Distinctio I — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio I

DE SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTIS,

SACRAMENTALIBUS SIGNIS,

RESURRECTIONIS ET IUDICII EXTREMI CONDITIONE,

DIVERSISQUE POST MORTEM ANIMARUM RECEPTACULIS.

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS PRIMAE

 

 

Praemittit Magister primae huic distinctioni praefatiunculam brevem, in qua fini tertii libri immediate praecedentis continuat se et connectit, utens coniunctione ista causali, enim, dicendo : Samaritanus enim vulnerato appropians. In fine equidem tertii dixit : Audistis decem chordas Psalterii utrique sexui impositas, id est decem praecepta Decalogi viris ac feminis iussa, quorum observantia dulcem coram Deo efficit melodiam ; quae caritate , id est ex imperio et motione caritatis infusae, tangendae sunt, id est, proportionaliter ac ordinate implendae, ut vitiorum ferae occidantur, id est, irrationabiles atque indomiti motus et actus exstirpentur. Quibus in exordio huius quarti protinus addit : Samaritanus enim,id est, Unigenitus Dei incarnatus, verus et summus hominum custos, vulnerato appropians, id est, ad genus humanum descendens, ad curandum vulnera eius, curationi eius sacramentorum alligamenta adhibuit, id est, sacramentales applicationes apposuit, ad efficiendum curationem ipsius accommodas. Unde expositorie subditur : quia contra peccati originalis et actualis vulnera, sacramentorum remedia Deus instituit. Ipsa autem peccata sunt spiritualia vulnera ; effectus quoque vitiorum ex peccatis secuti, sunt vulnera quaedam. Sic et ipsa sacramenta sunt culparum remedia, similiter effectus et gratiae sacramentales.

De quibus sacramentis sunt quatuor consideranda.

Primo, quid sit sacramentum.

Secundo, quare desuper sit institutum, id est qua ratione, qua necessitate, quo fructu, quo fine.

Tertio, in quibus consistat et conficiatur, id est de materia et forma sacramentorum, et de iis quae spectant ad solennitates eorum.

Quarto, quae sit distantia, id est differentia, inter sacramenta veteris et novae legis.

Deinde Magister in littera definit sacramentum, et qualiter diversimode capiatur. Et de sacramentis veteris legis specialiter tractat, triplicem causam institutionis eorum assignans. Et quoniam una est exercitatio utilis, ostendit triplicem esse exercitationem. Post quae prosequitur alia duo, videlicet in quibus sacramenta consistant, et qualiter utriusque legis sacramenta ab invicem distinguantur. Deinceps tractat de Mosaicae legis sacramento, puta de circumcisione, circa quam multa utiliter quaerit, ut patet in littera.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Quid sit sacramentum, et de variis definitionibus seu descriptionibus eius.

 

Sacramentum quippe primo describitur hic in textu : Sacramentum est sacrae rei signum. Quae descriptio videtur invalida, cum omnis creatura sit effectus et signum ac participata similitudo omnipotentiae, sapientiae et bonitatis sui Creatoris. Sicque quaelibet creatura esset sacramentum.

 

Secunda definitio sacramenti est quam assignat Magister : Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, ut et imaginem gerat et causa exsistat.

Contra quam obicitur, quoniam sacramentum omne consistit ex forma atque materia : ergo non est forma, cum pars non praedicetur dc toto. Secundo, quoniam corpus Christi est sacramentum, non tamen est forma. Tertio, quoddam sacramentum est invisibile, ut character sacerdotalis, et matrimonium, quod est quaedam relatio quae non consistit visibilis.

 

Tertia definitio sacramenti est Augustini : Sacramentum est, in quo sub tegumento visibilium rerum virtus divina secretius operatur salutem.

Contra quod instatur, quoniam angeli sancti sub sensibilibus formis apparent hominibus, et salutem operantur in eis instrumentaliter, Deo operante per eos principaliter : ergo sunt sacramenta. Sic quoque per ministros Ecclesiae Deus operatur salutem in subditis sub tegumento sensibilium rerum, ut sunt membra et vestes, ac ministri.

 

Quarta definitio est Hugonis : Sacramentum est corporale vel materiale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans, ex similitudine repraesentans, ex sanctificatione invisibilem gratiam continens.

Contra quod arguitur, quia ista descriptio est secundae descriptioni repugnans, in qua dictum est, Sacramentum est visibilis forma invisibilis gratiae. Materiale namque elementum et forma visibilis, non sunt realiter idem.

 

Ad haec S. Thomas respondet, et primo de prima descriptione, quod sacramentum secundum proprietatem vocabuli videtur importare sanctitatem active, ut dicatur sacramentum quo aliquid sacratur, quemadmodum ornamentum quo aliquid adornatur. Cumque actiones activorum debeant esse proportionatae conditionibus passivorum, ideo in sanctificatione qua homo sanctificatur, debet esse talis modus sanctificandi qui competat homini secundum quod rationalis est, quia ex hoc est homo. In quantum autem est rationalis, competit sibi habere cognitionem ex sensibilibus inchoatam et ortam : hinc oportet quod taliter sanctificetur, quod sibi sua sanctificatio innotescat per similitudines sensibilium rerum. Et iuxta hoc, sacramentum multipliciter sumitur. Interdum namque sacramentum significat rem qua seu per quam fit consecratio seu sanctificatio : sicque passio Christi sacramentum vocatur. Et haec est prima sacramenti acceptio quam ponit Magister. Quandoque vero includit modum consecrationis, qui competit homini secundum quod causae sanctificantes ipsum et sanctificatio sua per similitudines sensibilium sibi notificantur. Et sic sacramenta legis novae sacramenta vocantur, quia et consecrant, et sanctitatem significant, imo et primas sanctificationis significant causas : sicut Baptismus sanctificat et puritatem designat, et signum est mortis Christi. Interdum quoque sacramentum includit tantum significationem consecrationum dictarum, sicut signum sanitatis dicitur sanum : sicque sacramenta veteris Testamenti sacramenta dicuntur, in quantum significant ea quae in Christo sunt gesta, et ipsa sacramenta evangelicae legis. Relicto igitur primo modo sumendi sacramentum, quoniam de huiusmodi sacramentis dictum est tertio libro, de sacramentis secundo et tertio modo dictis non poterit alia communis definitio assignari quam haec : Sacramentum est rei sacrae signum ; nisi quod oportet subintelligi modum significandi, qui est per similitudinem rei sensibilis, quod Magister addit, dicendo : ut eius similitudinem gerat.

 

Per quod patet solutio ad obiectum. Res enim sensibiles non sunt signa divinorum ut sunt sacrantia, sed ut sunt in se ipsis quaedam sacra. Sacramentum autem appellatur signum rei sacrae ut est sacrans.

Praeterea advertendum, quod cum triplex Sit signum, utpote rememorativum praeteriti, demonstrativum praesentis, et prognosticum futuri ; sacramentum quolibet horum modorum dicitur signum. Sacramenta etenim novae legis tria significant, videlicet : causam primam sanctificantem meritorie, sicut Baptismus mortem Christi : et quantum ad hoc, sunt signa rememorativa. Significant quoque effectum sanctificationis quem faciunt, et haec significatio eis est principalis : et ita sunt signa demonstrativa praesentis. Nec obest, si quis sanctificationem non recipit, quia hoc non est ex sacramenti defectu, quod quantum in se est, natum est gratiam conferre. Significant etiam finem sanctificationis, id est salutem aeternam : et ita sunt signa prognostica. Sacramenta vero veteris Testamenti erant solum prognostica.

Si autem obiciatur, quod signum contra causam dividitur ; cum ergo sacramenta novae legis sint causae gratiae, videtur quod non sint signa : dicendum, quod causa et signum frequenter sunt idem in re, quamvis formaliter distinguantur.

 

Praeterea de definitione secunda, quae est Magistri, respondeo, quod definitio illa Magistri completissime rationem sacramenti designat, prout de sacramentis nunc loquimur. Ponitur enim in ea efficientia sanctificationis, cum dicitur, Ut causa exsistat ; et modus competens homini quantum ad cognitionem, in eo quod dicit, Invisibilis gratiae visibilis forma ; modus quoque significationis hominis connaturalis ex similitudine sensibilium, dum ait, Ut imaginem gerat. In qua etiam definitione visibile ponitur pro sensibili. Visus namque inter alios sensus exteriores exstat nobilior, idcirco nomen visus ad alios sensus extenditur.

Ad primum ergo dicendum, quod in omni sacramento concurrit aliquid habens se per modum materiae, et aliquid per modum formae ; non tamen forma et materia sunt de essentia sacramenti, prout hoc infra magis patebit.

Ad alia dicendum, quod corpus Christi, matrimonium, et sacerdotalis character, non sunt sacramenta nisi secundum quod coniunguntur exterioribus sensibilibus signis.

 

Insuper de definitione Augustini dicendum (si tamen in verbis illis sacramentum definire intendit), quod definitio illa datur de sacramento quantum ad id quod est principale in ratione ipsius, quod est sanctificationem causare. Cumque sacramenta non sint primae causae sanctitatis, sed quasi secundariae et instrumentales ; ideo definiuntur ut sanctificationis instrumenta. Actio autem non attribuitur proprie instrumento, sed principali agenti, cuius virtute instrumenta applicantur ad opus, prout sunt mota ab ipso : ideo sacramenta non dicit esse sanctificantia, sed quod divina virtus secrete operetur in eis sanctificando.

Ad obiectum ergo dicendum, quod ex angelo et effectu quem producit, non resultat quid unum, sicut ex his qua ; in sacramento materialiter formaliterque concurrunt. Idem dicendum de ministro Ecclesiae.

 

De quarta definitione est respondendum, quod definitio illa Hugonis eadem est cum definitione Magistri, hoc dempto,quod addit causam significationis quae est institutio, et causam efficientiae quae est sanctificatio. Idem quippe est dicere, Materiale elementum extrinsecus oculis suppositum, ex institutione significans ; quod, Invisibilis gratiae visibilis forma ; et, Ex similitudine repraesentans, idem est huic, Ut imaginem gerat ; et, Ex sanctificatione invisibilem gratiam continens, idem est ei quod subditur, Ut causa exsistat.

Ad obiectum dicendum, quod in artificialibus et accidentalibus interdum materiale, aliquando formale enuntiatur de re. Nam dicimus : Album est lapis, album est qualitas seu accidens. Elementum quoque in hac descriptione accipitur pro quocumque corporali visibili, sive sit simplex sive elementatum. Et utitur Hugo hoc modo loquendi propter verbum Augustini, dicentis : Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. In Baptismo equidem materia est elementum simplex, ut aqua ; in Extrema Unctione materia est quid mixtum, ut oleum.

Praeterea advertendum, quod sacramentum non dividitur per sacramenta novas ac veteris legis, sicut genus per species, sed sicut analogum in suas partes, ut sanum dividitur in habens sanitatem et significans. Sacramentum autem simpliciter est quod causat sanctitatem. Quod autem tantum significat sanctitatem, non est sacramentum, nisi secundum quid.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus, et addit :

Sicut ornamentum dicitur ab ornando active, non passive ; sic sacramentum a sacrando active, non passive. Quod fieri potest tripliciter : primo, sanctitatem efficiendo tantum ; secundo, sanctitatem significando tantum ; tertio, simul efficiendo et significando : quemadmodum medicina dicitur sana efficiendo tantum, urina significando tantum, exercitatio modo utroque. Primo modo sacramentum dicitur sacrum signatum, ut passio Christi ; secundo modo, signum rei sacra ; tertio modo, signum et causa rerum sacrarum. Primo modo ratio sacramenti convenit rebus significatis tam novae quam veteris legis ; secundo modo, signis veteris Testamenti ; tertio modo, signis novi Testamenti. Primo modo sacramentum accipitur large ; secundo, minus large ; tertio, stricte ac proprie. Denique, de ratione sacramenti proprie sumpti,sunt tria, ut Hugo expresse fatetur. Primum est similitudo naturalis, ex qua aptitudinem habet significandi. Secundum est actualis institutio expressa vel occulta, ex qua habet determinatam ordinationem respectu huius significati. Tertium est spiritualis sanctificatio, ex qua habet virtutem efficiendi.

Si autem dictis obiciatur, quia secundum primam definitionem sacramenti, qua dicitur, Sacramentum est sacrae rei signum, haec dictio, Deus, esset sacramentum, quia est sacrae rei signum ; dicendum, quod voces huiusmodi signa sunt rei sacrae in quantum est res, non in quantum sacra.

Idem respondendum, si arguatur de imagine Christi, quae est signum rei sacrae. Vel dicendum, quod signum hic dicitur, quod habet significare rem sacram ab aptitudine naturalis similitudinis, et ab actu institutionis, quorum primum deficit in huiusmodi vocibus.

Haec Petrus.

Qui primam definitionem sacramenti dicit esse Magistri, secundam vero et tertiam Augustini. Ad quod dici potest, quod secunda est Augustini inchoative seu partim, Magistri vero completive atque totaliter. Ait etenim Augustinus in libro de Doctrina Christiana : Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma. Quam Magister hic explanando complet, et addit dicendo : Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma, ita ut similitudinem eius gerat et causa exsistat.

 

Concordat Albertus, cuius dicta de definitionibus sacramenti, in verbis Thomae praehabitis virtualiter continentur, et clarius exprimuntur.

 

Porro Bonaventura quaerit, an de ratione sacramenti sit aliquid significare. Respondet :

Sacramentalis medicina in sua integritate habet significationem, et haec communis est et essentialis omnibus sacramentis. Cuius ratio est, ut credo, quoniam sacramentalis medicina, id est sacramentum, est sufficiens medicamentum. Cumque homo sit lapsus non tantum in concupiscentiae pronitatem, sed etiam in ignorantiae caecitatem ; ideo ut in utroque per sacramentum curetur, sacramentum non solum debet habere quid gratuitum, sed etiam mysticum, sicque exsistere debet sanctificativum et significativum. Rursus, sufficiens medicina secum defert suum praeparatorium. Unde sicut medicina corporalis non prodest, nisi suscipiens praiparetur ad eam, ita necesse est spiritualiter fieri. Et quoniam fides disponit hominem ut salutifera ei sint sacramenta, motusque fidei excitatur per signi exhibitionem ut requirit signatum, et per hoc homo ad curationem disponitur ; ideo sacramentum tanquam medicina efficax atque sufficiens, habet significationem de sua integritate, ita quod sacramentum essentialiter loquendo sit signum.

Haec Bonaventura in Scripto quarti.

 

Insuper in Breviloquio suo disseruit :

Principium reparativum, quod est Verbum incarnatum,quod sapientissime cuncta dispensat, quia divinum, et clementissime curat, quia divinitus incarnatum, sic habet reparare et sanare genus humanum aegrotum, secundum quod ipsi competit aegrotanti, acritudini, occasionique aegrotandi, et aegritudinis curationi. Porro medicus est Deus, in propria natura invisibilis, in natura humana visibilis. Aegrotans autem est homo, qui non est anima tantum, nec corpus tantum, sed spiritus in carne mortali. Morbus vero est originale peccatum, quod per ignorantiam inficit mentem, et per concupiscentiam carnem. Origo quoque huius peccati, quamvis principaliter fuerit ex rationis consensu, occasionem tamen sumpsit a sensibus carnis. Idcirco ad hoc quod medicina esset correspondens his omnibus, oportuit quod non esset tantum spiritualis, imo et aliquid haberet de sensibilibus signis,quatenus sicut haec sensibilia fuerunt animae labendi occasio, sic essent et occasio resurgendi. Cumque sensibilia signa de se non habeant efficacem ordinationem ad gratiam, quamvis ex sua natura habeant repraesentationem eius longinquam, oportuit ut ab auctore gratiae instituerentur ad significandum, et benedicerentur ad sanctificandum : ut sic essent ex naturali similitudine repraesentantia, ex adiuncta institutione significantia, ex superaddita benedictione sanctificantia. Rursus, quoniam gratia curativa non datur superbis, incredulis, fastidiosis, oportuit haec signa sensibilia divinitus institui, quae non solum sanctificarent gratiamque conferrent, atque per hoc sanarent, verum etiam significatione erudirent, et susceptione humiliarent, ac diversificatione exercitarent : quatenus sic per exercitationem exclusa acedia a concupiscibili, et per eruditionem exclusa ignorantia a rationali, per humiliationem quoque exclusa superbia ab irascibili, tota anima curaretur per gratiam Spiritus Sancti. Itaque ortus sacramentorum est Christus ; usus eorum est actus exercitativus, eruditivus et humiliativus ; fructus vero, curatio hominum, sanctitas et salus.

Haec Bonaventura.

 

At vero Scotus :

Sacramentum, inquit, definiri sic potest. Sacramentum est signum sensibile, gratiam seu effectum Dei gratuitum ex institutione divina efficaciter significans, effectum, inquam, ordinatum ad salutem hominis viatoris. Eadem namque est ratio exprimens quod per nomen significatur seu dicitur, et vera definitio : quia secundum Philosophum quarto Metaphysicae, ratio quam nomen significat, est eius definitio. Nomen enim imponitur ad significandum essentiam rei. Ergo ratio quae exprimit quod significatur per nomen distincte et per partes, exprimit etiam distincte per partes conceptus essentiae rei. In hac autem ratione nominis huius includitur aliquid quod dicit ens rationis, videlicet quod est signum ex institutione. Ista namque relatio non consequitur fundamentum ex natura rei, quia etsi in re sit aptitudo ad significandum, tamen actualis significatio non competit ei nisi per actum imponentis. Restringendo ergo istam definitionem ad quid proprie dictum extra animam, ipsa non exprimit quid sacramenti : ergo non potest esse definitio eo modo quo est ratio entis completi extra animam, sed eo modo quo definitio exprimit unum conceptum per se in intellectu, sive iste conceptus sit rei extra, sive rei rationis ; et talis bene potest definiri.

Haec Scotus.

 

Praeterea Thomas de Argentina hic quaerit, utrum sacramentum sit definibile. Et respondet :

Definitio tripliciter sumitur. Primo largissime, secundo propriissime, tertio medio modo. Primo modo omne nominabile seu aliquo modo designabile, est definibile. Sic namque definitio non est nisi distincta expressio eius quod designatur per nomen confuse et indistincte. Sicque definiri possunt negativa et privativa, et quaecumque figmenta. Sic quoque fortassis Aristoteles sumpsit definitionem quarto Metaphysicae, dicens : Definitio est ratio quam significat nomen. Secundo modo nihil est definibile nisi substantia, quia sic nihil ponitur in definitione nisi intrinsecum definito et spectans ad eius essentiam. Tertio modo, quamvis res definiatur per sibi intrinseca, ut per genus et differentiam, attamen quia dependet ab extrinseco aliquo in tantum quod sine eo perfecte notificari non potest ; ideo talis definitio datur per additamenta. Sicque definiuntur accidentia, quorum esse est inesse, quantum ad accidentia absoluta, vel ad aliud esse, quantum ad respectiva. Cumque definitio sit sermo dicens, quid est esse rei ; ideo accidentia absoluta perfecte nequeunt definiri sine subiecto cui insunt, nec respectiva sine termino ad quem sunt. Ex his innotescit, quod sacramentum est definibile primo modo, sicut et significabile ; item tertio modo, cum habeat genus et differentiam, ac subiectum seu terminum. Non autem est definibile modo secundo, cum non sit formaliter ac directe substantia, ut infra magis patebit.

Haec Argentinensis.

 

Quod fidelis populus est quasi civitas, templum, habitatio, exercitus, ecclesia Dei : in quo populo oportuit semper esse aliqua sacramenta, tanquam signa civilitatis pertinentium ad istam communitatem, ad quorum, assumptionem tenentur concives.

 

Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

De hac re scribit pulcherrime Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali :

Imaginabimur, inquiens, civitatem ex hominibus aggregatam ita perfectis, ut tota eorum vita sit Dei honorificentia atque obsequium, tota debitae honestatis officium, tota aliorum subsidium. Manifestumque est quod comparatione civitatis istius totum residuum hominum sit quasi silva inculta, et singuli residui homines quasi ligna silvatica. Rursus, residuum hominum est quasi lapidicina, et singuli aliorum sunt quasi lapides rudes. Civitas autem ista est quasi aedificium nobile, valde magnificum e lignis caesis, artificiosissime sculptis et politis, omni decore architecturae ornatis ; singuli vero cives sunt quasi saxa et ligna pretiosa ac splendida, omni architectonica diligentia decorata. Nempe quod tumor, tortitudo, curvitas putriditasve in lignis, hoc vitia et peccata in animabus ; et quod rectitudo, planities, firmitasque in lignis atque lapidibus, hoc sunt sapientia, gratia et virtutes in animabus. Denique, quod caementum et clavi ac ceterae ligaturae inter ligna et lapides, hoc dilectio mutua et spirituales necessitudines inter hominum animas. Cumque virtutes et gratiarum charismata, sapientiae quoque ac scientiae lumina a solo sint Deo, constat solum altissimum Deum esse aedificatorem Ecclesiae, qui et specialem ac praecipuam habet curam et providentiam eius.

 

Hic populus vere christifidelis, templum Dei vocatur propter cultum et honorificentiam Creatoris, cuius se cultui principaliter finaliterque impendit. Dicitur item civitas, propter saluberrimam pacem et iucundissimam societatem civium eius ad invicem, quibus sub Deo rege secundum eius sacratissimam vivit legem. Est etiam domus Dei, Deum verum patremfamilias habens, in qua singulis victus et vestitus spirituales providentur ab ipso. Est item ager et hortus et vinea, cuius ipse plantator est et excultor. Est insuper Dei exercitus, propter bellicum apparatum et assidua certamina contra errores et vitia. Idcirco qui templum istud ingrediuntur, necessario sanctificari habent ad Dei cultum, et quodammodo fieri sacerdotes. Similiter qui urbem hanc intrant, ut cives eius constituantur, necesse habent civilitatem eius suscipere, hoc est, leges et statuta moresque subire. Sic et qui domum hanc optant intrare, tenentur tanto patrifamilias debito famulatu ac domestica familiaritate subdi ac adhaerere. Sic qui de hoc exercitu esse satagunt, opus habent spiritualem exercere militiam, et contra adversarios regis sui efficaciter proeliari. Cumque ad ista sanctificatio necessaria sit, nemo potest sic effici civis Eeclcsiai nisi sanctificatus : imo ipsa sanctificatio ingressio est. Nihil enim aliud est sanctificatio, quam contaminationum, id est errorum et vitiorum, abiectio, et divinorum donorum susceptio. Et rursus, quoniam aedificatio ista est aggregatio et associatio hominum ad Dei obsequium, associatio autem et aggregatio fieri nequit nisi communione visibilium aliquorum ; constat quod aedificatio ista fieri non valeat nisi sanctificatione visibili, seu signo sanctificationis sensibili.

 

Praeterea, nec aggregatio seu associatio aut communio ista spiritualis interior, fieri potest sine communione visibili. Qualiter enim ad invicem socios se habebunt, si non noverint se socios esse ? Qualiter autem hoc cognoscent, nisi visibili communione ab aliquo signo, quod oportet esse sensibile ? Necesse est ergo sanctificatione visibili aedificationem hanc fieri. Insuper, oves eiusdem gregis visibili signo aliquo dignoscuntur, atque ab aliis discernuntur. Similiter contubernia militum signis, et sacrae aedes, id est templa, a communibus ac profanis aidibus secernuntur. Ergo et hoc templum vivum et verum, quod est Ecclesia ac civitas Dei, ab aliis aggregationibus hominum certis huiusmodi signis, et sacerdotes eius ab aliis hominibus oportet distingui. Denique, omnis civilitas nobilis visibili aliquo signo dari consuevit et dignosci, sicut civilitas Romana paenula ; omnis militia, id est dignitas militaris, similiter aliquo signo visibili, sicut accinctione gladii ; item omnis administratio et omne officium, sicut thesaurorum custodia traditione clavium ; item omnis honor, omnis dignitas, sicut honor regius aut impositione coronae visibilis, aut collocatione in throno visibili ; item omnis hereditas, omne donum immobile, non consuevit conferri nisi sub signo visibili, sicut traditione annuli aut alterius rei visibilis : licet haec omnia fieri possunt aliter. Quia igitur ut militaris dignitas, imo sacerdotalis honor esset regius, regni scilicet spiritualis et aeterni, in ipsa sanctificatione tribuitur ; conveniens fuit et hominibus perutile, sub signis visibilibus ut omnia haec quae nominavimus, hoc est dignitas sacerdotalis, etiam nobilis civilitas, et militare officium, et caelestis regni hereditas, conferrentur.

 

Et hoc, primum propter eruditionem suscipientium, videlicet ut et signis visibilibus ista spiritualia tam necessaria tamque salubria cognoscerentur, et quae alias cognosci non poterant communiter, ab ineruditis cognoscerentur, et cognita amarentur, amata quaererentur, quaesita ab omnium bonorum largitore benignissimo obtinerentur, obtentis Deo ad gloriam serviretur, et servitio aeternae retributionis merces acquireretur. Secundo ad gratitudinem seu devotionem. Quis enim ad tam sublimia, et a meritis suis tam remota, tanta indebitae gratiae largitate vocari et assumi se videat, et non in divinae bonitatis admirationem et laudem erumpat ? Sublimitas autem huiusmodi donorum ac nobilitas, signis visibilibus communitati hominum in commune innotescit. Tertio ad humiliationem. Quis enim altitudinem donorum istorum attendat, et quam longe sunt a meritis suis consideret, et non statim infra limites suae parvitatis resiliens se colligat, divinae largitatis beneficentiam admirans erga se, non obstupescat, dum merita sua nulla aut forte contraria intuetur, beneficia vero se nec posse aestimare nec et cogitare ? Et haec est vera humiliatio, meritorum evacuatio, et attenuatio, et indignitatis recognitio. Utilia etiam sunt ad roborationem seu confirmationem suscipientium. Quis enim sacratum se, seu sanctificatum animo teneat, et non ex hoc contra immunditiam, alias exsecrationem, excandescat ? Quis inunctum in regem se recolat, et non contra vilissimam nequissimamque vitiorum servitutem totis viribus se accingat ? Quis militari officio praeditum se sciat, et arma ignorare imbellemque se esse, infideliter ac ignaviter in bello agere non erubescat ? Quis tam praeclara civilitate honoratum se gaudeat, et eversioni civitatis suae seu cuicumque alii calamitati se opponere negligat, legesque eius ac iura pro viribus non defendat ?

 

Quia ergo signa visibilia ista quae numeravimus, maxime memoriis hominum infigunt aut imprimunt, et fortes imaginationes inducunt, in quibus quatuor affectiones memoratae et excitantur et adiuvantur, manifesta est necessitas et utilitas huiusmodi signorum. Apparet enim ex his quae diximus, quia ingressus in hanc civitatem sanctificatio est (ingressus qualem descripsimus), qua sanctificatione omnis exsecratio exuitur et deponitur : quemadmodum in ingressu in structuram omnis tumorositas et omnis inaequalitas lapidum deponitur, alioqui in illam non admittuntur. Quemadmodum frondositas lignorum ac grossitudo ac tortuositas, aliaque omnia quae ligna aedificiis inepta faciunt nisi omnino essent amota, in ipso ingressu in aedificium necessario deponuntur ; sic et ipso ingressu istius aedificii, ad similitudinem et proportionem quas supra expressimus, fieri necesse est.

Haec Guillelmus, qui istud diffuse et pulchre prosequitur, prout infra Deo praestante tangetur, ubi de causis institutionis sacramentorum edisseretur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo hic quaeritur, Utrum in qualibet lege, hoc est in lege naturali, in lege scripta, et in lege evangelica, humanum genus indiguit sacramentis.

 

Videtur quod non.

Primo, quia infusio caritatis seu gratiae gratum facientis, sufficit ad salutem.

Secundo, perfectio hominis consistit in abstractione a sensibilibus rebus et in elevatione ad divina, immaterialia ac invisibilia bona : ergo contra salutem et perfectionem est hominis, in rebus corporalibus ac sensibilibus quaerere salutis auxilium.

Tertio, contra dignitatem rationalis creaturae videtur, ut in rebus inanimatis et vilibus opem quaerat suae interioris curationis. Sacramenta autem in rebus inanimatis et vilibus exhibentur, ut in aqua et oleo.

Quarto, inferiora et sensibilia nec agere valent, neque imprimere in spirituales essentias, ut sunt animae rationales : cum ergo sacramentum sit visibile elementum seu sensibile aliquid, non poterit ad animarum purificationem ac salutem conferre.

 

In oppositum sunt quae dicuntur in littera.

 

Ad haec Guillelmus Antisiodorensis respondet in Summa sua, quarto libro :

In omni tempore post originale peccatum competebat hominibus sacramentis iuvari. Causa quippe institutionis sacramentorum in generali, est triplex. Prima est, quia (ut asserit Augustinus) meliores iudicavit Deus servos suos, si ei liberaliter deservirent : ideo dedit eis liberum arbitrium. Contulit etiam eis remedia contra peccata, ut si peccarent, possent redire per illa remedia. Et remedia ista sunt sacramenta. Haec ergo est una causa institutionis sacramentorum, videlicet iustificatio a peccatis. Secunda causa est, ut homo assuesceret se humiliare visibilibus, qui nesciebat se humiliare invisibilibus : ut dum ipse se humiliat creaturae inferiori, quaerendo salutem suam in ea, ut in agno paschali, seu in aqua Baptismi, discat et assuescat multo plus humiliare se Creatori, qui est dator salutis illius. Tertia causa est, ut homo per visibilia signa expressa, ad cognitionem invisibilium perveniat rerum.

Haec Antisiodorensis.

 

Concordat Albertus inquiens :

In sacramento sunt tria, puta : materia, ratio signi, et ratio causandi. Et penes materiam, quae inferior est, accipitur ista causa institutionis sacramentorum, utpote ut homo qui superbivit, humiliet et deprimat semetipsum : nam quia superbiendo se ipsum vitiose crexerat, conveniens fuit ut humiliaretur sub hoc quod infra ipsum fuit, propter Demn, ut tanto humilius descenderet sub eo quod infra ipsum fuit per naturam, quanto superbius se crexerat in id quod supra ipsum fuit, appetendo quamdam Dei aequalitatem, id est inordinatam conformitatem. Penes rationem signi accipitur causa haec, ut homo erudiatur, et ex visibilibus et sensibilibus ad invisibilium notitiam erigatur : signum namque aliquid facit venire in notitiam rei, praeter speciem quam sensibus ingerit. Penes rationem causae sumitur causa haec, quae est iustificatio et eruditio ac salutaris exercitatio hominis : sacramentum etenim gratiam causat. Ncc istud derogat hominis perfectioni atque saluti secundum statum miseriae et peccati in quem lapsus est sponte. Humiliat enim se sub elementis propter Deum, non propter inferiora, et sic exaltari meretur ; et ipse Deus instituit per visibilia et sensibilia ista in ipso homine causare gratiam et salutem. Connaturale quoque est homini, ex sensibilibus ad intelligibilium cognitionem ascendere.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas de his scribens diffusius :

Sacramenta, inquit, non erant necessaria necessitate absoluta (sicut necesse est hominem esse rationalem, vel Deum esse), cum ex sola divina bonitate et voluntate sint instituta, sed necessitate quae est ex suppositione finis : non ita quod Deus sine sacramentis hominem salvare non posset, quoniam sacramentis virtutem et omnipotentiam suam non alligavit, sed quia per sacramenta congruentius fit reparatio hominis. Cuius congruitatis ratio sumitur ex hoc, quod per peccatum praecipue circa sensibilia homo fuit corruptus atque detentus, ne se ad Deum erigeret. Erat autem corruptio illa quantum ad cognitionem, quia humana mens circa sensibilia sola se noverat occupare, in tantum quod multi nil praeter sensibilia esse credebant ; et si qui ad intelligibilium notitiam devenerunt, ea secundum modum sensibilium iudicabant. Et item quantum ad affectionem, quia terrenis tanquam summo bono inhaesit. Et rursus, quantum ad actionem, quoniam inordinate sensibilibus utebatur. Necessarium fuit ergo ad vitiorum curationem, ut homo ex sensibilium notitia ad spiritualium cognitionem conscenderet, et affectum circa creata ad Creatoris transferret amorem, eis quoque secundum institutionem uteretur divinam : et ideo necessaria fuit sacramentorum institutio, per quae ex sensibilibus de spiritualibus erudiretur (et haec est secunda causa quam assignat Magister) ; affectum quoque de sensibilibus in Dei reverentiam reformaret (et hac est prima causae ; conformiter per haec circa ea in honorem Dei exercitaretur (et ista est tertia causae. Itaque gratia et virtutes sanant sanctificantque formaliter, sacramenta vero effective iustrumentaliter, quemadmodum medicina. Idcirco sicut non sequitur, Sanitas sanat, ergo medicina non est necessaria ; ita non sequitur, Gratia curat, ergo sacramenta nou sunt necessaria.

 

Praeterea si quaeratur, an in statu innocentiae sacramenta fuissent ; dicendum, quod utilitas sacramentorum est eruditio atque curatio. Certumque est quod quantum ad curationem, non fuissent, quia tunc morbus peccati non exstitit. Sed aliqui dicunt, quod tunc fuissent quantum ad eruditionem, quia et tunc connaturale erat homini ex sensibilibus ad spiritualia elevari. Sed non videtur conveniens ista opinio, quoniam significatio fit ad acquirendum agnitionem eius quod significatur. Et quamvis homo in primo statu sensibilia cognosceret, et in eis similitudines spiritualium rerum conspiceret, non tamen ex sensibilibus cognitionem spiritualium accepisset, sed potius ex divini influentia luminis : ideo tunc sacramentis ad eruditionem non eguit. Hinc dicendum cum aliis, quod sacramenta in statu innocentiae necessaria non fuissent.

Et si obiciatur de matrimonio, quod tunc erat, et sacramentum consistit ; dicendum,quod matrimonium tunc non fuisset in remedium culpae, sed in officium naturae. Ideo non fuisset tunc proprie sacramentum, nisi forte in quantum rem sacram significabat : non quod homo, in statu illo, per huiusmodi matrimonium accepisset cognitionem illius sacrae coniunctionis quae est Christi et Ecclesia, imo plus econtrario, ex cognitione coniunctionis illius, convenientiam et sanctitatem matrimonii cognovisset.

Haec Thomas in Scripto.

 

Verumtamen agnoscendum, quod tam in Scripto secundi, distinctione vicesima, quam in prima parte Summae tuetur, quod quamvis primi parentes fuerunt conditi quantum ad corpus animamque perfecti, posteri tamen eorum nec quantum ad corpus nec quantum ad animam fuissent perfecti nati. Ideo in scientia profecissent tam ex parentum et sapientiorum instructione, quam ex propria consideratione : et ita non solum ex influxu lucis divina spiritualia cognovissent, prout ibi sanctus conscribit Doctor, qui et in tertia parte testatur in anima Christi fuisse scientiam acquisitam. Denique in Scripto tertii, et in tertia parte, probabilius esse fatetur, Filium Dei non fuisse incarnatum si non praecessisset originale primorum parentum peccatum : ergo in statu innocentia homo non cognovisset convenientiam et sanctitatem matrimonii ex cognitione coniunctionis Christi atque Ecclesia per Incarnationis mysterium.

 

Insuper ad id, utrum in lege natura sacramenta necessaria erant, respondet :

Ea qua ab homine fiunt, a cognitione ortum habere oportet ; aliter operatio eius proprie non esset humana. Hinc oportet operationem cognitioni correspondere, sicut effectum causa. In statu autem legis natura non suffecit ad salutem naturalis cognitio, imo exigebatur fides ; specialiter quoque post lapsum necessaria fuit fides reparatoris. Unde in statu illo non solum erant necessaria opera qua sunt de naturalis dictamine rationis, sed etiam quaedam protestationes et signa eorum qua ad reparationem spectabant. Et hac erant illius temporis sacramenta, ut sacrificia, oblationes ac decima. Quocirca sciendum, quod ante legem scriptam erant quadam sacramenta necessitatis, ut illud fidei sacramentum quod ordinabatur ad deletionem originalis peccati ; similiter poenitentia, qua ordinabatur ad deletionem peccati actualis ; matrimonium quoque, quod ordinabatur ad multiplicationem generis humani. Sacrificia vero, oblationes et huiusmodi, erant voluntatis et necessitatis : quia necessitatis erant in communi, ut scilicet aliquid facerent in protestationem fidei sua, qua Deo per latria cultum erant subiecti ; in speciali vero erant voluntatis, an scilicet sacrificia exhiberent, an oblationes, vel huiusmodi aliquid.

 

Porro dum quaeritur, an sacramentis legis naturalis addenda erant alia tempore Mosaica legis ; dicendum, quod cum usus sacramentorum proportionabiliter correspondeat fidei, oportuit secundum diversum fidei statum sacramenta diversimode tradi ac variari. Fides autem quantum ad articulorum explicationem semper crevit magis ac magis, secundum viciniorem accessum ad tempus gratia Christi. Et secundum hoc oportuit sacramenta magis et magis determinari. Et quia in Abraham fides notabiliter fulsit et crevit, ita ut propter fidei religionem ab aliis separaretur, propter quod pater credentium nominatur : hinc signaculum seu sacramentum fidei, determinatum et primo datum est ei, videlicet circumcisio. Cumque tempore Moysis fides in tantum excreverit, ut non solum in uno homine, aut in una familia, sed in una gente refulgeret ; ideo oportuit tunc legem dari, qua non nisi populo potest dari, et sacramenta in speciali determinari ac multiplicari. Idcirco in lege Moysis determinari oportuit sacrificia, oblationes et decimas, quantum ad singulares circumstantias, et matrimonia ordinari, poenitentiae quoque satisfactiones distingui.

 

Postremo, dum quaeritur, utrum in evangelica lege debuerunt alia sacramenta institui ; respondendum, quod eadem est fides Christianorum et antiquorum : quia quem illi credebant venturum, nos credimus iam venisse. Cumque sacramenta correspondeant fidei tanquam protestationes ipsius, et ab ea virtutem suam habentia, oportet quod sicut antiqui patres participes facti sunt redemptionis Christi per sacramenta quae erant signa futuri, ita in nos perveniat effectus suae redemptionis per sacramenta quae sint signa rei praeteritae. Verumtamen, ut divinus Dionysius libro de Ecclesiastica loquitur hierarchia, status novae legis medius est inter statum veteris Testamenti statumque patriae. Hinc ea quae novae sunt legis, sunt veritas respectu signorum veteris Testamenti, et sunt figurae eorum quae sunt in patria : ideo in nova lege aliquae manent figurae ; in patria vero ubi omnia erunt consummata, figurae omnino cessabunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ilaec eadem scribit in tertia parte, quaestione sexagesima prima. In quibus continentur quae Albertus, Petrus, Richardus, de hac conscribunt materia.

 

Attamen Petrus plenius de causis institutionis sacramentorum loquens :

Triplex, inquit, potest esse causa institutionis rei. Prima est necessitas, ut formatio principalium membrorum in corpore. Secunda utilitas, ut officialium quorumdam membrorum. Tertia congruitas, ut capillorum in capite, uberumque virili in pectore. Nulla autem fuit necessitas institutionis sacramentorum : nec ex parte medici, quia aliter potuit hominem curare : nec ex parte aegroti, quoniam aliter potuit a Deo curari. Utilitas vero fuit non ex parte medici, qui nostris non indiget, sed ex parte nostri. Et haec fuit duplex in genere. Una privata, respectu cuiuslibet singularis personae : quam hic triplicem ponit Magister, videlicet humiliationis, eruditionis et exercitationis, salvis aliis multis. Altera communis, respectu totius generis humani seu reipublicae divinae : hoc est adunatio hominum in unum cultum divinum et in unum nomen verae religionis, et mutua quoque agnitio. Congruitas autem fuit ex parte medici, quoniam medicum qui est Deus et homo, decet medicina continens quid divinum, videlicet invisibilem gratiam, et aliquid humanum, puta visibilem gratiae formam ; atque ex parte infirmi, scilicet hominis, qui cum constet ex anima et corpore, et anima in corpore posita non bene capiat spiritualia nisi per corporalia, congruum fuit ei dari medicamenta spiritualia in corporalibus rebus, quemadmodum pluviae dantur in nebula.Talium vero medicamentorum nulla fuit necessitas, nulla utilitas, nulla congruitas in statu innocentiae, quoniam nullus morbus ; neque in patria, quia perfectissima ibi est sanitas ; sed in toto tempore intermedio triplici, id est : in statu legis naturalis, propter indigentiam ; in statu legis scriptae etiam propter religionis consortium ; et in lege Evangelii, propter utrumque.

Haec Petrus.

 

Porro Guillelmus in suo Sacramentali :

Congruum (inquit) fuit ut sacramentales sanctificationes sub sensibilibus signis praestentur. Primo, propter suscipientium eruditionem, sicut expositum est. Secundo, propter gratitudinem excitandam, et devotionem causandam. Quis enim ad tam sublimia, et a suis meritis tam remota sacramentorum charismata, liberalissima Dei pietate vocari et assumi se cernens, non protinus in divinae bonitatis admirationem et laudes erumpat ? Sublimitas autem et nobilitas donorum huiusmodi, potissime innotescit hominum communitati per sensibilia signa. Tertio, propter humiliationem, ut tactum est, et etiam ut homo ex consideratione tam supernaturalium beneficiorum se magis vilipendat, et in propriam resiliat parvitatem, nec aliquid horum suis tribuat meritis. Quarto, propter fidelium confirmationem. Quis enim taliter se sacratum et sanctificatum mentaliter credat, et non ex hoc contra omnem immunditiam excandescat ? Quis inunctum in regem se recolat, et non mox contra vilissimam vitiorum servitutem totis viribus se accingat ? Quis militari officio se praelitum sciat, et arma ignorare imbellemque se esse, infideliter quoque et ignaviter in bello agere non erubescat ? Quis tam praeclara civilitate se gaudeat honoratum, et eversioni suae civitatis, id est impugnationi Ecclesiae, non reluctetur, legesque eius ac iura non pro viribus tueatur ? Possibile quidem est omnium auctori bonorum, absque visibilibus signis quos voluerit sanctificare : quod et aliquoties fecisse dignoscitur. Sed si ita in omnibus faceret, nemo de alterius sanctificatione aliquid sciret : quemadmodum ergo si omnes ab eodem essent progeniti patre, et ignorarent se esse fratres, periret inter ipsos fraternitatis amor fortissimus, et naturalis societas, quae vinculo fraternitatis constringit naturaliter omnes ; sic et in sanctificatis periret validissimus gratiae amor, quo viget et vivit spiritualis societas.

Haec Guillelmus, qui aliis multiplicibus rationibus, similitudinibus et exemplis declarat, quam necesse fuit et utile haec sensibilia sacramenta in Ecclesia esse, et per ea fideles invicem communicare, et ab infidelibus dividi ac secerni.

 

Praeterea Bonaventura :

Institutio (ait) sacramentorum decuit Deum, et nobis fuit expediens. Decuit quippe Dei misericordiam, et iustitiam, et sapientiam : in quibus tribus attenditur omnis via seu operatio Dei. Decuit quidem misericordiam Dei : quoniam homo gratiam male servavit et custodivit, idcirco Deus instituit sacramenta, ad quae homo recurrens recuperaret gratiam : sicque magnae misericordiae fuit haec instituere, quia non solum valent ad remissionem culpae, sed etiam debitae poenae. Decuit quoque iustitiam Dei, qui cum iustus sit, exigit ab homine habilitationem humiliationemque aliquam, per quam se homo disponat ad gratiam, et sacramenta suscipiendo quasi ex pacto inveniat eam ; et hoc fit, dum ad sacramenta accedit. Decet et sapientiam summam. Summae etenim sapientiae fuit, in his remedium invenire quae occasio exstiterunt ruinae : ut sicut homo per lignum corruerat, ita per lignum salutis remedium recuperaret.

Cumque homo occasionem ruinae a visibilibus sumpserit, decuit divinam sapientiam in eisdem remedium ordinare. Et quia aegrotus erat caecus quantum ad rationalem, data sunt sacramenta visibilia ad eruditionem ; elatus quoad irascibilem, data sunt ei sacramenta corporalia ad humiliationem ; fastidiens quoad concupiscibilem, ita quod spiritualia ei non sapiebant, data sunt ei sacramenta ad exercitationem, ne generetur ei taedium in sola unius sacramenti perceptione, aut in sola spiritualium contemplatione. Hinc Augustinus contra Faustum disseruit, quod omnis religio habuit semper aliqua signa exteriora in quibus eius cultores communicabant.

Et si obiciatur,quod solae virtutes sufficiunt, et reprehensibile est fieri per plura quod fieri valet per pauciora ; respondendum, quod virtutes quantum est ex parte ipsarum sufficiunt, et in statu innocentiae sine sacramentis suffecissent. Sed homini vulnerato ac languido multa necessaria erant per quae virtutes acquireret, perditas recuperaret, recuperatasque conservaret. Quod autem aeque bene fieri potest per pauciora, non est faciendum per plura.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, An sacramenta consistant in verbis et rebus.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam sacramentum est signum ; idem autem est dicere, signum et unum signum : sed ex verbis et rebus non resultat nec constat unum signum, sed duo signa, vel unum signum et materiale illius.

Secundo, sacramentum est aliquid unum ; ex re autem et verbo non constat quid unum : imo utrumque illorum est ens actu, et ex duobus entibus in actu non fit unum.

 

In oppositum auctoritates sunt in textu.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Hoc commune est omnibus sacramentis, quod consistunt in rebus sensibilibus invisibilem gratiam significantibus. Hoc vero speciale est sacramentis novae legis, quod rebus verba addantur, propter tres rationes. Prima est, quia haec sacramenta non solum significant opus redemptionis quae per Christum est facta, quemadmodum alia sacramenta, sed a Christi passione fluxerunt : ideo sicut effectus proximi, habent suae causae imaginem quantum possunt, ut scilicet ex verbis et rebus consistant, sicut Christus ex Verbo et humanitate assumpta. Secunda ratio, quia non solum snnt signa futurorum, ut sacramenta veteris legis, sed et praesentium ac praeterilorum, ut dictum est, quae expressius possunt significari, sicut et nosci : ideo significatio verborum, quae est expressissima, significationi adiungitur rerum. Tertia, quoniam gratiam continent ex significatione et sanctificatione quae fit per verbum Dei.

 

Ad obiecta ergo dicendum, quod sacramentum est aliquid unum in genere causae vel signi, quorum utrumque relationem importat. Non autem inconveniens est ut quae in se exsistunt distincta, uniantur in relatione ad aliquid unum : ut patet in multis trahentibus navem, qui sunt una causa tractionis illius. Quemadmodum etiam pater et mater sunt unum in generatione, conformiter verba et res sunt unum in significando atque causando, sicque unum sacramentum efficiunt. Cumque virtus causandi sit in rebus ex verbis significantibus, verba sunt formalia, et res materiales, per modum quo omne complementum dicitur forma.

Nihilo minus, secundum Hugonem, ad sacramenta concurrunt verba et facta ac res ; sed facta pertinent ad usum dispensationemve sacramentorum, verba autem et res sunt de essentia sacramenti. Idcirco Magister in his duobus dicit sacramenta constare.

Matrimonium autem secundum quod est in naturae officium, et poenitentia ut est virtus, nullam habent formam verborum ; sed secundum quod utrumque esi sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiae positum, habet certam formam verborum, prout infra dicetur.

Haec Thomas in Scripto.

In quibus continentur quae Albertus et Bonaventura super his scribunt. Bonaventura tamen testatur, quod Magister strictius accepit sacramentum quam Hugo, ita quod Hugo quamcumque institutionem honestatis in Ecclesia Dei, nominat sacramentum in verbis praeallegatis.

 

Insuper in tertia parte, quaestione sexagesima :

Sacramenta, inquit, ad hominum sanctificationem adhibentur ut quaedam signa. Ideo considerari possunt tripliciter, et quolibet modo congruit eis quod verba rebus sensibilibus coniungantur. Primo considerantur ex parte causae sanctificantis, quae est Verbum incarnatum, cui sacramentum aliqualiter conformatur per hoe quod verbum rei sensibili adhibetur ac iungitur, quemadmodum in mysterio Incarnationis carni sensibili Verbum Dei unitum est. Secundo considerantur sacramenta ex parte hominis qui sanctificatur, qui ex anima et carne componitur : cui sacramenlalis medicina proportionatur, quae per rem visibilem tangit corpus, et per verbum ab anima creditur. Unde Augustinus super illud Ioannis, Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis, disseruit : Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat et eor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur ? Tertio considerantur ex parte significationis sacramentalis. Nempe secundum Augustinum secundo de Doctrina Christiana, verba apud homines inter signa sortiuntur primatum, quoniam diversimode possunt formari ad significandum diversos mentis conceptus. Unde per verba magis distincte exprimimus quod mente concipimus. Hinc ad perfectionem sacramentalis significationis fuit necesse ut significatio sensibilium rerum per aliqua verba determinaretur. Aqua namque significare potest ablutionem per suam humiditatem, et refrigerium per suam frigiditatem. Sed cum dicitur, Ego te baptizo, insinuatur quod in Baptismo utimur aqua ad significandum emundationem spiritualem.

Haec Thomas in Summa.

 

In quibus scripta Petri continentur.

 

Porro Durandus :

Causa (ait) principalis quare sacramenta consistunt in istis rebus vel illis, institutio est divina, quae in aliis rebus potuit instituere ea. Itaque dico, quod omnia sacramenta novae legis consistunt in verbis ; non tamen omnia consistunt in verbis et rebus, sed quaedam sic, quaedam non. Primum patet ex dictis. Christus quippe sanctificat nos effective ut Deus, meritorie vero in quantum homo. Et quantum ad utrumque, congruit ut sacramentum (quod est Christi instrumentum) consistat in verbis : quia cum triplex sit verbum, utpote mentis, et imaginationis, ac vocis, primum assimilatur Verbo in divinis, prout in sinu et mente est Dei Patris ; secundum assimilatur ei prout dispositum fuit incarnari ; tertium assimilatur ei ut iam incarnato. Nam sicut assumpta humanitas est quasi habitus Verbi aeterni, sic verbum vocis est quasi vestiens verbum mentis. Verumtamen non omnia sacramenta novae legis consistunt in verbis et signis seu rebus, sed quaedam tantum. Sunt etenim quaedam sacramenta quae solum conferunt sanctitatem suscipienti, ut Poenitentia et Matrimonium. Alia vero conferunt sanctitatem, et ultra mancipant ad aliquid sacrum : sicut Baptismus mancipat hominem ad susceptionem sacramentorum, Ordo ad ministrationem ipsorum, etc. Ex quibus arguitur sic : Sacramenta perfectiora in efficiendo, debent esse perfectiora in significando, quia efficiunt quod designant ; sed sacramenta quae non solum conferunt sanctitatem, sed et mancipant ad aliquid sacrum, sunt perfectiora in efficiendo, ergo et in significando : quod non esset, nisi praeter verba includerent aliquod aliud signum, videlicet rem elementarem.

Haec Durandus.

 

Quibus multa obici queunt. Primo, quia (ut patuit et patebit) omnia evangelicae legis sacramenta consistunt in verbis et rebus, saltem quoad consecrationem seu inceptionem ipsorum. Secundo, quoniam Matrimonium est maximum sacramentum quantum ad significationem, quia designat unionem Verbi aeterni cum humanitate, unionem quoque Christi atque Ecclesiae ; non tamen Matrimonium est perfectius in efficiendo. Tertio, quia Eucharistia solum tribuit sanctitatem, nec ad sanctum mancipat actum, ut tactum est, et tamen consistit in verbis et rebus : imo et est dignissimum et nobilissimum sacramentum.

 

Postremo Bonaventura in Breviloquio :

Christus, inquit, novi Testamenti mediator, septem instituit sacramenta evangelicae legis, in qua vocavit nos ad promissa aeterna, dedit praecepta dirigentia, statuit sacramenta sanctificantia. Instituit autem ea in verbis et elementis, ad evidentiam significationis et efficaciam sanctificationis : ita quod semper habent significantiam veritatis, sed non semper efficaciam curationis, ex defectu suscipientis. Christus namque est Verbum summae virtutis, summae veritatis summaeque bonitatis, ac per hoc et summae auctoritatis ; et ratione suae summae auctoritatis eius fuit legem perfectam instituere et conferre ; et ratione suae summae bonitatis proposuit promissa beatificantia ; ratione summae veritatis dedit praecepta dirigentia ; ratione summae virtutis statuit sacramenta adminiculantia : ut sic per sacramenta virtus et gratia adimplendi praecepta reparentur, et per praeceptorum observantiam ad promissa perveniatur aeterna.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An sacramenta evangelicae legis differunt a sacramentis veteris Testamenti, per hoc quod sacramenta evangelicae legis continent et causant gratiam, illa vero solum significabant.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam circumcisio fuit sacramentum veteris legis, et in ipsa circumcisione gratia infundebatur : aliter originale peccatum in ea non potuisset deleri.

Secundo, sacramenta nova legis sunt sensibilia quadam inanimata, quae non sunt gratia susceptiva, nec aliqua virtus gratia causativa videtur posse esse in eis. Quod enim est in aliquo, est in illo secundum modum et dispositionem ipsius : ea ergo quae soli rationali et intellectuali natura insunt, inhaerent et competunt, in rebus inanimatis esse non queunt nisi omnino aequivoce, figuraliter seu tropice.

 

De isto possent multa argumenta pro utraque parte formari, sed veritatis declarationi studendum est. Haec namque de praecipuis difficultatibus una est, de qua diversi diversimode opinati sunt.

 

Itaque Bonaventura circa hac loquitur :

Ut aliqui dicunt, sacramenta sunt gratiae vasa, cum sint in ultima dispositione, qua est sanctificatio per verbum Dei ; et mediantibus illis, transfunditur in animam ac abluit ipsam et ungit interius. Atque pro tanto dicunt, quod sacramenta novae legis sunt causa gratiae, et efficiunt quod figurant. Non autem dicendum, quod gratia essentialiter contineatur in sacramentis, sicut aqua in vase, et medicina in pyxide ; sed dicuntur gratiam continere, quia significant ipsam, et nisi ex parte suscipientis defectus sit, gratia semper confertur in ipsis. Alia quoque ratione possunt vasa gratiae appellari : quoniam sicut quod est in vase, non est de ipso nec ex ipso, tamen hauritur ex ipso ; sic gratia non est a sacramentis nec de sacramentis, sed oritur a fonte aeterno, et ex illo hauritur ab anima in sacramentis. Et sicut quis recurrit ad vas, cum requirit liquorem ; sic quaerenti liquorem gratiae nec habenti, ad sacramenta est recurrendum.

 

Praeterea aliqui dicunt, quod in sacramentis est aliqua virtus creata, per quam influunt in animam, et habent rationem causandi. Dicunt enim, quod in sacramentis datur gratia gratum faciens, et datur in eis gratia gratis data, ut character et ornatus anima ; datur item in eis debilitatio fomitis seu expeditio potentiarum, quae est efficacia gratia. Dicunt ergo, quod respectu gratia gratum facientis, sacramenta sunt causa sine qua non ; respectu autem characterificationis et ornatus, sunt sicut causa efficiens ; sed respectu debilitationis fomitis ac confortationis potentiarum, sunt causa disponens. Nam sicut videmus, quod in purgatione per ignem purgatorium, anima habens reatum seu maculam venialem, exsistit purgabilis, et intra se gratiam habet, sine qua non fieret purgatio, est etiam ibi virtus ignis ; ita in sacramento est anima habens defectum et debilitatem potentiarum, est etiam gratia in anima intus operans, et virtus sacramenti exterior : quibus concurrentibus, roborantur atque sanantur potentia, et gratia efficacior fit virtute sacramenti in sua operatione. Sicque per istas distinctiones solvunt auctoritates qua ipsis repugnare videntur. Itaque dicunt, in sacramentis esse virtutem creatam, quam asserunt accidens esse, imo et accidens spirituale, ac supernaturaliter esse in subiecto seu sacramento corporeo secundum ordinem divina misericordia : sicut virtus agendi in spiritum, est in igne purgatorii secundum ordinem divina iustitia. Quam sacramenti virtutem asserunt inter mediocria bona ponendam, videlicet infra gratiam et supra corpus.

 

Porro alia opinio etiam est magnorum, dicentium quod in sacramentis non sit causalitas aliqua, nec virtus effectiva nec dispositiva ad gratiam, qua sit qualitas seu proprietas absoluta, sed per adsistentiam quamdam. Dicunt enim sacramento adsistere increatam virtutem, qua causa est gratia in suscipiente per fidem et devotionem, qua disponit ad gratiam : sicut ad verbum Elisei ipso Naaman se lavante, adstitit virtus divina efficiens sanitatem ; et devotio ac obedientia Naaman fuit dispositiva. Nulla tamen causalitas fuit in verbis Elisei, neque in aquis Iordanis. Sicut igitur si Deus instituisset ut ad verbum Elisei non solum ipse Naaman, sed ceteri quoque accedentes curarentur, et hoc ex quadam pactione, ita quod semper sic adsisteret vis divina taliter curans a lepra ; sic dicunt in sacramentis, quod ad prolationem verborum virtus adsistit divina aquis infundens gratiam atque regenerans, dum homo se subiicit per fidei devotionem et obedientiam.

 

Si autem quaeratur ab istis, an praeter increatam virtutem sacramenta virtutem aliquam habeant creatam ; dicunt quod non, proprie loquendo de virtute seu potestate quae sit aliqua qualitas, vel natura seu essentia adveniens et inhaerens aut exsistens. Si autem extenso nomine, per virtutem intelligatur ordinatio aliqua, ut dum aliquid habet efficacem ordinationem ad aliquid, dicitur habere virtutem ad illud (velut si rex statuat ut qui habet tale signum, recipiat centum libras : post quam institutionem signum illud non habet aliquam proprietatem absolutam, quam non habuit prius ; ad aliud tamen est ordinatum quam ante, et quoniam habet efficacem ordinationem, dicitur habere virtutem ut faciat aliquem habere centum marcas, quae virtus non est quid absolutum, sed ad aliquid) ; sic dicunt, quod sacramenta sunt talia signa a Deo sic instituta, quod qui debite susceperit ea, habeat tantum de gratia vel hanc gratiam ad hunc actum. Illa (inquam) ordinatio efficax, virtus est sacramenti, secundum istos, et ratione illius ordinationis disponit hominem, quia efficaciter ordinat ad habendam suscipiendamque gratiam. Rursus dicunt, quod ex huiuscemodi pactione Dominus quodammodo se adstrinxit ad dandum gratiam suscipienti debite sacramentum, et ipsa pactio Deum suo modo adstringit ad gratiam conferendam : ideo sacramentum fertur habere virtutem ad efficiendum, et item ad disponendum. Et sicut extenditur nomen virtutis, ita et verbum efficiendi : quia nec efficit nec disponit influendo, sed efficaciter ordinando. Et sicut haec extenduntur, ita et nomen causae : quia non dicitur causa secundum quod est principium operandi, sed secundum quod est ratio ordinandi.

 

Huic positioni pietas fidei consentit, et ratio non repugnat. Consentit ratio, quia valde difficile est intelligere qualiter illa virtus detur sicut qualitas absoluta ; difficilius vero, quando detur. Difficile est etiam intelligere cui detur, an scilicet verbo, an elemento. Rursus, difficile est explanare quamdiu duret. Valde quoque difficile est exprimere quomodo influat. Similiter difficile est indagare, cuius naturae sit in se ipsa, et multa similia. Ideo huic positioni faciliter satis concordat ratio. Pietas etiam fidei non repugnat. Cavendum est enim, ne dum nimis damus corporalibus signis ad laudem, subtrahamus honorem causae curanti et animae suscipienti. Haec autem opinio non nimis dat, nec aliquid honoris debiti subtrahit. Quemadmodum ergo regiae litterae regis annulo sigillatae, sunt magnae virtutis et valoris, et dicuntur magna posse ac facere, cum in eis nulla sit virtus absoluta, sed ordinatio sola per adsistentiam regiae potestatis (quod patet, quoniam mortuo rege, non plus curatur de litteris eius quam aliis, tamen absolutum nil amiserunt) : sic intelligendum est in sacramentis, et sic loquuntur Sanctorum auctoritates iuxta usum communem.

Et si quaeras, super quid fundatur relatio talis, et quomodo advenit sine donatione proprietatis ; dicendum, quod in institutionibus signorum, ut quando nummus fit arrha, nihil de novo tribuitur nummo, ita et in his.

 

Utraque opinionum istarum videtur satis probabilis, sed secunda videtur mihi ad sustinendum facilior ; nescio tamen quae sit verior, quia dum loquimur de his quae sunt mirabilia, non multum adhaerendum est rationi.

Haec Bonaventura.

 

Insuper in fine tertii, ultima distinctione, circa illud quod dicitur ibi in textu, Diversa sunt sacramenta legis novae et veteris, quoniam illa tantum figurabant, haec conferunt gratiam, arguit sic :

Nullus sine gratia potest salvari, ergo si sacramenta veteris Testamenti gratiam non conferebant, nullus in lege illa salvatus est. Si dicas, quod in sacramentis illis dabatur gratia, non tamen virtute sacramentorum illorum, in sacramentis autem novae legis confertur gratia virtute ipsorum, quia ex sanctificatione sanctificant, secundum Hugonem ; obicitur contra hoc, quoniam solus Deus dat gratiam per creationem : ergo si gratia conferebatur in sacramentis istis et illis, nulla fuit differentia inter ea.

 

Dicendum, quod circa hoc est duplex opinio celebris et famosa. Una, quod in utrisque datur gratia, sed differenter : quin in illis dabatur ratione fidei et devotionis suscipientium, ita quod nullo modo ratione operis operati aut sacramenti. In sacramentis vero novi Testamenti secus est, quoniam constant ex verbis et elementis. Et cum Dominus instituit verbum, id est formam verborum sacramentalium, dedit illi virtutem qua influit et agit in animam, disponendo ad gratiae susceptionem, vel imprimendo characteris configurationem, vel adminiculando ipsi gratiae ad anima ; curationem ac fomitis debilitationem. Et hoc videtur dicere Augustinus, dicendo : Quae est tanta vis aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo ? Hugo quoque : Sacramenta (inquiens) novae legis prius sanctificantur per verbum, postmodum sanctificant, ut sic sint ex sanctificatione sanctificantia. Et hanc positionem sustinent viri periti et fide digni. Sed difficile videtur mihi intelligere virtutem illam verbo et elemento collatam, etc., ut supra.

 

Dubium quoque est, utrum ponenda sit inter bona maxima vel mediocria aut minima. Si inter maxima, ergo vere est virtus seu gratia. Gratia autem exsistens in uno subiecto, non potest in aliud agere. Si autem non sit vere virtus aut gratia, quomodo sacramentum dicitur vere sanctificare ? Et quaeri potest in quo genere aut specie sit virtus vel gratia illa. Si autem ponatur inter bona minima aut media, quomodo facit rectitudinem sanationemque animae, quae inter bona maxima computatur ? Difficile etiam est videre, quomodo illud accidens spirituale in subiecto substantificabitur corporali, et quomodo una virtus poterit in duobus esse subiectis, puta in verbo et elemento : ex quibus quamvis fiat unum sacramentum, non tamen unum per essentiam et naturam. Unitas autem virtutis (iuxta Damascenum) correspondet unitati substantiae et naturae. Aut ergo in uno sacramento non est una tantum virtus, sed plures ; aut virtus illa composita est ; aut unum accidens simplex, spirituale et impartibile, simul erit in diversis subiectis : quod totum intelligere valde exsistit difficile.

 

Dubium demum videtur, an Deus dedit illam virtutem quando primo instituit sacramenta, an de novo det. Quomodo autem a principio dedit his quae nondum erant, videlicet verbis quae quotidie proferuntur ? Si dat de novo, ergo quotidie in sacramentis non solum gratiam, sed et alia accidentia creat ; et tamen non consuevit dici, quod creationis opus exerceat, nisi circa exitum animae in esse, et circa infusionem gratiae. Si autem desinat virtus illa esse statim verbo prolato, quomodo tam nobilem creavit virtutem, ut tam cito deficeret ? Rursus, si datur verbo, et non datur verbo scripto, nec verbo mentali, ergo datur verbo vocali in sua pronuntiatione ; tuncque difficile est explicare, an detur in principio prolationis, vel in medio aut in fine : quia nec in principio verbi, neque in medio est actio illius virtutis. Si vero in fine, tunc cum verbum desinat esse, et desinente verbo desinat virtus verbi, simul incipiet virtus verbi ac desinet. Insuper, multo difficilius est explicare efficaciam operationis virtutis illius, an scilicet agat generatione univoca vel aequivoca generando sibi simile sive dissimile. Difficile etiam est, utrum influat omnino aliquid ab extrinseco, an educat aliquid de potentia in actum. Primum est soli Deo possibile, secundum vero difficile est explicare. Rursus, difficile est intelligere quomodo characteris impressio possit esse ab illa virtute, cum character videatur esse in superiori parte animae, in quam solus Deus potest influere. Postremo, in Sacramento altaris, in quo fit subito transsubstantiatio panis secundum se totum in corpus Christi (quod esse non valet nisi ab infinita virtute), quomodo verbum prolatum ab homine tam finitae virtutis, poterit ad istam transsubstantiationem cooperari, aut aliquid operari ? Et certe si illud verbum virtutem non habet agentem, multo minus verba aliorum sacramentorum.

Haec et multa his consimilia, valde difficile est intelligere et explicare : quae tamen non narro quasi credens ea insolubilia esse, aut per ea positionem hanc improbans ; sed ut ostendam me ea non intelligere plene, ideo nec affirmare neque negare haec velle. Nihilo minus plura potest facere Deus et in sacramentis etiam facit, quam nos intelligere valeamus. Unde ad incomprehensibilem Dei omnipotentiam confugiendo, omnia possumus facile declinare.

 

Praeterea aliorum positio est : supposito quod in sacramentis novae legis divina virtus secretius operetur (quia hoc est fidei et communis sententiae), dixerunt aliqui, sacramenta novae legis habere virtutem iustificandi : virtutem (inquam) influentem, virtutem promerentem, virtutem disponentem et efficaciter ordinantem. Virtutem influentem, ratione Spiritus Sancti adsistentis ; virtutem promerentem, ratione meriti passionis Christi ad sacramentum concurrentis ; virtutem disponentem, ratione devotionis ipsius fidelis sacramentum suscipientis ; virtutem denique efficaciter ordinantem, ratione divinae pactionis instituentis. Sic quippe instituit Deus, ut ad talis verbi prolationem et sacramenti piam susceptionem, fiat in suscipientibus mirabilis operatio, curatio, iustificatio, confortatio, etc. ; atque pro tanto, affirmant sacramenta novae legis habere virtutem. Et differunt in hoc a sacramentis veteris legis, praesertim quoad illam efficacem ordinationem : quia non interveniebat talis pactio in illis sacramentis, per quam efficax infallibilisque fieret ordinatio ad gratiam, sicut in sacramentis novae legis, ut patet in institutione Baptismi, ubi Christus dixit : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. In aliis quoque tribus modis habendi virtutem, differentia est inter utraque sacramenta penes magis completum et minus completum : quia in sacramentis novae legis Spiritus Sanctus iustitiam influens plenius adsistit, et passio Christi magis meritorie concurrit. In cuius signum de latere Christi patientis fluxerunt sanguis et aqua, et per consequens sacramenta, de quibus fundatur Ecclesia. Abundantior item est suscipientis devotio, tum propter fidei incrementum, tum propter subsidinm fidei totius Ecclesiae : quia in fide Ecclesiae suscipiunt fideles sacramenta ecclesiastica. Itaque propter hos modos habendi virtutem, dicuntur sacramenta evangelicae legis iustificare et esse causa gratiae.

 

Denique, qui hanc sustinent positionem, in sacramentis novae legis noluerunt plus ponere : tum, quia ista videntur satis sufficere ad nostram sanationem et iustificationem ; tum, quia ex isto quadruplici modo habendi virtutem, satis manifestatur nobilitas sacramentorum evangelicae legis in se ipsis ; tum, quia secundum haec, satis apparet differentia inter utriusque legis sacramenta ; tum, quia nulla expressa auctoritas videtur cogere, amplius attribuere sacramentis nova legis. Hanc etiam positionem sustinent plures bene intelligentes. Sed et dominus Guillelmus Parisiensis episcopus, in determinando in scholis Fratrum Minorum, approbavit hunc modum dicendi coram fratre Alexandro pia memoria. Verum in his dubiis non oportet aliquid temere affirmare, sed sufficit scire quid sapientes senserunt, nec est utile contentionibus deservire.

Haec Bonaventura in fine Scripti super tertium.

 

Postremo, in Breviloquio huic secundae opinioni absolute consentit, reticensque de alia, protestatur : Sacramenta dicuntur gratiae vasa et causa, non quia gratia in eis substantialiter contineatur, aut causaliter efficiatur, cum a solo Deo animae infundatur ; sed quia in illis et per illa gratiam curationis a summo medico Christo ex divino decreto oportet haurire.

Haec idem ibi.

 

Praeterea, de his S. Thomas aliter sentiens, ait in Scripto :

Omnes coguntur fateri, sacramenta novae legis aliquo modo causas gratiae esse, propter expressas auctoritates quae dicunt hoc. Sed diversi diversimode eas exponunt. Quidam etenim dicunt, quod non sunt causae quasi aliquid facientes in anima, sed causae sine quibus non : quoniam virtus increata, quae sola effectus ad gratiam pertinentes in anima facit, sacramentis adsistit per quamdam Dei ordinationem, et quasi per pactionem. Sic enim ordinavit ac pepigit, ut qui sacramenta accipiunt, simul et gratiam sumant ab ipso, non quasi sacramenta aliquid faciant ad hoc ipsum : sicut qui accipit denarium plumbeum a rege, facta huiusmodi ordinatione ut qui habuerit unum de illis denariis, accipiat centum libras a rege ; qui denarius non dat illas libras, sed rex. Cumque talis pactio facta non fuerit in sacramentis veteris legis, ideo dicuntur gratiam non conferre, sed solum promisisse aut praesignasse.

Verum istud non videtur sufficere ad salvandum dicta Sanctorum, quoniam causa sine qua non, si omnino nil faciat ad inducendum effectum, vel disponendo vel meliorando, ad rationem causandi nil habet ultra causam per accidens (sicut album est causa domus, si aedificator sit albus) : sicque sacramenta essent causa sanctificationis per accidens. Illa namque ordinatio seu pactio nihil dat eis de ratione causae, sed solum de ratione signi : quemadmodum etiam denarius plumbeus solum est signum indicans quis debeat libras accipere. Quod autem per accidens est, ab arte relinquitur, nec in definitione reponitur : sicque esse causam, non poneretur in sacramenti definitione, nec Sancti multum enrassent loqui de ea. Nec etiam sacramenta novae legis, quae differunt a sacramentis veteris legis secundum ordinationem praedictam, differrent ab eis secundum rationem causae, sed solum quantum ad modum significandi, in quantum haec significant gratiam ut statim dandam, et illa non.

 

Hinc alii dicunt, quod ex sacramentis duo consequuntur in anima : unum quod est sacramentum et res, puta character, aut aliquis animae ornatus in sacramentis in quibus non imprimitur character ; aliud quod est res tantum, videlicet gratia. Respectu ergo primi effectus, sacramenta sunt causae aliquo modo efficientes ; sed respectu secundi, sunt causae disponentes, tali dispositione quae sit necessitas, nisi sit impedimentum ex parte recipientis ; et hoc videtur magis conveniens theologis ac dictis Sanctorum. Quocirca sciendum, quod causa efficiens dupliciter dividi potest. Primo, ex parte effectus, puta in disponentem, quae causat dispositionem ad ultimam formam ; et in perficientem, quae inducit ultimam perfectionem. Secundo, ex parte causae, in agens principale et instrumentale. Agens principale est primum movens ; agens vero instrumentale est movens motum. Instrumento quoque convenit actio duplex : una quam ex propria habet natura ; alia quam habet in quantum motum est a primo agente : sicut calor ignis, qui est instrumentum potentiae nutritivee, ut secundo de Anima dicitur, ex natura propria habet dissolvere atque consumere ; sed in quantum est instrumentum animae vegetativae, generat carnem. Sed sciendum, quod actio instrumenti interdum pertingit usque ad ultimam perfectionem quam principale agens inducit, aliquando autem non ; semper tamen pertingit ad aliquid ultra id quod sibi convenit secundum suam naturam, sive illud sit ultima perfectio, sive dispositio ad eamdem : alias non ageret ut instrumentum. Sic qualitates activae et passivae elementorum pertingunt instrumentaliter ad formas materiales de materia educendas, non autem ad productionem animae rationalis, quae ab extrinseco est.

 

Itaque principale agens in iustificatione est Deus, nullo ad hoc indigens instrumento ex parte sua ; sed per quamdam congruitatem ex parte hominis iustificandi, utitur sacramentis tanquam mediis iustificationis, quibus competit actio quaedam ex propria natura, ut aquae abluere ; in quantum vero sunt instrumenta pietatis divinae iustificantis, pertingunt instrumentaliter ad quemdam effectum in anima, qui primo correspondet sacramentis, ut est character aut aliquid tale. Ad ultimum vero effectum qui est gratia, non pertingunt etiam instrumentaliter, nisi dispositive, in quantum hoc ad quod instrumentaliter effective pertingunt, est dispositio, quae est necessitas quantum in se est, ad gratiae susceptionem. Cumque omne instrumentum exercendo actionem naturalem, sibi ex sua natura convenientem, pertingit ad effectum qui competit sibi in quantum est instrumentum, quemadmodum dolabrum dividendo suo acumine lignum, pertingit instrumentaliter ad formam scamni ; ideo etiam materiale elementum exercendo actionem suam naturalem, secundum quam est signum interioris effectus, pertingit instrumentaliter ad effectum interiorem : iuxta quod loquitur Augustinus, quod aqua Baptismi corpus tangit et cor abluit. Unde et dicitur, quod sacramenta efficiunt quod figurant. Et hunc modum iustificandi videtur Magister in littera tangere, dicens quod homo non quaerit salutem in sacramentis quasi ab eis, sed per illa a Deo : quia haec praepositio « a », principale denotat agens ; sed praepositio « per », causam designat instrumentalem.

Si autem obiciatur, quia aut sunt causa univoca, aut aequivoca ; respondendum, quod proprie nullum eorum, quia divisio illa causae proprie competit causae principali, quae similitudinem habet cum effectu, ut Alexander Peripateticus dicit, et Commentator undecimo Metaphysicae recitat.

Porro in transsubstantiatione panis in corpus Christi, cum sit quidam motus, sunt duo : puta recessus a termino « a quo », et accessus ad terminum « ad quem ». Verba ergo sacramentalia pertingunt instrumentaliter ad transsubstantiationem, quantum ad recessum a termino « a quo » ; sed quantum ad accessum termini « ad quem », non pertingunt nisi dispositive, sicut in aliis accidit sacramentis.

 

Praeterea si quaeratur, an in sacramentis sit aliqua virtus spiritualis ad gratiam inducendam in animam ; respondendum,quod propter auctoritates Sanctorum necesse est fateri, aliquam talem supernaturalem virtutem esse in sacramentis. Et primae opinionis sequaces dicunt, quod virtus illa non sit nisi quidam ordo ad aliquid. Sed hoc nihil est dictu, quoniam virtus semper nominat principium alicuius, praesertim prout sumitur hic pro virtute causae. « Ad aliquid » autem seu relatio, non potest esse principium nec terminus actionis, ut quinto Physicorum probatur. Hinc dicendum, quod virtus agendi proportionatur agenti. Aliter ergo convenit virtus agendi principali agenti, aliter agenti instrumentali. Agens quippe principale agit secundum exigentiam suae formae : unde virtus activa in ipso, est aliqua forma vel qualitas habens esse completum in natura. Instrumentum vero agit ut motum ab alio : ideo convenit sibi virtus proportionata motui, qui est ens incompletum. Unde et virtus spiritualis quae est in sacramentis, non est ens completum fixum, sed imperfectum, sicut virtus immutandi visum in aere, in quantum est instrumentum motum ab exteriori visibili ; et talia entia solent intentiones vocari, et habent quid simile cum ente quod est in anima, quod est ens diminutum, ut sexto Metaphysicae dicitur. Talia quoque entia non sunt proprie et per se in genere, sed reductive in illo in quo est virtus causae principalis, vel in quo illa esset, si esset in genere : quoniam increata virtus principaliter agens in sacramento, in nullo est praedicamento.

Et si quaeratur, quando luce virtus detur sacramento ; dicendum, quod quando actu movetur a principali agente. Nec potest luce virtus poni in aliquo gradu bonorum, nisi reductive in illo in quo ponitur gratia. Hinc etiam potest esse in re corporali, sicut virtus artis est in instrumentis ab artifice motis. Quemadmodum etiam virtus trahentium navem est complete in omnibus illis simul, ita haec virtus in his quae ad integritatem pertinent sacramenti ; in singulis vero partibus est incomplete. Ex quibus patet, quod sacramenta novae legis non continent gratiam nisi secundum esse incompletum ; nec gratia est in eis sicut in subiecto, sed sicut in causa instrumentali dispositiva. Pulcherrime vero asseritur, quod gratia est in sacramento sicut in vase. Nam sicut quod continetur in vase, conservatur in eo, nec illud denominat ; sic gratia conservatur in sacramentis, ut inde hauriatur, nec denominat ea simpliciter, neque qualificat : sicut nec intentiones seu species visuales in aere, denominant aut qualificant aerem.

Haec Thomas in Scripto.

In quibus satis contineri videntur quae de his scribit in tertia parte, quaestione sexagesima secunda.

 

In his Petrus sequitur Thomam, et secundam istam opinionem dicit esse securiorem duplici ratione. Prima est, quia plus consonat auctoritatibus Patrum sanctorum. In his autem quae fidei sunt, magis oportet sequi auctoritatem quam rationem. Sancti autem affirmant sacramenta habere vim sanctificandi. Alia est, reverentia et dignitas sacramentorum evangelicae legis. Nempe secundum aliam opinionem, aqua Baptismi non videtur plus virtutis et sanctitatis habere quam quaelibet alia aqua ; et sacramenta novae legis viderentur non causae gratiae, sed signa tantum, sicque parum aut nihil legis veteris transcenderent sacramenta.

 

Porro Richardus quoque utramque hic recitat opinionem, et recitata ea quam sequitur Thomas, subiungit : Cum ista positio exsistat possibilis, sitque ad sacramentorum novae legis honorem, atque ad confirmandum id quod tenetur de actione ignis purgatorii et inferni in animas rationales ac daemones, videtur quod sit rationabilis ac tenenda. Alia demum positione narrata, addit quod intelligibilior sit. Sicque utriusque opinionis argumenta solvendo, declarat qualiter utraque possit teneri.

 

Praeterea, Thomas de Argentina circa haec scribit multum magistraliter ac diffuse, quaerendo utrum sacramenta novae legis habeant in se potentiam creativam. Circa hanc quaestionem primo scrutatur, utrum virtus creativa sit communicabilis alicui creaturae. Quocirca duas refert opiniones : unam dicentium quod non, quam sequuntur Thomas, Petrus, Aegidius ac Richardus ; aliam dicentium quod imo. Verum ista quaestio super secundum diligenter discussa est, idcirco pertranseo. Sequitur tamen in hac re positionem S. Thomae.

Circa secundam vero distinctionem sciscitatur, utrum sacramenta novae legis habeant aliquam spiritualem ac specialem virtutem ipsis formaliter inhaerentem. Et respondens :

Hic, inquit, quatuor sunt videnda. Primo, utrum sacramenta novae legis sint gratiae causa. Secundo, an ratione huius causalitatis necesse sit in eis ponere praetactam virtutem. Tertio, de tempore institutionis sacramentorum evangelicae legis. Quarto, de numero eorumdem. Deinde de primis duobus praeinductas narrat opiniones, et in utroque sequitur Bonaventuram. Aliqua vero addit : Aliquid (dicens) esse causam alterius, intelligi potest dupliciter : Primo, quod sit causa principalis ipsius. Secundo, quod sit causa eius instrumentalis. Et causam instrumentalem large accipio, prout omnis secundaria causa dicitur instrumentalis respectu principalis atque primariae causae. Instrumentalis autem causa est duplex. Una, quae productive attingit effectum principalis agentis : sicut in generatione equi sol causa est principalis quantum ad corporeas causas, et equus generans est causa instrumentalis, cum equus generans una cum sole producat formam geniti equi, ipsum equum producendo. Alia est causa instrumentalis, quae attingit effectum principalis agentis non productive, sed tantum dispositive : sicut in generatione hominis causa principalis formae humanae est solus Deus, eo quod anima rationalis creetur ; homo vero et sol sunt causae hominis instrumentales respectu Dei, attamen non producunt animam rationalem, quamvis perfecte disponant corpus ad eius susceptionem : sicque homo generans et sol, in generatione hominis non attingunt effectum principalis agentis productive, sed solum dispositive. Interdum quoque causa instrumentalis sic agit ex sua natura, interdum ex sola ordinatione seu institutione et adsistentia causae primae.

Haec Argentinensis, qui ex his respondet sicut praetactum est.

 

Porro Durandus in his quantum ad principale consentit S. Thomae. Addit tamen, quod potentia creativa formae accidentalis possit communicari causae creatae, et dicit hoc Thomam concedere : de charactere quidem in hoc quarto libro, et de gratia in tertia parte, quaestione sexagesima secunda.

Verumtamen istud non videtur de mente Thomae, qui absolute multoties negat potentiam creativam seu actum creationis, posse causae creatae communicari, nec in tertia parte concedit gratiam posse a causa creata produci. Qualiter vero dicat virtutem sacramentalem ad productionem characteris instrumentaliter et efficienter concurrere, iam patuit paulo ante.

 

At vero Scotus quoque interrogat, an creatura possit habere actionem respectu termini creationis, id est creare, aut ad creationem cooperari. Respondet :

In ista quaestione theologi communiter tenent quod non ; ad quod principaliter adducunt quatuor rationes. Prima est, quod in omni causato, esse est effectus primae causae. Imo nec instrumentaliter potest creatio competere creaturae, quoniam causa inferior non participat actionem causae superioris, nisi per aliquid sibi proprium operetur ad effectum proprium principalis agentis. Secunda est, quia distantia inter esse et non esse est infinita. Tertia, quoniam agens inferius praesupponit in agendo effectum superioris agentis : sicut ars praesupponit effectum naturae, et effectus naturae aliquid potentiale. Creare autem est, nullo praesupposito producere. Quarta, nullum creatum est purus actus, aut purum esse, ergo non agit sine motu et mutatione, et ita requirit subiectum.

Sed istae rationes necessario concludere non videntur. Non prima, quia in his quae generantur, esse generati est a generante, nec est in generato aliud esse quod sit per creationem a Deo, sed unum est solum esse substantiale in uno eodemque generato. Nec universaliter verum est quod dictum est de causa instrumentali, ut dum monetarius per instrumentum inducit formam in monetam, et sigillator in ceram. Secunda quoque ratio non videtur concludere, quoniam tanta est distantia inter extrema, quantum unum est maius aut dignius alio ; sed esse creatum non est dignitatis aut magnitudinis infinitae, nec infinite excedit non esse ei oppositum : ideo non distat ab eo in infinitum. Tertia etiam ratio non concludit. Non enim causa secundaria praesupponit effectum causae prioris aut primae, tanquam passum in quod agat. Similiter nec ratio quarta, cum causa creata habeat actiones immanentes, quae sunt intelligere, velle, per quas sine motu et mutatione agere valet.

Istam disputationem Scotus prolixe prosequitur, recitando consequenter opinionem Avicennae dicentis unam intelligentiam creatam esse ab alia, cum suis motivis, et contra ea obiciendo. Verum (ut dixi) haec materia super secundum discussa est, nec facile patet quid ipsemet finaliter sentiat Scotus.

 

Postremo Henricus specialem hic habet opinionem :

Sacramenta (inquiens) novae legis nullo modo aliquid agunt ad gratiam causandam, neque in causando attingunt eam plus quam sacramenta veteris legis, sed solum dicuntur esse causa gratiae praesentis, cuius sunt signa, per hoc quod sunt contentiva eius quod per se est causa gratiae creativa in quantum creat eam. Quamvis enim gratiae Creator in omnibus sit per suam essentiam, tamen quoad aliquem effectum sic est in una re quod non est in alia : iuxta quod deitas exsistens in carne vili, Christi per gratiam unionis, ad tactum inanus Christi sanavit leprosos, ut deitas dicatur illud egisse non ut deitas tantum, sed ut exsistens in manu Christi ; sicque deitas dicitur hoc egisse principaliter, et manus Christi instrumentaliter. Sic quoque sacramenta novae legis instrumentales sunt gratiae causae, quoniam Deus ut exsistens in ipsis, ad tactum illorum, quibus administrantur confert gratiam creative. Sic quoque vasa sunt gratiae, quoniam continent eum a quo gratia fluit secundum quod est in ipsis : ut est Eucharistiae sacramentum, in quo Christus corporaliter continetur, deitatem sibi habens unitam, quod est praecipue contentivum effectivumque gratiae ; alia vero sacramenta, in quantum aliquid virtutis eius participant, continendo virtualiter quod illud continet realiter.

Haec Henricus.

 

Cuius opinio parum aut nihil differre videtur ab opinione dicentium, quod sacramenta haec causa sunt gratiae ex adsistentia divinae potentiae. In hoc autem, quod dicit, alia sacramenta esse causas gratiae in quantum participant aliquid virtutis Sacramenti altaris, videtur fateri virtutem esse in sacramentis causaliter concurrentem ad gratiae productionem : et ita sacramenta illa non solum operarentur ut instrumenta deitatis exsistentis in eis ad sacramentales effectus. Hinc verior videtur positio quam sequitur Thomas, et hoc propter motiva quae tangit Petrus.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur, An gratia sacramentorum, quae in eorum susceptione confertur, differt realiter a gratia virtutum atque donorum, a qua virtutes et dona emanare dicuntur.

 

Videtur quod non, quoniam ad omnia quae gratiae adscribuntur, sufficit gratia gratum faciens, de cuius effectibus dictum est super secundum.

 

In oppositum est, quod gratia in sacramenti acceptione non datur nisi accedenti non ficte, id est fideliter et devote ; talis autem iam consistit in gratia virtutum, quae communiter gratia gratum faciens appellatur, et superinfunditur ei gratia sacramentalis.

 

Ad haec respondet Albertus :

Gratia sacramentalis differt a gratia virtutum et donorum. Primo, quoniam habita una gratia sacramentali, non necessario habentur et aliae. Secundo, quia si non fuisset peccatum, non fuissent sacramenta, nec gratia sacramentalis ; nihilo minus fuisset gratum faciens gratia, quemadmodum virtutes et dona. Tertio, quoniam gratia sacramentalis datur contra defectum inclinantem ad peccatum vel contra ipsum peccatum. Quarto, quia in gratiis sacramentalibus specialiter operatur passio Christi seu virtus et meritum eius : quorum nullum per se convenit gratiae virtutum et donorum. Hinc habita gratia virtutum, non per se habetur gratia sacramentorum : quia virtutes ordinantur ad meritorios actus, sacramenta vero contra defectum peccati. Ideo quamvis non fictus habeat gratiam virtutum, attamen potest esse in potentia ad gratias sacramentorum. De quibus infra specialius clariusque dicetur.

Haec Albertus.

 

Concordat Thomas, dicendo :

Gratia gratum faciens est una, atque in essentia animae ut in subiecto. Ab ipsa quoque fluunt virtutes et dona ad perficiendum potentias animae, sicut fluunt potentiae ab essentia. Distinguuntur autem istae virtutes secundum actus diversos ad quos oportet potentias animae perfici. Similiter a gratia quae est in essentia animae, effluit aliquid ad reparandum defectus qui ex peccato inciderunt. Et hoc diversificatur secundum diversitatem defectuum. Sed quia defectus huiusmodi non sunt ita noti sicut actus ad quos virtutes perficiunt, ideo hic effectus ad reparandum defectum, non habet speciale nomen, quemadmodum virtus, sed retinet nomen suae causae, et dicitur gratia sacramentalis, ad quam sacramenta ordinantur directe : quae quidem nequit esse sine gratia respiciente essentiam animae, sicut nec virtutes. Attamen gratia quae est in essentia animae, non valet esse sine virtutibus : idcirco virtutes connexionem habent in ea. Sed potest esse sine gratia sacramentali : ideo gratiae sacramentales connexionem non habent. Sicque patet, quod gratia quam sacramentum directe continet, differt a gratia quae est in virtutibus et in donis, quamvis etiam illam gratiam per quamdam continuationem contineant. Itaque gratia gratum faciens, prout est in essentia animae, una est ; sed secundum quod fluit ad defectus potentiarum tollendos et ad potentias animae perficiendas, multiplicatur. Gratia quoque virtutum opponitur peccato prout peccatum inordinationem continet actus ; gratia vero sacramentalis peccato opponitur secundum quod vulnerat naturale bonum potentiarum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione sexagesima secunda, et addit :

Sacramenta ordinantur ad quosdam speciales effectus necessarios in vita Christiana, ut Baptismus ad spiritualem regenerationem, per quam homo moritur vitiis, fitque membrum Christi : qui effectus est aliquid speciale praeter actus potentiarum animae ; et eadem ratio est in aliis sacramentis. Quemadmodum ergo virtutes et dona addunt super gratiam communiter dictam, quamdam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum ; sic gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et supra virtutes et dona, quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti fructum et finem. Ideo gratia sacramentalis nequaquam superflua est. Quamvis enim gratia virtutum et donorum sufficienter perficit essentiam atque potentias animae quantum ad ordinationem actuum generalem ; tamen quantum ad quosdam speciales effectus qui requiruntur in vita christiana, sacramentalis requiritur gratia. Denique, per virtutes et dona excluduntur sufficienter vitia et peccata quantum ad praesens et futurum, in quantum per virtutes et dona homo retrahitur a peccato ; quantum vero ad peccata praeterita, quae transeunt actu et manent reatu, adhibetur homini specialiter remedium per sacramenta. Gratia quoque sacramentalis ad gratiam communiter dictam se habet ut species ad genus : ideo gratia communiter dicta et gratia sacramentalis non dicuntur aequivoce, sicut non aequivoce dicitur animal communiter dictum, et pro homine sumptum.

Haec in Summa.

In quibus quod ait, virtutes et dona emanare ex gratia, intelligendum est iuxta sensum quo asserit Augustinus, ex fide procedere spem, atque ex spe caritatem : quod intelligendum est quantum ad actus virtutum. Non enim habitus unus causatur ex uno, sed simul desuper infunduntur.

 

Porro Petrus in his aliter sentiens : Sicut una (ait) est anima, a qua fluunt diversae potentiae ac motus diversi ; ita essentialiter una est gratia gratum faciens, a qua fluunt diversi habitus virtutum habilitantes potentias ipsas ad bonum, et diversi effectus sanantes ipsas vires a malo. Primus effectus pertinet ad gratiam virtutum, secundus ad gratiam sacramentorum. Utraque ergo eadem est essentia et subiecto, differens ratione et connotato effectu. Itaque adulto iam iustificato non datur in sacramento nova gratia quantum ad essentiam, sed gratia praecedens augetur : unde et in novum procedit effectum. Hinc quoque differentiae illae non insunt gratiae secundum se, sed per comparationem ad effectus diversos : idcirco non variant eius essentiam, quemadmodum liquefacere et constringere non variant lucem solis. Unde et in statu innocentiae gratia sacramentorum fuisset secundum id quod est, non autem secundum rationem qua dicitur gratia sacramentalis. Conformiter utraque gratia ista secundum id quod est, simul infunditur, sed secundum comparationem a qua sic aut sic nominatur, est differentia, quoniam gratia non est sine effectu habilitationis omnium potentiarum ad bonum ; potest tamen esse sine effectu sanationis omnium potentiarum a malo : ideo virtutes babent connexionem cum gratia, sed non sacramenta.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus :

Sive (dicens) gratia sit realiter idem qnod caritas, sive non, dico quod eadem per essentiam est gratia sacramentorum atque virtutum, differens secundum rationem propter diversam comparationem ad diversos effectus, quoniam gratia in quantum per sacramentum confertur, directe et immediate ordinatur ad sanandum animam a morbo peccati, vel ad sanitatem augendam ; gratia autem virtutum, id est, in quantum ab ea sunt virtutes seu in quantum ipsa est forma virtutum, directe et immediate ordinatur ad bene agendum. Cumque potentia bene nequeat operari nisi fuerit sana : hinc gratia virtutum etiam ex consequenti respicit animae sanationem, si praecessit in ea infirmitas aliqua. Et quia sanatio animae disponit potentias ad bene operandum ; ideo gratia quae confertur in sacramentis, ex consequenti ordinatur ad bonam operationem.

Haec Richardus.

 

Praeterea Bonaventura duas nunc tactas narrat opiniones, et addit :

Tertia positio probabilior est, quod gratia gratum faciens una est ; cuius hoc signum, quod uno peccato tollitur tota. Sed attendendum, quod cum dico gratiam virtutum, dico gratiam gratum facientem et habitum substratum, puta virtutem quaae differt a gratia. Et gratia gratum faciens una est ; habitus vero substratus est alius et alius, quia virtutes sunt multae. Similiter, cum dico gratiam sacramentalem, non tantum dico gratiam, sed et curationis effectum. Et gratia quidem una est, sed effectus curationis sunt plures. Distinguitur ergo gratia in sacramentis, et donis atque virtutibus, concernendo effectus habitusque substratos. Unde sacramentalis gratia supra gratiam virtutum, propter peccatum, quemdam addit effectum : ut in eo qui baptizatur, additur absolutio non solum a culpa, sed etiam a poena.

Haec Bonaventura.

Cuius positio non videtur a praedictis differre, nisi in verbis, et vel cum prima vel cum secunda coincidit. Aut enim vull dicere, quod gratia virtutum et gratia sacramentorum realiter idem non sunt, et ita cum prima opinione concordat ; aut quod essentialiter idem sunt, et penes diversas comparationes variosque effectus distinguuntur, et ita opinioni consentit secundae. Imo hoc secundum videtur esse de intentione ipsius, ut patere poterit diligenter inspicienti.

 

 

QUAESTIO VI

 

Sexto quaeritur, An sacramenta veteris Testamenti fuerunt gratiae contentiva ; et utrum eorum observatio fuit meritoria, atque a carnis immunditiis purgativa.

 

Videtur quod fuerunt gratiae contentiva et collativa, quia divinitus data fuerunt ad consequendum salutem, et in remedium vitiorum erant provisa ac instituta. Unde in Levitico saepissime describuntur fuisse odoris suavissimi coram Deo, et placativa maiestatis divinae, expiativa quoque culparum, loquendo de sacramentis prout sacrificia comprehendunt.

Ex quibus ultra probatur, quod observatio eorumdem fuerit meritoria vitae aeternae, quia divinis obedire praeceptis, est Deo acceptum. Unde et Iosue praecipue commendatur, quod universa Dei praecepta implevit. Hinc sacrificia David ac Salomonis, Aaron et Eliae, leguntur igne caelitus misso esse consumpta, ad insinuandum quod accepta fuerint Domino. Hinc demum ostenditur, quod non solum ab immunditiis carnis, sed et a vitiis cordis purgabant.

 

In oppositum sunt quae habentur in textu.

 

In quaestione haec tria tanguntur.

Primum est, an Testamenti veteris sacramenta gratiam continebant, et de hoc iam dicta sunt aliqua.

Secundum est, an observantia seu usus vel actus illorum meritorius fuit.

Tertium, utrum purgabant ab immunditiis carnis.

 

De his scribit Antisiodorensis in prima parte Summae :

Duplex est opus, videlicet opus operans, et opus operatum. Opus operans est ipsa actio, ut oblatio agni aut vituli, quae iustificabat quando ex caritate fiebat ; opus vero operatum fuit res immolata, quae non iustificabat. Sed in nova lege tam opus operans quam opus operatum iustificant, ut celebratio et Christi caro. Et per hanc distiuctionem solvuntur et concordantur auctoritates quae pro utraque parte introducuntur, ut est illud Isaiae : Holocaustum arietum et adipem pinguium, et sanguinem hircorum et vitulorum nolui. Glossa : Nunquam voluit Dominus sacrificia illa, id est, non acceptavit. Hinc asserit Origenes : Ea ratione permisit Dominus sacrificia illa sibi offerri, qua ratione permisit libellum repudii. Proni namque erant Iudaei ad idololatriam, sicut ad interficiendum suas uxores. Triplici quoque ratione noluit Dominus sacrificia illa. Primo, quia non offerebant ea bono animo ac devoto. Secundo, quoniam offerebantur tempore non suo, utpote Evangelio divulgato : Veritate enim veniente et patefacta, figurae et umbrae debuerunt cessare. Tertio, quia non voluit ea voluntate absoluta et propter se, sed ne idolis offerrentur, ut de libello repudii tactum est : quod partim est simile, non in toto, quia dimittere uxorem est malum in se, ideo nunquam meritorium ; sed animalia immolare est indifferens secundum se, ideo potuit fieri bene.

 

Sed praehabitis obici potest quod ait Salvator : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. Ergo opus operatum seu immolatum in nova lege, non vivificat neque iustificat.

Respondendum, quod caro Christi duobus vivificat modis. Primo spiritualiter, puta per fidem. Cum enim quis credit Deum incarnatum, augetur in eo dilectio et delectatio quam habet in Deo : propter quod dimittuntur ei peccata. Secundo per modum sacramenti seu materiae. Sic enim caro Christi templum est totius Trinitatis, in quo sunt gratiae omnes : ideo est sicut pyxis et vas medicinale in quo sunt omnia genera specierum et electuariorum spiritualium quibus Deus per suos ministros sanat animas nostras. Verum caro in quantum caro, non prodest ; sed in quantum sancta et Verbo unita, spiritualisque medicina, plurimum prodest.

Haec Antisiodorensis.

 

Praeterea ad primum trium praedictorum S. Thomas respondet :

In sacramento duo considerantur, videlicet : ipsum sacramentum, quod a quibusdam dicitur opus operatum ; et usus sacramenti, videlicet operatio administrantis seu suscipientis sacramentum, qui a quibusdam vocatur opus operans. Cum ergo dicitur sacramentum, per se loquendo, gratiam conferre, iustificare vel non iustificare, referendum est ad opus operatum. Porro de opere operato in sacramentis veteris Testamenti est duplex opinio. Quidam etenim dicunt, quod in illis sacramentis opus operatum erat signum sacramentorum novae legis, passionisque Christi, a quo haec efficaciam habent : ideo opus illud operatum, erat cum quadam protestatione fidei ; et ideo indirecte atque ex consequenti habebant iustificare, quasi mediantibus nostris sacramentis, per ea significatis, a Deo sanctificationem habentibus, ut dicit Hugo dc S. Victore. Nostra vero sacramenta directe et immediate sanctificant, quia ad hoc directe sunt instituta.

Sed haec opinio non videtur convenire dictis Sanctorum, dicentium quod lex erat occasio mortis, quoniam ostendebat peccatum, et gratiam non contulit adiutricem. Unde dicendum, quod non sanctificabant, nisi sanctificationem sumendo pro mancipatione ad aliquod sacrum, prout vestes dicuntur sacrae ; non autem sanctificabant prout sanctificatio sumitur pro emundatione aut confirmatione spirituali. Et si obiciatur, quod in officio Missae petitur ut sacrificium Ecclesiae acceptum sit Deo sicut sacrificia patrum olim in lege naturali aut scripta ; dicendum, quod comparatio illa non intelligitur quantum ad opus operatum, quoniam sacrificium Ecclesiae per se acceptum est Deo, et multo plus quam illa ; sed petitur ul devotio offerentium istud complaceat Deo sicut illorum devotio. Sacrificia quoque legis diminuebant reatum, in quantum fuerunt onerosa : ideo poterant satisfactoria esse, praesupposita gratia ex fide mediatoris.

Itaque opinio illa iam improbata non sufficit, quia iuxta dicta Sanctorum, sacramenta legis gratiam non praestabant. Nec differt quantum ad hoc, qualitercumque vel directe vel indirecte gratiam contulissent. Rursus, secundum hoc nulla aut valde modica esset praeeminentia sacramentorum evangelicae legis ad sacramenta illa antiqua. Hinc alii melius dicunt, quod opus operatum in eis nullo modo gratiam conferebat, circumcisione excepta.

 

Insuper, ad secundum respondet :

De usu sacramentorum qui opus operans dicitur, est duplex opinio. Una, quod usus ille non erat meritorius, etiam si in fide et caritate fiebat ; et hoc videtur Magister in littera dicere. Quod videtur absurdum, ut quod labores sanctorum patrum in huiusmodi sacramentis Deo accepti non fuerint, et quod opus virtutis posset meritorium non esse. Communiter ergo tenetur, quod usus eorum meritorius fuit, ex caritate exhibitus. Aliqui tamen excusant Magistrum dicentes, quod intellexit opera operata non iustificare in quacumque fierent caritate, quamvis operatio ex caritate facta meritoria esset. Itaque sacramenta et sacrificia non erant per se Deo accepta, quoniam gratiam per quam aliquid Deo acceptum est, non continebant, sed per accidens erant Deo accepta vel non accepta : accepta quidem propter significationem, et fidem, devotionem, obedientiam, caritatem offerentium ea ; inaccepta, propter offerentium demerita, et quoniam eadem idolis offerebantur ; et in quantum meritoria erant, etiam intus purgabant.

 

Ad tertium igitur respondendum, quod veteris legis intentio fuit homines ad Dei timorem reverentiamque inducere, et a carnalibus paulatim ad spiritualia elevare. Idcirco instituit multa impedimenta quibus homines ab illorum usu sacramentorum frequenter impedirentur, ut sic plus in reverentia haberentur (nam omne rarum carum) ; sic quoque a carnalibus observantiis paulatim dissuescerent, quandoque totaliter abstrahendi ab illis tempore gratiae. Haecque impedimenta dicebantur immunditiae carnis, quibus homo corporaliter ad sancta illa accedere inidoneus reddebatur ; atque ab immunditiis illis sacramenta legis purgabant.

Denique sacerdotes legis, etiam post sacrorum administrationem, reputabantur immundi, triplici ratione. Primo, ut essent sub onere legis sicut et alii. Secundo, ad tollendam superbiam et vanam gloriam sacerdotum de hoc quod alios sanctificabant. Tertio, ad designandum quod sacerdos novi Testamenti semper debet se inidoneum reputare ad celebrandum, propter maximam dignitatem sacrificii evangelicae legis.

Porro sacrificia legis interdum mundabant a lepra, id est, mundatum aliquem ostendebant, dum signa leprae in illo apparere cessabant.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in tertia parte, quaestione sexagesima secunda :

Dici (inquit) non potest, quod sacramenta Mosaicae legis gratiam iustificantem contulerunt per se ipsa, id est propria virtute. Sic namque necessaria non fuisset passio Christi, iuxta illud ad Galatas : Si ex lege iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Nec dici potest, quod virtutem habebant conferendi gratiam ex Christi passione. Virtus enim passionis Christi copulatur hominibus per fidem et sacramenta, attamen differenter : quoniam continuatio per fidem, fit per animae actum ; continuatio vero quae est per sacramenta, fit per usum rerum exteriorum. Id autem quod est posterius tempore, potest movere antequam sit, secundum quod praecedit in apprehensione actuque animae : sicut finis movet agentem. Sed quod nondum est in rerum natura, non movet secundum usum seu actum rerum exteriorum : propter quod causa efficiens non valet esse posterior suo effectu in esse, ordine durationis, quemadmodum causa finalis. Manifestum est ergo, quod a passione Christi, quae est causa iustificationis humanae, convenienter derivatur virtus iustificativa ad legis evangelicae sacramenta, non ad sacramenta veteris legis. Per fidem tamen passionis Christi iustificabantur patres antiqui, sicut et nos. Sacramenta quoque veteris legis erant quaedam protestationes fidei huius, in quantum significabant passionem Christi et eius effectus. Itaque sacramenta legis non habebant in se aliquam virtutem qua operarentur ad conferendum gratiam iustificantem.

Haec in Summa.

 

Consonat Petrus, qui tamen quaedam nunc dicta plenius exprimit :

Duo, inquiens, considerantur circa sacramenta legalia, utpote opus operans et opus operatum. Utrum autem iustificabant quoad haec duo, vel quoad alterum illorum, triplex fuit opinio. Una Magistri, quod neutro modo, quia nec opus operans profuit per modum meriti, nec opus operatum per modum sacramenti, eo quod opus operans erat institutum in onus, non in meritum ; et opus operatum in signum, non in causam. Alia Hugonis, quod utroque modo iustificabant, et quoad opus operans per modum meriti, quando fiebant ex caritate, et quoad opus operatum per modum sacramenti ; non tamen tunc iustificabant ita immediate et per se, ut sacramenta novae legis, sed mediate et per accidens, in quantum erant Christi figura : sicque eorum susceptio erat quaedam professio ac veneratio Salvatoris. Tertia opinio est communis iam recitata. Prima autem opinio nimis restringit utilitatem sacramentorum legalium, cum et opera indifferentia facta ex caritate sint meritoria. Secunda opinio illam nimis amplificat et extendit, cum sacramenta legalia quasi parificet sacramentis evangelicae legis.

Haec Petrus.

 

 

QUAESTIO VII

 

Septimo quaeritur, An circumcisio fuit sacramentum in remedium contra originale peccatum ; et cur primo data est Abrahse, ac pro maribus tantum.

 

Videtur quod circumcisio non fuit remedium removens originale peccatum : nam Abraham ante circumcisionem suam placuit Deo.

Item filii Israel nati in solitudine per annos quadraginta, manserunt incircumcisi, quousque transito Iordane fuerunt circumcisi sub Iosue ; et tamen inter illos multi fuerunt Deo placentes, non circumcisi, nec tanto tempore in originali manserunt peccato.

Tertio, circumcisio fuit sacramentum veteris legis : ergo gratiam non donavit ; sed sine gratiae infusione non deletur originale : ergo non valuit in illius remedium atque deletionem.

Quarto, a tempore Adae fuerunt alia contra originale peccatum remedia : ergo non fuit conveniens, tempore Abrahae hoc novum institui contra originale remedium.

Quinto, feminae erant originali obnoxiae sicut et viri : ergo circumcisionis praeceptum debuit eas quoque respicere.

 

Circa haec scribit Albertus :

Circumcisio, iuxta Damascenum libro quarto, signum erat determinans Israel a gentibus cum quibus conversabatur. Principalis autem actus circumcisionis fuit remedium originalis peccati, et sanctificatio circumcisi qualis tunc potuit fieri seu circumcisione praestari. Et fuit signum determinans determinatione conversationis ex gratia circumcisionis, et per consequens exponitur de determinatione seu distinctione habitationis : propter quod loquitur Damascenus, quod quadraginta annis quibus fuerunt in deserto, non circumcidebantur, quia tunc aliis gentibus non erant permixti ; in quo tamen tangit secundariam causam incircumcisionis pro tempore illo, quoniam causa praecipua erat quod fuerunt sub nube, ad cuius motum eis incertum oportuit eos procedere, ad quam profectionem fuissent inepti, vulnere circumcisionis non curato. Erat quoque circumcisio signum sive signaculum corporale, non spirituale, idcirco characterem non impressit : quia character est spiritualis configuratio trinitatis creatae consistentis in imagine ad increatam Trinitatem. Per circumcisionem autem significabatur diminutio concupiscentiae ex corporis parte. Nec iterabatur circumcisio, quoniam typus fuit Baptismi, qui non iteratur ; vel potius quoniam morbus originalis peccati in eodem non iteratur. Porro si quis fictus circumcisionem accepit, fictione recedente, circumcisio coepit valere : non quod gratia in charactere fundabatur, sed quia impedimento cessante et remoto obstaculo, Deus gratiam influxit.

 

Praeterea peccatum in circumcisione dimittebatur ; sic tamen, quod circumcisio per posterius operabatur peccati remissionem. Verbi gratia, in peccato sunt tria sibi connexa, utpote culpa, divinae visionis carentia, fomitisque intensio seu augmentum. Et si aliquid debeat directe delere peccatum, oportet quod primum habeat causalitatem ad culpae deletionem ; cumque alia duo connexa sint illi, remittuntur posterius poena carentiae visionis in toto, et fomitis intensio in parte. Sicque operatur Baptismus : quia positione gratia ; abluit sordes culpa ; primo, deinde cadunt quoque poenae adiunctae. Circumcisio autem causalitatem ponit contra fomitis intensionem : idcirco incepit delere peccatum a posteriori. Remittit namque seu minuit intensionem fomitis, qui cum non possit diminui nisi cesset reatus in toto, ideo ille in toto dimittitur ; et quoniam ille connexus est culpae, hinc et culpa dimittitur. Unde quidam antiqui dixerunt, quod circumcisio de se operatur poenae diminutionem, et virtus fidei operatur in ea culpae remissionem. Fuit demum circumcisio ordinata contra originale peccatum, non tamen substantialiter : propter quod ex aliqua causa poterat intermitti. Quamvis etiam morbus originalis fuit universalis, attamen propagatio active est in viro, et in femina solum passive : ideo remedium hoc debuit poni in viro.

 

Praeterea quaeritur, cur femina ; non circumcidebantur. Dicendum, quod triplici ratione. Primo, quia natura nostra non est tota corrupta in muliere, sed iu viro tanquam in radice et primo naturae principio : hinc in filiis similibus viro, non in feminis circumcisio facta est. Secundo, quoniam vir principalis est in generatione, atque in eius semine virtus est formativa ; semen vero mulieris est materiale ac passivum principium : propter quod secundum doctores, si Adam non peccante, mulier sola peccasset, non fuisset transfusum in posteros originale quoad culpam, sed quoad poenalitates secutas. Tertio, ad ostendendum imperfectionem sacramenti illius, quatenus aliud generale ac melius (puta Baptisma) exspectaretur : quam causam aestimo meliorem.

Fiebat demum circumcisio circularis, ut circulus notaretur peccati, quod primo fuit in persona viri, et deinde serpens ut cancer corrupit naturam in primis parentibus ; ex illa quoque corrupit naturam in parvulis ; et corrupta natura in parvulis, sic quoque corrupit parvulorum personam : et ita concluditur circulus a persona in personam. Vel sic : quia anima corrupit carnem in parentibus, et caro parentum carnem seminatam in parvulis, caro quoque animam infusam in eisdem : sicque rursus concluditur circulus primae maledictionis.

Fiebat etiam circumcisio in membro generationis, quoniam ibi plus saevit et primo percipitur concupiscentia carnis. Verumtamen circumcisio non fiebat directe in ea parte in qua dominatur libido, puta in capite virgae, sed in pellicula : quae et in muliere posset abscidi. Periculosum vero et contra bonum prolis in matrimonio fuisset, circumcisionem fieri in carne capitis virgae. Unde elicitur, qualiter intelligendum sit illud Genesis : Circumcidetis carnem praeputii vestri.

Haec Albertus, cuius dicta ex sequentibus clarius iam patebunt.

 

Itaque Thomas respondens ad istud, utrum necessarium exstitit circumcisionem dari :

Circumcisio, inquit, primo et principaliter necessaria fuit propter expressiorem significationem eorum quae fidei sunt. Oportuit quippe ut sicut secundum temporis incrementum explicatio fidei crevit, sic cresceret sacramentalium signorum distinctio. Porro circumcisio expressam similitudinem habuit ablutionis originalis peccati quantum ad quatuor. Primo, quantum ad membrum generationis, per quod originale transfunditur. Secundo, quantum ad circularem figuram (sicut expositum est). Tertio, quantum ad poenam quae fuit in circumcisione, contra delectationem concupiscentiae, in qua praecipue viget fomitis virtus. Quarto, quantum ad sanguinis effusionem, in qua significatur passio Christi, per quam pro originali fuit satisfaciendum. Et quantum ad hanc utilitatem definitur circumcisio, quod est signaculum curationis ab originali. Ex consequenti vero utilitas circumcisionis fuit distinctio populi fidelis ab infideli, et ita eam definit Damascenus, ut patuit. Habuit quoque mysticam significationem : et moralem, quoniam fuit signum castitatis servandae ; et allegoricam, praefigurando purgationem per Christum futuram ; et anagogicam, quoniam designavit depositionem corruptibilitatis carnis et sanguinis in resurrectione. Praetactas autem utilitates habuit circumcisio prae sacramentis legis naturae : idcirco post illa institui debuit. Poena vero quae fuit in circumcisione, fuit tantum ad significationem, non ad satisfactionem, quoniam peccato originali aliunde contracto non debetur poena sensibilis.

 

Praeterea, convenienter datum est circumcisionis praeceptum ante legem scriptam, quia lex scripta non debuit dari nisi populo fideli adunato et ab aliis distincto : quod factum est per signum circumcisionis sensibile, in quo communicaverunt Iudaei.

Convenienter etiam datum est praeceptum hoc tempore Abrahae. Tunc namque ex originali infectione invalescere coepit idololatria, et turpissimum vitium contra naturam. Unde tunc debuit plebs fidelis ab infideli tali signo distingui, et promissionem apertam de Christi adventu suscipere, in quo universae gentes benedicerentur, atque a suis criminibus purgarentur.

Denique, quoniam Filius Dei elegit ex populo Israel incarnari, decuit populum illum prae ceteris gentibus decorari diversis gratiae donis ac sanctitate : ideo ei specialiter circumcisio iussa ac data est.

 

Si autem quaeratur, an dies octavus fuit de necessitate circumcisionis ; dicendum, quod circumcisio fuit in praecepto, et erat sacramentum. Sicque dies octavus fuit de necessitate circumcisionis quantum ad obligationem praecepti, ita quod reus fuit transgressionis qui non observavit hoc tempus. Non tamen fuit de necessitate eius quantum ad efficaciam sacramenti, imo alio die facta, habuit suum sacramentalern effectum : quemadmodum accidit ministrantibus evangelicae legis sacramenta, qui si debitas formam materiamque observant, habent sacramenta suum effectum, quamvis aliquid dc ritu et accidentalibus omittatur. Causae autem spirituales octavae diei tanguntur in littera. Litteralem vero causam Rabbi Moyses tradit, dicendo, quod puer ante octavum diem tam tener est quasi in utero matris : unde nec alia animalia ante diem offerebantur octavum.

Porro cum illis qui in deserto fuerunt nati, dispensatum est quantum ad tempus circumcisionis, propter causas praehabitas ; tamen secundum Augustinum, qui ex negligentia aut contemptu omiserunt, inobedientiam incurrerunt. Nec constat quemquam illorum in deserto obiisse, cum dicatur in Psalmo : Non erat in tribubus eorum infirmus. Sed egressi de Aegypto, sunt mortui in deserto, qui fuerant circumcisi, et ita nullus est ibi mortuus incircumcisus. Si vero aliqui incircumcisi obierunt ibidem, idem de eis dicendum est quod de illis qui ante circumcisionis institutionem moriebantur.

 

Praeterea si quaeratur, an licuit praevenire diem octavum ; dicendum,quod Magister videtur sentire in littera, quod imminente articulo mortis licuit praevenire. Idem tenet Antisiodorensis in Summa, quarto libro. Alii Hugonem dc S. Victore sequentes, dicunt, quod non fuit necesse praevenire diem octavum, quoniam illis qui obierunt ante octavum diem, valuit ad salutem remedium quod ante circumcisionem exstiterat, quod adhuc efficaciam habuit. Quod confirmant per Iudaeos qui nunc sunt, qui ante octavum diem nunquam circumciduntur, et per Glossam super illud Proverbiorum, Unigenitus eram coram matre mea : quae dicit, quod alius filius Bethsabee parvulus non computatur, quoniam ante octavum diem mortuus, non fuit nominatus, et per consequens nec circumcisus.

Cultellus quoque lapideus non fuit de necessitate, sed de bene esse circumcisionis

Amplius, sicut ostensum est, circumcisio characterem non impressit. Character namque est spirituale quoddam siguum distinctivum, per hoc quod homines in aliquo statu perfectionis constituit, ut in Baptismo, Confirmatione et Ordine, ut infra dicetur. Circumcisio autem erat principaliter signum constitutum ad purgandum : ideo in ipsa non ponebatur homo in alio statu. Hinc characterem non impressit. Quemadmodum vero in Baptismo manet character spiritualis, ratione cuius fictus, deposita fictione, effectum sortitur Baptismi ; sic in circumcisione mansit character exterior, hoc idem efficiens.

 

At vero peccatum aliunde contractum, conveniens fuit per alium tolli : ideo in quolibet statu post peccatum, fuit aliquod remedium per quod originale peccatum virtute passionis Christi tollebatur. Cumque pueri ante usum liberi arbitrii non se poterant ad gratiam praeparare, ne omnino sine remedio relinquerentur, oportuit aliquod remedium dari quod ex opere operato peccatum aboleret originale : idcirco a cunctis conceditur, quod tale remedium fuit circumcisio, non tamen aperuit ianuam regni, neque naturae impedimentum abstulit.

Sed quaeri potest, an etiam actualia peccata abstulit in adulto. Dicendum, quod circumcisio directe ordinata fuit contra originale peccatum, ex consequenti tamen etiam actualia peccata tollebat, ubi reperit ea. Sancti vero de hoc non loquuntur, quia ad hoc non fuit circumcisio principaliter instituta.

 

Quaeritur quoque, an circumcisio contulit gratiam. Respondendum, quod de hoc sunt multae opiniones. Una dicentium quod non, quoniam ad Romanos asserit quaedam glossa : In circumcisione peccata dimittebantur, sed gratia per eam non praestabatur. Dicebant namque, quod cum originale peccatum nil aliud sit quam intensa concupiscentia cum carentia iustitiae debitae, circumcisio sine hoc quod in ea gratia conferretur, auferre poterat debitum, non auferendo reatum, ut per hoc. quod homo illam iustitiam non habebat, non ei imputaretur ad poenam. Sed hoc esse non potest, quoniam culpae inordinatione manente, nullo modo potest non imputari ad poenam, cum inordinatio culpae recompensetur et ordinetur per ordinationem poenae. Ideo si imputatio ad poenam aufertur, oportet quod inordinatio culpae tollatur : quod fieri sine gratia nequit.

Alii ergo dixerunt, quod circumcisio ex sua virtute abstulit culpam, et gratia in circumcisione conferebatur, non ex vi circumcisionis, sed ex liberalitate divina ablato gratiae impedimento. Sed nec hoc dici potest. Nam quamvis ex parte recipientis prius sit expulsio contrarii quam introductio formae, tamen ex parte agentis prius est introductio formae, quoniam non expellit contrarium nisi formam introducendo : ideo nisi circumcisio gratiam aliquo modo conferret, nequaquam tolleret culpam.

Hinc alii dicunt, quod circumcisio contulit gratiam quantum ad privativos effectus, qui sunt auferre culpam, non quantum ad effectus positivos. Quod nihil est, quia effectus positivus ultimus gratiae, est dignum facere vita aeterna : quod fiebat per circumcisionem, sicut et modo per Baptismum.

Alii ergo probabilius dicunt, quod praestitit gratiam quantum ad effectus privativos culpae et reatus, et quantum ad quosdam positivos effectus, ut animam ordinare et vita aeterna dignam efficere ; non tamen quoad omnes effectus quos gratia habet baptismalis, quoniam illa sufficit ad concupiscentiam totaliter reprimendam, atque ad meritorie agendum : ad quod gratia in circumcisione data sufficere non valebat. Et quoad hoc verificatur glossa inducta.

Haec Thomas in Scripto.

 

Verumtamen in tertia parte, quaestione sexagesima secunda, videtur de his parumper aliter sentire. Siquidem opinionibus his recitatis, subiungit : Alii dicunt, quod circumcisio contulit gratiam etiam quantum ad aliquem effectum positivum, qui est facere dignum vita aeterna ; non quantum ad reprimendum concupiscentiam impellentem ad peccandum. Quod et mihi aliquando visum est ; sed diligentius consideranti apparet hoc non esse verum, quoniam minima gratia potest resistere cuilibet concupiscentiae ac promereri vitam aeternam. Ideo melius dicendum videtur, quod circumcisio sicut et alia sacramenta veteris legis, solum erat signum fidei iustificantis. Unde Apostolus dicit ad Romanos, quod Abraham accepit signum circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Ideo circumcisio non habuit in se virtutem conferendi gratiam, neque virtutem auferendi peccatum ; sed hoc fiebat per fidem passionis Christi, quam circumcisio designavit. Ideo in circumcisione gratia conferebatur, in quantum erat signum passionis Christi futurae.

Haec in Summa.

 

Quibus concordat quod scribit in Summa contra gentiles, libro quarto, ubi loquens de distinctione sacramentorum novae ac veteris legis, testatur :

Visibilia sacramenta ex passione Christi efficaciam habere oportet, et ipsam quodammodo repraesentare. Hinc necesse est ea talia esse, ut congruant saluti factae per Christum : quae salus ante Christi incarnationem fuit promissa, nondum exhibita. Sacramenta ergo quae Christi incarnationem et mortem praecesserunt, oportuit talia esse ut significarent et repromitterent salutem. Sacramenta vero quae Christi passionem sequuntur, talia esse necesse est ut hominibus salutem exhibeant, et non solum significando demonstrent.

Haec ibi.

 

Quibus pro maxima parte consonat Petrus. Attamen ait :

Una fuit opinio, quod circumcisio culpam tollebat, et quod gratia conferebatur in ea solo beneplacito Dei, non per vim circumcisionis. Cui opinioni obicitur, quia non tollitur culpa nisi per gratiam : ergo quod tollit culpam, oportet quod conferat gratiam. Idcirco probabilius dicitur, quod culpam tollebat, et gratiam conferebat, in quantum est deletiva peccati, primo et per se ; per accidens vero etiam, in quantum operativa est boni.

Haec Petrus.

Quae etiam ex aliis verbis Thomae sequuntur, quamvis in tertia parte videatur sentire oppositum.

 

Asserit quoque Petrus :

Circumcisio primo et principaliter tollebat originale peccatum, et ex consequenti et per accidens culpam actualem annexam, in quantum culpa originalis sine illius dimissione tolli non poterat quoad maculam et reatum poenae aeternae, alias non. Ideo debitum poenae satisfactoriae non tollebat. Baptismus vero tollit totam culpam ac poenam satisfactoriam.

Haec Petrus.

 

Concordat Richardus, cuius scripta in his continentur, allegatque Augustinum libro de Nuptiis perhibentem : Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei ad purgationem originalis veterisque peccati, valebat magnis et parvulis, sicut modo Baptismus.

Idem cum his tenet Bonaventura.

 

Antisiodorensis vero dicit :

Asserunt fere omnes, quod in circumcisione gratia conferebatur, sed non ex vi circumcisionis, quod et Magister in textu sentire videtur ; et quod ex vi circumcisionis solum remittebantur peccata. Nos vero dicimus, quod ex vi sua contulit gratiam quantum ad effectus gratiae privativos, non positivos, nisi per concomitantiain : sicut ex vi verborum consecrationis corporis Christi, non est ibi sanguis nisi consecutive, quoniam illud corpus nusquam est sine sanguine suo.

 

 

QUAESTIO VIII

 

Octavo quaeritur, An legalia cessare debuerunt Evangelio divulgato.

 

Videtur quod non, quia in Actibus fertur Apostolorum, quod Paulus fecit Timotheum circumcidi, et ipsemet Paulus ad suggestionem apostoli Iacobi servavit legalia, et praedicavit in templo ea esse servanda. Apostoli quoque scripserunt conversis ex Iudaismo, ut legalia quaedam servarent, abstinendo a suffocato et sanguine. De circumcisione quoque idem specialiter potest probari, quia incommutabilis Deus instituit hoc praeceptum perpetuo observari, quia in Genesi Dominus ait Abraham : Erit pactum meum, id est circumcisionis praeceptum, in carne vestra foedere sempiterno.

 

In contrarium est Scriptura canonica, cum Apostolus Galatis scribat : Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit.

 

Circa haec scribit in Summa sua Antisiodorensis :

Praecisa et generalis causa cessationis omnium sacramentorum veteris legis, est pura figura. Illa namque caerimonialia ex toto cessant, quae non habebant aliam utilitatem nisi signandi. Circumcisio autem instituta fuerat ante legem, sicut et matrimonium. Hic autem loquimur tantum de illis quae instituta fuerunt in lege. Generalis itaque causa, quod caerimonialia legalia cessaverunt, fuit pura umbra et pura figura. Verum praeter hanc causam specialis est ratio cur sacramenta legalia cessaverunt. Differebant enim aliquo modo sacramenta legalia et caerimonialia legalia : quoniam omnia sacramenta legalia erant caerimonialia, non econtra. Etenim non comedere carnem porcinam, erat caerimoniale, non sacramentum. Cessaverunt ergo omnia sacramenta legalia, quia fuerunt umbra futurae veritatis. Omnia quippe Christum significabant. Ideo veritate adveniente cessaverunt. Hinc cessavit circumcisio, litteralisque observatio sabbati, sicut ait ad Hebraeos Apostolus : Translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat, id est legalium. Cultui enim legis carnalis successit spiritualis Evangelii cultus. Verumtamen quaedam legalia retinuit sibi Ecclesia, ut thurificationem, quae remansit non solum quoniam significat quod semper agendum est, puta orationem et eius suavitatem ; sed quia et ipsa litteralis observantia est moralis : quod non invenitur in carne porcina et suffocato et sanguine. In thurificatione equidem honoratur Deus, sicut in magnitudine et pulchritudine templi materialis, quo regnum significatur coeleste, vel anima iusti, quae maior est toto mundo sensibili, dignitate et potestate.

Haec Antisiodorensis.

Qui circa haec multa conscribit, quae dimitto, quoniam infra ex doctoribus aliis clarius inducentur.

 

Insuper Thomas de causa cessationis circumcisionis disseruit :

Cum venerit quod perfectum est, evacuari debet quod ex parte est, si ad idem ordinetur : quia gratia non facit per duo quod per unum facere potest aeque bene, quemadmodum nec natura, iuxta Philosophum. Circumcisio autem imperfecta fuit respectu Baptismi tripliciter. Primo, quantum ad significationem : quia non ita expresse designavit emundationem hominis totius ab immunditia culpae originalis, sicut ablutio baptismalis. Secundo, quantum ad efficaciam : quoniam non tam abundans gratia ad reprimendum fomitem atque ad bene agendum dabatur in circumcisione, ut in Baptismo. Tertio, quantum ad utilitatem : quia utilitas circumcisionis non fuit ita communis sicut Baptismi, cum habuerit determinatum populum, determinatumque sexum, et tempus determinatum ; Baptismus autem cunctis gentibus competit. Ideo debuit Baptismo substituto ac praedicato, cessare.

Aeternum autem in Scripturis frequenter accipitur pro duratione quacumque cuius finis indeterminatus est nobis. Et quamvis circumcisio non incepit cum lege, tamen propter legem incepit tanquam praeparativa ad eam ; idcirco cum lege cessavit.

 

Insuper alia legalia cessaverunt triplici ratione. Prima est, quoniam lex instituta fuit ad significandum gratiam novi Testamenti, quae per Christum est facta : ideo Christo veniente cessaverunt, quemadmodum corpore luminoso praesente, desinit umbra. Quam causam tangit ad Hebraeos, Apostolus, dicens : Umbram habens lex futurorum bonorum. Secunda est imperfectio legis : quoniam in legalibus gratia non conferebatur, ideo oportebat gratiosiora institui sacramenta in evangelica lege. Quam causam assignat Apostolus, ad Hebraeos loquens : Reprobatio quidem fit prioris mandati propter infirmitatem et inutilitatem. Tertia causa sumitur ex parte eorum quibus lex data est, qui erant pusilli : ideo erant paulatim a pristina consuetudine idololatriae abstrahendi, ut sic eis concederetur eadem Deo offerre quae prius obtulerant aut offerri viderant idolis, ut Rabbi Moyses testatur. Postmodum vero, quando ad perfectam devenit aetatem genus humanum, debuit ab his observantiis liberum esse. Hanc rationem tangit Apostolus ad Galatas.  

 

Praeterea quaestio de observantia legalium, praesertim circa exordium novae legis, difficultatem sortitur ex quibusdam contrarietatibus quae super hoc inveniuntur tam in canone Scripturae quam in dictis Sanctorum. Interdum namque leguntur observata legalia tempore gratiae, quandoque vero prohibita. Nempe de hoc beatissimus Petrus a Paulo notatus videtur, ut ad Galatas describitur. Et circa hoc Hieronymus et Augustinus diversa sensisse leguntur. Dixit namque Hieronymus, quod legalia statim post Christi passionem fuerunt mortifera, quantum ad illos ad quos gratia novi Testamenti exstitit divulgata ; Apostolos vero quadam pia dispensatione his usos fuisse ad vitandum scandalum Iudaeorum. Ideo S. Petrus iudaizans non peccavit, dispensatorie id faciens ; similiter Paulus dispensatorie eum redarguit, ne gentiles exemplo Petri sacramenta legis tanquam necessaria quaererent : et sic B. Petrus excusatur a culpa, et Paulus a reprehensione procaci. Sed quoniam non videtur conveniens, quod Apostoli aliquid contra veritatem doctrinae fecissent ad vitandum scandalum Iudaeorum, neque quod Paulus in Epistola ad Galatas aliquid simulatorie scripserit, ubi se refert glorioso Petro restitisse, quia reprehensibilis erat : hinc Augustinus aliter dicit et melius, quod ante Christi passionem legalia erant servanda de necessitate praecepti, sed post passionem et ante divulgationem Evangelii observari poterant a Iudaeis conversis, non ponentibus spem in illis quasi alicuius essent virtutis, aut quasi sine eis non sufficeret gratia Christi, sed nc omnino videretur lex vetus reprobanda, si mox quasi idololatria fugeretur : imo hoc modo erat mater Synagoga deducenda ad tumulum cum honore. Porro post divulgationem Evangelii non solum non fuerunt salutifera, sed mortifera. Medio ergo tempore sacratissimus princeps Apostolorum Petrus, et Paulus,aliique Apostoli servaverunt legalia vere, non simulatorie. Attamen summus ille Apostolus aliqualiter incaute se habuit in observatione legalium, nimium condescendens Iudaeis qui legalia simul cum Evangelio observanda putabant, ita ut aliqui eius exemplo inducerentur ad ea servanda tanquam necessaria ; et quoad hoc reprehensibilis erat, et aliquam levem incurrit culpam.

 

Postremo, de hoc, an teneamur ad aliqua legalia observanda, sunt tres opiniones. Una, quod praeallegata quae in Actibus leguntur Apostolorum, intelligantur ad litteram, et usque nunc obligent. Sed hoc manifeste contrariatur dictis Apostoli, qui dicit nil esse commune, id est immundum, per Christum, nisi ei qui aestimat aliquid commune esse. Est etiam contra rationem, quia cum illud praeceptum non sit morale (non enim ratio naturalis hoc dictat), oportet quod sit caerimoniale : ideo obligatio eius non magis manet quam aliorum.

Alii ergo dixerunt, quod non sit ad litteram intelligendum de sanguine animalis, suffocatoque bruto, sed de effusione sanguinis per homicidium, suffocationeque pauperum. Quod etiam stare non potest, quia Hieronymus super Ezechielem post mysticam illam expositionem, ponit litteralem, quam dicit Apostolos intendisse.

Hinc alii dicunt, quod epistola Apostolorum non erat praeceptoria quantum ad hoc quod abstinerent a sanguine et suffocato, sed provisio ad conservandam pacem ac vitam communem inter conversos gentiles et conversos ex Iudaismo : id eo fornicationem prohibuerunt quasi per se vitiosam, quae apud gentiles non reputabatur illicita. Idolothytum vero prohibuerunt, tanquam id quod posset suspicionem generare idololatriae adhuc retentae de illis gentibus in cordibus Iudaeorum ; sanguinem quoque et suffocatum, tanquam ea quae Iudaei propter dissuetudinem abominabantur : quemadmodum usque hodie qui vult alteri socialiter convivere,necesse habet abstinere ab his quae alter abhorret.

Haec Thomas in Scripto.

 

In quibus concordant Petrus, Richardus, Durandus, Thomas de Argentina, aliique communiter, quorum scripta in praeinductis ex S. Thoma comprehenduntur. Ex quibus et argumenta quae tacta sunt et tangi possent, solvuntur facile.

Antisiodorensis quoque concordat, nisi quod verba illa de suffocato et sanguine, dicit esse intelligenda de hominum suffocatione et humani sanguinis effusione.

 

 

QUAESTIO IX

 

Nono quaeritur, An in lege naturae proles fide parentum salvabatur.

 

Quocirca ambigitur, an sola fide informi hoc fieri potuit, vel fide tantum formata ; an etiam requirebatur exterius signum, sacrificii quoque oblatio in adultis.

 

Videtur quod fide parentum salvari non poterant, quia fides et actus eius manent in corde credentis : ergo non nisi per modum causae meritoriae poterant gratiam aut salutem alteri procurare. Sed caritas et actus eius digniores sunt fide et actu illius, magisque Deo accepti quam fides et actio eius : ergo per parentum caritatem potius hoc fiebat.

Praeterea, si alter parentum fuit idololatra, et obtulit prolem simulacris, quid fiebat ?

Rursus, fide informi nemo potest se ipsum iuvare salubriter, ergo nec alium.

Iterum, proles carnem, non animam, a parentibus habet : ergo animae prolis nec infidelitas parentum potest nocere, nec fides prodesse. Propter quod Dominus per Ezechielem testatur : Omnes animae meae sunt ; anima quae peccaverit ipsa morietur ; filius non portabit iniquitatem patris ; iustitia iusti super eum erit. De Noe quoque, Iob et Daniele loquitur Dominus : Filium et filiam non liberabunt.

 

Ad haec Bonaventura respondet :

Dixerunt quidam, quod fides parentum erat remedium parvulo, non principaliter ratione actus credendi, sed ratione virtuteque crediti, a quo ut credito, fluit virtus et efficacia in omnia sacramenta. Cumque creditum nunquam sit informe respectu fidei informis et fidei formatae, ideo per fidem quantumcumque informem dabatur remedium parvulo.

Aliter tamen potest dici, quod non ipsum creditum, sed professio fidei fuit remedium parvulo, quae dum fiebat motu fidei aut actu exteriori, erat dispositio curationis : quod fuit in circumcisione, et modo in Baptismo, quoniam ibi est professio fidei ipso facto. Verum professio fidei quam faciebant parentes, reputabatur parvulo in medelam ex divina misericordia. Et quia professio fidei in habente tantum originale peccatum, sufficienter disponit ad gratiam, quamvis non fiat in caritate (habens enim originale tantum, cum non teneatur conteri, ideo ex sola voluntate credendi et captivatione intellectus praeparat se ad gratiam : sic et parvulus praeparatur ad gratiam merito congrui, modo praetacto. In iustificatione enim seu curatione parvuli potius requiritur meritum congrui quam condigni, quemadmodum et in iustificatione adulti) ; ideo dicendum sine praeiudicio, quod fides informis parentum poterat esse remedium parvulo, praesertim cum nullus sit certus se esse in caritate, sine revelatione : sicque nulla fuisset certitudo de parvuli curatione. Alias etiam actuale peccatum parentum imputaretur parvulo, qui curatus et salvatus fuisset, si parentes sine mortali peccato fuissent, habendo fidem formatam. Denique fide informi fiunt miracula, et unus alteri procurat corpoream sanitatem ; Deus autem pronior est dare sanitatem spiritualem quam corporalem. Quamvis demum fides informis non placet Deo tanquam quid meritorium de condigno, attamen placet ei sicut dispositivum ex congruo. Rursus, quamvis fides informis non sufficit ad remissionem propriae culpae actualis, potuit tamen sufficere modo praetacto ad remissionem alienae culpae originalis, quoniam maior dispositio requiritur ad hoc quod remittatur actuale quam originale, cum actuale sit ex propria culpa : idcirco requirit attritionem cum fide. Cum ergo obicitur, quod unusquisque plus meretur sibi quam alteri, verum est, ceteris paribus.

Haec Bonaventura.

 

Quaeritur item, an ad remissionem originalis suffecit pro parvulis sola fides. Quod sic videtur : quia Gregorius loquitur, quod pro parvulis suffecit sola fides. Hugo quoque fatetur, quod tempore legis naturae non fuerunt sacramenta aliqua in praecepto : ergo sine exteriori signo et sacrificio parvulus quibat salvari.

Respondendum, quod circa haec est duplex opinio. Una, quod non habitus fidei, sed fides ratione actus et motus sive professionis, et non cuiuscumque professionis, sed eius qua profitebantur parvulum curandum esse ab eo quem exspectabant. Atque de hac professione aliqui dicunt, oportuisse quod fieret non tantum actu mentis et oris, sed etiam signo visibili, ut sacrificio aut decimatione, aut aliquo alio signo : quia fidelium Ecclesia semper aliqua habuit signa in quibus colligebantur et communicabant fideles, et profitebantur fidem in facto. Unde Augustinus contra Faustum : In nullum nomen religionis nec verae nec falsae adunari homines possunt, nisi aliquo signorum aut visibilium sacramentorum consortio uniantur. Idcirco quod ait Gregorius, Sola fide parentum salvabantur, intelligit, quod sine consensu fideque parvuli hoc fiebat. Sed positio ista non congruit, quia B. Gregorius loquendo de maioribus addidit : Sacrificii virtus. Praeterea, cum nullius necessitatis essent sacrificia illa, et talis professio de congruo deberet esse cum fide, non tamen necessario, propterea ait Hugo : Commonemur quia illa sacramenta pro tempore magis ad devotionem proposita fuerunt, quam ad obtinendum salutem indicta.

Hinc alia opinio dicit, quod professio fidei sufficiebat qualitercumque fiebat, seu signo, seu verbo, seu cordis actu, dummodo fieret a parentibus, et haberetur respectus ad parvulum. Si autem quaeratur, cur magis fides requirebatur parentum ; dici potest, quod parentes vocantur hic omnes qui curam gerebant de parvulo ; vel quia a parentibus puer contraxerat culpam, congruentius exstitit ut eorum fide mereretur et gratiam. In utero autem parvulus purgari nequivit, quia iuxta communem legem non habuit efficaciam fides circa infantulum, nisi ex utero natum, sicut nec modo Baptismus.

Haec idem.

 

Qui insuper sciscitatur, an requirebatur sacrificium in remedio originalis peccati in adultis. Respondet :

Hic praenotandum, quod iuxta Hugonem, in lege natura tria sacrificiorum genera erant, decimationes, oblationes et sacrificia. Ad quorum notitiam tria notanda sunt : primo, quae fuit ratio instituendi sacrificia illa ; secundo, quis modus ; tertio, quae efficacia. Prima ratio fuit honoratio Dei. Omni etenim tempore fides requirebatur in iustis, et nullus nisi in fide salvatus est. Haec fides in lege natura illustravit homines ad credendum quod Deus sit hominum creator, redemptor et remunerator. Sicque fides illuminabat, et dictamen naturalis rationis consonabat, ut homo Deo serviret, et omnia sua a Deo esse agnosceret ; et quod credebat, signo quodam sensibili manifestabat. Ideo signa fuerunt in lege natura, in quibus Deus honorabatur, ut in oblatione tanquam qui universa creavit. Honorabatur quoque ut redemptor in sacrificio, et ut remunerator perfectus in decimatione. Denarius enim est perfectissimus numerus, quoniam continet in se tres perfectiones. Prima est unitatis, secunda ternarii, tertia senarii : quae simul iuncta, denarium faciunt. Unitas quippe perfecta est, quia est omnis numeri perfectio ; ternarius vero constat ex omnibus partibus suis, ex parte aliquota et non aliquota ; senarius autem constat ex omnibus partibus suis aliquotis. Secunda ratio est professio fidei redemptoris. Nam sicut nullus sine fide potest placere Deo, sic nemo sine fide mediatoris potest a peccato resurgere. Et sicut fides dictavit simpliciter Dei honorificationem, ita et istam professionem. Et quia tunc profitetur homo, quando quod credit, exterius manifestat ; ideo tempore legis natura fuerunt signa ad manifestandum hoc, et etiam redemptorem. Inde hoc modo tria considerantur, videlicet : res redempta, per decimationem (homo namque significatur per decimam drachmam deperditam) ; item modus redimendi, per oblationem ; et ipsum pretium, per sacrificium, in quo sanguinis fuit effusio. Haec demum professio per huiusmodi signa maxime necessaria fuit pro imperfectis : perfectis enim Deus revelavit fidei sacramenta, quae imperfectis celavit. Propter quod minores adhaerebant fidei maiorum, et credebant implicite : et sicut implicite crediderunt, sic signa data sunt eis a maioribus, in quibus fidem implicite profitebantur. Tertia ratio fuit vitae iustificatio, quoniam sine operibus bonis nemo poterat stare in via salutis. Hinc fidei adiuncta sunt signa designantia ea quae simul cum fide necessaria sunt : quae tria sunt in corde, et tria exterius, quae per tria pradicta signantur. In decimatione enim designatur peccati recognitio atque remissio, quia in decimatione tribuitur Deo quod perfectum est, et dimittitur nobis quod imperfectum est, ad insinuandum quod bona a Deo sunt, et mala a nobis. Porro in sacrificio significatur interna contritio, iuxta illud, Sacricium Deo spiritus contribulatus ; et maceratio carnis, quoniam pecus occidebatur. In oblatione, devotio mentis ac bona operatio foris, quae fidei iuncta, sufficiunt ad salutem.

Secundo pensandus est modus instituendi. Non enim instituta sunt per modum praecepti, secundum Hugonem, qui dicit homines illos tanquam parvulos fuisse consilio nutriendos. Et si quaeras, quomodo ; respondendum, ut tactum est, quod fides dictavit, natura concordavit, inspiratio auctoritatem donavit : ideo per modum consilii data sunt per superiores, in quibus fuit fides explicita.

Tertio attendenda est horum efficacia. Nullam autem de se habebant efficaciam curandi aut iustificandi, sed solum ratione fidei redemptoris : quia nec instituta erant ad hoc, sed ad nunc tacta. Hinc non nisi ratione fidei vocantur remedia.

Haec idem.

 

Concordat Thomas his, ad primum horum respondens :

Originale peccatum est peccatum naturae ; natura autem reparari nequivit nisi per Christum ; ideo nunquam poterat remitti originale alicuius peccatum, nisi facta relatione et quadam continuatione curandi ad Christum,quod fiebat per fidem. Ideo fides mediatoris semper fuit efficax ad curandum ab originali : in adultis fides propria, in parvulis aliena.

Haec Thomas.

Qui ad secundum respondet sicut Bonaventura.

 

Ad tertium quoque respondens :

Sacramenta (inquit) legis natura non ex divino praecepto, sed ex voto, id est desiderio, seu sponte celebrabantur, prout unicuique dictavit mens sua, ut fidem suam exteriori signo aliis profiteretur ad Dei honorem, secundum quod habitus caritatis inclinat ad actus exteriores. Et sicut dicimus de caritate, quod sufficit motus interior, sed dum habet tempus operandi aptum, requiruntur actus exteriores ; ita quantum ad adultos in lege naturae sufficiebat sola fides, cum et modo sufficiat ei qui non ex contemptu nec negligentia sacramenta omittit. Efficacia tamen remissionis culpae fuit ex fide. Sicque intelligenda sunt verba ista Gregorii : Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres vel sola fides pro parvulis, vel pro maioribus sacrificii virtus, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt, circumcisionis mysterium.

Haec idem.

 

Idem Petrus, et addit :

Fides comparari potest ad subiectum et ad obiectum. Et ex parte subiecti non habuit virtutem salvandi parvulum, sed ex parte obiecti, cum virtus subiecti sit particularis et determinata, virtus autem obiecti universalis et infinita. Cumque informitas fidei sit ex parte subiecti, non impedivit efficaciam salvandi parvulum.

Praeterea Hugo dicit, quod originale peccatum dimittebatur per decimationem ; Gregorius, quod per sacrificium ; et doctores addunt, quod per oblationem. Quaeritur ergo, quomodo ista stent simul. Dicendum, quod ad remissionem originalis semper necessaria fuit professio fidei, tanquam medicina universalis et propria. Professio vero fidei duplex est : una interior, exterior alia. Dicuntque aliqui, utramque fuisse necessariam ad curationem originalis peccati. Alii dicunt, quod tantum interior, quia nulla exterior professio fidei fuit determinata aut instituta. Professio autem in illo triplici opere fuit magis congrua et expressa, quia per decimationem designabatur imperfectio curandorum, per oblationem autem liberatio futura per Christum, per sacrificium vero modus liberationis, videlicet passio Salvatoris. Nihilo minus fuit in his tribus professio fidei in tribus articulis tunc ad credendum necessariis : quia oblatio designabat Deum omnium creatorem ; sacrificium autem, redemptorem a malis venturum ; decimatio, omnium remuneratorem, quia denarius primus limes est numerorum.

Haec Petrus.

 

Consonat Richardus :

Concedendum est, dicens, quod in parvulis in lege natura delebatur originale peccatum, non tantum per fidem carnalium parentum, sed etiam quorumlibet aliorum dirigentium fidem Christi implicitam vel explicitam ad parvuli purgationem atque salutem.

Praeterea quaerit Richardus, quae et quot sacramenta in lege natura, et a quo et quando et quomodo fuerunt instituta. Respondet : Si sacramenta dicantur sensibilia signa a Deo tempore legis naturae instituta, non ante, ad significandum rem sacram per homines ministranda, et ab eis frequentanda ; sic dico, quod fuerunt tria dumtaxat, videlicet decimae, sacrificia, oblationes. Matrimonium autem fuit in statu innocentiae institutum. Quamvis etiam in lege naturae fuit virtus poenitentiae, non tamen fuit tunc proprie sacramentum, ut infra dicetur. Quamvis etiam tunc fuerit sacerdotium, non tamen proprie, ut est Ordinis sacramentum. Quamvis enim fuerit potestas a Deo ordinata ad offerendum aliquid in significationem rei sacrae, non tamen erat distincta a saeculari potestate. Nam Melchisedech sacerdos fuit rex Salem, ut in Genesi legitur, ubi asserit Glossa : Dicunt Hebraei, omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron fuisse pontifices. Super illud quoque Genesis, Vestibus Esau valde bonis, loquitur Glossa : Tradunt Hebraei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, victimas offerebant antequam Aaron eligeretur in sacerdotem. Non tamen invenitur, quod de Dei mandato ad hoc consecrarentur per aliquod sensibile signum. Denique, sacramenta illa fuerunt a Deo, id est divina inspiratione, instituta. Unde libro de Sacramentis disseruit Hugo : Probabile est, hominem ad haec exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse. Ex quibus constat quando fuerint instituta, quia mox post lapsum ; et modus institutionis, quia ex inspiratione divina. Propterea dixit Hugo : Coniicimus, quod Deus hominem a principio ad haec exercenda consilio erudivit.

Haec Richardus.

     

Praeterea Durandus a praeinductis partim dissentit, dicendo :

Non sufficiebat pro parvulo fides alterius, ut erat fides illius personae, sed ut erat fides Ecclesiae, quoniam actus unius non potest alteri valere ad iustificationem, nisi per modum meriti aut suffragii, quod idem est, vel per modum sacramenti. Fides autem aliena non poterat alleri valere per modum sacramenti, quoniam nondum erant instituta aliqua sacramenta : ergo valebat per modum meriti sive suffragii ; quod non potuit fides aliena ut personae, quia frequenter fuit informis. Fides autem informis unius non meretur aliquid alteri, nec de condigno neque de congruo, quamvis per fidem informem aliquis possit sibi ipsi mereri aliquid de congruo. Ergo oportuit quod fides illa mereretur parvulo iustificationem, secundum quod erat fides Ecclesiae, quae est semper formata. Insuper dico, quod non sufficiebat haec fides cum suo actu interiori sine signo exteriori. Nullus enim gerit personam Ecclesiae ut sic, per solum actum interiorem, nisi concomitetur aliquis actus exterior. Nec sacerdos quicumque utens solum oratione mentali, gerit vicem ininistri Ecclesiae. Ad auctoritatem autem Gregorii dicentis,quod sola fides parentum suffecit, dicendum, quod fuit illius opinionis, et non oportet eum tenere, etc.

Haec Durandus.

 

In quibus contineri probantur multa inepta. Primum, quod dicit, tunc (videlicet tempore legis naturae) non fuisse instituta aliqua sacramenta. Cuius oppositum patuit modo ex dictis sancti Papae Gregorii et Hugonis, deinde S. Thomae, Bonaventurae, Petri, Richardi et aliorum. Imo in quolibet statu et qualibet lege fuerunt aliqua sacramenta, ut ex dictis B. Augustini, et rationibus Guillelmi Parisiensis ostensum est.

Secundum, quod ait, fidem informem nihil mereri alteri nec de condigno neque de congruo. Cuius contrarium probatur ex verbis Christi in Evangelio protestantis : Multi dicent mihi in die illo, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonia eiecimus, et signa multa fecimus ? Haec autem reprobi operantur per fidem informem, per quam merentur ista agere de congruo ad aliorum utilitatem, ad quam dona et opera gratiae gratis datae potissimum ordinantur, dicente Apostolo : Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Et veritas huius ex praeallegatis elucescit doctoribus. Imo et fides suasa interdum obtinet divinitus fieri miracula ad aliorum commodum sive incommodum, ut patuit in Alexandro Magno, ad cuius preces Deus conclusit Caspios montes, et exercitui regis providit, ut Iosephus et Magister in historiis contestantur.

Tertium, quod dicit, necessariam fuisse fidem formatam ad parvuli iustificationem. Cuius oppositum declarant doctores inducti, ut patuit, praesertim quoniam fides illa operabatur potius ex virtute obiecti quam ex parte subiecti.

Quartum, quod dicit, quod nullus gerit personam Ecclesiae solo actu interiori. Sacerdos namque potest sola interiori oratione orare ac spiritualiter celebrare, ut minister et officiatus Ecclesiae, quamvis hoc proximis non innotescat, nisi per actum aut signum extrinsecum. Imo et quilibet Christianus adultus, quamvis in mortali exsistens, potest in persona Ecclesiae intra se dicere Orationem dominicam et Symbolum Apostolorum sine mendacio et peccato. Quod si sacerdos aut alius fiat mutus, potest adhuc in persona Ecclesiae mentaliter deprecari.

Quintum est, quod dicit, Gregorium fuisse opinionis illius, nec oportere eum tenere, quod censetur verbum indecentiae magnae, ne dicam et stultae audaciae, cum et Spiritus divinus B. Gregorio tam multa revelaverit abdita, ut etiam Albertus et Bonaventura testantur, praesertim in ista materia, in qua praeclariores doctores Sanctum illum concorditer assequuntur, qui fuit vir non solum apostolicae auctoritatis, sed etiam apostolicae sanctitatis.

 

At vero Scotus circa haec scribit :

Nullo tempore permisit Deus cultores suos esse sine remedio necessario ad salutem ; sed omni tempore post lapsum, necessaria fuit originalis peccati deletio : ergo semper ad hoc aliquod remedium efficax fuit. Et quamvis in adultis potuit deleri per motum bonum intrinsecum, non tamen in parvulis per proprium motum seu actum eorum : ergo per actum aliquem aliorum circa ipsos. Non autem potuit esse certum quod actus alterius relatus ad puerum sufficeret ei, nisi hoc esset a Deo institutum. Nullus etenim potest esse certus quod quis per aliquid attingat ad salutem, nisi sit certus quod Deus illud acceptet tanquam sufficiens ad huiusmodi finem. Cumque non solum adultis, sed parvulis quoque providerit Deus de salutis remedio (et de remedio de quo parentes possent esse certi pro parvulis suis) ; ideo magis probabile est, quod ad hoc fuit aliquod signum sensibile quam signum solum intellectuale, quia pro toto statu naturae lapsae congruunt homini sensibilia signa.

Haec Scotus.

 

In quibus etiam sentit probabile esse, quod interior fidei actus pro parvulis non suffecit sine signo exteriori. Sobrie tamen loquitur sine incauta assertione. Atque ad Gregorii auctoritatem respondet, quod per solam fidem non intelligit solum habitum, nec forte tantum actum interiorem, sed cum actu exteriori sensibili fidem protestante.

Et si obiciatur, quod sacramentum non potest institui nisi immediate a Deo ; respondet, quod Deus potuit tale sacramentum sive remedium alicui patrum cum quo tunc frequentius loquebatur, revelare, sed cui et quando, Scriptura non exprimit, quia ab Adam usque ad Abraham succincte procedit. Imo cum Scriptura testetur, sacrificia patrum Deo complacuisse, satis insinuat quod ex divina inspiratione seu revelatione ipsi patres talia acceperunt, alias incaute egissent.

Verumtamen non obstantibus his, videtur positio illa Thomae, Bonaventurae, Petri, Richardi, verior esse, ita quod interior fidei actus suffecit pro parvulo ; quamvis non videatur negandum quin frequenter aliquis actus exterior a parentibus adhibebatur.