem gratiae, quae est hominis sanitas, quae in Ieremia petitur : Sana me, Domine, et sanabor. Ad hoc autem sufficiens remedium haberi non poterat nisi ex Verbo Dei, quod est fons sapientiae in excelsis, et per consequens vitae : quoniam sapientia vitam suo tribuit possessori, ut in Ecclesiaste legitur. Ipsum quoque est virtus Dei, quo omnia portantur, iuxta illud ad Hebraeos : Portans omnia verbo virtutis suae. Ideo efficax est ad infirmitatem tollendam, secundum illud Sapientiae : Neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Cumque vivus sit sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, ut ad Hebraeos Paulus ait ; necessarium fuit, ad hoc quod medicina tam fortis nobis proficeret, quod ei carnis nostrae infirmitas adiungeretur, ut nobis magis congrueret. Unde ad Hebraeos rursus inducitur : Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Ideo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Verum quia haec medicina tantae est efficaciae, ut omnes possit sanare : hinc ab hac prima et universali medicina omnes aliae particulares medicinae procedunt, universali medicinae conformes ; quibus mediantibus, virtus universalis medicinae proveniat ad infirmos. Et haec sunt sacramenta, in quibus sub tegumento visibilium rerum virtus divina secretius operatur salutem, ut asserit Augustinus.
Sic ergo in verbis propositis tria tanguntur : primum est medicinae confectio ; secundum, infirmitatis curatio ; tertium, liberatio a morte. Primum tangitur ibi, Misit Verbum suum, referendo hoc ad Verbi incarnationem, quod eo ipso dicitur factum ac missum, quo caro factum, iuxta illud ad Galatas, Misit Deus Filium suum factum ex muliere ; et ad sacramentorum institutionem, in quibus accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum, quatenus sic sit conformitas sacramenti ad Verbum incarnatum. Sanctificatur namque creatura sensibilis per Verbum Dei et orationem, ut primo ad Timotheum habetur. Sanatio autem ab infirmitate peccati reliquiarumque eius, tangitur ibi, et sanavit eos : quae sanatio fit per sacramenta, qua sunt quasi unguenta sanitatis, qua Christus tanquam unguentarius confecit. Unde in Psalmo : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, quantum ad peccata ; qui sanat omnes infirmitates tuas, quantum ad peccatorum reliquias. Liberatio quoque a morte tangitur ibi, et eripuit eos de interitionibus eorum. Interitus namque violentiam ad mortem significare videtur. Sicque ex verbis propositis tria accipiuntur circa hunc quartum librum, puta : materia, quia in eo agitur de sacramentis atque de resurrectione et gloria resurgentium ; item continuatio ad tertium librum, in quo agitur de missione Verbi in carnem, et in hoc quarto de effectibus Verbi incarnati ; divisio quoque libri istius quarti, qui in duas dividitur partes, in priina tractat de sacramentis, in secunda de resurrectione et gloria resurgentium.
Haec Thomas.
Albertus hic assumit pro themate :
Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In hoc verbo ordine praepostero narratur materia huius libri et divisio eius. Domus enim sapientiae sunt ipsi fideles, quos aedificat ad perpetuam sui inhabitationem per corporum resurrectionem ; de qua domo fertur in Psalmo : Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Cuius domus decor sunt resurgentium dotes. Ideo sapientia dicitur aedificare hanc domum sapienter et exemplariter ac efficienter. Sapienter, in coniunctione limi, qui tunc erit immortalis, cum spirituali parte, videlicet anima, in qua tanquam in imagine Dei resultat ac fulget admirabilis sapientiae decor. Exemplariter quoque, quoniam ipse reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et item efficienter, quia ut ait glossa secundae Corinthiorum : Resurrectio Christi est causa efficiens nostrae resurrectionis. Porro columna est cui innititur domus, sicut Ecclesia sacramentis : et ipsa Ecclesia reficiens ruinam domus istius, sacramentali gratia refulcitur. Septem ergo columnae sunt septem gratiae sacramentales, quae cum ipsis sacramentis determinantur. Quae excisae dicuntur, quia in Christo diligenter sunt praeparatae.
Haec Albertus.
Praeterea Bonaventura prooemium hoc assumit :
Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis. In quo verbo diligenter considerato, explicatur et commendatur materia quarti libri Sententiarum, ad eruditionem excrcitationeinque nostram. Explicatur autem sub duplici tropo seu metaphora, utpote pigmentorum suavitatis et unctionum sanitatis. Ex quibus datur nobis intelligi, quod medicamenta sacramentalia suavia sunt atque salubria ; et in hoc consistit tam medicamenti quam medici laus perfecta. Nihil enim ultra quaerit tegrotus in medicina, nisi ut habeat suavitatem in usu et efficaciam in effectu ; et qui hoc tribuit medicinae, medicus est perfectus. Sunt ergo medicamenta sacramentalia, pigmenta odorifera et unguenta salutifera. Sed salutifera unguenta sunt respectu aegroti curandi, pigmenta vero odorifera respectu Dei placandi. Et hoc contra duo quae facit culpa, quae et Deum offendit et laedit naturam ; et offendendo Deum exspoliat hominem gratia, et laedendo naturam naturalia vulnerat. Sacramenta ergo sunt medicamenta perfecta, quoniam Deum suavitate placant propitiumque efficiunt, et homini impetrant gratiam ; vestiunt exspoliatum, roborantque infirmum, et sic naturalia reparant.
Ad hoc autem quod aliquis faceret pigmenta sic redolentia et unctiones sanantes, necesse erat quod nulla in eo esset immunditia, plenusque esset odoris fragrantia. Talis vero esse non potuit nisi Christus, qui ad instituendum sacramenta Ecclesiae, corpus sibi aptavit et assumpsit, qui non aliunde mendicavit odorem, sed in se et per se placuit Patri. Et ut odor iste quo plenus erat, derivaretur ad alios, obtulit se ipsum Deo Patri pro omnibus, iuxta illud ad Ephesios : Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. In cuius passione fractum est alabastrum, id est, corpus ipsius vulneratum ac mortuum, et domus impleta est ex odore unguenti : et sic de plenitudine eius accepimus omnes, dum non solum ex ipsa passione Deus placatur, imo etiam in memorialibus eius, id est ecclesiasticis sacramentis, in quibus dominica recolitur passio. Quae etiam sacramenta sunt unctiones curantes vitiorum languores. Unctiones vero qua erant in lege, fuerunt figurativa, non curativa. Ad hoc ergo quod aliquis faceret unguenta huiusmodi, oportebat quod afferret unctionem spiritualem, et virtutem vitalem. Et iste est Christus, summe et vere unctus, iuxta illud in Psalmo : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitia prae participibus tuis. Et, quia in se habuit vitam quemadmodum Pater, mortuos vivificare poterat ; ideo fecit sacramenta curativa a morbo letali. Nempe dum nostram mortalitatem sua immortalitati univit, et ille qui vita fuit, mortuus est, facta est confectio in qua et per quam mortui reviviscunt ; et ex morte ipsius sacramenta efficaciam sortiuntur.
Haec Bonaventura.
At vero Petrus pro prologo hic inducit :
Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris ; et dicetis in die illa, Confitemini Domino et invocate nomen eius. In his duplex effectus sacramentorum, de quibus hic agitur, sufficienter exprimitur. Mundus quippe duplici incommodo tenebatur, videlicet culpae et poenae sive miseriae : omnes enim peccaverunt, et egebant gloria Dei. Christus vero contra culpam attulit gratiae exuberantiam, atque laetitiam gloriae contra miseriam. Hoc duplex beneficium Christi praedixit Isaias his verbis, promittens primo in praesenti abundantiam gratiae salvantis a culpa, dicens : Haurietis aquas ; secundo, in futuro laetitiam gloriosae resurrectionis liberantis ab omni miseria, addens : Et dicetis in die illa, Confitemini Domino. Declarat quoque tres conditiones gratiae lavantis a culpa, videlicet, gratiae largitatem, ibi : Haurietis aquas ; gratiae utilitatem,dicendo : in gaudio ; et eius perennitatem, adiiciens : de fontibus Salvatoris. Largitatem quidem : nam sicut diebus Noe ad mundi purgationem factum est diluvium corporalium aquarum, ita temporibus Christi ad mundi salvationem factum est diluvium aquarum spiritualium, iuxta illud Ecclesiastici : In diebus illis emanaverunt putei aquarum. In cuius signum fluxit de latere Christi in ablutionem peccatorum. Unde Zacharias : Factus est fons patens domui David (id est vulnus apertum in latere Christi), in ablutionem peccatoris et menstruata. Necessarium fuit diluvium harum aquarum, quoniam mundavit diluvium vitiorum. Has aquas antiqui haurire non poterant, quia non continebatur neque dabatur gratia in sacramentis eorum. Erant namque sicut cisternae dissipatae, quae continere non possunt aquas, id est gratiarum fluenta. Propter quod conqueritur Dominus de Iudais, legalia post Christi adventum servantibus, apud Ieremiam : Dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas. Sacramenta autem evangelica legis continent abundantiam gratiarum, de quibus admonet Isaias : Omnes sitientes, venite ad aquas. Porro utilitatem gratiae sacramentalis ostendit, addendo : in gaudio. Peccatum namque aufert gaudium duplex, videlicet : gaudium gratiae in praesenti, et gaudium beatificae visionis in futuro. Unde Tobias ait : Quale mihi gaudium erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video ? Sed gratia sacramentalis tollit tristitiae causam, id est peccatum, et utrumque restituit gaudium, iuxta illud : Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Perennitatem demum gratia pandit, addendo : de fontibus Salvatoris. Quemadmodum enim aqua fontium iugiter fluit, sic evangelicorum gratia sacramentorum erit perennis, iuxta illud Ioannis : Qui biberit ex aqua hac, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aternam. Ait autem de fontibus pluraliter, quoniam septem sunt fontes sacramentales, ex quibus spiritualium aquarum abundantia fluit. Etenim de fonte Baptismi fluit aqua ad emundationem culpae originalis ; de fonte Poenitentiae, ad mundationem culpae mortalis ; de fonte Unctionis Extremae, ad mundationem culpae venialis ; de fonte sacrae Ordinationis, ad inundationem ignorantiae (tanquam maculae obtenebrantis oculum mentis), quia in ea confertur clavis scientiae ; de fonte Eucharistiae, ad mundationem malitiae affectum foedantis ; de fonte Confirmationis, ad inundationem infirmitatis irascibilem deturpantis ; de fonte Coniugii, ad mundationem concupiscentiae concupiscibilem deordinantis. His septem ablutionibus mundatur lepra humani generis in aquis Iordanis.
Haec Petrus de Tarantasia.
Insuper Thomas de Argentina hanc praemittit praefationem :
Dedit abyssus vocem suam. Magister Sententiarum in hoc quarto libro considerat plurimorum infirmorum efficacissimam curationem. Ex peccato namque primorum parentum, totum genus humanum iacebat per totum mundum aegrotum, variis aerumnis ac vitiis innumerisque miseriis sauciatum. Unde dixit Isidorus : Anima mea in angustiis est, spiritus meus aestuat, cor fluctuat, angustia animi me affligit, circumdatus sum malis, circumseptus miseriis. Taliter ergo genere humano vulnerato, et a latronibus spoliato, dum pertransiret sacerdos et Levita, id est lex naturalis atque Mosaica, nullam adhibuerunt medelam. Tandem supervenit verus Samaritanus, animarum ac corporum custos supremus, Verbum incarnatum, a Patre in mundum hunc destinatum, infuditque sauciato vinum et oleum. Vinum, inquam, doloris et compunctionis, contra praesumptionem ; oleumque dulcoris et consolationis, contra desperationem. Et bene praemittitur vinum, quod est vulneris purgativum ; deinde exprimitur oleum, quod est carnis mollificativum et cicatricis superductivum. Nam ut in epistola scribit Hieronymus : Non est fidelis medicus, qui ante digestam putredinem superducit vulneris cicatricem. Et hic Samaritanus sacramentorum fascia circumligavit vulnera illa, sicut tangit Magister in littera.
Haec Argentinensis, qui de his plura prosequitur, quae virtualiter sunt inducta.
