Distinctio XI — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XI
SUMMA DISTINCTIONIS UNDECIMAE
Praecedenti distinctione ostendit Magister, in Sacramento altaris corpus et sanguinem Salvatoris vere realiter ac incomprehensibiliter contineri. Hic edocet, qualis sit illa conversio. Deinde pandit circa hoc quorumdam opiniones erroneas. Quo facto, solvit tres quaestiones communes. Prima est, cur Christus non sub specie carnis et sanguinis, sed sub formis panis et vini instituit carnem suam ac sanguinem esse sumenda. Secunda, cur sacramentum istud exhibetur sub duplici specie, cum tamen sub utraque totus sit Christus. Tertia, cur aqua miscetur vino in calice, et utrum necessario requiratur admixtio aquae.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, Utrum panis substantialiter ac instantanee et miraculose convertatur et transsubstantietur in corpus Christi, et vinum in sanguinem ; ita quod nec annihiletur substantia panis et vini, nec sub corpore ac sanguine maneat, nec in aliud resolvatur.
In hac quaestione multa tanguntur quae condependent. Et primo arguitur, quod panis non convertitur nec transsubstantiatur in corpus Christi. Videtur enim hoc derogare praestantissimo corpori Christi, quod tam vilis et inanimata res, manu hominum formata, convertatur in ipsum ; nec videtur hoc fieri posse sine mutatione et augmentatione corporis Christi.
Secundo, substantia panis non est sola materia, nec sola forma, sed utrumque simul immediate unitum ad constituendum unam naturam specificam, sicut in ceteris naturalibus materialibus rebus. Aut ergo materia panis convertitur in materiam corporis Christi, et substantialis forma panis in substantialem formam corporis Christi, puta in aninam eius rationalem ; aut tota illa substantia panis convertitur in solam materiam corporis Christi. Et quidquid horum dicatur, multa obiciuntur. Dictum est enim, quod in Sacramento corporis Christi ex vi sacramenti non continetur nisi caro ipsius, anima vero per concomitantiam : ergo forma panis non convertitur in animam Christi.
Tertio, subtractis omnibus accidentalibus formis a materiali substantia, non remanent nisi partes eius essentiales, quae sunt nuda materia et substantialis forma illius. Cum ergo facta consecratione et conversione panis in corpus dominicum, maneant omnes accidentales formae panis, videlicet quantitas eius et qualitas, non videtur aliquid converti in corpus Domini nisi nuda et prima panis materia, et forma eius substantialis intrinseca. Materia autem prima unius rei naturalis non potest converti in materiam primam alterius ; nec forma substantialis videtur in ipsam materiae essentiam convertibilis, cum forma et materia sint primo diversa.
Quarto, subtractis a pane eius dimensione seu quantitate ac ceteris accidentalibus formis, non manet quidquam de pane, nisi indivisibilis et incorporalis eius essentia : sicque corpus panis non converteretur in corpus Salvatoris.
Rursus, praehabituin est quod quantitas corporis Christi et formae ipsius accidentales sunt in sacramento per concomitantiam naturalem, ita quod in eas nihil convertitur, sed tantum in substantiam corporis Christi : et ita in ista conversione non est nisi transsubstantiatio rei indivisibilis in rem indivisibilem, cum sine quantitate non sit extensio neque materialis divisio. Res autem indivisibilis non dicitur corpus, et ita non esset hic transsubstantiatio panis in corpus Christi.
Praeterea operatio arguit formam et veritatem naturae. Cum ergo facta conversione maneant non solum formae accidentales, sed operationes etiam naturales, videlicet nutritio, generatio, corruptio, videtur substantia panis ibi manere. Nempe incredibile prorsus videtur, quod substantia aliqua solis accidentibus nutriatur, augeatur, aut ex accidentalibus formis generetur substantia : quae tamen omnia ex hostis consecratis posse fieri cernuntur.
Ecce materia ista difficultatibus plena est, ad quas successive ac distincte est respondendum.
Itaque Albertus ad istam respondens :
In hoc (inquit) sacramento est transmutatio, quae proprie transsubstantiatio appellatur, eo quod est a tota substantia rei unius in totam substantiam rei alterius, hoc est, a tota substantia panis et vini in totam substantiam corporis et sanguinis Iesu Christi quantum ad formam atque materiam, et desinit totum compositum panis et vini quantum ad substantialia, estque ibidem totus Christus quantum ad corpus et animam. In omni autem transmutatione necesse est haberi extrema, non tamen oportet in omni transmutatione haberi subiectum. Et est instantia in creatione, quia non est vere ac proprie transmutatio. Transmutatio namque proprie significat fieri rei, et exitum eius de potentia in actum. Cum autem res est in exitu et transitu illo, non est sub forma a qua est transmutatio, neque sub forma ad quam nisi in potentia tantum, et transmutatio actus est imperfectus ac permixtus potentiae. Hinc tale fieri non est sine motu, nec motus sine eo quod movetur : idcirco oportet aliquid subici tali transmutationi. Est autem transmutatio alia communiter sumpta, quae non est motus, sed mutatio sola. Et haec est duplex : una ab agente naturali seu physico, ut est generatio simplex absolute considerata ; et haec quoque eget subiecto, eo quod physice agens non agat nisi subiecta sibi materia in quam agat. Alia est ab agente primo infinitae virtutis, cuius transmutatio est sine motu et indivisibilis, in qua nihil est nisi exsistentia huius ex illo, et post esse suum substantiale : ideo in ea non oportet subici materiam aliquam, et non habet nisi terminos, non autem subiectum commune, quod in transmutatione naturali est tertium.
In hac autem conversione seu transsubstantiatione non est mutatio aliqua de qua philosophi sint locuti. Quamvis autem transsubstantiatio praesupponat aliquid ex quo est seu fit transsubstantiatio (aliter non esset transmutatio), non tamen hoc remanet. Nam sicut actui creationis in quantum actio est primi agentis, nihil subicitur ut subiectum, sic transsubstantiationi nihil subicitur ut subiectum. Differunt autem penes terminum a quo : quia in creatione terminus a quo, est nihil ; in transsubstantiatione vero terminus a quo, est ens. Hinc transsubstantiatio est alicuius a quo, non alieuius in quo. Et quamvis sit mutatio a tota substantia, non tamen est in nihil, nec manet ibi substantialis forma ipsius panis, nec transsubstantiatio ista dicit mutationem ullam in Christi corpore, sed in pane.
Denique in materia ista, sicut in materia de superbeatissima Trinitate, non sunt sufficientia verba quae exprimant modum operationis divina, sed balbutiendo resonamus pro posse Dei excelsa. Et puto quod mutatio ista verius transsubstantiatio nuncupetur, sicut et quidam antiqui dixerunt.
Hinc instantanea est, ab infinita Dei procedens potentia, cui competit agere in instanti ; et completur in fine prolationis verborum, seu ultimo eius instanti ; et proprie non vocatur miraculum, quamvis sit omnium mirabilium maximum. Hinc concedo, quod transsnbstantiatio ista non est naturalis nec miraculosa, sed valde mirabilis. Miraculum namque proprie sumptum, est quod fit prater spem, et hoc est arduum insolitum. Haec autem transsubstantiatio non fit praeter spem, sed cum certitudine spei, quia, ex verbis Christi spes de eius eventu certificatur ; neque insolita est. Quamvis etiam in materia huius sacramenti sit potentia obedientiai ad istum effectum, attamen potentia illa nil addit super essentiam rei. Nam si per intellectum ab invicem separentur, quaeritur an substantia illa adhuc sit in potentia obedientiali ad omnia quae Deus de ea vult facere. Si dicatur quod non, hoc esset haereticum ; si sic, habetur propositum vel itur in infinitum.
Item transsubstantiatio ista non est annihilatio substantiae panis et vini. Quidquid enim convertitur in aliquid, eo ipso non convertitur in nihil, cum aliquid et nihil contradictorie opponantur. Substantia autem panis convertitur in corpus Christi, substantia quoque vini in sanguinem ; nec tamen manent in se, nec in aliquo sui in Christo. Et ista responsio magis est consona dictis Sanctorum quam aliae duae : quarum una dicit eas annihilari, alia vero dicit eas simul cum corpore Christi ac sanguine remanere. Etenim prima illa quamvis sit minus comprehensibilis, magis tamen est eligenda, quia auctoritatibus Sanctorum concordat, quorum inspirala revelatio praeiudicat argumentis. Porro, res mutatae dicuntur manere aut non remanere, secundum exigentiam sum mutationis. In mutatione enim quae est de subiecto ad subiectum, manet subiectum, et non accidens. Manet, inquam, subiectum secundum materiam et formam et totum compositum. In mutatione autem quae est de non subiecto ad subiectum (sicut in generatione), vel de subiecto ad non subiectum (ut in corruptione), manet materia, non forma substantialis ant accidentalis. Verum in hac mutatione seu transsubstantiatione quae est de tota natura et substantia subiecti in substantiam totam alterius, accidentia manent, et de substantialibus nihil : imo est aliud secundum quod per transsubstantiationem est corpus Christi factum ; idcirco non est conversum in nihilum. Et cum dicitur, De pane fit corpus Christi, ly « de », solum notat ordinem.
Praeterea alia opinio dixit substantiam panis manere : quia cum corpus Christi sit glorificatum et gloriosum, potest simul cum alio corpore esse, et quoniam manent ibi effectus panis, qui sunt reficere, sapere, et fit ibi divisio. Cui opinioni obicitur, quia secundum eam verificari non posset quod ait Salvator de pane : Hoc est corpus meum. Et rursus, iuxta eam accidentia illa ducerent intellectum in substantiam panis, non in corpus Christi invisibile ibi ; et ita non haberent rationem signi : quod est contra rationem sacramenti. Hinc ista opinio nullum iam habet (ut aestimo) defensorem.
Haec Albertus.
Insuper Thomas circa haec plenius scribens :
Opinio (ait) quae dicit substantiam panis in sacramento post consecrationem manere simul cum corpore Christi, incompetens est huic sacramento, impossibilis atque haeretica. Incompetens, quoniam impediret venerationem huic debitam sacramento. Esset namque idololatriae occasio, si adoratio latriae exhiberetur hostiae, substantia panis ibi manente. Esset quoque contra significationem sacramenti, quoniam species non ducerent in verum corpus Christi per modum signi, sed in substantiam panis. Esset etiam contra usum sacramenti, quia iam cibus iste non esset pure spiritualis, sed etiam corporalis. Est item impossibilis, quia impossibile est aliquid esse ubi prius non fuit, nihil in ipso mutato, nec aliquo mutato aut converso in ipsum : nec posset per miraculum fieri, sicut quod aliquid esset animal rationale mortale, et non esset homo. Aliter etenim se habere nunc et prius, est idem quod moveri seu mutari. Si igitur corpus Christi esset sub sacramento nunc et non prius, oporteret aliquem motum aut mutationem intervenisse. Nulla autem mutatio facta est in pane secundum istam opinionem. Ergo oportet corpus Christi esse mutatum saltem localiter, ut dicatur, Corpus Christi est hic, quia per motum localem huc venit, sicque oporteret corpus idem numero ad diversa loca simul et semel venire : quod constat impossibile esse. Est quoque haereticum, quia non esset verum, Hoc est corpus meum ; sed, Hic est corpus meum.
At vero accidentia panis eadem numero remanent : cuius ratio assignatur in littera ex parte usus sacramenti, tam quantum ad manducationem spiritualem, quae est per fidem, ut scilicet fides maioris sit meriti ; tam quantum ad manducationem sacramentalem, quoniam horrori esset, corpus et sanguinem Domini sub propria specie sumere, atque infidelibus irrisioni. Est et alia causa ex parte sacramenti, quoniam spiritualia in sacramentis per sensibilia ostenduntur : cumque verum corpus Christi sit cibus spiritualis, non corporalis, oportuit ut per similitudines cibi corporalis significaretur et sub eis contineretur.
Si autem quaeratur, an substantialis forma panis, facta consecratione remaneat ; respondendum quod non, triplici ratione. Primo, quia in qualibet transmutatione seu conversione, terminus « a quo » est eiusdem generis cum termino « ad quem ». Id autem ad quod terminatur conversio, non est forma tantum, neque materia tantum, sed substantia actu exsistens : quod declarant verba, quae hoc faciunt quod designant. Unde cum in eis exprimatur per istud pronomen « hoc », substantia actu composita, oportet quod id quod convertitur in corpus Christi, sit substantia composita, non materia tantum panis. Ergo forma substantialis panis non manet. Secundo, quoniam frustra maneret. Accidentia quippe manent ut sint signa, quia manent ad hoc ut per ea de substantia subiacente cognitionem accipiamus, cum sint sensibilia, et ad cognitionem intelligibilium via. Forma autem substantialis non est quid sensibile, sed ordinata ad influendum esse substantiale. Cumque substantia panis ibi non maneat, forma substantialis frustra ibi maneret. Tertio, quoniam accidentia non immediate ducerent in corpus Christi, sed in substantialem formam panis manentem : sicque significationi sacramenti aliquid deperiret.
Verum his obici potest primo, quia quod non convertitur in aliquid corporis Christi, oportet facta consecratione manere ; sed forma substantialis panis non convertitur in aliquid corporis Christi, quia si sic, maxime converteretur in animam Christi, in quam, iuxta praehabita, nihil convertitur.
Secundo, panis est res artificialis : ergo forma eius est accidens, igitur manet quemadmodum accidentia cetera.
Tertio, secundum Commentatorem libro de Substantia orbis, primoque Physicorum, oportet in materia intelligere dimensiones ante formas substantiales aliquo modo in generabilibus et corruptibilibus : alias esse non possent diversae formae in partibus diversis materiae, cum divisio non fiat nisi secundum quantitatem ; sed dimensiones panis manent, ergo et forma eius substantialis.
In oppositum est, quod forma substantiali accidentibusque remotis, non manet nisi subiectum commune, quod certum est non posse converti in aliud.
Et respondendum ad primum, quod anima non est forma uniformiter perficiens suum corpus quoad totum et quoad singulas eius partes : imo singulae partes recipiunt ab anima perfectionem eis proportionalem. Hinc quamvis in animam Christi nihil convertatur secundum quod est totius corporis perfectio, tota tamen substantia panis transsubstantiatur quantum ad formam suam atque materiam, in corpus Christi totum, secundum quod intelligitur accepisse congruentes perfectiones in singulis partibus, quia sic exstat organicum et materia animae propria.
Ad secundum, quod quamvis ars per se ipsam non valeat substantialem introducere formam, attamen potest hoc virtute naturae, qua utitur in sua operatione ut instrumento : ut patet in hoc quod aquam convertit in vaporem, et aerem in ignem, igne mediante. Ita etiam per commixtionem farinae et aquae et per ustionem ignis, potest sequi forma substantialis qua panis est panis. Si autem non esset forma substantialis quae est per artem inducta, per quam panis est panis, substernitur forma substantialis accidentali, videlicet forma farinae. Triticum enim iam a sua specie est corruptum, quia non manet eius operatio, ut queat sibi simile generare.
Ad tertium, quod dimensio quae intelligitur ante formam substantialem, non habet esse completum, cum non sit dimensio terminata : terminatio namque dimensionis est per formam. Dimensiones vero quae manent post consecrationem, sunt dimensiones terminatae, cum habeant terminatam mensuram atque figuram.
Nunc perscrutandum, an in hac conversione substantia panis annihiletur. Dicendum, quod opinio dicentium hoc, duo ponit sub disiunctione, scilicet : quod materia panis resolvitur in praeiacentem materiam, vel quod annihilatur ; et quantum ad utrumque, est falsa. Si enim in praeiacentem materiam resolveretur, hoc non posset intelligi, nisi quod vel esset materia sine omni forma : quod implicat, cum materia per essentiam suam sit ens in potentia, et actus eius est forma : et ita si esset sine forma, esset in actu, et non esset in actu. Vel, ita quod resolvatur in materialia elementa : quod esse non valet, quoniam elementa illa aut manerent in loco eodem, et oporteret quod sub illis speciebus esset aliud corpus quam corpus Christi, atque quod illud materiale corpus esset simul cum dimensionibus panis, et multa huiusmodi inconvenientia sequerentur ; vel non essent in loco eodem, et sic esset motus localis illius elementi materialis : quod esse non potest, quoniam sentiretur mutatio talis, si esset. Praeterea, cum motus localis necessario sit successivus, oporteret quod illud materiale elementum prius relinqueret unam hostiae partem quam aliam. Cumque transsubstantiatio sit instantanea, sequeretur alterum duorum : vel quod aliquando sub aliqua parte hostiae non esset verum corpus Christi, neque substantia panis, nec materiale elementum, quod iam recessit ab illa parte ; vel quod aliquando sub eadem parte hostiae esset corpus Christi et materiale elementum, quod impossibile est. Ideo dici non potest, quod resolvatur in praeiacentem materiam.
Conformiter, dici non potest quod annihiletur, eo quod omnis motus denominetur a termino « ad quem » : sicut motus ad albedinem, dicitur dealbatio. Hinc sola transmutatio cuius terminus esset nihil, posset annihilatio appellari. Quod in ista conversione dici non potest, cuius terminus est corpus Christi : quia nihil potest incipere hic esse, cum non fuerit prius hic, nisi per motum aut mutationem sui sive alterius terminatam ad ipsum aliquo modo. Ideo si conversio illa non terminaretur ad Christi corpus, oporteret quod corpus illud esset in altari per motum sui localem, quod reprobatum est supra. Falsa est ergo opinio illa.
Praeterea dum quaeritur, an panis possit in corpus Christi converti ; dicendum, quod in mutationibus naturalibus, invenitur mutatio quaedam secundum quam nihil variatur de intrinsecis rei, sed solum extrinseca, ut in motu locali ; alia quoque mutatio in qua variatur quod inest accidentaliter enti, sicut in augmentatione et alteratione ; alia vero mutatio quae pertingit usque ad formam rei substantialem, ut generatio atque corruptio. Nulla autem est naturalis mutatio quae possit ad materiae mutationem pertingere, quia materiam praesupponit, quemadmodum quodlibet agens secundum operatur praesuppositis his quae sibi sunt data a primo agente. Et haec principia oportet manere in operatione naturae, ut primo Physicorum habetur. Quemadmodum autem esse compositi, quod ex praesuppositione materiae natura producit, operationi naturae subicitur ; ita ipsa materia actioni subicitur primi agentis, a quo esse suum potentiale imperfectum sortita est. Sicque actio Dei pertingit usque ad ipsam materiam et eius variationem, ita quod sicut natura facit hoc totum esse hoc totum, ut ex toto hoc aere totam hanc aquam ; sic Deus facit ex materia ista signata illam. Cumque materia signata sit individuationis principium, ideo hoc solius Dei operatione fieri potest, ut hoc individuum demonstratum fiat illud individuum demonstratum. Et talis conversio est in hoc sacramento, quia ex hoc pane fit hoc Christi corpus.
Hinc patet, quod ista conversio differt ab omni conversione naturali in quatuor. Primo, quia ad primam pertingit materiam, quod in aliis non contingit. Et quia materia est primum subiectum, cuius non est subiectum aliud ; idcirco secundo differt in hoc, quod ista conversio non habet subiectum ut illae. Tertio, quod in naturalibus conversionibus convertitur totum in totum, non autem partes essentiales in partes : totus namque aer convertitur in aquam, materia vero aeris non convertitur in aliquid, imo eadem manet ; forma quoque non convertitur, sed recedit, et introducitur alia. Sed in hac conversione totum convertitur in totum, quoniam panis fit corpus Christi ; et partes etiam convertuntur, quia materia panis fit materia corporis Christi ; et substantialis forma panis similiter fit illa forma quae est corporis Christi. Quarto, quia in naturalibus conversionibus transmutatur et id quod convertitur, et id in quod convertitur. Nempe quod in alterum convertitur, semper transmutatur corruptione. Id vero in quod aliquid naturaliter convertitur, si sit simplex conversio,transmutatur per generationem, ut dum aqua generatur ex aere ; si autem sit conversio cum additione ad aliud praeexsistens, illud cui additur, transmutatur per augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi, sicut in nutrimento. Sed hic, hoc ipsum in quod fit conversio, erat praeexsistens, et non ei additur : quia ut dictum est, illud quod convertitur, convertitur in ipsum secundum totum et secundum partes eius omnes. Unde et in transsubstantiatione id in quod terminatur conversio, utpote corpus Christi, nullo modo transmutatur, sed solum panis qui convertitur. Itaque conversio ista sub nulla conversionum naturalium continetur. Aliquam tamen convenientiam habet cum transmutatione nutrimenti, in quantum utraque conversio fit in aliquid praeexsistens ; differt quoque ab ea, in quantum hic non fit aliqua additio termino conversionis ut ibi.
Sed obici potest, quia conversio accidens quoddam est, et omne accidens est in subiecto ; nec potest dici, quod huius conversionis subiectum sit panis, nec corpus Christi, quia non est idem subiectum mutationis, et terminus a quo vel ad quem : ergo panis nequaquam in corpus Christi convertitur.
Respondendum, quod transmutatio naturalis ponit actum imperfectum, ut dicitur tertio Physicorum. Cumque idem sit subiectum actus perfecti et imperfecti, oportet quod subiectum transmutationis naturalis sit id quod postmodum est subiectum actus perfecti, videlicet formae ad quam tendit motus, et non ipsum iam perfectum. Transmutatio vero huius conversionis non dicit actum aliquem imperfectum, sed solum quamdam successionem perfectorum, non actuum tantum, sed et subsistentium rerum. Successio quoque est in succedentibus sibi, quemadmodum ordo in ordinatis ; et iuxta regulam in primo libro traditam de relativis, erit ista relatio ordinis huius successionis realiter in pane qui convertitur, non in corpore Christi, nisi secundum rationem, quoniam permanet immutatum.
Quaeritur quoque, an conversio ista sit successiva. Dicendum, quod causa cur mutatio est successiva, est distantia eius quod movetur, a termino motus. Distantiam dico, non solum secundum loci dimensiones aut quantitatis, sed et secundum repugnantiam formae aut naturae. Ideo ubi nihil est repugnans formio introducendae, forma recipitur in instanti praesente agente, ut in illuminatione diaphani ; similiter in forma subito inducenda in materia plene parata. Quemadmodum autem aer subiacet soli ad recipiendum lumen ab eo, ita natura creata divino imperio, ut protinus fiat in ea quidquid vult Deus. Aliqua tamen efficit successive, operando in nobis secundum modum nostrum. Quod tamen contingit quando est distantia maior seu minor eius quod transmutatur, a termino transmutationis. Cumque conversio ista essentiam attingat materiae, secundum quam separatis per intellectum formis ac dispositionibus, una res non magis convenit cum re ista quam cum illa, non potest accipi maior et minor distantia a termino, quia hoc singulare demonstratum, quantum ad hoc quod convertitur in corpus Christi, tantum distat ab alio singulari suae speciei, quantum a singulari speciei alterius. Hinc conversio ista fit in instanti.
Sed obici potest, quoniam impossibile est aliquid in eodem instanti esse corpus Christi et panem : ergo non est idem instans in quo est primo corpus Christi, et in quo est ultimo panis. Sed inter duo instantia est medium tempus, ut sexto Physicorum probatur. Ergo conversio ista est successiva.
Et respondendum, quod ista obiectio a diversis diversimode solvitur. Nam quidam concedunt, quod sit assignare ultimum instans in quo est panis, sicut et primum instans in quo est corpus Christi, propter hoc quod in quodam toto tempore fuit panis, et ita in quolibet instanti temporis illius. Unde quidam istorum dicunt, quod unum est instans secundum rem in quo est panis et corpus Christi, sed differt secundum rationem : quia in quantum illud instans est finis praeteriti temporis, in eo est panis ; in quantum vero principium est futuri, in eo est corpus Christi. Sed hoc stare non valet, quoniam contradictoria simul esse secundum rem impossibile est ; et constat, quod secundum rem maxime simul sunt, quae sunt in eodem instanti secundum rem. Hinc impossibile est duo contradictoria simul esse in eodem instanti quod unum est secundum rem, quantumcumque differat ratione : quia ex illa ratione non habet ordinem ad mensuratum et ad tempus, euius est terminus, sed ad animam considerantis.
Hinc alii dicunt, quod istud « nunc » est quodam modo unum realiter, et modo quodam diversum. Et ponunt exemplum de duabus lineis se langenlibus, de quibus constat quod habent duo puncta, quae tamen coniunguntur in uno puncto lineae continentis : contigua enim sunt, quorum termini sunt simul. Conformiter dicunt, quod esse panem et esse corpus Christi in altari, conliguantur : et ita est unum instans extra mensurans, in quo primo est corpus Christi, et ultimo panis ; et tamen sunt duo instantia, si accipiamus duo tempora quibus mensuratur esse panis in altari, et esse corporis Christi : sicque inter duo instantia quasi conliguala, non oportet tempus medium esse. Sed nec istud potest salvari, quia cum punctum sit terminus linere, quae potest esse mensura intranea atque extranea, possibile est et puncta assignare intrinseca et extrinseca. Instans autem est terminus temporis, quod nunquam est mensura nisi extrinseca : ideo non est accipere instans, nisi quod se habeat instar puncti extra iacentis. Unde positio ista redit in idem impossibile cum prima.
Ideo tertii dicunt, quod sicut quarto Physicorum probatur, in toto tempore non est accipere nisi unum « nunc » secundum substantiam ; et quod numerentur duo instantia, hoc est secundum ordinem temporis ad motum et actionem quam mensurant. Ideo si sumantur duo instantia respectu eiusdem motus, prout tempus mensurat principium et finem motus illius, ita oportet inter duo instantia esse intermedium tempus, sicut inter principium motus et finem eius est medius motus. Si autem accipiantur duo instantia per comparationem ad motus diversos, secundum quod mensurant principium unius et finem alterius, sic inter duo instantia non est tempus medium : sicut nec motus est medius inter principium unius motus et finem alterius. Ideo, cum quies mensuretur tempore, sicut et motus, duo instantia sunt se invicem consequentia, quorum unum mensurat finem quietis in quo erat panis, aliud vero mensurat principium quietis in quo est corpus Christi. Sed hoc iterum stare non valet, quia instantia temporis distinguuntur per comparationem ad motum illum a quo tempus habet unitatem aut multitudinem : ad quem comparantur non solum sicut mensura ad mensuratum, sed et sicut accidens ad subiectum, puta ad motum caeli, qui exstat continuus, et interruptionem non patitur secundum naturam. Ideo qualitercumque signes duo instantia in tempore, semper est accipere tempus medium, quia est accipere inter quaelibet momenta motus caeli motum medium : idcirco inaliis motibus non differet, sive comparentur diversa instantia ad motum eumdem, sive ad diversos. Patet quoque quod ista positio contradicit Philosopho Physicorum octavo, quo probat quod inter quoslibet motus contrarios est media quies : quod non oporteret, si duo instantia modo iam tacto possent se invicem consequi.
Hinc alii dicunt, quod ista conversio, cum sit supra naturam, non habet ordinem ad motum caelestem : unde nec mensuratur tempore, quod est mensura motus caeli, sed instanti. Ideo inconveniens non est, si duo instantia succedant sibi invicem sine tempore medio, prout dictum est primo libro, de motu angelorum. Verum nec hoc potest stare, quoniam ista conversio sequitur motum prolationis verborum, qui reducitur ad mensuram motus caelestis, quemadmodum illuminatio sequitur ad motum localem quo defertur illuminans. Hinc oportet quod instantia in ista conversione accipiantur secundum mensuram caeli motus.
Propterea alii dicunt, quod non est simul signare ista duo instantia in quorum uno primo fit corpus Christi, et in alio ultimo panis : sic enim de necessitate esset inter ea tempus medium. Tamen utrumlibet eorum per se potest signari. Sed hoc iterum nihil est, quoniam designatio nostra nil facit ad hoc quod tempus intersit vel non intersit. Propter quod si sint duo instantia secundum rem, in quorum uno est panis ultimo, atque in alio corpus Christi primo, sive signentur a nobis, sive non, oportet tempus medium esse.
Ideo aliter dicendum est, quod scilicet non est designare ultimum instans, sed ultimum tempus in quo est panis. Inter tempus autem et instans non necessario est medium tempus, sicut inter duo instantia. Et veritas huius patet ex hoc quod octavo Physicorum ait Philosophus, quod quando ex albo fit nigrum, in toto tempore mensurante motum alterationis erat album, sed in ultimo temporis illius instanti est nigrum. Unde secundum ipsum, non est dicendum, quod in toto tempore illo sit album, sed in toto tempore illo praeter ultimum instans seu nunc. Cumque ante ultimum nunc temporis alicuius, non sit accipere penultimum, sicut nec ante ultimum punctum lineae penultimum ; ideo non est accipere ultimum instans in quo erat album, sed ultimum tempus. Consimiliter est de mutationibus quae sunt termini motus, sicut generatio est terminus alterationis : quia cum ex aere fit ignis, in toto tempore praecedentis alterationis erat aer, praeter ultimum instans in quo est ignis. Ideo, cum conversio ista sit terminus alicuius motus, puta prolationis verborum, in toto tempore praecedente exstitit panis praeter ultimum instans, in quo est Christi corpus.
Praeterea dum quaeritur, an ista conversio miraculosior, potentior, seu mirabilior sit omni alia mutatione ; dicendum, quod quanto aliquid est permanentius, tanto difficilius transmutatur. Et quia subiectum in qualibet mutatione naturali manet, ideo in omni mutatione tali, materia maxime manet, cum sit omnium mutationum subiectum. Hinc mutatio quae attingit materiam, difficilior est et maioris virtutis ostensiva quam quaecumque transmutatio alia, ex parte eius quod transmutatur. Cumque creatio et conversio ista pertingant ad materiae essentiam, constat eas maioris esse ostensivas virtutis quibuscumque aliis, in quibus mutatur vel forma substantialis, vel accidentalis, vel locus exterior. Et inter has duas videtur creatio, absolute loquendo, praecellere : quia per ipsam essentia materiae producitur. Ex quo sequitur, quod materia per hanc conversionem a producente possit in alterum transmutari : Sed ex parte eius ad quod est mutatio, ipsa mutatio quae est in unione humanae naturae cum divina persona, excellit has omnesque alias in difficultate : ideo est ipsa miraculum omnium miraculorum.
Si autem obiciatur, quod in hac conversione maior est resistentia, quia oportet totum in totum converti, ideo et difficultas maior ; dicendum, quod in actione potest esse resistentia dupliciter. Primo, ex parte agentis, quando videlicet ex agente contrario virtus eius debilitatur. Secundo, ex parte effectus, dum ex contraria dispositione impeditur effectus. In actionibus demum in quibus agens non patitur, prima resistentia locum non habet, sed solum secunda. Idcirco in operationibus divinis non attenditur difficultas penes resistentiam ad agentem, sed penes impedimentum ad effectum. Magis autem impeditur effectus per subtractionem potentiae recipientis, quam per rationem contrariae dispositionis : quia contraria dispositio non impedit effectum, nisi faciendo potentiam esse indispositam. Ideo maior est difficultas in creatione, ubi omnino materia non praeexsistit, quam ubi praeexsistente materia est aliquid quod effectui, contrariando, repugnat.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima quinta ; et scripta ibidem continentur in istis.
Quibus Petrus concordat, eiusque dicta continentur in his. Et inter cetera loquitur :
Quamvis unius una sit ultima forma completiva, tamen multae sunt formae materiales disponentes. Hinc quamvis anima sit ultima humani corporis forma, in quam non transit panis seu forma eius substantialis, habet tamen aliam formam corporalem complexionis seu mixtionis, et in hanc transit forma panis.
Haec Petrus.
Concordat Richardus, qui etiam de conversione formae substantialis ipsius panis testatur :
Tota substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi, ita quod materia in materiam, et forma in formam, non in illam per quam corpus habet esse completum, quoniam illa est anima intellectiva, sed in formam corpoream incompletam, per quam corpus habet incompletum esse, etiam in gradu corporeitatis.
Haec Richardus.
Circa cuius verba est obscuritas magna, quia videtur duas substantiales ponere formas in corpore Christi. Similiter, circa verba Petri obscuritas oritur, prout infra tangetur.
Porro Bonaventura :
Panis (inquit) praecise convertitur in id cum quo similitudinem habet. Nam super similitudinem hanc fundatur institutio sacramentalis, et advenit sanctificatio verbi. Cumque panis similitudinem tantum habeat cum corpore Christi, idcirco convertitur tantum in illud ; non in deitatem, neque in animam, nec in sanguinem aliquid panis convertitur. Corpus tamen non est in sacramento sine istis, quoniam sanguis est ibi concomitanter ratione commixtionis, anima ratione coniunctionis, deitas ratione unionis.
In his verbis videtur Bonaventura sentire, quod non sit ibi conversio totius substantiae in totam substantiam naturae assumptae. Opinionem quoque quam sequitur Thomas de instanti conversionis istius, dicit esse fugam, non veram solutionem. Et addit : Tempus seu instans, quod est mensura ultimi « esse » panis et primi « esse » corporis, potest dupliciter considerari seu accipi. Primo, ut duratio propria uniuscuiusque, sicut ait Philosophus : Unumquodque propria periodo mensuratur. Quae periodus cum re incipit ac desinit, et ita sunt diversae mensurae discontinuae, atque diversa instantia consequenter se habentia in uno continuo, sicut sunt duo esse, utpote panis et corporis Christi. Si autem accipiatur instans secundum mensuram communem, quae est tempus continuum, non intercisum, ut est mensura motus primi mobilis, vel etiam prout consideratur secundum essentiam, non secundum esse ; tunc accipitur determinatum instans secundum nostram significationem. Signetur ergo unum instans in tempore, in quo ultimo est panis ; signetur et alterum instans in quo primo est corpus. Ego dico, Non signetur, quia non est significare duo instantia consequenter se habentia in uno continuo. Unde quodlibet horum per se significari potest, sed duo simul impossibile est signare. Sicque patet, quod in alio et alio instanti secundum rem, et secundum quod est mensura realis ac propria, habent esse panis et corpus Christi in hostia, quamvis secundum mensuram communem duo instantia immediate signare non contingat.
Haec Bonaventura.
Praeterea Thomas de Argentina tangit hic aliqua contra dicta ex S. Thoma, Petro et Richardo, de conversione formae substantialis ipsius panis in quamdam formam corporis Christi, et de hoc infra dicetur. Ait quoque, quod quaedam rationes Doctoris communis, quibus probat substantiam panis non remanere facta conversione, non concludant, praesertim quod ait, corpus Christi ibidem de novo esse non posse, nisi per sui localem adventum, vel per alicuius conversionem in ipsum. Et constat, quod in hoc multi contradicunt eidem, etiam Richardus. De his autem infra plenius est dicendum.
At vero Henricus de ista materia scribit valde prolixe Quodlibeto nono ; et sicut in Scripto super secundum tetigi, ipse posuit duas formas substantiales in homine : unam naturalem eductam de potentia materiae, ad quam (ut opinatus est) terminatur generatio naturalis, quam dixit non esse intellectualis naturae ; aliam infusam, ad quam terminatur creatio, rationalem et intellectualem. Ad quod opinandum, sumpsit occasionem ex conversione quae fit in sacramento : quia (ut dictum est) in ea est conversio totius in totum, hoc est totius substantiae panis in totam substantiam corporis Christi. Tota autem seu integra substantia panis non est sola eius materia, sed ipsa simul cum sua forma substantiali. Nec tota illa substantia convertitur in solam materiam corporis Christi, sed in materiam illam ac formam, et non in animam intellectualem, quae non vi sacramenti, sed per naturalem concomitantiam fertur in sacramento consistere. Ergo praeter eam est in corpore Christi alia forma substantialis, per quam ponitur in esse corporeitatis, in quam forma substantialis panis converti asseritur.
Verum quoniam super secundum reprobata est copiose opinio illa ponentium plures formas substantiales in eodem composito, non oportet de hoc nunc immorari.
Sed remanet difficultas, in quam formam substantialem convertatur substantialis forma panis, si tamen in substantialem formam convertitur. Siquidem secundum Bonaventuram, materia et forma panis in solum corpus, non in eius animam nec formam substantialem converti creduntur. Est ergo hic grandis, imo et maxima difficultas. Propter quod docet Henricus, ut in his nulla pars pertinaciter defendatur, nec aliquid temere asseratur, ne incurratur periculum asserendo quidquam de Christo et corpore eius, atque conversione panis in ipsum, quod non sit verum : imo, quod maioris est auctoritatis, Innocentius Papa III hoc ipsum edocuit et decrevit.
Praeterea, qualiter positio S. Thomae atque sequacium eius queat salvari, non video, nisi per modum quem tangit Henricus. Nempe (ut patuit) Thomas aptissime tenet, in homine non esse nisi unam formam substantialem, videlicet animam rationalem, quam frequenter dicit in sacramento hoc contineri, non vi conversionis factae in ipsam, sed concomitanter ; et nihilo minus, sicut allegatum est modo, dicit Formam substantialem panis converti in formam corporis Christi, vel (ut verbis utar ipsius) in formam quae est corporis Christi : quod iuxta documenta ipsius B. Thomae, nequit intelligi de aliqua accidentali forma corporis Christi, cum et accidentia corporis Christi, quantitas, qualitas, etc., concomitanter in sacramento exsistant, secundum ipsum, nec substantiam in accidens converti fatetur. Hinc (ut tangit Henricus) pro horum concordia posset forsitan dici, quod forma panis convertitur in formam corporis Christi, non secundum quod est intellectualis aut rationalis, sed ut largitur materiae esse corporeum. Hanc tamen positionem Henricus non tenet, quia secundum eam forma panis vere converteretur in essentiam animae rationalis, quamvis non secundum gradum eius superiorem.
Itaque, circa haec scribit Henricus :
Firmissime credendum, panem in Christi corpus converti. Non tamen adeo certum est, quid in verbis his nomine corporis debet intelligi, an scilicet sola maleria, ut habens partem extra partem sub quantitate ; aut materia talis cum esse corporeo, non includendo in ratione corporis ipsam substantiam animae ; vel materia cum substantia animae, ut dat esse corporeum, inclusa in ratione corporis ; vel materia cum aliqua forma substantiali corporea, alia ab anima. Et quidquid horum dicatur, seu quocumque horum modorum corpus sumatur, plenissime est credendum quod panis in verum corpus Christi convertitur, et taliter credere sufficit. Nec in his quae fidei sunt tutum est definire, ubi neque Ecclesiae, neque sapientium auctoritas, neque perspicua ratio definivit : quia si quid falsum definiretur ac pertinaciter defenderetur, esset haereticum.
In huius quaestionis decisionem multa hic scribit hic doctor, quibus contradictum est super secundum, et etiam super primum : ut quod secundum doctrinam Aristotelis, anima intellectiva non est forma constituens hominem in esse specifico, sed substantia separata, atque in cunctis hominibus numero una : ita quod anima quae est intrinseca hominis forma, sit mortalis instar animarum brutalium, et quod artistae nunquam posuerunt contrarium horum. Verum, sicut praehabitum est super secundum, omnia ista sunt falsa, vel saltem incerta, et mulli artistae tam Christiani quam Sarraceni, tam Graeci quam Arabes, conscripserunt quod secundum intentionem Aristotelis, anima rationalis intellectiva vere est hominis forma substantialis intrinseca, et numero hominum numerata. Et hoc Thomas, Albertus, Aegidius et alii plures in libris Aristotelis valde exercitati, in multis locis specialibusque tractatibus diligentissime probaverunt ; Avicenna quoque et Algazel, multique alii gentiles expositores testati sunt, quamvis impissimus Averroes iuxta suas perfidias aliter sensit, et tantos errores dixit fuisse de mente summi illius Philosophi.
Amplius, Scotus circa haec prolixius scribit, de pluralitate formarum substantialium in eodem plura commemorans, et tandem cum praelata opinione Henrici concordans, quod in homine praeter animam rationalem ponenda sit alia substantialis forma, in quam dicit substantialem formam panis converti. Imo et addit, in aliis quoque animalis praeter animam eorumdem ponendam esse aliam formam substantialem. Unde sic scribit : Dico, quod corpus Christi per se includit materiam, et ad minus formam unam mixti, priorem forma seu anima intellectiva ; atque per unam hanc formam est in actu partiali, ae per eam est proprium receptivum animae intellectivae, quamvis per eam non sit in genere corporis, ut corpus est genus, nisi per reductionem. Et in istud compositum, quod per se est pars hominis, fit per se conversio panis, quasi totius in totum, et partium in partes ; et per consequens haec forma est formalis terminus conversionis : quae forma manet eadem, sive anima uniatur corpori, sive non, quia haec prior est anima naturaliter, saltem in informando. Et in triduo mortis Christi mansit in corpore Christi, anima non manente ibidem : ideo in triduo fuisset eadem res huius sacramenti, si sacramentum tunc mansisset : quia in triduo illo forma corporeitatis non fuit separata a materia in Christo, et per consequens nec separata a materia sua ut in Eucharistia.
Haec Scotus.
Qui iterum ait : Forma animae non manente, corpus manet : ideo universaliter in quolibet animato necesse est ponere formam illam qua corpus est corpus, et aliam qua est animatum. Et loquor de corpore prout est altera pars compositi, manens in suo proprio esse absque anima : propter quod habet formam qua est corpus hoc modo.
Rursus scribit :
Concedo, quod totale esse totius compositi est principaliter per unam formam, et illa forma est qua totum compositum est hoc ens, et illa est ultima forma adveniens omnibus praecedentibus formis. Sicque totum compositum dividitur in duas partes essentiales, scilicet : in proprium actum, qui est haec ultima forma completiva, et in propriam potentiam, quae includit materiam primam cum omnibus praecedentibus formis. Ex hoc tamen non sequitur, quin in toto includantur plures formae, non quidem specifice constituentes compositum illud, sed tanquam quaedam inclusa in potentiali istius compositi. Cuius exemplum est in composito ex partibus integralibus. Quanto enim animatum est perfectius, tanto requirit organa plura, et probabile quod distincta specie per formas substantiales. Tamen ipsum est verius unum : verius, inquam, id est perfectius ; non autem verius, id est indivisibilius.
Haec Scotus.
Quocirca dici potest, quod recte Philosophus dixit : Eaedem opiniones infinities iterantur. Etenim has opiniones erroneas de pluralitate substantialium formarum in uno composito, Aristoteles et Commentator ex proposito reprobarunt, praesertim Aristoteles ipse ; et ambo reprehenderunt Platonem, eo quod in eodem homine diversas posuit formas substantiales in diversis partibus eius seu organis. Ista quoque opinio super secundum satis est improbata, Periculosum etiam videtur, in Christo praeter animam eius rationalem ponere aliam formam substantialem. Et quod Henricus et Scotus iste arguunt de corpore Christi in triduo sepulturae, si tunc reservatum fuisset in hostia consecrata ab hora consecrationis factae in Coena, quod in hostia quoque obisset, et ita non mansisset ibi, nisi corpus defunctum, ac per consequens non eadem res contenta, imo sola materia non formata, si non fuit in eo nisi unica forma substantialis, videlicet anima rationalis ; solvi potest ex dictis super tertium, quoniam corpus illud mansit Verbo unitum, sicut et anima : unde Verbum vicem animae supplevit in corpore illo, non informando nec animando, sed conservando in esse ; et ita mansit idem numero corpus, et quoad hoc exstitit eadem res contenta.
Insuper multa obicit Scotus contra rationes quibus sanctus Doctor reprobat opiniones dicentium, substantiam panis et vini, facta consecratione, in sacramento manere, seu annihilari, aut in praeiacentem resolvi materiam. Verum obiectiones illae videntur inutiles, cum videantur periculosis erroribus aliquo modo favere, et destructioni eorumdem resistere. Nihilo minus verum est, quod rationes illae in disputatione scholastica non multum convincunt, sicut nec aliae rationes naturales adductae ad probationem eorum quae fidei sunt. Hinc in talibus magis pensandus est fidelis affectus et pia intentio arguentis, quam vis argumentorum in se. Atque in talibus debent se doctores catholici mutuo adiuvare, magis quam impugnare.
Postremo, de his copiose scribit in praeallegato tractatu Aegidius :
Primum (inquiens) principium, quod est Deus oinnipotens, potest convertere aliquid in aliud praeexsistens, quoniam immediate attingit materiam ut est quid, id est essentiam eius ; et agere potest praeter motum et transmutationem. Hinc eius virtute converti potest substantia panis in corpus Christi. Nam quantum ad praesens, inter Deum et agens naturale duplex est differentia. Prima est, quoniam naturale agens agit per motum et transmutationem ; Deus vero sine motu et transmutatione potest producere aliquid. Agens namque naturale agit ut instrumentum primi agentis : de ratione autem instrumenti est, ut agat motum a principali agente. Ex quo sequitur differentia alia, utpote, quod naturale agens, prout producit res ex materia aliqua, prius attingit eam ut est quanta, quam ut est quid. Materia namque ut est quid et solum in potentia atque secundum suam essentiam, subiectum motus esse non valet, cum (secundum Philosophum) nullum impartibile proprie moveatur. Hinc id cui ex sua natura non convenit agere nisi per motum, non potest materiam ut est quid, operando attingere. Deus vero universitatis ereator, sicut cuncta ex nihilo sine motu produxit, sic in instanti in omnibus agere, materiae quoque essentiam operando, convertendo et transsubstantiando attingere potest. Ex his duabus differentis patet, Deum altissimum duo posse quae agens naturale non potest. Primum est, quod postquam forma cessit in potentiam materiae, agens naturale non potest ex eadem materia eamdem numero formam rursus producere : quia non agit nisi per motum, de cuius unitatis ratione est continuatio : ideo motus intercisus, idem numero nequit redire.
Haec Aegidius circa primam propositionem tractatus illius.
Deinde in secunda propositione testatur :
Cum res convertitur in aliquid praeexsistens, non est possibile quantum converti in quantum. Istud prolixe declarat ; quod tamen a multis negatur, dicentibus quod Deus absoluta potentia potest quodlibet creatum in quodcumque creatum convertere. Quod et Richardus ac Scotus tuentur.
Consequenter decima propositione fatetur :
Quamvis totus Christus sit in qualibet parte hostiae, non tamen est concedendum, quod sit in partibus hostiae infinitis. Quamvis enim omne continuum sit divisibile in infinitum (loquendo de partibus continuis secundum materiam, cum divisibile ex indivisibilibus constare seu integrari non queat) ; non tamen continuum est divisibile in partes infinitas secundum speciem. Nam dari posset tam parva particula panis, quod sub minori non posset salvari species panis, dicente Philosopho : Omnium natura constantium certa est ratio et mensura magnitudinis et augmenti. Ex quibus consequitur quod ait in propositione undecima : Sic Christus est in qualibet parte hostiae, quod tamen in punctali hostiae parte nec est Christus nec pars Christi ; et hoc ideo, quia in parte punctali non est panis neque substantia eius. Christus autem dicitur esse in hostia, quia ibi panis in corpus suum conversus est. Verumtamen si punctum vocetur etiam minima pars in qua species panis potest salvari, sic posset dici Christus esse in parte punctali hostiae consecratae.
Porro propositione vicesima sexta affirmat :
Corpus quod est altera pars compositi, nec praedicatur de toto composito, materiam solam significat. Si ergo in tale corpus substantia panis converteretur, in solam materiam esset conversa. Corpus autem tripliciter sumitur. Primo, pro trina dimensione : et ita est species quantitatis continuae. Secundo, pro coniuncto ex materia et forma corporeitatis ; et ita est genus in praedicamento substantiae, et praedicatur de homine ac leone et lapide. Tertio, pro ipsa materia organizata, quae est pars animalis, et informatur ab anima.
Insuper addit Aegidius, quod materiae ita sumptae competit modus quantitatis seu modus quantitativus, et sic potest corpus vocari, nec modus ille aliquid reale superaddit materiae. Quantitati autem per se convenit extensio, et materiae per quantitatem ita extensae convenit habere partem extra partem. Et sicut una pars quantitatis ab alia parte quantitatis distinguitur, sic una pars materiae sic extensae, ab alia : sicque materia modum quantitativum sortitur ; sic quoque materia quae secundum se quid indivisibile nominat, ratione modi quantitativi corpus potest vocari, et quoddam totum ex suis partibus constans. Ideo, quamvis in solam materiam exsistentem in Christo substantia panis converteretur, adhuc dici posset, quod ibi esset totius in totum conversio : utpote totius substantiae panis, in totam illam materiam seu in totum corpus sic sumptum. Rursus, materia taliter sumpta potest dici quid compositum, puta ex partibus suis, et panis dici posset in rem compositam esse conversus.
Si autem poneremus in quolibet composito unam tantum formam substantialem, et diceremus, quod in Christo non fuit forma substantialis nisi anima rationalis, oporteret nos dicere, quod panis substantia in sacramento convertitur dumtaxat in materiam corporis dominici : corporalia enim in spiritualia converti non queunt. Omnes autem concedunt, quod totus Christus exsistat in hostia, cum tamen in animam eius nihil conversum sit. Nam anima eius in sacramento est solum concomitanter.
Verum ponendo plures formas substantiales in Christo ceterisque compositis, dicendo, quod corpus Christi per aliam formam est corpus, et per aliam animatum, potest esse duplex respondendi modus de conversione substantiae panis in corpus Christi. Primus, quod talis conversio fit in materiam organizatam, quae potest corpus vocari. Cumque materia organizata, loquendo de organizatione physica, non dicat nisi solam materiam ; ideo secundum istum modum tota substantia panis converteretur in solam materiam. Secundus est, quod corpus non dicat solam materiam, sed materiam cum forma corporeitatis : sicque panis dicatur converti in corpus Christi, et forma in formam. Quid vero horum sit verum, non est huius theorematis definire.
Sed hoc dico, quod si possibile est materiam panis converti in materiam corporis Christi, et formam substantialem panis in substantialem formam corporeitatis corporis Christi ; conversio totius substantiae panis in solam materiam corporis Christi non est impossibilis reputanda. Primo, quia materia non contrariatur formae substantiali. Secundo, quoniam omnes formae substantiales de quibus nunc sermo, de potentia materiae educuntur, sicque quodammodo virtualiter in ea clauduntur. Tertio, quoniam materiae competit actualitas ex forma, et simili modo formae convenit potentialitas possibilitasque ex materia. Convertitur autem materia panis in materiam corporis non qualitercumque, sed prout est in corpore Christi extensa seu in partibus multis, et non ut est indivisibilis tantum. Denique iste modus, quod scilicet tota substantia panis convertitur in solam materiam illam, videtur valde probabilis. Verumtamen, quia nil prohibet quaedam falsa probabiliora videri quibusdam veris, ideo huic opinioni non assentio absolute, quia de veritate eius mihi non constat.
Aliam vero opinionem non intelligo, utpote quod in corpore Christi sit forma substantialis alia quam anima, in quam formam convertatur ipsius panis forma substantialis. Nam ponere plures formas substantiales in eodem composito, multas habet difficultates, quas solvere nescio. Nempe si non eamdem formam dicunt superius atque inferius, ut si aer non per eamdem formam est aer et corpus ac substantia, et dum ex aere fit ignis, remanet in aere forma per quam erat corpus et substantia, quamvis amota sit forma qua exstitit aer : non ergo in tali generatione generata est substantia, nec corrupta. Eadem ergo est forma quae dat esse specificum et totum ordinem praedicamenti. Alia quoque multa inconvenientia mihi insolubilia, hanc opinionem sequuntur, ut quod partes definitionis non essent unum, quia non dicerent unam naturam, sed solum dicerent unum, quoniam essent in eodem : et ita superiora de inferioribus praedicarentur denominative, non essentialiler ; et multa huiusmodi. Habet nihilo minus opinio ista specialem difficultatem, prout ad propositum pertinet de corpore Christi. Si namque ponamus multas in eodem composito formas, et substantia panis convertitur in corpus Christi : quia materia convertitur in materiam, et forma in formam, ergo tota substantia panis convertitur in corpus quod dicit aggregatum ex materia et forma. Et constat quod corpus sic acceptum, de composito praedicetur. Sequitur ergo quod tale corpus sit Christus, eo quod Christus sit homo, et omnis homo est corpus sic sumptum, sicque panis conversus esset in Christum : quod nullus concedit. Hanc ergo opinionem de multitudine formarum substantialium in eodem non capio, nec tamen ob hoc his quae fidei sunt minus assentio : quia in eis captivandus est intellectus. Quid ergo dicimus ? Scio quod substantia panis convertitur in verum corpus Christi, et in illud numero idem quod ascendit in caelum. Hoc tradidit Christus, hoc tenet Ecclesia, hoc sufficit mihi. Cui autem non sufficit hoc, investiget (salvis fidei fundamentis) eum reverentia ac timore, qualiter sit illud corpus. Ego autem malo in mea simplicitate persistere, quam de arduis temere iudicare.
Haec Aegidius.
Ex cuius dictis patet difficultas huius materiae. Tamen quod ait, secundum eos qui ponunt unam dumtaxat formam substantialem in Christo, esse dicendum quod tota panis substantia in solam materiam corporis Christi convertatur, non est universaliter verum, cum Thomas, Albertus, Petrus, Richardus, multique alii pluralitatem formarum in eodem negantes, dicant totum converti in totum, non m materiam tantum, imo materiam in materiam et formam in formam, iuxta sensum praehabitum.
Item quod ait, materiae organizationein nil superaddere essentiae materiae, posset pati instantiam. Quid enim est organizatio nisi organorum formatio ? Haec de quaestione ista sufficiant. Obiecta autem satis soluta sunt aut infra solventur.
Infra quoque addentur verba Guillelmi de ista materia.
QUAESTIO II
Consequenter quaeritur, Per quae verba ac nomina aptius exprimatur haec supernaturalis conversio ; an scilicet istae sint verae : Panis fit corpus Christi ; Vinum fit sanguis Christi ; Panis potest esse seu fieri corpus Christi ; De pane factum est corpus Christi ; Quod fuit panis, est corpus Christi.
Videtur quod non, quia in hac conversione non manet commune subiectum, ratione cuius unum extremorum possit praedicari ac verificari de alio, et praetactae propositiones queant admitti ; et tamen sancti Patres talibus propositionibus frequenter sunt usi, ut partim habetur in textu, et plenius in Decreto, de Consecratione. Verum ista et consimilia argumenta ex responsionibus solvuntur sequentibus.
Itaque Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, ad ista respondet :
Quemadmodum Sancti testantur, panis transit in corpus Christi, et vinum in sanguinem. Hinc omnes propositiones transitum designantes, sunt concedendae in istis, ut quod panis transit in corpus Christi, et transsubstantiatur ac suo modo mutatur in illud, et item quod panis fit corpus Christi. Omnes quoque illae negandae sunt in quibus non significatur huiusmodi transitus, sicut dum dicitur, Panis est corpus Christi. Hinc asserit Damascenus, quod sicut panis et vinum per nutrimentum transeunt in corpus hominis praeexsistens, sic panis transit in corpus Christi. Quod tamen est partim dissimile, quia per istam conversionem corpus Christi nequaquam augetur neque mutatur.
Hanc responsionem allegat et approbat in Quodlibetis Henricus.
At vero Thomas plenius hic respondet, et primo ad istud, utrum conversio ista exprimi possit per verbum substantivum alterius temporis quam praesentis, dicendo, Quod est panis, erit corpus Christi ; vel, Quod est corpus Christi fuit panis :
Haec (inquiens) conversio differt ab omni alia mutatione, quia in ista non est accipere subiectum commune, sed duos terminos tantum ; in omni vero naturali mutatione est subiectum commune. Hinc cunctae locutiones exprimentes mutationem per quam importatur ordo termini ad terminum, conceduntur in ista materia, ut haec : Panis convertitur in corpus Christi. Locutiones vero quae exprimunt identitatem subiecti, non sunt proprie concedendae. Sed quia in hac conversione est aliquid simile identitati, puta communitas specierum quae manent hinc inde, quamvis non sint conversionis huius subiectum ; ideo etiam tales locutiones interdum a Sanctis sunt positae, ut identitas non referatur ad subiectum, sed ad species easdem. Ideo tales locutiones cum sint impropriae, non sunt extendendae. Cumque propositio ista quae est, Hoc fuit illud, vel, Quod est hoc erit illud, expresse importet identitatem subiecti mutationis propter naturam relationis ; ideo non est simpliciter concedenda. Itaque quod in libro de Sacramentis ait Ambrosius, Quod ante consecrationem exstitit panis, post consecrationem est corpus Christi, exponendum est sic : Quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi.
Haec Thomas.
Quae responsio videtur procedere iuxta aliam eius responsionem, qua dicit per ly « hoc » demonstrari aliquod commune manens sub utroque termino idem : quae secundum praehabita a multis non acceptatur. Unde nec verior videtur propositio ista, Quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi, quam locutio illa Ambrosii. Nil enim assignabile est quod primo fuit panis, et postea fit corpus Christi. Ideo locutio S. Ambrosii videtur sic exponenda : Ante consecrationem fuit panis, et post consecrationem est corpus Christi, id est, in corpus Christi conversus est.
Porro cum quaeritur, an ista sit vera, Panis fit corpus Christi, Thomas respondet : Cum dicitur, Hoc fit illud, dy hoc ex vi locutionis importat subiectum factionis, quod utrique termino est commune : ideo non est proprie concedenda.
Cui responsioni obicitur praeinducta Antisiodorensis responsio ; et ipsemet sanctus Doctor dixit in hymno de Sacramento : Verbum caro panem verum verbo carnem efficit, fitque sanguis Christi merum, etc. Quamvis autem in factione naturali subiectum factionis utrique termino sit commune, non tamen in factione hac supernaturali, in qua totum transit in totum. Unde et Damascenus quarto asserit libro : Christus panem et vinum fecit corpus suum et sanguinem.
Si vero obiciatur, quia omne fieri terminatur ad factum esse ; sed haec nunquam erit vera, Panis factus est corpus Christi : dicendum, quod loquendo secundum exigentiam huius materiae, ista est vera, Panis factus est corpus Christi, id est, in corpus Christi conversus est. Haec enim factio non est nisi transsubstantiatio, qua totum transit in totum ; atque (ut sauctus ait Hilarius libro de Trinitate) non res sermoni, sed sermo rei debet esse subiectus. Hinc in omni tractatu, secundum exigentiam materiae est loquendum.
Praeterea ad istud, utrum ista sit vera, De pane fit corpus Christi, Thomas respondet :
Secundum Philosophum primo Physicorum, in rebus permanentibus dicimus per se, Hoc fit hoc ; in non permanentibus autem, per accidens. In non permanentibus demum proprie dicitur, Hoc fit ex hoc ; et per accidens, in permanentibus. Si enim aliquando dicatur aliquid fieri ex permanente, hoc est in quantum cum re permanente intelligitur aliquid non permanens : ut cum dicitur, Ex aere fit statua, intelligitur ex aere non figurato. Sicque locutio ista, Ex hoc fit hoc, principaliter exprimit ordinem terminorum ad invicem, et per consequens quandoque unitatem subiecti. Unde quandoque importat tantum ordinem, sine hoc quod importet subiectum, ut cum dicitur, Ex mane fit meridies, id est post mane. Et ita conceditur ista, Ex pane fit corpus Christi, si ly « ex » non denotet subiectum et quasi causam materialem, sed tantum ordinem conversionis ad invicem. Sed haec, De pane fit corpus Christi, est minus propria, quoniam praepositio ista, « de », consubstantialitatem denotat, ut tangit Ambrosius. Tamen aliquando ponitur « de » pro « ex », sicque potest ista concedi, De pane fit corpus Christi, sicut, Ex pane.
Quaeritur quoque, an haec sit vera, Panis potest esse corpus Christi. Respondetur, quod cum potentia pertineat ad subiectum, non est dubium, quod cum dicitur, Panis potest esse corpus Christi, importatur unitas subiecti : ideo non est concedenda, quia nil panis unquam erit corpus Christi. Sed sicut conceditur ista, Panis convertitur in corpus Christi ; ita et ista, Panis potest converti, etc., quia cuius est potentia, eius est actus, ut dicitur in libro de Somno et vigilia.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in tertia parte, quaestione septuagesima quinta, ad omnia ista sub una quaestione respondet, ubi et istam concedit, Panis fit corpus Christi :
Haec (dicens) conversio panis in corpus Christi, quantum ad aliquid convenit cum creatione et transmutatione naturali, et quantum ad aliquid differt ab utraque. Est enim commune his tribus ordo terminorum, ut scilicet post hoc sit hoc. Nam in creatione est esse post non esse ; atque in hoc sacramento post substantiam panis est corpus Christi ; in transmutatione quoque naturali, ignis post aerem. Rursus commune est eis, quod praedicti termini non sunt simul. Convenit autem conversio ista cum creatione, quia in nulla carum est aliquod subiectum utrique extremorum commune : cuius contrarium est in omni naturali transmutatione. Convenit item conversio ista cum transmutatione naturali in duobus, quamvis non similiter. Primo, quoniam in utraque unum extremum transit in aliud, ut panis in Christi corpus, et aer in ignem ; sed non ens non convertitur in ens. Verumtamen aliter accidit hoc in utraque : quoniam in conversione hac sacramentali, tota substantia panis transit in totum corpus Christi ; in transmutatione vero naturali, materia unius suscipit formam alterius, forma prioris deposita. Secundo conveniunt in hoc, quod utrobique remanet aliquid idem (quod non contingit in creatione), attamen differenter : quia in transmutatione naturali manet eadem materia, in conversione autem hac eadem accidentia.
Ex quibus accipi potest, qualiter in his diversimode sit loquendum. Cum enim in nullo trium praedictorum, extrema sint simul, idcirco in nullo eorum potest per verbum substantivum praesentis temporis unum extremum praedicari de alio. Non enim dicimus, Non ens est ens ; vel, Panis est corpus Christi ; aut, Album est nigrum ; seu, Aer est ignis. Sed in omnibus his, propter ordinem extremorum possumus uti hac praepositione, ex, quae, ordinem notat. Unde dicere possumus, Ex non ente fit ens ; Ex aere fit ignis ; Ex pane fit corpus Christi. Cumque in creatione unum extremorum non transeat in aliud, non possumus in creatione uti verbo conversionis, dicendo, Non ens convertitur in ens : quo verbo uti possumus in hoc sacramento, sicut in transmutatione naturali. Verum quia in hac conversione, tota substantia in totam substantiam mutatur, proprie transsubstantiatio nuncupatur. Iterum, quia in hac conversione non est commune subiectum, ea quae verificantur in conversione naturali, non sunt concedenda in ista. Et primo constat, quod potentia ad oppositum consequitur subiectum : ratione cuius dicimus, Album potest esse nigrum, Aer potest esse ignis, quamvis haec secunda non sit ita propria sicut prima, quia subiectum albedinis, in quo est potentia ad nigredinem, est tota substantia albi ; subiectum vero formae aeris, est pars eius. Unde cum dicitur, Aer potest esse ignis, verificatur ratione partis per synecdochen. Porro in hac conversione et creatione, quia nullum est commune subiectum, non dicitur quod unum extremorum potest esse aliud, ut quod non ens possit esse ens, vel panis possit esse corpus Christi. Eadem quoque ratione non potest proprie dici, quod de non ente fiat ens, aut de pane corpus Christi : quia ly « de » notat causam consubstantialem, quae consubstantialitas extremorum in naturalibus transmutationibus attenditur penes convenientiam in subiecto. Consimili ratione non conceditur, quod panis erit corpus Christi, vel fiet corpus Christi ; quemadmodum nec in creatione conceditur, quod non ens erit ens, aut fiet ens : quia hic modus loquendi verificatur in transmutationibus naturalibus ratione subiecti. Nihilo minus, quia in hoc sacramento, facta conversione, manet aliquid idem, ut accidentia panis, possunt secundum similitudinem quamdam aliquae harum locutionum concedi, videlicet : quod panis fit corpus Christi ; vel, Panis erit corpus Christi ; vel, De pane fit corpus Christi : ut nomine panis intelligatur non substantia panis, sed in universali hoc quod sub speciebus panis continetur, sub quibus primo continetur substantia panis, et postea corpus Christi.
Haec idem in Summa.
Cuius hoc ultimum dictum rursus procedit secundum verba eius praetacta, cum tamen pateat quod nec accidentia illa, nec panis unquam erit corpus Christi.
Concordat Petrus dictis ex Thoma in omnibus.
Albertus quoque his consonat. Hanc tamen, Panis fit corpus Christi, negat ; attamen non secundum illum sensum et modum quo eam concessi.
At vero Bonaventura :
Conversio (ait) ista est singularis, quoniam totum transit in totum virtute supernaturali. Ideo non est identitas panis ad corpus Christi, neque causalitas. In corpore quoque Christi nulla est innovatio, nec in pane ulla est ordinatio ad istam conversionem, secundum causas inferiores. Ex his quatuor regulae eliciuntur.
Prima est, quod omnia verba significantia identitatem panis ad Christi corpus, reddunt falsum sermonem : idcirco sunt exponendae sive negandae tales locutiones, ut cum dicitur, Panis est corpus Christi. Similiter, non sunt recipiendae cum relativo. Secunda regula est, quod omnia verba significantia innovationem circa corpus Christi, false dicuntur de ipso ; quae autem designant conversionem ac transitum, vere dicuntur. Et quoniam generari dicit innovationem, fieri vero potest transitum designare, sicut cum dicitur, Hoc fit illud ; idcirco cum verbo fiendi possunt concedi, non cum verbo generandi. Hinc ista magis est propria, Panis fit corpus Christi, quam ista, De pane fit corpus Christi. Tertia regula est, quod cum nulla sit ordinatio panis ad corpus secundum causas inferiores, ideo verba hoc significantia, sicut hoc verbum, potest, absolute dictum, faciunt falsam locutionem : ut cum dicitur, Panis potest esse corpus Christi. Si autem dicatur ordinatio secundum causas superiores, locutio vera est : ut si dicatur, Panis potest converti a Deo. Quarta regula est, quod cum nulla sit ad istud in pane causalitas, sed solum transitus eius in corpus dominicum, omnes propositiones causalitatem importantes reddunt locutionem impropriam. Unde impropriae sunt cum praepositionibus « de » et « ex », prout notant causalitatem, non ut insinuant ordinem. Itaque solum illa oratio est vera ac propria, in qua est verbum significans non identitatem nec innovationem nec ordinationem naturalem, sed solum conversionem, cum praepositione importante non causam sed transitum : sicut dum dicitur, Panis convertitur in corpus Christi.
Haec Bonaventura.
Idem Argentinensis et Scotus.
Praeterea, circa haec scribit Guillelmus in suo Sacramentali :
In hoc Sacramento altaris, ipse panis vitae a fidelibus quaeritur, ut ipsemet eos se ipso reficiat, atque ipsorum visceribus ipse inhaereat. Ex quo apparet, substantiam panis materialis in sacramento post adventum caelestis ac vivifici panis nullatenus remanere. Dignum quippe et iustum est, ut adveniente vero et vivifico pane, cedat ei materialis ac visibilis panis substantia, et recedat ab accidentibus et a forma sua visibili, relinquens cam tanti ministerio sacramenti. Nec est contra naturam ullo modo, sed iustitia et ius Creatoris, ut ei advenienti honorem deferat creatura, videlicet panis, relinquens ei penitus locum suum. Hoc pia et veridica tenet fides. Et haec est intentio seu ratio transsubstantiationis, ipse transitus substantiae panis materialis visibilis ob adventum vivifici panis, salvata forma et veritate accidentium ad ministerium sacramenti. Non enim potest dici generatio vivifici panis fieri ibi, cum iam ante consecrationem sit panis ille in se illaesus ac integer ; neque corruptio panis materialis, cum eius forma substantialis ibi non maneat, sed desinat esse, materia quoque ipsius panis formam panis vitae non induat, neque addatur materiae seu corpori panis vitae, videlicet Christi, neque accrescat.
Haec Guillelmus.
Qui de his plura conscribit quas satis intricata videntur, nec intelligenda sunt quasi substantia panis recedat per resolutionem sui in praeiacentem materiam, aut per localem vel realem discessionem ; aut quod substantialis forma panis desinat ibi esse per relapsum aut cessionem in potentiam materiae, sed per veram et realem transsnbstantiationem substantiae panis in corpus dominicum, quod advenit ibi non per descensum aut recessum a caelo, neque per aliquem motum localem, sed absque sui mutatione incipit ibi esse per transsubstantiationem substantiae panis in ipsum, secundum expositionem praehabitam. Quanquam doctor praefatus in eodem libro hinc inde aliqua scribat quae alium modum et aliam causam praesentia ; corporis Christi in Sacramento altaris videntur praetendere, sicut dum ait : Quia ergo non per medium quasi transiliens aut transvolans de altari in altare, vel in aliud quodcumque, aut a solio gloriae suae desiliens in omnia altaria, praesentiam suae humanitatis exhibet, sed solo imperio ac suae beneplacito voluntatis, cui summa subiectione obedit corpus ipsius ; subito et in ipso « nunc », ubi vult, est corpus eius, non suam sequens naturam, sed beneplacitum imperantis. Exhibet ergo illud in manibus sacerdotum absque successione motiva, et inde assumit illud in caelum absque recessu motivo. Sicut enim voluntas eius subita est et tota simul, sic praesentatio et absentatio corporis sui subitae sunt, et utraque tota simul per se. Quoniam ergo ex sola voluntate animae imperantis aut Verbi aeterni, et nequaquam ex natura corporis, acquirenda sunt huiusmodi loca corpori Christi, manifestum est quod corpus illud sequitur voluntatem imperantis, non propriam suam naturam ; et propter hoc exhibet praesentiam suam, ubicumque iubetur et qnantumcumque, non per motum illuc se transferens, sed per obedientiam, inter quam et iussum nihil est medium.
Haec verba doctoris istius prorsus obscura videntur, et vel mystice, aut metaphorice sunt prolata, aut certe erronee. Etenim corpus Christi in altaribus est atque in hostis consecratis, non ex solo imperio Verbi seu animae Christi, sed et per transsubstantiationem praefatam ; nec solum est ibi subito aut instantanee, sed quamdiu species sacramentales permanent ibi. In diversis quoque pyxidibus reservatur assidue.
QUAESTIO III
Nunc quaeritur de materia sacramenti istius, An scilicet in solo pane triticeo conficiatur corpus Christi, et sanguis eius in vino vitis dumtaxat.
In qua quaestione quaestiones quamplurimae includuntur, quae (ut patebit) in processu tangentur.
Et arguitur primo, quod non solum panis triticeus sit materia sacramenti corporis Christi : quia ut multi notabiles dicunt doctores, in pane spelteo confici potest.
Secundo, quoniam Christus comparat se grano frumenti, sub quo etiam continentur spelta et far : ergo in illis, pane inde confecto, poterit consecrari.
Tertio, quia si in solo pane triticeo confici potest, videtur in pane mixto consecrari non posse. Sed raro invenitur triticum purum.
Quarto, in omni aqua vera potest baptizari : ergo in omni vero pane poterit celebrari.
Quinto, multae sunt terrae in quibus non crescit vinum, et vix potest adduci : ergo non convenit ibi vinum ad consecrationem sanguinis requiri, cum materia huius sacramenti debeat esse communis atque in promptu adipiscibilis. Circa hoc quaeritur, an in aceto et agresta conficiatur.
Circa haec loquitur Thomas :
Materia sacramenti competere debet significationi sacramenti ac usui ; et utroque modo exigitur duplex materia in hoc sacramento. Usus enim huius sacramenti est manducatio seu refectio, quae cibum potumque requirit : ideo duplex debet esse sacramenti istius materia, una quae in escam, alia quae in potum accipitur. Significatio quoque huius sacramenti est duplex. Una qua repraesentat passionem Christi praeteritam, in qua sanguis a corpore exstitit separatus : ideo signum corporis, signum quoque sanguinis, offerenda sunt in sacramento hoc separatim, duplici exsistente materia. Alia significatio sacramenti istius est salus et gratia corporis et animae, quas inducit : sacramenta enim efficiunt quod designant. Panis autem confortationem et salutem corporis repraesentat, sanguis salutem corroborationemque animae.
Si autem his obiciatur, quia si ita est, communicandus est populus specie sub utraque.
Videretur quoque quod in terris ubi habetur triticum et non vinum, liceret celebrari sub specie panis sine sanguinis consecratione ; atque in terris ubi est vinum, sine confectione in pane.
Et respondendum, quod populo non datur sanguis, ad vitandum effusionis periculum. Attamen secundum aliquorum morem, ministris altaris datur sanguis, quoniam de eorum cautela praesumitur quod vitabunt periculum magis quam laici. Denique in veteri lege offerentes, de libaminibus nil habebant, sed soli sacerdotes : per libamina autem praefigurabatur communio sanguinis ; sed de sacrificis partem habebant, per quae significabatur communio corporis Christi.
Ad aliud respondendum, quod quamvis consecratio sanguinis non dependeat a consecratione corporis, ut quidam dixerunt, tamen non habens utramque materiam, potius deberet a celebratione desistere, quam contra morem Ecclesiae in una sola conficere.
Praeterea si quaeratur, cur panis et vinum sint huius sacramenti materia ; dicendum, quod principalis causa institutio est divina. Cuius institutionis est multiplex ratio. Primo, ex parte usus sacramenti : quoniam panis et vinum communius in cibum et potum proveniunt, sicque per ea in spiritualem refectionem manuducimur magis apte. Secundo, ex sacramenti effectu : quia ut primae ad Corinthios undecimo ait Glossa, panis prae ceteris cibis sustentat corpus, et vinum laetificat cor. Ita et hoc sacramentum magis laetificat et sustentat caritate inebriatos, quam alia sacramenta. Tertio, ex ritu celebrationis : quoniam duo ista tractantur mundius ac decentius quam cetera alimenta. Quarto, ex significatione duplicis rei sacramenti istius. Panis namque ex multis granis conficitur, et vinum ex multis acinis confluit : quod competit ad significandum corpus Christi verum ac mysticum. Quinto, ex repraesentatione eius quod praecessit. Grana namque in area conculcantur, panis in fornace decoquitur, et vinum in torculari exprimitur : et ita per ea Christi passio designatur.
Denique non decuit sacramentum evangelicae legis in aliqua specie aut materia Mosaicae legis institui, ut signaretur cessatio sacrificiorum legis illius, cuius sacerdotium imperfectius fuit sacerdotio Christi : ideo convenienter ad illas species in novo Testamento reditur, quibus ostenditur sacerdotium Christi sacerdotio Levitico praeminere, hoc est, ad materiam oblationis Melchisedech (qui obtulit panem et vinum), ut probat Apostolus.
Convenit quoque ut sit panis triticeus ; imo nec confici potest nisi in pane triticeo : cuius causa est institutio Dei, qui in hoc pane confecit. Potestque triplex ratio tradi. Prima ex effectu, quia hic panis nutrimentum melius confert : unde competit ad significandum excellentiam gratiae quae in isto sacramento praestatur. Secunda ex usu, quoniam panis triticeus in cibum venit communius ; alii autem panes non fiunt nisi propter defectum tritici. Hinc panis simpliciter dictus, intelligitur de tritico, quemadmodum oleum de olivis. Tertia ex re contenta, quae est Christus, qui se grano frumenti comparavit, dicens : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, etc.
Omnis autem panis non est omni pani in specie similis, sicut omnis aqua omni aquae proprie sumptae. Ideo in omni aqua conferri potest Baptismus. Aliqui vero affirmant, quod in spelteo pane confici queat propter similitudinem eius cum tritico. Verum ut patet intuenti, quantum ad figuram, plus appropinquat hordeum ad similitudinem tritici quam spelta, amoto cortice ab utroque, quamvis in colore spelta magis conveniat. Sed inter omnia alia huiusmodi, plus convenit, maxime in figura, far cum tritico ; similiter in colore. Hinc ex identitate figurae non potest haberi, quod aliquod horum sit eiusdem speciei cum tritico ; sed ex alio accipi potest experimentum identitatis specificae. Generans namque et genitum conveniunt de necessitate in specie, non in accidentibus, imo accidentia variantur ex causis extrinsecis. Cumque ex grano tritici, ubicumque seminetur, nunquam nascatur spelta aut far vel hordeum seu aliquid tale, sequitur quod omnia ista differunt a tritico specie.
Insuper dum quaeritur, an confici valeat ex pane mixto de tritico et alio grano ; dicendum, quod ista admixtio potest esse dupliciter. Primo, quod extraneum mixtum solvat speciem eius cui miscetur, trahendo illud ad speciem suam, aut mediam speciem faciendo, ut dum utrumque aequaliter ponitur, sic tamen ut aequalitas non solum penes quantitatem, sed etiam iuxta virtutis proportionem servetur. Secundo sic, quod species non solvatur, sed additum trahatur ad speciem eius cui miscetur, ut si modicum aquae multo vino admisceatur. Si ergo tantum miscetur tritico quod species tritici corrumpitur, non fit consecratio in pane inde formato. Et de hoc potest haberi iudicium ex sapore et accidentibus aliis : quoniam teste Philosopho primo de Anima, accidentia magnam conferunt partem ad cognoscendum quod quid est. Si autem specie manente appareat dispositio ad corruptionem, potest adhuc inde confici, quamvis graviter peccet inde conficiens, propter reverentiam sacramenti. Porro quod species maneat, potest cognosci ex hoc, quod continuitas non est soluta, nec alia accidentia omnino ablata. Cumque amidum fiat de farina triticea, quae per attritionem et excolationem atque vaporis admixtionem videtur speciem farinae amisisse, vel ad corruptionem omnino esse disposita ; idcirco ex eo conficiendum non est, imo nec potest, secundum quosdam. Aliqui autem dicunt, quod amidum cum sit crudum, non valet huius sacramenti esse materia, sicut nec pasta ; sed si coquatur, inde poterit confici, quoniam amidum fit ex farina maxime depurata.
Ad quaestionem demum de materia consecrationis sanguinis est dicendum, quod non potest confici sanguis nisi de vino vitis, quia hoc proprie vinum est. Alia vero dicuntur vina propter similitudinem ad illud. Communius quoque hoc vinum in potum accipitur, et habet proprietates magis convenientes ad sacramenti effectum, in quantum calefacit atque laetificat. Nec est aliqua terra ad quam non valeat tantum de vino adduci, quantum necessarium est ad consecrationem istius sacramenti.
De aceto autem non potest confici, quoniam sicut octavo Metaphysicae scribit Philosophus, ex vino generatur acetum, sicut ex vivo fit mortuum. Hinc sicut animal vivum et mortuum non sunt speciei eiusdem, ita nec acetum et vinum : quod ostendunt etiam proprietates eorum, quoniam vinum est calidum, acetum est frigidum ; nec fit reditus de aceto in vinum, sicut nec de mortuo ad vivum. Idcirco de vino quod omnino acetum factum est, confici nequit ; sed si sit acidum quasi in via ad acetum, confici potest inde, sed sine necessitate non debet : alias conficiens inde, peccaret. Porro si vinum consecratum reservatum fiat acetum, non remanet ibi sanguis, sicut nec corpus in pane omnino corrupto.
Amplius, nec de agresta confici potest. Generabile quippe non recipit speciem nisi in termino generationis. Cumque agresta sit in via generationis ad vinum, quemadmodum sanguis dum incipit coagulari est in via generationis ad animal : hinc sicut sanguis ille nondum est animal, ita agresta nondum est vinum.
Mustum vero ad completam vini speciem est deductum. Dulcedo enim ipsius attestatur maturationem eius, quae digestionis est species. Digestio autem est completio a naturali calore, ut quarto Meteororum edicitur. Idcirco ex musto confici potest, sed non decet, propter impuritatem illius, nisi necessitas exigat.
Praeterea quaeritur, an aqua vino sit apponenda, et an hoc sit de necessitate sacramenti, et utrum in magna quantitate. Ad quorum primum dicendum quod imo, quoniam Christus probabiliter creditur aquam apposuisse, cum in terra illa sint fortia vina, quae aqua temperantur ibidem ; tamen de aqua non fit in Evangelio mentio, quoniam non est principalis materia in hoc sacramento. Sed appositio eius huic convenit sacramento, quantum ad repraesentationem passionis Christi, et quantum ad significationem rei sacramenti istius mysticam, per aquam significatam, iuxta illud Apocalypsis : Aquae multae, populi multi. Sicque appositio aquae ad vinum, significat unionem membrorum cum capite ratione ipsius coniunctionis ; amorem quoque capitis patientis pro membris ad ipsa, ex hoc quod ex duobus coniunctis fit unum ; atque processum redemptionis a capite ad membra, ex ipsa transformatione aquae in vinum. Hinc asserit Glossa super illud Marci, Accepit Iesus panem : Neque aquam solam, neque vinum solum alicui licet offerre, ne videatur caput a membris secernere, vel Christum sine nostrae redemptionis amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari.
De aqua demum apposita, est duplex opinio. Una, quod manet in sua natura, et solum vinum transsubstantiatur : sicque aqua non apponitur nisi propter significationem. Alia, quod aqua in vinum convertitur, sicque totum in Christi sanguinem transsubstantiatur. Et quaecumque harum opinionum sit vera, constat quod aqua non sit sacramenti huius materia. Secunda quoque opinio verior esse videtur, tam secundum naturalem rationem, qua modicum aquae vino multum maiori admixtum, absorbetur ab illo ; quam secundum sacramenti istius ritum, quia si aqua in natura propria remaneret, calix consecratus non esset tantum potus spiritualis, sed etiam corporalis : et ita non liceret post prinam sanguinis sumptionem iterum sumere.
Ad secundum quaesitum dicendum, quod materia proportionatur sacramento ; unde secundum aliquid est de essentia sacramenti. Cumque praehabitum sit, quod huius sacramenti perfectio consistat in consecratione corporis et sanguinis Christi, et non in usu materiae consecratae, sicut in Baptismo et Confirmatione ; ideo ex parte materiae illud tantum est de necessitate sacramenti, quod designat corpus et sanguinem Domini, utpote panis et vinum. Quod vero significat usum et effectum sacramenti istius, utpote aqua, non est de necessitate sacramenti istius ; ideo vinum sine aqua consecrari posset, quamvis non sine consecrantis peccato.
Quaeritur quoque, an liceat aquam artificialem vino apponere. Respondendum, quod ex quo ex vino confici potest, aqua non admixta, non impedit consecrationem si aqua artificialis apponatur ; non tamen fieri licet, cum aqua artificialis non sit eiusdem speciei cum vera naturalique aqua. Dicunt tamen nonnulli, quod de pane confecto ex farina tritici et aqua artificiali, ut rosacea, confici posset, quamvis peccaret sic agens. Verumtamen, cum principalis materia sacramenti corporis Christi sit panis, de cuius substantia et compositione est aqua, cuius diversificatio specifica parit speciei diversitatem in pane seu in materia sacramenti : hinc probabilius videtur, quod ex tali pane confici non valeret.
Nec debet multum de aqua apponi, cum aqua illa debeat absorberi a vino, non ipsum vinum convertere in se, nec aliquod medium per mixtionem efficere : ideo tutum est apponere modicum aquae, praesertim dum vinum est debile : quoniam quantumcumque parum apponatur, significatio conservatur.
Haec Thomas in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima quarta : ubi et addit, quorumdam fuisse opinionem, quod aqua vino mixta, converteretur in aquam quae fluxit in cruce ex latere Christi. Quod reprobat, quia secundum hoc aqua seorsum consecraretur a vino, sicut vinum a pane. Debet quoque aqua naturalis, non artificialis, vino misceri : quia de latere Christi fluxit vera aqua, non humor phlegmaticus, ut quidam dixerunt, ad ostendendum quod corpus Christi erat vere compositum ex quatuor elementis : sicut per sanguinem fluentem ostendebatur quod vere fuit compositum ex quatuor humoribus, ut Innocentius protestatur.
Haec in Summa.
In quibus scripta Petri, Durandi, Richardi, Argentinensis, multorumque aliorum contenta sunt. Et ut refert Innocentius, Graeci in celebrando aquam non addunt vino.
Porro Albertus praedictis pro maiori parte consentiens, de materia consecrationis panis aliter sensisse videtur dicendo :
Absque dubio frumentum est genus, et non species specialissima grani, et habet sub se speltam et triticum. Unde spelta frumentum est, et de ipsa potest confici corpus Domini sicut de tritico ; et hoc nulli est dubium, considerando granum cum grano, et panem cum pane. Nec obstat, quod Christus instituit sacramentum hoc in pane triticeo, quia in terra illa est frumentum secundum tritici speciem. Spelta autem et triticum non sunt unius speciei ; sed unius generis proximi sunt species multum vicinae. Ideo partim distant in spicarum formatione, sed quasi nihil distant in forma granorum et colore atque sapore panis.
Verum his obici potest, quia haec quaestio (ut dicitur) fuit ad Sedem apostolicam devoluta, iudicatumque fuit ibidem quod spelta sit species hordei. Rursus, Christus tactu suae mundissimae carnis regenerativam vim contulit aquis, suscipiendo in eis baptismum, propter quod non nisi in aqua exhibetur verum Baptisma : ergo et ipse consecrando in pane triticeo, quem et accepit in manibus suis dignissimis, dedit illi pani ut in eo dumtaxat confici queat. Dicendum, quod non puto Curiam ita determinasse, et si ita determinavit, hoc fuit ex ignorantia grani materiae speltae. Christus autem consecrando in specie tritici, dedit virtutem generi frumenti in omni specie eius.
Haec Albertus.
Quocirca scribit Argentinensis :
Consuetudinem consecrandi in pane triticeo ab Apostolis sumpsit Ecclesia, atque Apostoli a Christo in Coena. Nam Christus tunc usus est pane triticeo, et eius actio, nostra est instructio.
Sed obici potest, quoniam granum speltae denudatum a palea, est simile tritici grano : ergo de grano speltae possumus consecrare. Ad hoc aliqui dicunt, quod granum speltae est eiusdem speciei cum tritico, et ideo confici queat de eo. Verum Doctor communis alique communiter dicunt contrarium, quoniam unum nunquam generatur ex alio. Aliqui vero dicunt, quod spelta differt a tritico specie, tamen species est frumenti, et ob id consecrari potest de spelta. Ego autem vellem quod in isto puncto, et in cunctis similibus, ubi tangitur de necessaris ad veritatem sacramentorum, doctores nunquam contradicerent mutuo ; et ubicumque hoc fieret, Romana Ecclesia sua determinatione remedium adhiberet. Duo ergo hic dico. Primum est, quod tutius atque consultius est, in consecratione dominici corporis uti triticeo pane, quia in hoc universi concordant quod inde confici possit. Secundum est, quod praetacti doctores sufficienter non probant, consecrari non posse nisi ex tritico. Nempe secundum Isidorum septimodecimo Etymologiarum, frumenta sunt quae habent aristas ; cetera fruges vocantur. Siligo ergo et hordeum sunt species frumentorum. Cumque nec ex Scriptura, nec ex statuto Ecclesiae plus possit haberi de isto, nisi quod materia consecrationis panis debet esse de granis frumenti, non sequitur quod non nisi ex tritico confici possit. Nec Christus comparat se grano frumenti tritici, sed frumenti. Nec certum est quod Christus usus sit in consecratione triticeo pane, quoniam nec Scriptura sacra, neque Decretum, nec Decretales, nec originalia Sanctorum hoc dicunt expresse. Et quamvis sic esset, ex hoc tamen non sequeretur necessitas, sed solum congruitas utendi pane triticeo in conficiendo. Verumtamen praefatae doctrinae communi contradicere nolo, sed idcirco haec tango, quia si in solo pane triticeo confici posset, tunc maius periculum esset in alia quacumque materia celebrare, quam ex vino vitis non apposita aqua conficere. Idcirco Ecclesia illud potius prohiberet quam istud, et tamen illud non prohibet, istud vero districte prohibuit ac frequenter.
Haec Argentinensis.
Cuius argumentatio videtur nimis extensa, quoniam sequi videretur ex ea, certum non esse quin etiam ex pane siligineo ac hordeaceo confici possit. Hinc positio S. Thomae exstat securior.
Verumtamen Bonaventura hic scribit : In alio pane quam de grano frumenti, et in alio vino quam de uva vitis, non potest confici ; et hoc determinavit Carthaginense concilium. Porro in omni pane de frumento, sicut in omni vino de vite, sive ibi sit differentia accidentalis, sive specifica, confici potest, ut aliqui dicunt, salvata specie panis et vini.
Haec ille.
Qui tamen in Breviloquio dicit, quod panis consecrationis debet esse de purissimis granis : quod non nisi de granis triticeis proprie accipi posse videtur.
Durandus demum affirmat, quod idem sit dicere triticum et frumentum, atque quod spelta et far sint eiusdem speciei cum tritico, et ita ex omnibus illis confici possit. Quod probat, quoniam in terris quibusdam seminato tritico, nascitur spelta. Sed ut patet ex dictis, ista non consonant doctoribus magis authenticis.
Praeterea Scotus :
Christus, inquit, panem triticeum pro materia sacramenti corporis sui instituit, atque in signum institutionis illa materia consecrando usus est. Quod autem panis triticeus et non alius sit sacramenti istius materia, habetur de Consecratione, distinctione 2, In sacramento. De farina quoque triticea et aqua elementari coagulata debet panis formari : quia supponitur ita fuisse formatum panem quo usus est Deus consecrando. Nec sufficit pasta, sed requiritur panis, quia sic institutum est.
Praterea dubium est de amido, an de ipso valeat formari consecrabilis panis. Et apparet quod sic, quoniam usualiter reputatur panis triticeus. Sed si credamus expertis, qualitates et operationes per quas cognoscimus rerum naturas specificas in tota specie, aliae sunt in amido ac pane triticeo : ideo non videtur in amido confici posse. Et hoc probabilius est : ideo peccant qui de amido praparant ac faciunt hostias consecrandas. Sacerdos autem utens tali materia, magis poterit excusari, quoniam praesupponit materiam debite praeparatam ; sed si in veritate non est panis talis consecrabilis, in consecrando nihil facit. Nec tamen est populo occasio idololatriae : quoniam quantum in se est, supponit materiam esse idoneam.
Denique, quamvis pasta et panis, ut probabile est, non differant specie, non tamen de pasta confici potest, quoniam noluit nobis Christus in sacramentis suis subtilem disputationem imponere de differentia materiarum harum specifica ; sed ut panem usualem triticeum habeamus, qui solus est materia apta pro consecratione corporis Domini, ut patet de Consecratione, distinctione 2, capitulo Non oportet.
Haec Scotus.
Sed Argentinensis hic scribit expresse, quod non habetur in iure de Consecratione, nec in Decreto, neque in Decretalibus, sicut Scotus allegat. Et addit se occasione allegationis istius recurrisse ad libros iuris, nec ibi ita haberi. Cui contentioni potest quis faciliter finem imponere textus inspiciendo, quos recolo me legisse, quamvis pro nunc non occurrat memoria ; qualiter habeatur ibidem. Nec dubium quin alii quoque doctores allegarent quae Scotus allegat, si illic haberentur.
QUAESTIO IV
Amplius quaeritur, An Christus in Coena corpus suum sub sacramento accepit ac manducavit, ac sanguinem suum sub speciebus vini consecrati potavit.
Ad quod responsum est supra.
Quaeritur item,au sacramentum corporis sui tradidit Iudae.
Ad quod responsio supra est tacta. Et, nunc plenius respondendo, dicendum [iuxta Thomam] quod imo, ad dandum exemplum, quod occultis peccatoribus non sunt deneganda sacramenta, atque ut omnem occasionem malefaciendi ei au ferret, quam ille concipere potuisset, si eum ab aliis in beneficis discrevisset ante suae malitiae manifestationem. Hilarius tamen videtur contrarium dicere ; sed primum communius dicitur, prasertim quia divinus Dionysius tertio Ecclesiasticae hierarchiae capitulo testatur : Symbolorum conditor sanctissima ei sacra concoenanti partitur. Per sanctissima autem intelligit corpus et sanguinem Christi, ut patet ibidem. Apud Matthaeum quoque sine exceptione legitur Christus dixisse : Accipite et comedite ex hoc omnes. Nec per hoc Christus dedit Iudae occasionem peccandi, sed potius poenitendi et resipiscendi. Nec obstat quod Christus dixit, Nolite sanctum dare canibus : nam quamvis proditor ille in veritate fuerit canis, hoc tamen nondum innotuit aliis. Hinc expresse asserit Augustinus, quod Christus in Coena corpus suum tradidit Iudae cum ceteris. Postmodum vero dedit intinctum panem sive buccellam Iudae in ostensionem proditionis, et illa buccella non exstitit consecrata : ideo sub buccella non tradidit ei corpus suum. Quod etiam Ioannis tertiodecimo habetur in Glossa, Hinc quod de Consecratione loquitur Augustinus, Non mala fuit buccella quae data fuit Iudae a Domino : salutem medicus dedit, sed ille, quoniam malus erat, accepit ad perniciem ; non exponitur de buccella illa intincta, sed de portione panis consecrati, quam iam ante acceperat. Vel dicitur Iudas id ad perniciem accepisse, quia quod Christus fecit ad ipsius salutem et commonitionem porrigendo ei buccellam, quatenus videns se deprehensum, a proposito iniquo desisteret, ipse ad maiorem exasperationem ac indurationem convertit. Et tunc eius peccatum est auctum etiam propter praesumptionem qua cum magistro misit in paropsiden manum, quatenus audacia bonam conscientiam mentiretur. Hinc post buccellam dicitur in eum introisse diabolus, per accumulationem peccati.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem scribit in tertia parte, octogesima prima quaestione : ubi et addit, quod non decuit magisterium Christi, ut Iudam peccatorem occultum, sine accusatione et evidenti probatione ab aliorum communione atque consortio separaret, ne per hoc daretur praelatis Ecclesiae exemplum faciendi similia.
Ista communia sunt, et concordant in eis doctores, Albertus, Bonaventura et ceteri, allegantes quod super Leviticum scribit Hesychius archiepiscopus et patriarcha Ierosolymitanus : Christus in Coena suum sanguinem consecravit, et consecratum primo bibit, deinde discipulis dedit. Et item quod super Ruth tertio capitulo loquitur Glossa : Christus in Coena comedit et bibit, et quia pueri, id est eius discipuli, communicaverunt carni et sanguini, id est, corpus et sanguinem eius in sacramento sumpserunt, et ipse communicavit eisdem, id est, corpus suum ac sanguinem sumpsit.
QUAESTIO V
Restant hic adhuc alia perscrutanda, scilicet : An conficiendum sit in fermentato vel azymo ; et quale corpus Christus dedit discipulis, hoc est an mortale seu potius immortale ; et utrum corpus Christi in triduo in pyxide reservatum, mansisset ibidem vivum ; utrum etiam per omnipotentiam Dei hoc fieri potuisset.
De primo horum scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto :
Conficiunt Graeci de fermentato, Latini de azymo. Et probant Graeci, quod de fermentato sit conficiendum, quia (ut dicunt) Dominus fecit pascha luna tertiadecima, dum nulla azyma erant in domibus Iudaeorum. Praeoccupavit quippe Dominus facere pascha, ut dicunt, quoniam occidendus fuit luna quartadecima. Istud quoque multipliciter probant. Primo, quoniam veritas correspondere debet figurae et umbrae ; sed quartadecima luna offerebatur in lege agnus paschalis et typicus ad vesperam : ergo et tunc Christus per agnum illum praefiguratus, fuit oblatus. Igitur in die Parasceves fuit quartadecima luna, et in quinta feria luna tertiadecima. Secundo, quia in Ioanne scriptum est : Ante diem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc. Ergo ante diem festum comedit pascha, quae dies fuit luna quartadecima. Rursus quoque legitur apud Ioannem : Ipsi non introierunt praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Alia etiam quaedam his consimilia introducunt. Sed contra eos est Evangelium, cum dicat Matthaeus : Prima die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes : Ubi vis pani remus tibi pascha ? Et illo die comedebant Iudaei azyma, nec aliquid fermentatum tunc in eorum domibus fuit. Idem asserit Marcus. Et Lucas ait : Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Et ita tunc fuit luna quartadecima. Tunc ergo Dominus confecit, et hoc in azymo, quo solo tunc vescebantur Iudaei. Denique, hoc Romana tenet Ecclesia, quae ab Apostolis hoc accepit, quorum princeps Petrus tunc adfuit. In typico autem pascha duo notantur, videlicet immolatio eius atque comestio. Immolatio autem veri Agni, videlicet Christi, inchoata est quartadecima luna, quia tunc captus est Christus, et pati incepit : et quantum ad hoc, veritas consona est figurae et umbrae. Comestio vero comestioni plenarie correspondet.
Si demum quaeratur, cur nos non servamus Pascha quartadecima luna sicut Iudaei ; dicendum primo, ne videamur iudaizare. Secundo, quia praceptum fuit in Exodo de agno paschali : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Sed in triduo mortis Christus fuit quasi in mortis assatione, et tertia die resurgens, plene praeparatus est spirituali comestioni. Tertio, quia tunc Christus perfecte factus est pascha nostrum, transiens ab hac via et mortalitate prasenti ad beatae immortalitatis felicitatem et gloriam.
Haec Antisiodorensis.
Verum de his Thomas plenius ac planius scribens :
Dominus, inquit, in azymo confecit, ut ex tribus Evangelistis manifeste habetur ; et ita in primitiva Ecclesia Apostoli observabant ac celebrabant : quem morem Romana Ecclesia ab Apostolis, qui eam fundaverunt, accepit, ut Innocentius II refert. Postea vero, ut recitat Leo Papa, imminente haeresi Ebionitarum, qui dixerunt legalia simul cum Evangelio observanda, sancti Patres, ne haereticis illis consentire viderentur, statuerunt instinctu Spiritus Sancti celebrari in fermentato. Cessanteque haeresi, Romana Ecclesia ad pristinum redit morem ; Graeci vero manserunt in observantia illa, addentes, quod in fermentato tantum confici posset : ad quod probandum, dixerunt Dominum in fermentato consecrasse. Cumque tres Evangelistae dicant Dominum prima die azymorum instituisse hoc sacramentum, quidam Graecorum in tantam proruperunt insaniam, quod dixerunt tres Evangelistas falsum scripsisse, atque a Ioanne esse correctos, dicente : Ante diem festum Paschae, etc. Denique dato quod Christus luna tertiadecima (ut dicunt) coenam illam fecisset, adhuc evidenter ostenditur, quod in azymo Christus confecit : quia (ut scribit Chrysostomus super Matthaeum) apertissime Dominus demonstravit, quod a circumcisionis suae principio usque ad diem Pascha extremum, non fuit divinarum contrarius legum, in quibus praecipiebatur ut cum azymis agnus comederetur paschalis. Idcirco dicendum, quod in azymo Christus confecit, et ita conficiendum est, quamvis et in fermentato confici possit, sed non sine peccato, utpote morem et ordinationem Romanae Ecclesiae non servando.
Itaque auctoritatem illam S. Ioannis, Ante diem festem Paschae, Graeci isti false exponunt, quia eorum intellectus est manifeste contrarius tribus Evangelistis, quibus nullatenus contradicere licet. Nec hoc alicubi invenitur in lege, quod lunam quartamdecimam anticipare aut praevenire licuerit. Unde quidam Graecorum dixerunt, non eamdem fuisse diem, in qua Salvator pedes lavit discipulorum et istud instituit sacramentum ; sed quod una aliam praecessit, et de prima loquitur Ioannes, de alia ceteri Evangelistae. Quod est contra usum Ecclesiae, quae quinta feria ablutionem celebrat pedum ; et contra Evangeli textum, quoniam ut apparet ex serie evangeli B. Ioannis, eodem sero quo pedes lavit, a Iuda post buccellam recedente est traditus. Hinc dicendum, quod dies festus Pascha vocatur prima dies de septem, quae fuit celeberrima et exstitit luna quintadecima, atque in vespere praecedenti offerebatur et comedebatur agnus paschalis cum azymis panibus ; tuncque Christus fecit Coenam eum discipulis. Et hanc diem dicunt tres Evangelistae diem primum azymorum, et Ioannes, ante diem festum Pascha.
Insuper, non oportet veritatem in omnibus correspondere figura : alioqui dicere oporteret Christum fuisse ad vesperam oblatum in cruce.
Quod vero obiciunt, quod Iudaei non introierunt praetorium, etc., solvitur : quoniam pascha multis modis sumitur in Scripturis, et ibi pro paschalibus cibis accipitur. Chrysostomus tamen loquitur super Ioannem, quod intelligitur de agno paschali, quem in alia die quam lex instituit, comederunt, solventes legem, ut desiderium suum implerent in Christi occisione.
Obiciunt quoque Graeci, quod dies sepultura Christi vocatur magnus dies festus : ergo fuit primus dies septem dierum illorum solennium, qui primus dies celeberrimus fuit, secundum legem.
Item, ubi nos habemus, Accepit Iesus panem, in Graeco habetur nomen hoc, άρτος, quod significat fermentatum.
Et respondendum, quod dies sepulturae dicitur magnus, quia in eo cum festivitate paschali concurrebat festivitas sabbati.
Aρτος quoque in Graeco interdum pro pane azymo ponitur. Nam in Exodo ubi nos habemus, panes azymos, in Graeco habetur, άρτος.
Quod autem dicunt, nos iudaizare celebrando in azymo, nihil est : quia (ut ait Anselmus) iudaizare non est idem quod facere aliquid quod fiebat in lege : alioqui et ipsi Graeci iudaizarent, celebrantes in fermentato, quia in lege fuit praeceptum ut panes primitiarum fermentatos offerrent Iudaei. Sed facere aliquid legis hac intentione ut legalia observentur, est iudaizare. Non autem hac ratione, sed ut Christo nos conformemus, atque Ecclesiae statuto obediamus, celebramus in pane azymo : qui huic competit sacramento, quia per azymum significatur puritas vitae, quae semper servanda est, quemadmodum in thurificatione devotio orationis. Idcirco utrumque servatur in nova lege.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in tertia parte, quaestione septuagesima quarta :
Circa materiam (ait) sacramenti istius sunt duo consideranda, videlicet, quid sit necessarium, et quid conveniens. Necessarium est, ut sit panis triticeus ; non autem quod sit azymus, quoniam in utroque confici potest. Conveniens vero est, ut unusquisque secundum ritum suae Ecclesiae in celebratione sacramenti se habeat. Super qua re sunt diversae consuetudines Ecclesiarum. Ait namque Gregorius in Registro : Romana Ecclesia offert azymos panes, eo quod Dominus sine ulla commixtione suscepit carnem ; Graecae Ecclesiae offerunt fermentatum, eo quod Verbum Patris indutum est carne, sicut fermentum miscetur farinae. Ideo, sicut peccat sacerdos in Ecclesia Latinorum celebrans in pane fermentato, ita peccaret presbyter in Graecorum Ecclesia celebrans in azymo, quasi pervertens morem suae Ecclesiae.
Verumtamen consuetudo celebrandi in azymo, est melior. Primo, quoniam Christus in azymo confecit atque instituit istud. Secundo, quoniam panis est proprie materia sacramenti corporis Christi sine corruptione concepti. Tertio, quoniam hoc magis competit sinceritati fidelium, quae requiritur ad usum huius sacramenti condignum, iuxta illud Apostoli : Pascha nostrum immolatus est Christus ; itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Habet tamen consuetudo Graecorum aliquam rationem, et propter significationem quam tangit Gregorius, et propter detestationem haeresis Nazaraeorum, qui Evangelio miscebant legalia.
Haec Thomas in Summa.
In quibus aliquid continetur quod dictis ex Scripto eius contrariari videtur, cum dicat ibidem, in fermentato non posse confici sine peccato : nisi hoc intelligatur de Latinis.
Insuper in Tractatu contra errores Graecorum disseruit :
Quemadmodum praefati errantes, contra unitatem corporis mystici peccant, Romani Pontificis plenariam potestatem negantes ; sic contra puritatem sacramenti corporis Christi delinquunt, dicentes, ex azymo pane corpus Christi consecrari non posse. Quod etiam Doctorum Graecorum auctoritatibus improbatur. Dicit quippe Chrysostomus super illud Evangeli, Prima die azymorum : Primam diem dicit diem Iovis, in quo incipiebant legis cultores Pascha celebrare, id est azyma comedere, omni expulso fermento. Dominus ergo mittit discipulos suos die Iovis, Petrum scilicet et Ioannem, etc. Ergo quinta feria ablato omni pane fermentato, Christus coenam fecit novissimam, in qua instituit sacramentum. Dicit item Gregorius Nazianzenus : Celebremus festum Domino in iubilo, non in veteri fermento. Quo constat, quod azyma magis congruit puritati corporis Christi tam veri quam mystici.
Haec idem ibi.
Idem Petrus.
Et addit Richardus :
Graviter peccant conficientes de fermentato, eo quod Christus confecit de azymo,et quoniam Petrus Christi vicarius sic conficiendum instituit, ac sancta Romana Ecclesia sic observat et praecipit observari.
Haec verba Richardi, ut videtur, dictis Thomae in Summa non bene concordant. Certum est autem, quod Graeci omnino delirant, imo magis insaniunt, mentiendo quod ex azymo pane non valeat confici : cuius contrarium tam innumerabiles Sancti, ab omnipotente Deo diversis innumerabilibusque praeclaris miraculis mirificati, dixerunt ; quorum et multi fuerunt presbyteri.
Unde Albertus hic scribit :
In azymo et fermentato confici potest de potestate verborum ; verum de congruentia et iure et sine peccato, non potest confici nisi in azymo. Ideo Graeci peccant contra congruentiam sacramenti et contra ius, in consecrando. Sed dicentes, quod non possit consecrari in azymo, nesciunt quid dicunt, sicut in pluribus aliis : quoniam modo non verificatur quod ait Apostolus, Graeci sapientiam quaerunt ; imo potius sapientiam et studium amiserunt, ideo stultis assertionibus detinentur.
Haec Albertus.
Scripta demum Bonaventurae de ista quaestione, continentur in dictis ex Thoma in Scripto et Antisiodorensi ; similiter scripta Argentinensis. Porro Durandus et Scotus nil speciale de istis scribunt ultra praehabita.
QUAESTIO VI
Nunc quaeritur, Quale corpus dedit Christus discipulis in Coena sub sacramento.
Videtur quod impassibile, quia secundum quod ibi erat, nec poterat capi, nec capax fuit alicuius impressionis, passionis aut influxionis ab alio : quia non fuit ibi quantitativo extensivove modo.
Rursus, nihil potest ab alio pati, nisi aliquo modo tangatur ab illo, cum actio et passio sint per contactum, secundum Philosophum ; estque praehabitum, quod corpus Christi in sacramento est intangibili modo, in tantum quod nec ipsae sacramentales species tangunt illud
Praeterea, super illud Matthaei, Transfiguratus est ante eos, loquitur Glossa : Corpus quod habuit per naturam mortale, dedit discipulis in Coena non mortale neque passibile. Et si fuisset passibile, non videtur quod a discipulis potuisset sine sui passione et tesione manducari. Ad idem est Hugo, qui manifeste hoc dicit.
In oppositum est ratio auctoritasque multorum, dicentium, quod tale corpus tunc dedit discipulis quale tunc habuit, utpote passibile et mortale : alioqui contradictoria verificarentur de eodem.
Rursus, de corpore quod tunc dedit, dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Quod utique fuit passibile ac mortale. Unde plures expositores atque doctores fatentur, quod tale contulit corpus quale habebat.
Ad haec respondet Albertus :
Quaestio haec pro utraque parte suos habet defensores. Nempe sequentes Hugonem dicunt, quod Christus ante resurrectionem suam, usum seu actum quatuor dotium corporum glorificalorum assumpsit, non habitum : usum videlicet subtilitatis, quando ex utero Virginis clauso exivit ; usum agilitatis, dum super undas maris deambulavit ; usum claritatis, in Transfiguratione ; usum impassibilitatis, in sacramentali hac communicatione. Et haec est sententia magistri Hugonis de S. Victore. Cumque obicitur, quod secundum hoc contradictoria verificata de eodem fuissent ; respondetur, quod non sequitur, quia passibile et impassibile, mortale et immortale sumuntur aiquivoce. Passibile namque et mortale sumuntur secundum habitum, immortale vero et impassibile secundum actum, ut idem sit immortale et impassibile, quod non moriens et non patiens in distributione sacramenti.
Ego autem magis assentio alteri opinioni, quam Magister tangit in littera, Glossa quoque super epistolam ad Corinthios : quod scilicet tale dedit quale tunc habuit ; atque Innocentius libro de Sacramentis, quod scilicet dedit corpus suum passibile. Unde et in memoriam suae passionis frequentatur hoc sacramentum. Quod autem obicitur ex verbis Hugonis ; dicendum, quod illa fuit eius opinio, quam sequi non tenemur. Attamen si vellemus eam sequi, diceremus quod ipse hoc refert ad id quod non patiebatur secundum actum sub sacramento. Huius tamen non exprimit causam, nec puto quod causa fuit ista, quod impassibilitatem assumpsit ; sed alia quae paulo post exprimetur. Videntur autem inducti ad istud, quia in sacramento isto aliquid masticari videtur ac dividi. Sed ob hoc non oportet ad istam opinionem induci, quoniam talia non referuntur ad corpus Christi, sed ad formas accidentales, ut sequenti distinctione dicetur.
Hugo autem sic arguebat : Tenuit se in manibus, tenens fuit mortalis, tentum immortale. Ego absque praeiudicio veritatis magis ad hoc accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum ad significationem pertinet sacramenti, tradidisse dicatur. Si enim hoc potuit esse, quod se ipsum gestavit in manu, et corpus suum sine corruptione sui edendum distribuit, et tamen qui dedit et qui dabatur, et qui portavit et qui portabatur idem esset, quid mirum si dicatur quod ipse in eo quod dabatur, exstitit immortalis, et in eo quod dedit, mortalis ?
Haec Albertus.
Concordat Thomas, qui contra opinionem Hugonis sic arguit :
Hoc stare non potest, quia substantia corporis Christi eadem est sub sacramento, et sub propria forma seu specie ; sed per comparationem ad exteriora non est eadem, quia in specie propria comparatur ad exteriora secundum situm propriarum dimensionum ; in sacramento autem, secundum situm dimensionum panis. Hinc proprietates quae absolute insunt corpori Christi, oportet eodem modo sibi inesse secundum quod est in sacramento, et ut est in specie propria ; illae vero quae conveniunt ei in comparatione ad aliud corpus extra, non eodem modo, ut patet de visione. Passibilitas autem est proprietas absoluta corporis Christi. Unde cum in propria specie esset passibile, etiam in sacramento fuit passibile, sicut et alii dicunt.
Haec Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quaestione octogesima prima. Ubi et addit :
Quamvis corpus Christi sub sacramento non erat impassibile, tamen impassibiliter fuit ibi seu impassibili modo, quemadmodum corpus illud secundum se visibile, fuit invisibiliter ibi. Sicut enim visio requirit contactum corporis quod videtur, ad circumstans medium visionis ; sic passio requirit contactum corporis quod patitur, ad ea quae agunt in ipsum. Corpus autem Christi secundum quod est sub sacramento, non comparatur ad ea quae circumstant, mediantibus dimensionibus propris, quibus corpora se tangunt, sed mediantibus dimensionibus panis et vini. Ideo species illae sunt quae videntur et patiuntur, non corpus Christi.
Haec ibi.
Quocirca scribit Bonaventura :
Duplex proprietas convenit corpori Christi, quaedam absoluta, et quaedam relativa per comparationem ad locum. Proprietas absoluta convenit corpori Christi prout in uno est loco, et cum sit una, tamen convenit ei ut in omnibus. Proprietas vero relata ad locum, cum in diversis sit locis, etsi conveniat ei in uno loco, non oportet quod in omnibus. Unde non oportet, si corpus Christi sit in pluribus locis, quod si movetur in uno, moveatur in alio. Similiter non oportet, si quis percutit illum in uno loco, quod percutiat eum in alio : quoniam talis operatio respicit localem agentis praesentiam. Ita similiter, non oportet ut si videatur in uno loco, videatur in alio : quia hoc respicit corporalem et situalem visibilis praesentiam.
Haec Bonaventura.
Qui de his plura inducit quae sequenti distinctione ponentur. In his concordant doctores nunc omnes, aut pene omnes, nec aliquem legi sequentem opinionem illam Hugonis.
Unde Antisiodorensis in Summa loquitur, libro quarto :
Ponatur quod aliquis discipulorum servasset corpus Christi consecratum in pyxide toto triduo sepulturas, et quaeratur an mortuum fuisset ibi ; videtur quod non, quia impassibile fuit ibi ac immortale. Constat autem, quod mortuum fuit in cruce : ergo idem numero corpus fuit mortuum et non mortuum, animatum et non animatum. Propter hoc dicunt nunc omnes magistri, quod Dominus dedit in sacramento corpus suum passibile ac mortale. Distinguuntque istam, Corpus Christi sub forma panis est passibile : quia passibile idem est quod potens pati. Si ergo determinatio haec, sub forma panis, delerminet ly passibile, quantum ad infinitivum ibi cointellectum, falsa est ; cum sit sensus, Corpus Christi potest pati sub forma panis. Si vero determinet ly passibile, quantum ad potentiam patiendi, vera est ; et est sensus, Corpus Christi exsistens sub forma panis, habet potentiam patiendi. Distinctionem hanc approbamus.
Haec Antisiodorensis.
QUAESTIO VII
Modo quaerendum est, Utrum per omnipotentiam Dei, potuit anima Christi separata a corpore in cruce pendente ac sepulto, manere unita corpori eius sub sacramento ; et, An corpus Christi sub specie sacramentali consistens, in casu simili, passum, crucifixum ac mortuum fuisset ibidem ; et rursus, Si aliquis Apostolorum consecrasset in triduo, an in corpore consecrato fuisset anima Christi.
In hac quaestione tria tanguntur. Et videtur quod primum [et tertium] fuit possibile. Nam corpus Christi simul et semel est in pluribus locis : ergo et anima potuit simul esse in pyxide seu corpore consecrato, et in limbo.
Rursus, Deus potest aliquid per sui ipsius multiplicationem facere esse in pluribus locis ; potest quoque per transsubstantiationem unius in aliud hoc ipsum.
Insuper, mors Christi fuit violenta et ei illata a Pilati ministris, quorum actio non pertingebat ad corpus Christi in altari, nec tetigit illud.
Iterum, corpus Christi non exspiravit nisi per sanguinis effusionem, quae sub speciebus sacramentalibus esse nequivit.
Ad haec, praesertim ad primum, respondet Henricus tertiodecimo Quodlibeto :
Esse in corpore, potest incorporeae substantiae convenire dupliciter : primo, per suam substantiam ; secundo, per suam operationem. Per substantiam suam, dupliciter : primo situaliter, secundo localiler. Incorporea autem nequeunt esse localiter in re. Loquendo autem de esse in loco situaliter per suam substantiam, dico quod cum anima separata, sicut et angelus, sit incorporalis substantia, quae secundum essentiam suam est simplex, sicut unitas abstracta, non ut punctus, qui in magnitudine determinat sibi situm ; angelus autem et auima nullum sibi in magnitudine determinant situm extra quem esse non valeant : hinc difficile est mihi intelligere, quomodo anima situaliter sit in aliquo corpore aut magnitudine, et hoc absque operatione in illa, et absque passione a corpore aut ab exsistente situaliter in eodem ; consimiliter quoque de angelo. Attamen, quoniam hoc tenere praecipit quidam articulus de contrario interdictus, idcirco non contradico.
Porro per operationem suam habet anima esse in corpore dupliciter : primo per operationem primam, quae est dare esse, et convenit animae in quantum est corporis forma, atque essentia distincta ab angelo ; secundo per operationem secundam. Quae duplex potest attribui animae : una, in quantum est anima et diversa ab angelo ; alia, in quantum est substantia incorporea conveniens cum angelo. Primo modo convenit animae operatio qua dat corpori seu toti composito per suas potentias sentire, velle, intelligere ; nec convenit animae operatio ista, nisi per primam : ideo nequit angelo convenire. Secundo modo, ut aliqui dicunt, non convenit animae operatio aliqua, sicut movere secundum locum ; sed falsum est hoc. Verumtamen aliqui dubitant de hoc, an post separationem a suo corpore possit esse in illo, ipsum movendo localiter. Et quantum ad hoc dico, quod non video cur anima Christi non potuerit in triduo esse in corpore suo, non ut forma, sed ut movens, sicut et angelus potest esse in corpore.
De esse autem animae Christi in corpore suo sacramentaliter exsistente in pyxide dico, quod quamvis idem corpus fuit in sepulcro et pyxide, tamen alio et alio modo fuit ibi et ibi ; atque secundum modum quo habuit esse in pyxide, nulla operatio extrinseca nec aliquod extrinsecum potuit corpus illud attingere. Unde, quamvis corpus mortuum et vulneratum fuisset in pyxide, quod vulnerabatur et moriebatur in cruce, in cruce tamen moriebatur et vulneratum fuit, sed non in pyxide. Conformiter dico, quod licet anima Christi tunc potuit fuisse in suo corpore in sepulcro, et circa illud aliquid operari, non tamen in pyxide, licet cum hoc verum fuisset dicere, quod fuit in corpore illo. In pyxide namque non potuit esse in corpore suo nisi per concomitantiam : et hoc non nisi per hoc quod actu animaret illud, quemadmodum modo in pyxide in suo corpore animato. Non enim dicuntur esse in sacramento per concomitantiam, nisi quae essentialiter et intrinsece, et non ab extrinseco pertinent ad illud. Ideo quamvis recte dicatur quod corpus quod habuit vulnera, fuit in pyxide, non tamen proprie dicitur quod ipsa vulnera erant iu pyxide.
Haec Henricus.
In quibus videtur obscurum quod ait, quod in tali casu corpus illud non moriebatur in pyxide. Sed de hoc plenius iam dicetur.
Denique, huius responsionis sententiam breviter S. Thomas perstringens :
Deus, inquit, bene facere poterat, quod anima Christi a corpore separata in sepulcro iacente, esset in loco ubi erat corpus sub sacramento, quia hoc importat respectum ad extra ; sed non quod esset ei unita sub sacramento ut forma, quia hoc pertinet ad dispositionem interiorem. Unde inevitabiliter sequeretur, duo contradictoria esse simul.
Ad id vero quod quaeritur de passione et morte corporis Christi, si servatum fuisset sub sacramento in pyxide, respondendum, quod omnia verba quae significant passionem ab extrinseco illatam, non possunt attribui corpori Christi prout est sub sacramento. Cuius ratio ex dictis apparet. Unde non potest dici, quod in pyxide crucifigeretur, aut verberaretur, aut huiusmodi aliquid. Nec ex hoc sequitur, quod duo contradictoria simul sint vera : quoniam non secundum idem comparatur ad extra corpus Christi hic et ibi. Omnia autem verba quae significant passionem innatam, conveniunt ei ut reservato sub sacramento, sicut haec verba, dolet, patitur, moritur, etc. ; non autem haec verba, crucifigitur, lanceatur, flagellatur, cruentatur. Passiones quippe extrinsecae pertingunt ad substantiam corporis Christi mediantibus dimensionibus propris, non autem mediantibus dimensionibus panis. Ideo propter impressiones extrinsecas quae ad speciem pertinent panis, nulla passio intrinseca attribuitur corpori Christi ; sed propter impressiones extrinsecas ad dimensiones proprias pertinentes, attribuutur passiones corpori Christi, et extrinsecae sub propria specie tantum, et intrinsecae etiam sub specie aliena. Hinc propter crucifixionem in Calvariae loco factam, corpus Christi servatum moriebatur sub propria specie, et item sub sacramento. Ex quibus patet solutio ad obiecta.
Insuper, cum animatio sit proprietas intrinseca, constat quod sicut corpus Christi sub propria specie fuit exanime, ita sub sacramento. Unde, si corpus Christi fuisset a discipulorum aliquo consecratum in triduo mortis, non fuisset ibi anima. Quidam vero dicunt, quod forma consecrationis tunc fuit suspensa ; et quod si primo consecratum, reservatum fuisset, desisset ibi esse mortuo Christo. Sed haec frivola sunt, quoniam nec ratione nec auctoritate probantur.
Ume Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quaestione octogesima prima.
In idem redit quod ait Albertus :
In hac (dicens) quaestione cum antiquis dicendum, quod quaedam nomina, verba et participia dicunt passiones naturales, vel communes ad passiones naturales ac violentas ; et haec copulari possunt ac convenire corpori Christi, si reservatum fuisset in pyxide in triduo mortis, ut, dolet, moritur. Quaedam dicunt passiones violentas ab extra illatas, ut, vulneratur, etc., quae non conveniunt Christo nisi sub propria forma. Significant enim passionem secundum quod est effectus atque illatio actionis. Hanc responsionem significabant antiqui per versus hos :
Pyxide servato poteris copulare dolorem
Innatum ; sed non illatus convenit illi.
Haec Albertus.
Concordat Bonaventura, Petrus, Richardus, alique communiter.
