Distinctio III — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio III

DISTINCTIO III

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TERTIAE

 

 

Praemissis praeambulis et figuris, hic iam incipit pertractare de ipsis legis evangelicae sacramentis, et primo de Baptismo, quod vocatur et est ianua sacramentorum, sicut expositum est.

De quo in ista distinctione primo determinat quid sit.

Secundo, quae sit forma ipsius ; et circa hoc movet ac solvit difficiles quaestiones.

Tertio, quando sit institutus.

Quarto, de ipsius materia.

Quinto, de immersione Baptismum suscipientis in fonte Baptismatis.

Sexto, quando circumcisio vim suam amiserit, quod iam supra discussum est.

Septimo, de causa finali Baptismatis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, An definitio Baptismi tradita a Magistro, sit apta.

 

Videtur quod non, quia iuxta praehabita, sacramentum est materiale atque visibile signum, quod non convenit tinctioni in aqua, cum tinctio illa sit actio aut passio : ergo inconvenienter dicit Magister, Baptismus est tinctio, id est ablutio corporis exterior, facta sub forma praescripta verborum.

Praeterea, secundum Hugonem, Baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua autem et tinctio in aqua, realiter distinguuntur.

 

Ad haec Thomas respondet :

Iuxta Philosophum secundo Posteriorum, triplex est definitio : prima materialis, quam dicimus conclusionem demonstrationis ; secunda formalis, quae est principium demonstrationis ; tertia materialis et formalis simul, quae est demonstratio positione differens, quoniam habet medium demonstrationis, in quantum continet definitionem formalem, et habet conclusionem, secundum quod continet definitionem materialem, et solum deest ordo verborum. Cumque omne completivum sit quasi formale respectu eius quod completur, definitio formalis non solum vocatur quae continet et exprimit formam, sed et illa quae continet hoc quod est completivum alterius. Et quia in causis talis est ordo, quod materia completur per formam, et forma per efficientem, et efficiens per finem ; idcirco interdum definitio materialis nominatur quae comprehendit tantum materiam rei, formalis autem quae comprehendit formam : sicut ista, Ira est accensio sanguinis circa cor, dicitur materialis definitio ; et ista, Ira est appetitus vindictae, fertur formalis. Interdum autem definitio materialis comprehendit formam atque materiam, et formalis causam efficientem : sicut haec dicitur materialis, Tonitruum est sonus factus in nubibus ; et ista formalis, Tonitruum est exstinctio ignis in nube. Interdum definitio materialis comprehendit materiam et formam et efficientem, formalis vero finem : ut haec, Domus est coopertorium factum ex lapidibus et lignis per talem modum et artem, est definitio materialis respectu huius, Domus est coopertorium protegens nos a frigoribus et caumatibus. Et hoc praecipue accidit in instrumentis, quia in eis quasi tota ratio speciei a fine accipitur. Cumque Baptismus, eo quod sit sacramentum, sit quoddam instrumentum, ideo materialis definitio eius erit quae comprehendit materiam eius et formam atque efficientem ; et formalis, quae comprehendit finem. Hinc definitio Baptismi quam ponit Magister, est materialis : continet namque materiam, dicendo, Ablutio exterior ; et innuit efficientem, cum addit, Facta ; formam quoque, subdendo, Sub forma praescripta verborum. Denique in sacramento Baptismi sunt tria : unum, quod est sacramentum tantum, ut aqua exterius fluens, et hoc transfluit et non manet ; aliud, quod est sacramentum et res, et hoc semper manet, puta character ; et aliquid, quod est res tantum, quod quandoque manet, quandoque transit, ut gratia baptismalis interior. Magister autem definit Baptismum quantum ad id quod est sacramentum tantum, quia intendit ipsum materialiter definire.

Haec Thomas in Scripto.

 

Sed huic ultimo verbo obici posset, quod non aqua, sed tinctio seu ablutio in aqua, est sacramentum tantum in Baptismo.

Unde et Thomas subiungit :

Sacramentum novae legis est signum et causa gratiae. Ideo secundum hoc est sacramentum, secundum quod habet significare causareque gratiam : quod non convenit aquae, nisi in quantum abluenti. Hinc Baptismus essentialiter est ipsa ablutio, quia ad ablutionem interiorem causandam institutus est Baptismus, quam significando exterior causat ablutio ; aqua vero est remota materia, et ipsa ablutio est materiale baptismi, sicut cuprum quod est lota substantia statuae, dicitur eius materia ; sed verbum vitae est forma sacramenti completiva. Itaque Augustinus et Magister definiunt Baptismum per materiam proximam, quae praedicatur proprie de Baptismo, sicut materia in artificialibus, ut phiala est argentum ; Hugo vero per materiam remotam, quae non ita proprie pradicatur de re nisi per causam remotam.

At vero definitio illa Hugonis complectitur materiam Baptismi, dicendo :

Baptismus est aqua ; et finem, in hoc quod dicit, Diluendis criminibus ; et formam, addendo, Per verbum vitae sanctificata. Sicque est definitio composita ex materiali et formali, quasi demonstratio positione differens, essentiamque Baptismi complete insinuans, excepto quod actus ablutionis praetermittitur, qui facit materiam proximam Baptismo ; qui tamen intelligi potest ex aliis quae ponuntur. Itaque praedicatio ista, Baptismus est aqua, est impropria et per causam ; ista vero est propria, Baptismus fit in aqua.

 

Insuper divinus Dionysius secundo Ecclesiasticae hierarchiae capitulo ait :

Principium quoddam est sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum mandatorum divinorum ac sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans nostros habitus animales, et ad supercaelestis quietis anagogen iter nostrum faciens, sacrae et divinissimae nostrae regenerationis traditio. Ex hac definitione Baptismi S. Dionysius intendit procedere ad ea quae materialiter in Baptismo requiruntur : unde post huius definitionis assignationem ritum Baptismi exponit ; ideo ponit eam ut demonstrationis principium, et ob id definitio totaliter est formalis. Et in verbis eius aliquid ponitur ut definitum, et aliquid ut definitio. Tanquam definitum ponitur istud, Traditio sacrae et divinissimae regenerationis. Ista enim est quasi circumlocutio quaedam Baptismi : quod patet ex hoc quod Baptismum ibi non nominat. Quasi definitio ponitur hic quod dicit, Principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis. Ponitque tria ad quae Baptismus ordinatur, quae formaliter complent rationem ipsius. Quorum unum competit ei prout est ianua sacramentorum ; et quantum ad hoc dicit, quod est Principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, id est hierarchicae actionis, ut sunt purgare, illuminare, perficere : quae praecipue in nostra hierarchia consistunt in dispensatione sacramentorum. Quae quidem actiones nobis sub praecepto sunt traditae ; ad quas principium est Baptismus tanquam ianua eorumdem. Aliud competit ei in quantum est causa, videlicet prout characterem imprimit et gratiam confert, per quod homo informatur atque idoneus redditur ad aliorum sacramentorum perceptionem. Et quoad hoc ait, quod per characterem et gratiam est Formans nostros animales habitus (id est animae vires) ad susceptivam opportunitatem (id est ad idoneam et opportunam susceptionem) divinorum eloquiorum, quantum ad fidei doctrinam, et sacrarum actionum, quantum ad alia sacramenta, quae nulli non baptizato sunt conferenda. Tertium sibi competit in quantum est signum et figura caelestium, sicque per Baptismum manuducimur ad caelestium contemplationem. Et quoad hoc dicit, quod est Faciens iter nostrum (id est, praeparans nobis contemplationis viam) ad anagogen (id est sursumductionem) supercaelestis quietis, quae in divinorum contemplatione consistit, et vocatur pax aeternitatis. Vel per secundum tangit proximum finem Baptismi, quantum ad ea quae sunt viae ; et per tertium finem remotum, quantum ad ea quae sunt patriae.

 

Praeterea Damascenus libro quarto definit Baptismum, dicendo :

Baptismus est per quem primitias Spiritus Sancti accipimus, et principium alterius vitae fit in nobis, regeneratio, sigillum, custodia et illuminatio. Quam definitionem venatur ex hoc quod Baptismus regeneratio nominatur. Cum enim generatio sit motus ad esse, constat quod Baptismus sit sacramentum per quod nobis traditur esse spirituale. Cumque nullus possit exercere actionem alicuius naturae, nisi prius habeat esse in illa natura, ideo concluditur, quod Baptismus est principium omnium spiritualium actionum. Sicque Damascenus definit Baptismum adhuc per priora quam S. Dionysius, in quantum accipit primum Baptismi effectum, qui est constituere in spirituali vita, ex qua habet quod regeneratio dicitur. Idcirco definit Baptismum ut principium spiritualis vitae, in hoc quod dicit, Principium vitae alterius, quae est alia, id est distincta a vita naturali. Sic quoque est principium eorum quae consequuntur ad vitam illam, id est supernorum charismatum. Unde subiungit, Per quod fiunt primitiae Spiritus (id est primi et praecipui effectus Spiritus Sancti) in nobis. Hi demum effectus vel sequuntur ipsam generationem, videlicet filiatio seu aliqua talis relatio, sicque per Baptismum dicimur regenerari in filios Dei, et quantum ad hoc dicitur, Regeneratio ; vel consequuntur formam per generationem inductam : et hoc tripliciter. Primo, in ordine ad generantem, secundum quod per formam genitus est similis generanti ; et quantum ad hoc dicit, Sigillum. Secundo, quantum ad esse ipsius geniti, quod per formam conservatur ; et quantum ad hoc dicit, Custodia. Tertio, quantum ad actionem eius, cuius forma exstat principium ; et quoad hoc addit, Illuminatio. Unde Dionysius sanctus vim illuminativam Baptismo attribuit : quod competit ei in quantum est fidei sacramentum. Propter quod baptizatus admittitur ad inspectionem sacramentorum, tanquam illuminatus ; nec ante est admittendus, ne sancta canibus tradantur, iuxta Dionysium. Quamvis autem alicui divina charismata seu primitiae Spiritus dentur antequam Baptismum recipiat actu, non tamen antequam recipiat proposito seu affectu.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in tertia parte, quaestione sexagesima sexta :

In Baptismo, inquit, tria considerantur : aliquid quod est sacramentum tautum, etc., ut supra. Id vero quod est sacramentum tantum, est aliquid visibile exterius exsistens, quod scilicet est signum interioris effectus, et illud visibile est aqua et usus eius, qui est ablutio. Aliqui igitur putaverunt quod ipsa aqua sit sacramentum : quod verba Hugonis praetacta sonare videntur. Quod non est verum. Cum enim sacramenta novae legis sanctificationem quamdam operentur, ibi perficitur sacramentum ubi perficitur sanctificatio. In aqua autem non perficitur sanctificatio, sed est ibi quaedam sanctificationis virtus instrumentalis, non permanens, sed fluens in hominem, qui est verae sanctificationis subiectum : ideo sacramentum non perficitur in ipsa aqua, sed in applicatione aquae ad hominem. Ideo secundum Magistrum, Baptismus est ablutio corporis.

Haec in Summa.

 

Idem in Summa contra gentiles, libro quarto.

 

Concordat Albertus, et addit, quod Baptismus est tinctio in aqua, non ex parte tingentis, sed tincti, id est tinctio eius qui baptizatur, cuius exterior ablutio signum est interioris ablutionis seu emundationis a culpa.

Idem Petrus.

 

Et addit Richardus :

De integritate Baptismi sunt tria : materia, et forma verborum, et unio aliqualis amborum,ad quam concurrit intentio baptizantis. Sed quaeri potest, utrum Baptismus sit ablutio activa vel passiva. Dicendum, quod ablutio exterior, in quantum est in abluto, est passio ; in quantum est in abluente, est actio : quia secundum Philosophum tertio Physicorum, actio et passio radicantur in uno motu, et superaddunt relationes diversas, videlicet actio relationem ad id a quo est, et passio relationem ad id in quo ipsa est. Similiter dico de interiori ablutione. Est enim passio, in quantum est in anima quae abluitur ; et actio, in quantum est ab inabluente. Exterior quoque ablutio in quantum est actio, interiorem activam, atque in quantum est passio, interiorem ablutionem passivam significat. Interioris ergo ablutionis tam activoc quam passivae, exterior ablutio signum est, et etiam causa. Interior namque ablutio, non solum in quantum est passio, sed etiam in quantum actio, per sacramentum causatur : ideo sacramentum Baptismi non tantum dicit ipsam ablutionem exteriorem in quantum est passio, nec tantum in quantum est actio, sed comprehendit rationem utramque, quamvis immediatius respiciat baptizatum ratione ablutionis passivae quam activae.

Haec Richardus.

 

In quibus videtur insinuari, quod actio et passio realiter idem sint. Alii dicunt, quod sint entitates seu quaedam essentiae realiter ab invicem distinctae, sicut ponuntur diversa praedicamenta. Praedicamenta autem sunt primo diversa, et eorum essentiae sunt impermixtae, iuxta Themistii et antiquorum doctrinam. Differunt quoque subiecto et causalitate, ipsaque actio est in agente, formaliter ipsum denominans ; et passio ita est in patiente. Interior autem ablutio activa, est potissime ipsemet Deus abluens, qui solus intus mundum facit de immundo conceptum semine : quemadmodum et activa creatio est Deus creans.

 

Ad horum demum intellectum valet quod ait Bonaventura. Baptizo in Graeco designat lavo in Latino. Unde in libro Iudith : Descendebat in vallem Bethuliae, et baptizabat se. Ab eo autem quod est lavare, dicuntur lavacrum et lotio. Lavacrum est aqua deputata ad lavandum, et lotio est usus ipsius aquae. Unde in Canticis dicitur : Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro ; et ad Titum, Per lavacrum regenerationis et renovationis, etc. Cumque nomen baptismi aequivaleat lavacro et lotioni, dixerunt quidam, quod Baptismus ut sacramentum, sit lavacrum ; alii, quod lotio seu tinctio in lavacro. Et credo quod utroque modo dictum sit sacramentum. Nam et lavacrum sacrae rei est signum, quoniam aqua extra abluens signum est gratiae intus mundantis, et lotio exterior signum est interioris mundationis. Nec tamen duo sunt sacramenta, sed unum, quoniam unum est propter alterum. Aqua quippe non est sacramentum, nisi in quantum est abluens ; nec lotio est sacramentum, nisi in quantum fit in aqua.

Haec Bonaventura.

 

Scotus quoque hic scribit :

Baptismus ob hoc solum non est proprie definibile, nec definitionem habet perfectam, quia non est ens reale. Habet tamen definitionem ex eo modo quo secundae intentiones vel quae cumque relationes rationis definiuntur, etc.

 

In quibus verbis insinuare videtur,quod Baptismus non sit nisi relatio, imo rationis relatio, non ens reale ; et ita non esset in praedicamento, quoniam ens reale in decem praedicamenta dividitur, secundum Avicennam et ceteros Peripateticos. Porro hoc dictum Scoti simile est ei quod (ut supra patuit) ait de hoc, an sacramentum sit definibile. Et sicut quod ibi affirmat, improbatum est ibi, ita et istud faciliter reprobatur. Absit enim putare quod sacramenta evangelicae legis non sint realia entia, cum realem habeant operationem, sintque sensibilia signa, seu materialia elementa. Denique dato quod verum esset quod ibi dixit de sacramenti realitate et definibilitate, tamen quod hic ait de Baptismo, stare non posset. Quamvis etenim sacramentum non diceret nisi ens rationis, et Baptismus sit sacramentum, non sequeretur ex hoc, quod Baptismus non sit nisi ens rationis : sicut non sequitur, Species est ens rationis et nomen secundae intentionis, et homo est species : ergo homo est ens rationis et nomen secundre intentionis. Alia multa scribit hic, quae dimitto, quoniam potius esse videntur veritatis involutiones et obscurationes quam declarationes.

 

Praeterea de necessitate sacramenti Baptismi scribit Guillelmus in suo Sacramentali :

Scito homines sanctos desuper eruditos dixisse verissime, vitium esse aegritudinem, vetustatem, corruptionem. putredinem, vermem, bestiam malam, vulnus, mortem, catenam, compedem, carcerem, tenebram, lepram, paralysim, febrem, insaniam et furorem. Virtutes vero contrariis appellaverunt nominibus. Quemadmodum autem perversitas atque corruptio nostrae potentiae appetitivae exterioris seu sensitivae indicat exteriorem corporis aegritudinem, sic error atque perversitas interioris appetitus aegritudinem indicat mentis. Quemadmodum enim error appetitus sensitivi, quo appetuntur carbones et cineres pro vero naturalique corporis cibo, aegritudinem indicat corporis ; sic et certum est errorem appetitivae interioris, quo appetuntur omnino inconvenientia atque contraria pro vero et naturali cibo mentis, qui alius esse non valet nisi veritas et honestas, indicare aegritudinem mentis. Sicut etiam ex errore gustus exterioris, quo dulcia videntur amara, et econtrario, intelligitur aegritudo et mala dispositio corporis ; conformiter, dum bona spiritualia, honesta et sancta sapiunt nobis amare, carnalia vero, foeda et vilia bene et delectabiliter, evidenter patet ex hoc nostrae mentis perversitas, aegritudo et dispositio pessima. Haec autem aegritudo partim nobis innata est et originalis, peius vero contracta et aucta per vitia propria.

 

Cum ergo tot mortibus simus oppressi, tot vetustatibus squalidi, indigemus in primis sacramento regenerationis et renovationis, quo a tot laesionibus et occisionibus revocemur ad esse spirituale, ad vitam gratiae ac virtutum, et renovemur in Spiritu Sancto. Nempe cum nativitas ingressus sit et initium vitae, mors vero finis desitioque ipsius, necesse est vitam animalem et vitiosam desinere et finiri in nobis, et vitam spiritualem in nobis per regenerationem incipere. Propter quod Veritas dixit : Nisi quis natus fuerit denuo, non intrabit in regnum caelorum. Et quia ad ea quae sursum sunt, id est spiritualia et aeterna bona, nascimur frigidi et gelidi, atque ad ea quae deorsum sunt temporalia, carnalia et mundana, ardentes ac fervidi, necesse est nobis nascentibus apponi aquam et ignem et in utrumque immergi : in aquam, ut exstinguatur illud perversi ardoris incendium ; in ignem, ut solvatur istud mortiferum frigiditatis gelicidium, et succendatur vivifici saluberrimique fervoris caminus. Ardentes quippe nascuntur filii Adae igne amoris perversi ; et illo quasi operto et clauso, flammis nequissimorum desideriorum adhuc erumpere tempore infantiae non valentibus, eodem igne, cum ad aetatem venerint pubertatis, velut ingenti ardent fornace. Aquam et ignem spiritualiter dico eamdem Spiritus Sancti caritatem et gratiam, qua incalescimus ad aeterna, et ad carnalia ac terrena frigemus. Necesse quoque est et aquam visibilem adhiberi, ut per sensibilia ad interiora promoveamur : sicut de hoc dictum est et infra dicetur.

Haec Guillelmus.

 

Postremo circa haec loquitur Antisiodorensis :

Succedit circumcisioni Baptismus duabus de causis. Prima est, quoniam maior gratiae cumulus significatur et datur in Baptismo quam in circumcisione. Circumcisio namque in quantum circumcisio, non significat nisi remissionem peccati. Baptismus vero ultra hoc designat gratiae infusionem, exstinctionem mundanae et humanae cupiditatis, et saltum spiritualem in vitam aeternam. Quod patet per aquae proprietates : aqua etenim abluit, reficit, exstinguit, et salit tam alte quantum ab alto loco descendit. Secunda causa est, quia communior est Baptismus : nam convenit maribus et feminis.

 

Porro de Baptismi essentia est diversa opinio. Quidam dicunt, quod aqua in quantum abluens, seu ablutio facta in aqua, Baptismus sit. Quod falsum videtur, quia quamdiu baptizatus vivit, habet Baptismum, non tamen aquam abluentem nec ablutionem, quae transierunt. Hinc alii dicunt, quod Baptismus est quid permanens, puta character impressus animae ad distinguendum baptizatum a non baptizato : quemadmodum circumcisio distinguebat Iudaeum a gentili. Sed contra hoc est, quod sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma seu materiale elementum ; character autem est invisibilis qualitas, ut patebit. Praeterea, sacramentum est visibilis forma, significativa et effectiva invisibilis gratiae : quod proprie convenit aquae abluenti seu ablutioni in aqua. Itaque nobis videtur, quod nec sola aqua abluens, sive ablutio aquae, nec solus character Baptismus exsistat ; sed duo illa, scilicet aqua abluens (seu ablutio) et character simul sumpta, exsistant Baptismus et unum sacramentum ab unitate gratiae designatae, quamvis secundum essentiam sint diversa, sicut hae tres voces, albus, alba,album, sunt unum nomen ab unitate significati. Concedimus tamen, quod tinctio in aqua est Baptismus, et item character : sicut in sacramento Eucharistiae forma panis et vini est sacramentum ; verum quoque corpus Christi, quod sumpsit ex Virgine, sacramentum consistit ; et omnia quae sunt ibi, demonstrant unum Eucharistiae sacramentum. Manet ergo Baptismus quantum ad impressum characterem et quantum ad suum effectum. Nec oportet quidquid in sacramento est, esse visibilem formam, sed sufficit quod secundum aliquid sui, sit visibilis forma : quia nec in Eucharistiae sacramento corpus Christi est nobis visibile.

Haec Antisiodorensis iu Summa, quarto libro.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, Utrum ista sit tota et invariabilis forma Baptismi : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

 

Videtur quod non, quoniam Graeci Christiani alia forma utuntur, dicendo : Baptizetur servus Christi in nomine Patris, etc.

Secundo, videtur superfluum addere « ego », quia in verbis primae personae subintelligitur.

Tertio, quoniam actus potissime attribui debet principali agenti, non instrumentali. Potius ergo dicendum esset, Christus seu Deus te baptizet.

Quarto, secundum Boetium, in entibus aggregatis unio est forma : ergo in forma ista nulla fieri posset additio, subtractio, mutatio, interpositiove verborum.

 

Cuius oppositum patet in textu, ut infra dicetur.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, quarto libro :

Ad sacramentum Baptismi tria exiguntur, videlicet forma verborum, intentio baptizandi, et aqua. Et forma verborum est haec : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quam formam Christus determinavit. Sed videtur, quod hoc verbum, baptizo, non sit de essentia huius formae, quia si velim me signare, non oportet ut dicam, Signo me : imo sufficit quod habeam intentionem signandi me, et dicam, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Item, si benedico panem, non oportet me dicere, Ego benedico panem, sed sufficit quod habeam intentionem benedicendi, et dicam verba praedicta. Ergo similiter si quemquam baptizo, non est necesse dicere, Ego baptizo te, sed sufficit quod habeam baptizandi intentionem, et dicam haec verba, In nomine Patris, etc. Dicendum, quod verbum illud est de essentia formae huius. Et ad obiecta respoudemus, quod non est simile : quia haec verba, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ad multa se habent, utpote ad signandum, ad benedicendum, ad baptizandum. Baptismus autem sacramentum est necessitatis : propter quod necesse est baptizantem determinatam habere intentionem et expressam, ne evagetur cor eius ad alia, cum verba illa ad alia se habere possint. Propter hoc necesse est ut baptizans intentionem baptizandi quam habet, exprimat verbo.

Haec Antisiodorensis.

Verumtamen si baptizans formam hanc proferat tam grandi distractione, et sine actuali intentione atque attentione, adhuc vere baptizat, sicut et vere consecrat celebrans, quamvis omnino distractus sit verba consecrationis pronuntiando.

 

Insuper doctor idem de verborum subtractione subiungit :

Non est dubium non esse Baptismum, si ita tantum dicatur, Ego baptizo te in nomine Patris. In primitiva tamen Ecclesia fiebat sub hac forma : Ego te baptizo in nomine Christi, duplici ratione. Primo, ut nomen Christi, quod fuit multis incognitum et contemptum, celebrius fieret magisque notum. Secundo, quia in nomine Christi tota Trinitas datur intelligi. Et hoc fecerunt Apostoli familiari consilio Spiritus Sancti.

Quaeritur quoque de additione verborum, an vere detur Baptismus, si ita dicatur, Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et B. Petri. Respondent magistri, quod si ex devotione fiat talis additio, nec baptizans intendat aut credat additionem illam esse de essentia formae verborum Baptismi, exhibetur Baptismus ; non autem si putat illam esse de essentia formae verborum Baptismi.

Similiter quaeritur de corruptione verborum, utrum per illam impediatur Baptismus. Dicendum, quod si intendit inducere haeresim qui verba corrumpit, non baptizat : non quia verba corrumpit, sed quia necessariam intentionem non habet ad baptizandum. Si autem ex sola simplicitate fiat aliqua verborum corruptio, ita quod retineantur syllabae principales, non impeditur Baptismus, ut dicunt magistri. Verum pro quanta corruptione impediatur Baptismus, praecise determinare non est hominis.

Haec Antisiodorensis.

 

At vero Thomas de his scribens, de integritate formae baptismalis disseruit :

Forma completiva rei, media est quodammodo inter materiam quam perficit, et causam efficientem a qua producitur, ut virtus efficientis mediante forma ad materiam traducatur. Cumque medium complectatur extremorum ntrumqne, forma Baptismi continet principale efficiens, a quo Baptismus efficaciam habet, et proximam Baptismi materiam, quae est actualis ablutio. Hinc ponitur ibi, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, tanquam principale efficiens, a quo Baptismus vim sortitur ; et ponitur ibi actus materialis, et ea quae ipsum circumstant, utpote conferens Baptismum, et recipiens ipsum. Formam autem baptizandi tradidit Christus Apostolis ante passionem, dum misit eos ad praedicandum et baptizandum : ideo non intendebat eis conferre hanc formam, dicens, Docete omnes gentes, sed actum praedicandi et baptizandi ipsis iniungere.

 

Praeterea, dum quaeritur, an licet hanc formam mutare ; dicendum : cum sacramenta efficaciam habeant ex institutione divina, principaliorque in eis sit forma quam materia, ideo sicut nulli licet sacramentum mutare, aut aliquod novum instituere, ita nulli licet mutare formam sacramenti quantum ad id quod est de essentia formae, absque speciali consilio Spiritus Sancti, qui virtutem omnipotentiae suae verbis illis non alligavit ; et si mutatur, nil agitur, et culpa incurritur. Sed dum aliquid pertinet ad formam ex determinatione Ecclesiae, si illud mutetur, est sacramentum, sed peccatur. In forma quoque Baptismi essentialius est quod exprimit causam principalem agentem, a qua est tota sacramenti efficacia, quam quod exprimit actum exercitum : ideo quantum ad omnes, invocatio Trinitatis est de essentia formae ; nec aliqui quantum ad hoc possunt formam mutare. Quidam vero dixerunt, quod actus exercitus non est de essentia formae, et quod in illa invocatione Trinitatis, essentia formae tota consistit : quos refellit auctoritas Alexandri Papae, dicentis non esse Baptismum lavacrum illud quo aliqui in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, nil addendo baptizantur.

 

Hinc secundum opinionem Graecorum, de necessitate formae est actus Baptismi quantum ad significatum, non quantum ad consignificatum. Persona autem baptizans per ministerium, non est de necessitate formae, quia ex ea efficaciam Baptismus non habet ; persona vero recipiens est de formae necessitate, quoniam actus ad suscipientem terminatur. Ideo Graeci differunt in forma a nobis in tribus. Primo, quia personam ministri in forma nou exprimunt ; et hoc (ut dicunt) ad removendum errorem qui fuit in primitiva Ecclesia, eorum qui efficaciam Baptismi baptizanti attribuebant, ut patet in prima ad Corinthios. Secundo, in hoc quod significant actum sub alia, hoc est sub tertia, persona, et sub alio modo, utpote subiunctivo vel optativo, ad significandum quod actus interior exspectatur a Deo. Tertio, quia personam baptizatam ponunt in nominativo, atque in tertia persona, quia interdum non habet usum rationis ut ad eam possit dirigi sermo. An vero mutent aliquid quod sit de substantia formae, ut sic oporteat rebaptizari ; quamvis quidam hoc dicant, non tamen est determinatum, sed dubium apud quosdam, quibus videtur quod sufficiat actum Baptismi significare ad sacramenti perfectionem, et quod consignificationis determinatio sit ex institutione Ecclesiae. Verum hoc certum est, quod forma qua utimur nos, melior sit : tum quia perfectior, ut constat ex dictis ; tum quia plus consonat Evangelii verbis in quibus ministri dicuntur baptizantes ; tum propter auctoritatem Romanae Ecclesiae, quae formam hanc tradidit seu promulgavit, quae Ecclesia nunquam a vera fide legitur declinasse, hanc ab Apostolis formam reservans. Idcirco non licet, Latinis praecipue, in forma Graecorum baptizare : quod si praesumerent, secundum quosdam non esset Baptismus, secundum alios vere esset, sed graviter peccarent.

 

Si autem obiciatur, quod actus Baptismi fieri potest ab uno et a duobus, et in unum et in duos : ergo fieri potest formae mutatio, ut dicatur, Nos baptizamus vos. Item videtur quod possit sic diei, Baptizo te in nomine genitoris et geniti et procedentis ab utroque, cum idem sit sensus. Nec virtus sacramentalis consistit in verbis, nisi seeundum quod ad significationem referuntur : alias non esset alicuius virtutis, nisi tantum in una lingua, quoniam voces non sunt eaedem apud omnes. Rursus, apparet quod sufficiat dicere, Baptizo te in nomine Trinitatis : praesertim cum in nomine Trinitatis apertius iutelligantur tres personae quam in nomine Christi.

Et respondendum ad ista, quod unus actus qui uno agente expleri potest, non progreditur a pluribus agentibus simul : ideo unus baptizans, cum ipse solus baptizare possit, debet significare actum suum, non ut a pluribus exeuntem, sed ut a se solo ; ideo dici non potest, Nos baptizamus. Tamen secundum quosdam dici potest, Ego baptizo vos, si necessitas adsit ; nec est aliqua mutatio formae quantum ad significationem, quia plurale non est nisi singulare geminatum. Potest et alia ratio assignari, quia Baptizo vos, idem est quod Baptizo te et te : ideo per hoc non est mutatio aliqua quantum ad sensum, sed solum quantum ad vocem. Sed, Nos baptizamus, idem est quod ego et ille ; non autem ego et ego : ideo non omnino est idem. Propter quod qui dicit, Nos baptizamus, nihil facit ; qui autem dicit, Baptizo vos, si plures simul baptizaret, baptizatum est ; attamen peccat, nisi ex magna necessitate id faciat. Quod autem Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ex familiari fuit consilio Spiritus Sancti, nec aliter eis hoc licuisset. Et si modo quis taliter baptizaret, non esset Baptismus, ut communiter dicitur, quamvis quidam dicant eontrarium. Praeterea, in nomine Trinitatis non exprimuntur ipsae personae, sed solus numerus personarum : ideo non sufficit dicere, in nomine Trinitatis ; nec esset Baptismus. Nec etiam si diceretur, In nomine genitoris et geniti, etc. Genitor namque non significat personam Patris ut hypostasim subsistentem, ut hoc nomen, Pater, sed per modum actus : ideo non est eadem significatio, si dicatur, in nomine Patris, et, in nomine genitoris. Et idem dicendum de aliis. Quamvis autem non sit eadem vox in Graeco et Latino, tamen est eadem vocis significatio ; atque in qualibet lingua verba illa specialiter pertinent ad formam Baptismi, quae principalius instituta sunt ad significandum ipsas personas.

 

De corrupta demum pronuntiatione verborum, sicut eius qui ex ignorantia Latini sermonis dixit, Ego te baptizo in nomine Patria et Filia et Spiritus Sancta, ut infra narratur, sciendum, quia aut facit ex industria, et sic non videtur intendere quod intendit Ecclesia, et sic non est Baptismus ; aut facit hoc ex defectu linguae seu ignorantia, et tunc dicitur, quod si sit tanta corruptio quod omnino aufert sensum locutionis, non est Baptismus ; si autem sensus locutionis remaneat, erit Baptismus. Hocque praecipue accidit, quod sensus non mutatur, quando corruptus sit finis, quia ex parte finis mutatio variat consignificationem, non significationem, ut grammatici dicunt. Mutatio vero ex parte principii variat significationem : unde corruptio talis, maxime si sit magna, sensum locutionis omnino aufert. Porro dum sensus locutionis aliquo modo manet, tunc quamvis mutetur forma quantum ad sonum sensibilem, non tamen mutatur quantum ad significationem. Nam quamvis oratio corrupte prolata, nihil significet ex virtute ac impositionis, significat tamen aliquid ex accommodatione usus.

 

Praeterea, dum quaeritur, an liceat formae Baptismi aliquid addi aut subtrahi ; respondendum, quod de subtractione hoc certum est, quod si subtrahatur aliquid quod sit de essentia formae, non est Baptismus. Verum aliqui dicunt, quod expressio actus non sit de substantia formae : ita quod si subtrahatur, sola Trinitatis invocatione facta, erit Baptismus, quamvis peccet ita baptizans. Sed contra est Decretalis Alexandri Papae tertii asserentis, quod si quis puerum ter in aqua merserit, dicendo, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, si non dicit, Ego baptizo te, talis immersio non facit Baptisma. Oportet enim ut per formam virtus Trinitatis invocatae ad propositam determinetur materiam, quod fit in actus expressione. Similiter expressio personae baptizatae est de substantia formae, quia per eam determinatur actus ad istum Baptismum : ideo si subtrahatur, non erit Baptismus. Expressio autem personae baptizantis non est (ut fertur) de essentia formae quantum ad sacramenti necessitatem, sed ex institutione Ecclesiae, ut intentio magis feratur ad actum illum : ideo si omittatur, erit Baptismus, sed peccat omittens.

 

Denique de additione duo sunt observanda. Primum est ex parte addentis : quia si aliquid adderet intendens illud esse de forma, quasi volens per hoc novum ritum adducere, constat quod non intendit formam proferre qua utitur Ecclesia, et ita nec faceret quod facit Ecclesia, ideo non esset Baptismus ; secus esset si ex pia causa quid adderet, ut ex devotione quadam. Secundum est ex parte eius quod additur : quod si sit corruptivum formae, non est Baptismus, ut si dicatur, In nomine Patris maioris et Filii minoris. Si autem addatur, Et B. Mariae, aliqui dicunt non esse Baptismum, quia Baptismus non fit in virtute B. Marise ; fieret tamen Baptismus si diceretur, Et B. Maria adiuvet puerum istum, vel aliquid tale. Alii probabilius dicunt, quod esset Baptismus, etiam primo modo facta additione : quia secundum Magistrum, in nomine Patris, idem est quod in invocatione Patris. Potest autem in invocatione B. Mariae fieri Baptismus cum invocatione Trinitatis : non quasi ex virtute ipsius Baptismus efficaciam habeat sicut ex Trinitatis virtute, sed ut eius intercessio baptizato proficiat ad salutem. Quidam dicunt tertium attendendum, utpote, quod si fiat additio in principio aut in medio, non est Baptismus ; si autem in fine, est Baptismus. Sed hoc nullam videtur habere rationem. Unde secundum alios, qualitercumque fiat additio non refert, dummodo non sit contraria formae, et baptizans non intendat mutare ritum Baptismi Ecclesiae.

 

Postremo, dum quaeritur, an possit fieri interpositio aut transpositio ; respondendum, quod cum forma verborum consistat in tribus, puta in significatione, et integritate verborum, et ordine, dicunt quidam, quod quidquid horum mutetur vel varietur, non erit Baptismus. Sed quoniam formae sacramentorum sunt quaedam fidei professiones, fidem autem non profitentur verba formae nisi ratione significationis ; ideo dicunt alii, quod dummodo servetur intellectus implicite aut explicite, etiam si non adsit integritas vocum nec ordo, erit Baptismus. Sed quoniam sacramentum, quantum ad formam et materiam, ac signum eiusdem debet esse significationis ; ideo alii dicunt medio modo, quod requiritur significatio plena, et integra verba quae sunt de essentia formae. Si autem ordo, vel aliquid circa verba mutetur, quod non tollit significationem nec integritatem verborum, erit Baptismus. Hinc si fiat tanta interruptio quod intercipiat intentionem baptizantis, non erit una forma, et utraque per se erit imperfecta, nec sufficiet ad Baptismum : ut si dicatur, In nomine Patris, et interponat fabulam longam, deinde dicat, et Filii. Si autem fiat parva interruptio, vel verbi non corrumpentis formam, ut si dicatur, in nomine Patris omnipotentis ; aut silentii, aut tussis, quod non discontinuet intentionem ; tunc ab unitate intentionis erit unitas formse. Constat enim, quod continuitatis forma ex vocibus unitatem habere non valeat, cum oratio sit quantitas discreta. Dicunt autem nonnulli, quod si sit talis ordo qui mutet intellectum, non fit Baptismus : ut si dicatur, In nomine Patris baptizo te, et Filii et Spiritus Sancti ; si vero non mutetur intellectus, Baptismus est. Alii dicunt, quod qualitercumque ordo verborum mutetur, non videtur intellectus mutari : ideo erit Baptismus, quamvis peccet transponeus.

Haec Thomas in Scripto.

 

Haec eadem scribit in tertia parte Summae, quaestione sexagesima sexta ; et scripta ibidem continentur in istis.

 

Similiter scripta Petri et Richardi, itemque Alberti. Qui etiam quaerit, an pronomen hoc, ego, sit de essentia formae Baptismi. Respondet : Dicunt quidam quod sic ; sed puto quod non sit de essentia, et puto quod potest dimitti, si quis velit, sine magna culpa ; securius tamen est quod exprimatur.

Haec Albertus.

 

Quidquid vero teneatur de hoc, aestimo quod sine grandi culpa omitti non queat scienter et sponte, sicut nec ista coniunctio, enim, in consecratione Eucharistiae, quam tamen coniunctionem constat non esse de essentia formae consecrationis illius.

Quod autem pronomen hoc, ego, non sit de essentia formae Baptismi, etiam Scotus sentit, et probat per illud, extra de Baptismo et eius effectu, Si quis. Ubi dicit Glossa, quod pronomen hoc, ego, non est de substantia formae, quoniam plenum sensum generat haec vox, baptizo, sine pronomine. Iterum argumentum est, de Consecratione, distinctione 4, Retulerunt ; ubi dicitur : Si quis dicit, Baptizo te, Baptismus est, si intendit baptizare.

 

Denique in his quae ex Thoma inducta sunt, doctores communiter concordant, Albertus, Bonaventura, Thomas de Argentina, Petrus, Richardus, Durandus, Scotus, et alii.

Durandus tamen affirmat non esse verum Baptismum, si quis iam baptizaret hoc modo, Ego te baptizo in nomine Christi : quia etsi ad tempus licuit taliter baptizare propter rationes et causam praetactam, tamen illa cessante, cessavit huiusmodi forma.

Scotus vero de hoc consultius loqui videtur, dicens se non audere dicere, quod sub forma illa sit Baptismus, nec oppositum : quia non legi, inquit, ubi fuerit illa dispensatio relaxata, et periculosum videtur in istis aliquid incaute asserere.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, An sola aqua simplex sit materia sacramenti Baptismatis, et cur hoc.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam iuxta praehabita, sacramentum est materiale elementum ; lex autem evangelica perfectissima est : ergo primum eius sacramentum, quod est Baptismus, debet esse nobilissimum elementum, aut in perfectissimo elemento, quod est ignis, institui.

Secundo, ignis est maxime purgativus ; Baptismus autem ad purgandum peccata est institutus.

Tertio, effectus et proprietates ac dispositiones spiritualium rerum ac divinorum potissime designantur per ignem, ut divinus Dionysius protestatur. Unde Apostolus fatur : Deus noster ignis consumens est. Ergo sacramentum hoc, quod est multarum spiritualium rerum signum, maxime debuit in elemento ignis institui.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Sacramentum Baptismi est maxime efficax et necessarium inter omnia sacramenta. Efficax, quia in eo character imprimitur, qui animam disponit ad divini luminis susceptionem, quemadmodum transparentia disponit vitrum ad receptionem luminis corporalis ; datur quoque gratia mundificans animam in Baptismo, et actus gratiae ad refrigerandum ardorem concupiscentiae. Haec autem oportuit dari in elemento quod sua proprietate multiplici omnia ista designaret, et hoc est aqua, quae est transparens ac pervia lumini, abluit, mundat. Aqua etiam apud omnes magis habetur in promptu, humanoque corpori convenientius applicatur quam ignis. Et quia lex Moysis lex fuit rigoris et timoris, lex autem Christi lex clementiae et amoris, convenit evangelicae legi primum sacramentum Baptismus in refrigerativo dulcique elemento, legi vero Mosaicae circumcisio cum cultello petrino.

 

Praeterea si quaeratur, quando Christus Baptismum instituit ; dicendum, quod primo insinuavit ipsum instituendum in Ioannis baptismo, et instituendum praedixit in Ioanne : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non intrabit, etc.

Tnstituit, ut in Ioanne fertur, cum ipse per suos discipulos baptizare exorsus est ; confirmavitque institutum facto, quando de latere eius fluxit sanguis et aqua ; et itidem verbo, post resurrectionem suam iubens Apostolis : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.

Haec Bonaventura in Scripto.

 

Hinc demum in Breviloquio scribit :

Cum principium nostrum reparativum, videlicet Verbum incarnatum, tanquam perfectissimum sufficientissimumque principium, reparare voluerit genus humanum per medicamina sacramentorum, ita quod nihil sit in eis superfluum, nil inordinatum, nil diminutum ; ita disposuit Baptismum et alia sacramenta, ut integrarentur secundum quod exigebat sua virtus, nostra salus, et noster morbus. Cumque virtus nos reparans, sit totius superbeatissimae Trinitatis virtus, quam sancta mater Ecclesia credit in animo, confitetur in verbo, et profitetur in signo, sub trium personarum proprietate, ordine, ac naturali origine ; et etiam virtus passionis Christi, qui fuit mortuus et sepultus, dieque tertia resurrexit : hinc ad horum expressionem, in primo sacramento hoc in quo primo et principaliter virtus haec operatur, debuit fieri expressio Trinitatis, nominatione distincta, quantum est de forma communi. Debuit etiam fieri expressio actus baptizandi cum trina immersione, ad expressionem mortis Christi, et sepulturae, ac resurrectionis post triduum. Rursus, quoniam salus nostra requirebat inchoari per regenerationem seu renovationem in esse gratiae conferentis esse spirituale, abstergendo immunditiam, effugando caliginem, refrigerando concupiscentiam, quae labefactat omnem communiter hominem : hinc decuit exhiberi hoc sacramentum in elemento habente conformitatem, ex naturali repraesentatione, ad triplicem istum effectum gratiae inchoantis nostram salutem. Cumque aqua sua puritate mundet, sua pervietate deferat lucem, et sua frigiditate refrigeret concupiscentiae ignem, ac inter omnia liquida maxime sit communis : hinc sacramentum hoc in aqua convenientissime est institutum.

Haec idem ibi.

 

In idem redit quod asserit Thomas :

Ex institutione (dicens) divina congruentissimum est Baptismum conferri in aqua. Primo, quoniam aqua ratione suae diaphaneitatis aliquid habet de lumine : sicque convenit Baptismo, qui habet vim illuminativam secundum quod in eo gratia datur. Secundo, quoniam aqua ratione suae humidilatis habet vim ablutivam : ideo competit Baptismo, in quo sordes culpae mundantur. Tertio, quia ratione suae frigiditatis habet vim refrigerativam, competitque Baptismo, in quo incendium fomitis mitigatur. Quarto, quia ut septimo de Animalibus dicitur, aqua maxime convenit generationi et augmentationi viventium, propter quod in principio mundi animalia ex aqua primitus sunt producta : unde convenit Baptismo, qui est spiritualis regeneratio. Quinto, quoniam aqua in cunctis mundi finibus invenitur. Sexto, quia faciliter et sine pretio potest acquiri : ideo convenit Baptismo, quod est generalissimum et maxime necessarium sacramentum.

 

Insuper, dum quaeritur, an fieri debeat in simplici aqua ; dicendum, quod mixtio aquae potest esse duplex. Una, quae tollit speciem aquae : sicut dum per putrefactionem aut digestionem transit in aliam speciem. Alia, quae speciem eius non tollit : ut dum modicum alterius rei ei miscetur. Itaque in aqua primo modo mixta fieri nequit Baptismus, quia non permanet vera aqua ; sed in aqua secundo modo mixta. Ut autem sciatur quando aqua sit ita vel ita mixta, pensandum, quod sicut diversitatem speciei in animalibus iudicamus ex diversitate figurarum, ita diversitatem specificam in elementis cognoscimus ex diversitate rari et densi : hinc si fiat tanta alteratio sive permixtio aquae, quod recedatur a termino raritatis et densitatis aquae, in actu vel in potentia, signum est quod sit species aquae transmutata. Et dico, in humor non condensatur et rarefit calido vel frigido, sicut aqua ; sed aliter, ut patet in oleo, vino et lacte. Denique, de lixivio aliqui dicunt, quod speciem aquae amisit, ideoque Baptismi materia esse non possit. Sed hoc non videtur, quia eadem ratione aqua transiens per minoras sulfureas et terras combustas, materia Baptismi esse non posset : quod falsum est. Lixivium enim ab alia aqua non differt, nisi in hoc quod per cineres transiit. Idcirco videtur dicendum, quod Baptismus in lixivio fieri potest sicut in aquis sulfureis, atque in aliis aquis quae ex terra per quam transeunt aut exeunt, immutantur.

 

Quaeritur quoque, an in qualibet aqua simplici fieri queat Baptismus. Et respondendum, quod aquarum diversitas quae est per diversos situs et loca, est accidentalis, idcirco non mutat speciem aquae : ideo in qualibet aqua tali, videlicet maris, fluminis, cisternae, fontis et stagni, fieri potest Baptismus. Porro Salvator tangendo in sui baptizatione aquas Iordanis, non illis tantum, sed toti speciei aquae regenerativam vim contulit, instituendo eam instrumentum Baptismi. In aqua quoque paludis potest dari Baptismus, nisi in tantum esset ingrossata, quod a vera aquae raritate recederet, ut si exsisteret lutum.

Haec Thomas in Scripto.

 

De his etiam scribit in tertia parte, quaestione sexagesima sexta, et addit :

Aqua suam puritatem et simplicitatem amittere potest dupliciter : primo, per commixtionem alterius corporis ; secundo, per alterationem. Quorum utrumque contingit dupliciter, utpote per artem et per naturam. Ars vero deficit ab operatione naturae, quia natura dat formam substantialem, ars accidentalem, quamvis applicando activa et passiva ad invicem, dispositive cooperetur ad substantialis formae productionem. Quacumque ergo transmutatione circa aquam facta per artem commiscendo seu alterando, non transmutatur species aquae. Ideo in tali fieri valet Baptismus : nisi forte aqua misceatur per artem in quantitate tam parva alicui corpori, quod compositum magis sit aliud quam aqua, sicut lutum magis est terra quam aqua, et vinum lymphatum magis est vinum quam aqua. Transmutatio vero quae fit a natura, interdum speciem solvit aquae : sicut dum aqua fit de substantia corporis mixti. Aliquando autem fit per naturam transmutatio aquae sine suae naturae specificae dissolutione, ut patet de aqua calefacta a sole. Et in qualibet aqua qualitercumque transmutata sine suae naturae corruptione, Baptismus fieri valet, non in aliis. Admixtio autem chrismatis non solvit speciem aquae. Porro, si ex luto aut alio ingrossato et inspissato exprimatur aqua subtilis, fieri potest in ea Baptismus ; consimiliter in lixivio et aquis sulfureis, quia non incorporantur corporibus mixtis, sed solum alterationem quamdam sortiuntur transeundo per corpora quaedam. Aqua vero rosacea est liquor rosae resolutus : idcirco in ea fieri nequit Baptismus, quemadmodum nec in aquis alchimicis ; sed in pluvialibus aquis, quoniam nullam proprietatem retinent alicuius corporis mixti : quod de aquis rosaceis et alchimicis dici non potest.

Haec in Summa.

 

Eadem Petrus.

 

Consonatque Richardus, et addit :

Nihil aliud ab aqua est materia Baptismi, comprehendendo sub aqua ablutionem quae fit in aqua (quae ablutio est materia proxima), et loquendo de baptismo fluminis, prout distinguitur a baptismo flaminis et sanguinis. Materia enim sacramenti naturalem debet habere similitudinem ad repraesentandum effectus sacramenti, etc.

Sciscitatur quoque Richardus, an aqua artificialis sit conveniens Baptismi materia. Videtur quod imo de aqua rosacea, quae non est quid mixtum, quoniam omne mixtum est grossius quacumque aqua naturali. Aqua autem rosacea non est grossior aqua qualibet naturali. In oppositum est quod quarto Meteororum ait Philosophus : Sciant artifices alchimiae, species rerum vere permutari non posse. Ergo de re quae est alterius speciei ab aqua, non potest fieri species aquae. Dicendum, quod nulla artificialis aqua est Baptismi materia, quia in aqua naturali dumtaxat instituit eum Christus. Nec aqua rosacea est veri nominis aqua. Nempe ut tertio libro loquitur Damascenus, natura rei per propriam cognoscitur actionem. Naturalis autem actio aquae rosacea alia est a naturali actione aquae verae ac naturalis, quoniam naturalis aqua etiam effective est humida ; aqua vero rosacea corpus exsiccat et constringit, et in sapore ac odore ab aqua distinguitur naturali ; sua quoque frigiditas ac perspicuitas alterius modi sunt quam perspicuitas et frigiditas aquae naturalis, quamvis hoc non semper sensu percipiatur. Est etiam composita ex quatuor elementis, et in substantia grossior est quacumque aqua naturali, si haec separata exstiterit ab omnibus partibus cuiuslibet alterius elementi, quamvis propter admixtionem suam cum terreis partibus sit in aliqua parte sua grossior quam aqua rosacea.

Haec Richardus.

 

Albertus demum praedictis consentit, eo quod de lixivio dictum est, dempto. In aqua (inquiens) mixta ubi solvitur species aquae, fieri nequit Baptismus, sicut est brodium pinguium vel aliorum, quod infrigidatum congelatur. Et constat, quod cervisia et urina, et lixivia quaedam quae multam habet admixtionem corporum acutorum, et aquae quas faciunt alchimistae ad mutanda metalla, huiusmodi sunt. Verumtamen si esset brodium non remotum a specie elementi, ex hoc quod coctum est, bene crederem in eo fieri posse Baptisma.

Haec Albertus.

Cuius dictum de lixivio, concordari potest cum verbis Thomae, de lixiviis distinguendo, prout in verbis Alberti insinuatur.

 

Praeterea, contra dicta obicitur de aqua quae fluxit tempore passionis de latere Christi, et fuit significativa Baptismi ; non tamen videtur fuisse aqua pura, cum in corpore mixto non sit huiusmodi aqua. Ad haec Thomas respondet :

Aqua fluens de latere Christi pendentis in cruce, non fuit humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, quia in tali humore fieri non posset Baptismus, quemadmodum nec in sanguine animalis, neque in vino nec in aliquo humore alicuius planta ; sed fuit aqua pura, miraculose progrediens a corpore mortuo sicut et sanguis, ad comprobandum veritatem dominici corporis contra Manichaorum errorem, quatenus per aquam ostenderetur vere compositum ex quatuor elementis, et per sanguinem ex quatuor humoribus.

Hac in tertia parte, quaestione sexagesima sexta.

 

Scotus item concordat inductis et dictis ex Richardo de aqua rosacea, quam non esse univoce aquam probat, quia aqua artificiales a tota sua specie habent aliquam qualitatem dissimilem aqua elementari. Idem patet ex generatione istarum. Impossibile namque est toti natura creata ex uno aliud generare, nisi servando determinatum processum per media determinata. Tota enim natura creata non posset ex aceto producere vinum immediate et statim, sed oportet redire ad primam materiam eis communem, quae est aqua, estque attracta in stipite vitis, ut tandem in uva convertatur in vinum. Et hac est doctrina Philosophi octavo Metaphysicae. Et patet ad sensum, quod ita est. Aqua autem artificiales ex quocumque sint, fiunt non servato naturae processu per media determinata ordinata. Si autem de aliquibus dubium sit, an in eis sit factus verus Baptismus, utendum est tribus maximis istis. Prima est, si possibilitas adest, via tutissima est eligenda. Secunda, si non adest possibilitas, via proxima tutissima est tenenda. Tertia, cessante impossibilitate, caute est supplendum quod impossibilitas prohibebat.

Haec Scotus.

 

Praterea de proprietatibus aquae propter quas convenientissima materia est Baptismi, scribit Guillelmus in suo Sacramentali :

Aquae sunt septem proprietates et operationes, quibus aquae vivae, id est gratiae sanctae Sancti Spiritus, comparatur. Prima est ablutio sordium. Secunda exstinctio ardorum. Tertia est submersio, qua necantur et suffocantur quae vivere nequeunt nisi in sicco. Ita in aqua Baptismi contribulantur capita draconum, id est capitalia vitia infernalium potestatum, originale quoque peccatum, et brutalitas in qua nascimur. Quarta est generativa fecunditas : nam et terrae nascentia sine aquis nequeunt germinare. Quinta est renovatio rerum, quae ex aquarum irrigatione aut superinfusione innovantur, ut in salicibus cernimus, quae postquam aruerunt, renovantur per pluvias. Propter quod in Iob fertur : Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere mortuus fuerit truncus eius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Merito ergo sacramentum regenerationis et renovationis est in aqua, atque per aquam fit. Sexta operatio est conglutinatio rerum, et congregatio a dispersione, et unitio a divisione, ut patet in pulvere dum aqua perfunditur. Sic aqua Baptismi fideles quasi in unam massam et in unum mysticum corpus conglutinat. Septima operatio est emollitio. Quemadmodum enim terra siccitate indurata, superfusione aquae mollitur ac apta efficitur ad formas vasorum et impressiones characterum ; sic cor humanum originali ariditate duratum, adspersione aquae baptismalis ad informationem gratiae disponitur, verbo Dei aperitur, impressionemque suscipit supernorum charismatum.

Haec Guillelmus.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An immersio in aquam sit de necessitate Baptismi, et quota requiratur.

 

Videtur quod necessaria sit.

Primo, quoniam tota caro originali peccato infecta est : ergo tota immergenda est aquae.

Secundo, quoniam per Baptismum Christo configuramur propter nos passo et sepulto. Christus autem toto corpore passus est, et sub terra in sepulcro absconditus. Ergo et baptizandus totus debet in unda Baptismi immergi, et quasi abscondi, protinusque educi.

 

In contrarium est, quod in quibusdam Ecclesiis datur Baptismus per solam adspersionem, sicut et quidam Sancti quosdam baptizasse leguntur, urceum aquae capiti superinfundendo.

 

Ad haec Albertus :

Inter omnes (inquit) consuetudines rationabilior est consuetudo Romanae Ecclesiae, quae ter immergit, quia in illa consuetudine actus conformatur formae sepulturae, effectuique Baptismi. Nempe (ut asserit Augustinus) una sua morte Christus nos a morte duplici liberavit, utpote culpae et poenae aeternae, seu corporis et animae : quamvis etenim corpus moriatur, tamen in morte detineri non potest. Si tamen semel tantum immergatur, puto corrigendum esse baptizantem ; sed puer nequaquam est rebaptizandus, quoniam plenum habet Baptismatis sacramentum. Itaque actus debet formae correspondere, quia in forma Baptismi exprimitur unitas essentiae, cum profertur, In nomine : cui unitati correspondet in figura unitas Baptismi ; trinitati quoque personarum correspondere debet trinitas immersionum, quae etiam correspondet triduo sepulturae. Hinc Chrysostomus in homilia super Ioannem : Triplex, inquit, fit immersio, ut discas quoniam Patris et Filii et Spiritus Sancti virtus Haec omnia implet. Damascenus quoque libro quarto, capitulo primo, contestatur : Quoniam typus mortis Christi est Baptismus, per tres immersiones tres sepulturae dies designantur. Sed et divinus et sanctus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, secundo ait capitulo : Sacra baptizandorum symbolica doctrina mystice docet, tribus in aqua demersionibus et elevationibus divinam triduo sepulturam Iesu signari. Et de hoc Magister in textu plura testimonia adducit.

 

Verum tunc quaeritur de rationibus Ecclesiarum semel tantum immergentium, et cur quaedam Ecclesiae non immergunt, imo semel aut bis baptizandum aqua perfundunt. Insuper aliqui sacerdotes dividunt invocationem Trinitatis secundum numerum immersionum, dicentes in prima immersione, In nomine Patris, et in secunda, In nomine Filii, et in tertia, In nomine Spiritus Sancti.

Et quaeritur, an homo sit baptizatus, si prima immersione facta, decedat ante secundam. Videtur quod non, quoniam non est baptizatus secundum formam veram Baptismi a Christo donatam. Dicendum, quod forma non est taliter dividenda, sed continue pronuntianda ad vitandum puerorum periculum. Si tamen eam quis dividat, et parvulus moriatur Patre nominato, ac una immersione completa, dico quod baptizatus est, quoniam supplet tunc summus Sacerdos quod minister explere non potuit. Idem puto dicendum, si Patre nominato, moriatur sacerdos. Insuper dico, quod perfundentes baptizandum aqua per totum corpus, vel quando potior pars, id est caput, immergitur et tingitur aquis, homo sic baptizatur ; sed non videtur mihi consuetudo laudabilis.

Porro, quod quidam quaerunt, an in balneo fiat Baptismus, aut in calida aqua, constat quod imo : quin imo si sacerdotes facerent moderate calefieri aquam, melius esset, quia interdum parvuli penetrantur sic frigore aquae, quod mortales contrahunt infirmitates ac moriuntur.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas circa haec rationabiliter scribit :

Baptismus ablutionem importat. Ablutio autem per aquam fieri potest non tantum immersione, sed etiam adspersione et effusione. Hinc utroque modo fieri potest Baptismus. Et apparet quod Apostoli taliter baptizaverint, cum leguntur una die tria millia, et altera die quinque millia baptizati. Ideo quando Ecclesiae consuetudo patitur, necessitasve incumbit propter defectum aquae, seu propter periculum pueri de cuius morte timetur, aut propter imbecillitatem sacerdotis puerum sustentare non valentis, potest Baptismus sine immersione celebrari. Verumtamen congruentissime fit trina immersio propter rationes praetactas. Est quoque nna totalis ablutio : sicut et in ablutionibus pure materialibus videmus aliqua frequenter in aquas demergi antequam eorum ablutio compleatur. Et hoc unitas intentionis in tribus immersionibus illis facit. Iterum, cum trina immersio non fiat ad significandum rem in sacramento contentam, quam oportet per materiam et usum sacramenti significari, sed significet rem significatam non contentam, quae significatio non est principalis ; ideo trina immersio non est de sacramenti necessitate. Si tamen omittatur contra consuetudinem Ecclesiae, graviter peccat ita omittens : idcirco per canones poena adbibetur. Cumque unitas intentionis in tribus immersionibus faciat unitatem Baptismi : hinc dum baptizans intendit ter, immergere, prima immersio non terminat eius intentionem, et per consequens nec esse Baptismi completur, nec per illam solam habet effectum, nisi per ordinem ad alias ; unde nec aliae superfluunt. Si autem unam solam intendit faeere immersionem, illa sola complet Baptismum, intentionem terminans baptizantis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione sexagesima sexta.

 

Idem Petrus.

 

Richardus vero addit :

In his observanda est consuetudo Ecclesiae. Ubi enim consuetum est baptizare immergendo, graviter peccat aliter baptizans, nisi quando necessitas imminet aliter agendi. Quae potest imminere ex debilitate baptizantis, si non adsit alius qui supplere velit ac possit actum baptizandi secundum consuetudinem illius Ecclesiae ; et item ex baptizandi infirmitate, aut quoniam totus natus non est ex utero, seu ex sufficientis aquae penuria. Ubi autem consuetudo Ecclesiae est baptizare non immergendo, ibi ita servandum est. Si autem totum corpus ablui nequeat, abluendum est caput tanquam principalior pars, potissime facies, quia in ea vigent sensus, atque post caput pectus, quoniam sedes cordis est quasi in pectore ; si tamen ambae hac partes ablui non valerent, magis abluenda est facies, quia in ea manifestiores sunt animae operationes. Unde credo, quod si caput infantuli baptizetur antequam alia pars egrediatur (quod aliquando est agendum propter mortis periculum), puer sit baptizatus. Si vero manus aut pes abluatur antequam aliqua alia pars egrediatur, dicunt nonnulli, quod puer sit baptizatus, quoniam anima est in qualibet parte corporis lota. Communius tamen tenetur, quod de lege communi non esset baptizatus, quamvis forsitan pietas Dei in tali casu suppleret. Hinc mortis periculo imminente, semper abluenda est illa pars corporis pueri quae ablui potest.

Amplius, servanda est consuetudo Ecclesiae quantum ad numerum immersionum ; convenientior tamen est consuetudo trinae immersionis, ob causas praetactas. Insuper sacerdos puerum debet tenere per latera, et versa facie ad aquam debet immergere : primo ita, quod habeat caput versus orientem, secundo versus aquilonem, tertio versus meridiem, ad significandum reformationem totius imaginis. Quae initiatur per fidem in rationali, quod significat conversio capitis pueri ad orientem, a qua parte est origo illuminationis hemisphaerii nostri, et initium motus caeli, sicut a dextra eius ; et promovetur per spem in irascibili, quod significat conversio capitis pueri ad aquilonem, ubi per quamdam similitudinem dicitur esse quasi pes caeli, et in hoc repraesentat soliditatem irascibilis per spem ; ubi etiam (secundum Philosophum secundo Meteororum) mare est altius, et designat elevationem irascibilis per spem ; consummaturque praedicta reformatio per caritatem in concupiscibili, quod repraesentat conversio capitis pueri ad meridiem, ubi et unde est magna caliditas, atque superius caeli, secundum Philosophum secundo Caeli. Nulla vero trium immersionum fieri debet verso capite pueri ad occidentem, quia ibi est occasus luminis, et sinistra caeli, secundum Philosophum secundo Caeli.

Haec Richardus.

 

Amplius, circa distinctionem hanc quidam doctores quaerunt, quid fuerit vis illa regenerativa quam Christus tactu suae mundissima carnis contulit aquis, et de cessatione legalium, et quando institutus fuit et obligare incepit Christi Baptismus, et cur circumcisioni successit, et an eam evacuavit. De quibus pertranseo, quoniam supra de ipsis tractatum est. Et sicut Bonaventura tenuit prima distinctione de sacramento in generali, quod vis eis collata, non sit nisi adsistentia potestatis divina, et ordinatio eorumdem ad sacramentales effectus ; ita hic tenet de Baptismo in speciali : quemadmodum etiam supra, pro confirmatione sua opinionis induxit, quod dominus Guillelmus Parisiensis approbavit determinationem magistri Alexandri de Hales taliter sentientis. Et ipse Guillelmus in suo tractatu sacramentali de Baptismo testatur et sentit, dicendo : Si quaesieris, an sanctificatio ex aqua sit ; dicendum quod non, sed a solo Deo auctore et datore, qui invocatus ad hoc adest atque adsistit, operaturque intus ad similitudinem et proportionem eius quod aqua operatur exterius. Et verba ista, Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, invocatio sunt summae et supergloriosissimae Trinitatis, et hoc per informationem et insinuationem, ac si diceret : Baptizo te, nominatim invocatis Patre et Filio et Spiritu Sancto ad sanctificandum te. Alii intellexerunt, in nomine, id est virtute vel ex parte et auctoritate Patris et Filii, etc.

Haec Guillelmus.

 

De cessatione demum legalium, et specialiter circumcisionis, Scotus scribit hic diffuse et bene, sequens positionem quam et S. Thomas aliique communiter.

Quod autem opinio illa Guillelmi, Alexandri ac Bonaventurae videatur dictis Sanctorum minus consonare quam aliorum positio, ostensum est supra.