Distinctio VII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEPTIMAE

 

 

Completo tractatu de sacramento Baptismi, qui est sacramentum introeuntium, et ceterorum ianua sacramentorum, nunc agit Magister de sacramento Confirmationis, quod est sacramentum progredientium in Dei itinere, et post Baptismum mox necessarium ad persistendum in bonis, ad corroborationem gratiae baptismalis, ad praeliandum idonee in acie contra adversarios fidei, contra tentamenta diaboli. Itaque de hoc sacramento in hac sola distinctione compendiose tractatur. Et primo tangitur forma eius, quae est series verborum quae profert episcopus in confirmando. Tangitur quoque pars corporis ubi datur, puta in fronte ; et exhibitor seu minister sacramenti eiusdem, qui est solum episcopus. Deinde exprimitur vis sacramenti istius, quae est collatio gratiae Spiritus Sancti ad robur ; et ad quos spectet sacramentum istud recipere, puta ad universos fideles ; et quando, utpote dum adhuc ieiuni consistunt ; itemque quod nequeat iterari, quemadmodum nec Baptismus. Sed et de comparatione horum duorum sacramentorum ad invicem hic agitur, quod eorum praestantius, et in quibus unum aliud sit excedens.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum Confirmatio sit sacramentum, et ab omnibus suscipiendum, ac ipso Baptismo sublimius.

 

Videtur quod non sit sacramentum. Confirmatio enim ab actu confirmandi nomen sortitur, sed unumquodque sacramentum confirmat, gratiam largiendo. Gratia namque confirmat, dicente Apostolo : Optimum est gratia stabiliri cor.

Secundo, quia non videtur institutum a Christo, nec praefiguratum in veteri Testamento.

 

Videtur quoque quod ad omnes fideles non spectet, ita quod non est sacramentum salutis, quia sine eo salvantur baptizati infantuli, imo et multi adulti.

Rursus, fides et caritas, ac gratia gratum faciens, sufficiunt ad salutem, quae omnia in Baptismate infunduntur.

 

Insuper Baptismus est spiritualis regeneratio, et ita ordinatur ad spirituale esse, et confert esse ac vivere spirituale. Confirmatio autem ordinatur ad quoddam complementum illius esse. Ergo sicut esse est dignius sua completiva et accidentali perfectione, ita Baptismus est dignior Confirmatione.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis :

Confirmatio est sacramentum proficientium atque pugnantium contra mundum, carnem et daemones. Circa essentiam sacramenti istius quinque exiguntur. Primum est forma verborum. Secundum, intentio confirmantis. Tertium, dignitas conficientis, quem oportet esse episcopum. Quartum, materia, utpote chrisma. Quintum, locus in quo chrisma confertur, scilicet frons. Forma haec est : Confirmo te signo crucis, consigno te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Datur autem sacramentum hoc ad robur, ut idonei simus spiritualiter praeliari, et nomen Christi portare coram regibus et principibus : ad quod significandum, datur in fronte, ne erubescamus nomen Christi confiteri coram hominibus, quia non sufficit corde tantummodo credere, sed oportet quandoque etiam ore confiteri. Hinc materia huius sacramenti est chrisma. Nam et pugiles inunguntur, propter quod difficilius ab adversariis capiuntur. Conficitur quippe chrisma ex oleo et balsamo. Oleum autem significat nitorem conscientiae bonae et spiritualem laetitiam, per quae in spiritualibus praeliis praevaletur. Balsamum autem significat bonae vitae odorem, per quem interficiuntur serpentes, id est daemones, qui fugantur odore cedri, quo odore occiduntur serpentes.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto, ubi de his plura conscribit, quae infra ex doctoribns aliis plenius inducentur.

 

Porro Guillelmus in suo Sacramentali :

Sanctificatis in Baptismo et ad sanctam et spiritualem militiam adscriptis, restant certamina ac bella acerrima contra daemones et peccata. Hinc post suscepta ornamenta virtutum et vestes charismatum in primae sanctificationis, id est Baptismi, sacramento, quis dubitet militantibus atque pugnantibus necessaria esse robur et refectionem ? Robur, quo hostes viriliter praefocent, et eos graviter fortiterque referiant ; deinde cibus et refectio, quo non solum non deficiant vita, sed in spirituali quoque pinguedine ac interiori augmento proficiant. Sicque post Baptismum sequuntur ac necessaria exsistunt duo haec sacramenta, Confirmatio et Eucharistia. Quod si quis dixerit, quia in Baptismo praestatur gratim robur, spiritualisque fortitudo, virtutes et dona : quale ergo robur datur in Confirmationis sacramento, aut ad quid necessarium est huiusmodi sacramentum ? Respondemus, quod alia est fortitudo membrorum, alia nervorum et cutis, alia quoque armorum. Cumque omnia arma virtutum quas plenitudo sanctificationis seu Baptismi requirit, quisquam acceperit, adhuc manet in eo membrorum debilitas, propter quam arma ei interdum sunt oneri : quemadmodum naturaliter iracundis clypeus patientiae frequenter est onerosus, unde et facile eum abiiciunt. Econtra se habet in mansuetis, qui in magnis ictibus adversitatum ac tunsionibus persecutionum, clypeum patientiae tam fortiter tenent, ut ab eis nec excuti facile queat nec erui. Potest igitur dici, quod robur sacramenti Confirmationis non est sicut robur armorum, sed ut robur membrorum, quo roborantur sacramento illo ad portandum pondus armorum ac cetera dura quae imminent. Rursus, per gratiam ac virtutes in Baptismo susceptas, bene se habent in se ipsis ; per robur vero gratiae quod in Confirmatione suscipiunt, bene et constanter, amicabiliter ac strenue se habent ad alios. Denique virtuti irascibili duo imminent bella, unum opprobriorum, aliud iniuriarum ab aliis adversantibus : propter quod adiuvanda et roboranda exstitit contra illa, et hoc factum est per sacramentum Confirmationis. Adiutorium vero et robur est impudentia sancta, et sancta procacitas : quarum altera, confirmatus non reputat nec veretur opprobrium, sed esse ac fieri cupit Dei cultor et consors Sanctorum ; per alteram vero paratus est confiteri Christum in quocumque discrimine. Idcirco in fronte tanquam in sede pudoris, fit insignitio atque impressio sacramenti istius. Praeterea intentio Confirmationis dicitur comparatione iuris, sicut ius quodeumque seu hereditas alicui dicitur confirmari ; soletque confirmatio talis litteris aut verbis principis fieri, ut dum Papa aliusve praelatus dicit : Electionem de tali persona factam, auctoritate nostra confirmamus. Et ita de sacramento Confirmationis est intelligendum. Ius namque caelestis hereditatis, ad quod baptizatus assumptus est divina vocatione ac baptismali sanctificatione, confirmatur eidem sacramento Confirmationis ; ac roboratur quatenus firmius illud obtineat, immobiliusque possideat.

Haec Guillelmus Parisiensis episcopus.

 

Praeterea, in quaestione proposita tria tanguntur. Primum, an Confirmatio sit sacramentum. Secundum, an sit omnibus necessarium ad salutem. Tertium, an sacramentum hoc dignius sit Baptismo.

 

Ad quorum primum Thomas respondet :

Actiones ordinatae ad effectus aliquos proprios et determinatos, recipiunt distinctionem secundum proportionem ad suos effectus. Unde si ad duos distinctos ordinentur effectus, erunt diversae duae actiones ; si autem ordinentur ad unum effectum, ita quod una disponat vel impedimentum removeat, alia vero perficiat, et alia ornet perfectum, tunc totum computatur pro una integra actione, ut in operibus patet artificum. Cumque sacramenta, secundum Dionysium divinum, sint quaedam hierarchicae actiones ordinatae ad quosdam salutis effectus : hinc dum plures sacramentales actiones ordinantur ad unum, una ut disponens impedimentumve tollens, alia ut perficiens, aut aliquo modo ornans ; tunc in illa quae causat principalem effectum, essentialiter consistit ratio sacramenti ; aliae autem non dicuntur per se sacramenta, sed sacramentalia, ut exorcismus et catechismus. Quando vero sunt plures actiones ordinatae ad effectus omnino distinctos, tunc sunt sacramenta diversa. Cumque Confirmatio habeat effectum per se distinctum ab effectu Baptismi, non est ipsi Baptismati sacramentale, sed sacramentum proprium, speciale.

De institutione autem sacramenti Confirmationis dictum est supra, in quaestione de sacramentorum institutione.

Quamvis etiam ministri Ecclesiae utantur materia sacramenti istius, videlicet chrismate, in aliis sacramentis quibusdam ; tamen hoc sacramentum non consistit in materia tantum, sed et in forma verborum et actu (sicut et sacramentum Baptismi) quibus non utuntur in aliis sacramentis : ideo est speciale sacramentum. At vero, quia hoc sacramentum institutum est ad gratiae perfectionem, et status legis erat status imperfectionis, iuxta illud Apostoli, Nihil ad perfectum adduxit lex ; idcirco hoc sacramentum non habuit aliquid sibi correspondens in lege, quamvis aliquo modo sit figuratum in unctione pontificum, qua significata est unctio Christi, a quo haec unctio derivatur.

 

Ad secundam quaestionem respondens :

Triplex est, inquit, necessitas. Una absoluta, ut Deum esse. Alia coactionis, quae est ex causa efficiente. Tertia ex suppositione finis. Et ista est duplex : una sine qua non potest acquiri, sicut gloria non potest sine fide et gratia adipisci ; alia sine qua finis non potest convenienter et expedite acquiri. Primis duobus modis nullum sacramentum est necessarium, sed tertio modo ; et quaedam secundum primum modum illius tertiae necessitatis, ut Baptismus et Poenitentia post ruinam ; quaedam vero penes secundum modum necessitatis illius, ut Confirmatio, quoniam sine ea non potest quis tam apte et bene adipisci salutem, sicut ea suscepta. In Baptismo autem dicitur aliqua plenitudo gratiae, quantum ad sufficientiam ; in Confirmatione vero, quantum ad copiam. Sciendum quoque, quod dupliciter expellitur morbus peccati. Primo, quoad culpam originalem in Baptismo, et actualem in Poenitentia. Secundo, quoad poenam inclinantem ad culpam : sicque expellitur in Confirmatione et aliis sacramentis.

 

Ad tertiam vero respondet :

Quintupliciter unum sacramentum dicitur dignius alio. Primo, quoad rem sacramenti seu eius effectum : sicque Baptismus, qui delet omnem culpam et omnem aufert poenam, est maximum sacramentorum. Secundo, ratione contenti : et sic Eucharistia, in qua Christus realiter continetur, est sacramentorum dignissimum. Tertio, quantum ad gradum dignitatis in quo constituit hominem : et sic dignissimum sacramentum est Ordo. Quarto, quantum ad ministrum : et ita Confirmatio ac etiam Ordo sunt digniora, quia per solum episcopum conferuntur. Quinto, quoad significatum, et non contentum : et sic Matrimonium est maximum sacramentum, quia significat unionem naturarum in Christo, coniunctionem quoque Christi et Ecclesiae. Si autem hae dignitates comparentur ad invicem, illa est maxima, quam sacramentum habet ex contento, quia essentialior est : ideo sacramentum Eucharistiae est absolute dignissimum, et ad ipsum cetera ordinantur. Dignitas quoque in efficiendo, praevalet dignitati in significando ; et illa quae est effectiva boni, simpliciter praeeminet ei quae est ablativa mali. Hinc loquendo simpliciter, post Eucharistiam nobilius sacramentum est Ordo, per quem homo in gratia et gradu ponitur dignitatis ; et post hoc Confirmatio, per quam gratiae confertur perfectio ; deinde Baptismus, per quem fit plena remissio culpae ac poenae ; deinceps Matrimonium, quod maximam habet significationem. Poenitentia vero et Extrema Unctio ponuntur inter Baptismum et Matrimonium, quoniam ordinantur directe ad mali remotionem, quamvis in hoc Poenitentia habeat minorem efficaciam quam Baptismus, quia ordinatur contra actualem culpam dumtaxat, nec delet poenam totaliter ; et adhuc minor est Extrema Unctio, quae contra peccati reliquias ordinatur. Denique, cum Confirmatio praesupponat Baptismum, dupliciter comparantur ad invicem. Primo, ut accipiatur Confirmatio cum praesuppositione Baptismi : et sic Confirmatio nobilior est Baptismo simpliciter, quemadmodum esse substantiale perfectum per accidentalia, simpliciter nobilius est ipso esse substantiali nude accepto. Secundo, cum praecisione Baptismi ; et ita Baptismus quodammodo exsistit nobilior, quantum ad maiorem efficaciam in tollendo malum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in tertia parte Summae, quaestione septuagesima secunda, testatur :

Quoniam sensibilia et corporalia gerunt spiritualium et intelligibilium similitudinem, idcirco ex his quae in vita corporali specialiter aguntur, percipere possumus quid in vita spirituali gratiae speciale exsistat. In corporali autem vita, specialis quaedam manifesta perfectio est quod homo ad perfectam aetatem perveniat, et perfectas hominis actiones efficere possit : hinc post motum generationis est motus augmenti. Sic spiritualiter post sacramentum Baptismi, quod est regeneratio spiritualis, est Confirmatio tanquam spirituale augmentum et spiritualis vitae corroboratio. Propter quod ait Melchiades Papa : Spiritus Sanctus qui super aquas Baptismi salutifero illapsu descendit, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione augmentum praestat ad gratiam ; in Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam ; in Baptismo abluimur, post Baptismum roboramur.

Haec in Summa.

 

Concordat Petrus, et item Richardus. Qui addit, quod sacramentum Baptismi sit dignius Confirmatione, quoniam illud sacramentum est dignius, cuius maior est virtus praestantiorque effectus. Maior autem est virtus Baptismi, et gratiam largitur maiorem. Per susceptionem namque Baptismi efficitur homo membrum Christi, et civis regni eius, utpote militantis Ecclesise. Reges autem ampliorem gratiam exhibent eis super quos de novo regnare incipiunt. Baptismus quoque expressius repraesentat mortem Christi, ex qua sacramenta suas efficacias sortiuntur. Baptismus etiam aufert totam culpam et poenam. Attamen sacramentum Confirmationis, secundum quid dignius est Baptismo, quia a digniori datur ministro, puta episcopo, et nobiliorem habet materiam, videlicet chrisma : et hoc, quoniam non est tantae necessitatis sicut Baptismus.

Haec Richardus.

 

In praeinductis autem responsis Thomae, sententialiter continentur scripta Alberti, Bonaventurae, Durandi, ac plurium aliorum de his.

 

Postremo ad clariorem intelligentiam praedictorum valent quae Scotus hic scribit :

Circa hanc (inquiens) distinctionem multa quaeri possent proportionabiliter, quae quaesita sunt de Baptismo ; sed praemitto quamdam huius sacramenti rationem, ex qua patet multarum solutio quaestionum, et suppono quod relationis quae formaliter in isto est sacramento, fundamentum totale sit unctio determinata, concomitantibus multis aliis requisitis. Et potest assignari ratio talis. Sacramentum Confirmationis est unctio hominis viatoris aliqualiter consentientis, vel nondum ratione utentis, facta in fronte in figura crucis, cum chrismate sanctificato, a ministro idoneo cum intentione debita inungente certaque verba proferente, significans efficaciter ex institutione divina unctionem per gratiam roborantem ad confitendum cum fiducia fidem Christi. Ex quibus patet quae sit sacramenti huius materia, de qua tamen potest distingui, sicut supra de materia Baptismi : quia proxima Confirmationis materia est unctio facta in fronte,etc. ; materia autem remota est chrisma compositum ex oleo olivae ac balsamo, sanctificatum a praesule aut ab eo cui potest sanctificatio illa committi. Ex parte demum ministri requiritur facultas in faciendo actum utrumque, videlicet unctionis et prolationis, debita quoque intentio : quae omnia intelligenda sunt sicut supra expositum est de ministro in baptizando. Exterior vero unctio frontis, interiorem unctionem significat mentis.

Haec Scotus, qui de his plura scribit compendiose, quae infra tangentur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, Utrum chrisma sanctificatum sit Confirmationis materia.

 

In hac quaestione unum supponitur, quod scilicet sacramentum Confirmationis habet materiam. Et virtualiter duo quaeruntur : primum, an materia eius sit chrisma ; secundum, an oporteat illud esse sanctificatum.

 

Videtur quod non habeat materiam. Christus namque confirmavit Apostolos, quando post resurrectionem insufflavit in eos et dixit, Accipite Spiritum Sanctum ; nec usus est ibi chrismale. Apostoli quoque confirmabant manus imponendo, non chrisma applicando, iuxta illud Actuum : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Item nec chrisma nec oleum olivarum sunt apud omnes, nec ad Baptismum necessaria est aqua consecrata, ergo nec ad Confirmationem huiusmodi chrisma.

 

Ad haec Thomas respondet :

Materia sacramenti dicitur res illa visibilis sub cuius tegumento divina virtus secretius operatur salutem. Idcirco ad hoc necessaria est sacramenti materia, ut ad effectum ad quem virtus humana nullatenus attingit nec operando nec cooperando, divina virtus in re visibili operans perducat. Hinc in Poenitentia et Matrimonio, quorum effectus aliquo modo dependent ex operatione humana, puta dolore contritionis de peccato, et consensu in copulam coniugalem, non requiritur talis materia. Cumque effectus Confirmationis, qui est plenitudo Spiritus Sancti, seu gratia eius ad robur, sit penitus ab extrinseco, non per aliquam operationem humanam, certum est quod in sacramento Confirmationis requiratur materia. Porro plenitudo Spiritus Sancti non erat danda ante Christi resurrectionem et ascensionem, iuxta illud Ioannis : Spiritus nondum erat datus, quia nondum erat Iesus glorificatus. Ideo secundum unam opinionem, ea quae ad Confirmationis pertinent sacramentum, non fuerunt ante Christi ascensionem instituenda. Sed aliquo modo praefiguratum fuit hoc sacramentum in impositione manuum Christi super parvulos, quamvis illa impositio manuum magis possit referri ad impositionem manuum super catechumenos. Nec refert an Dominus per se ipsum instituit istud, an Apostoli ex eius praecepto. Secundum aliam opinionem, Christus personaliter materiam sacramenti huius instituit, sicut et adventum Spiritus Sancti promisit Apostolis ; tamen commisit denuntiandum quando usus sacramenti huius competebat, videlicet post plenam Spiritus Sancti missionem.

Denique Apostoli non confirmabant sine materia, nisi forte quando (praeter legem communem) visibilibus signis Spiritus Sanctus descendit super eos quibus Apostoli manum imposuerunt. Tunc namque visibilis apparitio illa supplevit locum corporei elementi. Quod vero aliquando materia uterentur, patet per divinum Dionysium quarto capitulo Ecclesiasticae hierarchiae dicentem : Est quaedam divinissima operatio, quam duces nostri, id est Apostoli, chrismatis hostiam vocant, per hostiam communiter intelligens omnem ritum sacramenti.

Hoc quoque sciendum, quod sicut sacramentum Baptismi incepit in Christi baptismo, sic sacramentum Confirmationis in adventu Spiritus Sancti super Apostolos. Cumque principia rerum debeant esse notissima, ideo utrobique Spiritus Sanctus evidenter apparuit, in baptismo in forma columbae, in confirmatione Apostolorum in igneis linguis : ideo non oportuit ibi esse materiam aliam in qua Spiritus Sanctus secretius operaretur.

 

Sequitur responsio ad secundum :

Insuper sacramentum hoc, sumpsit initium in adventu Spiritus Sancti in discipulos, qui quamvis iam ante habuerunt Spiritum Sanctum in munere gratiae ad exercendum pertinentia ad particulares eorum personas, tamen in die Pentecostes acceperunt Spiritum Sanctum in munere gratiae quo perficiebantur ad promulgationem fidei Christi ad aliorum salutem. Hinc apparuit Spiritus Sanctus super eos in igneis linguis, loco quarum nil aptius esse potuit pro materia Confirmationis quam chrisma, id est oleum balsamatum : quoniam oleum lucet, et nutrimentum est ignis ; linguae vero balsamum competit per significationem, quoniam sicut balsamum est dulcis odoris, ita per linguae confessionem ac praedicationem odor bonus notitiae Dei ubique diffusus est. Itaque, sicut visibilis apparitio Spiritus Sancti fuit in igne figuram linguae habente, ita materia Confirmationis est oleum balsamatum, ut oleum pertineat ad conscientiae puritatem, quam oportet nitidam esse, et balsamum ad bonae famae fragrantiam, qua oportet ornari fidei confessores. Oleum autem et balsamum possunt ubique haberi per deportationem aut germinationem. Proprietates quoque olei in oleo olivae perfectius reperiuntur, et ipsa oliva iugi suo virore aliquid confert ad significationem mysterii. Significatur item unctione hac Confirmationis, spiritualis unctio hominis Christi, qua tanquam summus sacerdos et rex perpetuus unctus est a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis. Unde et a chrismate dicitur Christus, quasi chrismate unctus, et a Christo christianus : propter quod etiam B. Dionysius per chrisma Christum significari fatetur.

 

Consequenter respondet ad tertium :

Materia sacramenti est quasi instrumentum sanctificationis, imo materia sacramenti est instrumentum principalis agentis atque ministri. Quodlibet autem sacramentum determinat sibi principale agens, quantum ad necessitatem sacramenti, quia efficaciam nullam habet nisi ex auctoritate Dei et merito Christi ; sed non quodlibet sacramentum determinat sibi ministrum, quantum ad necessitatem sacramenti, sed quandoque solum quantum ad solennitatem, sicut Baptismus. Ideo ut materia sacramenti correspondeat tam principali agenti quam ministro, illa sacramenta quae sibi ministrum determinant, sanctificatam materiam exigunt, quatenus dispensatio sacramenti ostendatur a ministris Ecclesiae descendere. Sacramentum autem quod non determinat sibi ministrum nisi quantum ad solennitatem, non habet sanctificatam materiam nisi quantum ad solennitatem, in cuius materia chrisma etiam effunditur in crucis figura. Cumque sacramentum Confirmationis determinet sibi ministrum, videlicet praesulem, idcirco materiam requirit sanctificatam a suo ministro episcopo.

 

Sed obici potest, quia (secundum Augustinum) accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Si ergo oportet materiam Confirmationis sanctificari prius aliquibus verbis, tunc ipsum chrisma per se esset quoddam sacramentum, et non materia, seu pars sacramenti istius.

Rursus, sanctificatio non est iteranda circa idem ; sed per formam sacramenti sanctificatur materia, ut patet in Baptismo, cuius materia est aqua verbo vitae sanctificata, quod verbum supra, distinctione tertia, dixit Magister esse formam Baptismi : ergo ante prolationem formae sacramentalis,non debet aliqua sanctificatio circa Confirmationis materiam adhiberi.

 

Et respondendum ad primum, quod aliqui dicunt ipsum chrisma esse sacramentum Confirmationis : quod falsum apparet esse ex hoc quod usus chrismatis in pluribus est quam sacramentum Confirmationis, quia et baptizatus chrismate in fronte linitur ; pontifex quoque in capite inungitur chrismate. Hinc sacramentum Confirmationis non est chrisma, sed linitio chrismatis sub forma praescripta verborum. Illa vero vocalis benedictio chrismatis non est forma sacramenti, sed magis quaedam benedictio sacramentalis, sicut benedictio aquae sive altaris.

Ad secundum, quod sicut instrumentum instrumentalem virtutem requirit dupliciter : primo, dum formam accipit instrumenti ; secundo, dum movetur a principali agente ; sic sacramenti materia sanctificatione indiget duplici : una, qua fit propria materia sacramenti ; alia, quando applicatur ad effectum, quae per formam fit sacramenti. Idcirco non fit iniuria sanctificationi sacramenti, si duplex sanctificatio in talibus adhibetur.

Haec Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte, quaestione septuagesima secunda : Christus, inquit, ex potestate excellentiae quam habet in sacramentis, contulit Apostolis rem huius sacramenti, id est plenitudinem gratiae Spiritus Sancti ad robur, sine sacramento, in die Pentecostes. Aliquid tamen conforme tunc ibi apparuit, scilicet ignis et linguae, sicut expositum est.

Hoc quoque sciendum, quod illa sacramenta quibus Christus personaliter usus est, ut Baptismus et Eucharistia, non requirunt de necessitate materiam sanctificatam : imo pro tali praevia sanctificatione sufficit illorum materiis quod Christus usus est eis, sicut suo sanctissimi corporis tactu contulit aquis vim regenerativam. Visibilibus autem unctionibus Christus non est usus, ne derogaretur suae invisibili unctioni : idcirco tam chrisma quam oleum sanctum ac oleum infirmorum prius benedicuntur, antequam ad usum sacramentorum adhibeantur.

Haec in Summa, quibus aliorum scripta communiter consonant.

 

Verumtamen verbo huic Thomai, dicentis quod Christus non est usus visibilibus unctionibus, etc., obicit frater Durandus, quod in Evangelio scriptum sit, quod Maria unxit pedes Iesu ; et rursus, quod effudit oleum super caput ipsius. Verum istae obiectiones inutiles sunt, cum sanctus Doctor de unctionibus visibilibus sacramentalibus id loquatur.

De institutione quoque huius sacramenti dictum est supra.

 

Bonaventura autem hic scribit, quod nec a Christo, nec a sanctis Apostolis, sed ab eorum successoribus, Ecclesiarum rectoribus, sanctis episcopis, dictante ac inspirante Spiritu Sancto, institutum est sacramentum hoc, sic quod Apostoli nec formam neque materiam huius sacramenti dispensaverunt : quod praeinductis supra, de institutione sacramentorum evangelicae legis, non satis concordare videtur.

 

Denique, sicut tangit Albertus, possent hic multa quaeri de sacramento Confirmationis, prout supra quaesita sunt de sacramento Baptismatis, videlicet, an oportet ministrum huius sacramenti esse virtuosum, et vere catholicum, et rectam intentionem habentem, etc. ; ad quae ex praehabitis de Baptismo patet responsio.

In praedictis etiam sententialiter continentur quae Bonaventura in Breviloquio de hoc asserit sacramento ; conformiter ea quae Thomas scribit de eo in Summa contra gentiles, libro quarto.

 

Praeterea de institutione sacramenti huius rationabiliter scribit Scotus, et conformiter ad praedicta :

Si obiciatur, inquiens, quod Christus non instituit hoc sacramentum ; dicendum, quod Christus non alligavit suam potentiam sacramentis. Ideo tam in terris quam in caelis post ascensionem exsistens, potuit confirmare Apostolos sine tali materia talique forma. Cum Apostolis quoque in primitiva Ecclesia potuit dispensare, maxime quia in Confirmatione quam conferebant, erant aliqua sensibilia signa, ut descensus Spiritus Sancti super confirmatos, et donum linguarum. Cessantibus autem miraculis talibus, ministri debuerunt praefatas materiam et formam Confirmationis servare. Supponitur enim eas institutas esse a Deo, quamvis tempus et modus huius institutionis in Scriptura non legatur ; forsitan quia historiographi Scripturam sive historiam usque ad illud tempus non perduxerunt : non enim perduxerunt ultra tempus Apostolorum. Toto autem tempore Apostolorum forsitan mansit donum linguarum in sacramento Confirmationis. Nec est improbabile, multa esse tradita authentice a Christo per Apostolos quae in Scriptura non legimus, ut loquitur Damascenus libro quarto, capitulo quarto, loquens de adoratione imaginum.

Haec Scotus.

 

Postremo praehabitis consonat Argentinensis, et addit, quod habens plenam opportunitatem suscipiendi hoc sacramentum, nec illud suscipiens ante mortem, peccat mortaliter, quoniam despicit sacramentum, cum in Decreto, de Consecratione, dicatur : Omnes fideles per impositionem manus episcoporum, post Baptismum suscipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.

 

Durandus demum testatur :

Sacramentum Confirmationis in casu necessarium est, quando videlicet imminet persecutor coram quo fides est confitenda, habeturque copia. Nempe in tali casu effectus sacramenti huius necessarius est, ergo et causa ipsius, scilicet Confirmatio. Unde qui in tali casu renueret Confirmationem accipere, peccaret mortaliter. Propter quod dicit Melchiades Papa : Quamvis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, Utrum forma sacramenti Confirmationis convenienter in textu ponatur, videlicet : Consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

 

Videtur quod non, quia haec forma nullibi reperitur in Scriptura canonica.

Item, forma sacramentalis sacramentorum novae legis non solum est significativa, sed etiam effectiva : ergo cum effectus sacramenti istius sit unus et simplex, non videtur in forma eius utendum duobus his verbis, consigno et confirmo, sed uno dumtaxat.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Forma illa iam dicta, est de necessitate sacramenti istius. Datur enim in hoc sacramento gratia ad robur fidei, quantum ad confirmationem in corde et quantum ad liberam confessionem in ore. Cumque difficillimum et arduissimum fuerit Christum crucifixum confiteri, tum propter opprobrium, iuxta illud Apostoli, Praedicamus Christum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ; tum propter periculum, quoniam a persecutoribus occidebantur qui Christum confitebantur : hinc decuit duplicem actum in forma confirmationis poni et exprimi : unum, qui respicit liberam Crucifixi confessionem, quasi eam semper ferret in fronte ; alterum, qui respicit cordis stabilitionem. Ad primum actum pertinet illud, Consigno te signo crucis ; ad secundum, Confirmo te, etc. Ex quibus constat, cur in forma Confirmationis specialiter mentio fit de cruce, quia hoc confiteri arduissimum est, et ignominiosum videtur. De materia quoque fit mentio in hac forma, quia est consecrata ; vel ut alii dicunt, propter praecipuam huius efficaciam sacramenti, et gratiam specialem ac singularem quae datur in eo ad pugnam.

Haec Bonaventura in Scripto.

 

Porro in Breviloquio :

Quemadmodum, inquit, Verbum incarnatum in corde Patris aeternaliter est conceptum, temporaliterque ac sensibiliter in carne apparuit ; sic neminem salvat, nisi ipsum concipiat corde per fidem, et ore confiteatur tempore opportuno per confessionem veridicam, plenam, non solum speculativam, nudam, informem, sed etiam practicam, intrepidam, amorosam, constantem, ut nec pudore nec timore omittat dicere veritatem. Cumque timor ac pudor appareant prsesertim in facie, idcirco ad omnem erubescentiam formidinemque huiusmodi propulsandam, imprimitur signatio et confirmatio ista in fronte.

Haec idem.

 

Insuper, super his loquitur Thomas :

Ministri sacramentorum operantur in sacramentis benedicendo et sanctificando ac administrando ; quod sub certa forma verborum fieri oportet. Aliqui vero dicunt Christum confirmasse, quando parvulis manum imposuit. Sed illa impositio manus non fuit sacramentum Confirmationis, quam non decuit ante missionem Paracleti exhiberi ; sed vel erat signum Confirmationis futurae, vel talis qualis fit in catechismo et exorcismo, ut dictum est supra. Alii quoque dicunt, quod Apostoli propter eorum auctoritatem et dignitatem confirmabant sine forma atque materia, per solam manuum impositionem : quod non videtur, quoniam non habebant excellentiae potestatem in sacramentis. Idcirco dicendum, quod aliqua forma utebantur, quamvis non sit scripta. Multa namque servabant Apostoli circa sacramenta, quae non volebant divulgari propter gentilium irrisionem vitandam, ut patet per illud Apostoli ad Corinthios : Cetera, cum venero, disponam. Et loquitur de celebratione Sacramenti altaris. Et hoc est quod etiam divinus Dionysius in fine Ecclesiasticae recitat hierarchiae : Consuminativas invocationes, id est verba quibus perficiuntur sacramenta, non est iustum scriptas ex occulto in commune adducere, sed ut nostra sacra habet traditio, occulte ea docere. Ex quibus verbis tria eliciuntur. Primo, quod Apostoli in sacramentis utebantur certa forma verborum, cum et ipse in eodem libro testetur, quod tradidit ritum sacramentorum sicut Apostoli docuerunt. Secundo, quod in occulto tradebantur sacramentalia in primitiva Ecclesia. Tertio, quod in verbis formarum sacramentorum est aliqua virtus : quod quidam negant.

In forma demum sacramenti istius non est apud omnes mera identitas, cum aliqui dicant, Chrismate sanctificationis. Sed hoc tolerabile est, dum sensus redit in idem et substantia formae manet.

 

Praetacta autem forma conveniens est. Nam sicut definitio perfecta indicat totum esse rei, ita per formam sacramenti innotescere debet totum quod spectat ad sacramentum. Sacramentum autem ad finem aliquem ordinatur, et a quadam principali causa efficaciam sortitur. Hinc tria in forma huius sacramenti ponuntur ; quorum primum pertinet ad finem suae institutionis, qui est confessio fidei Christianae, cuius summa in Christi passione consistit, cuius etiam fides praecipuam habet difficultatem : ad quod pertinet quod dicitur, Consigno te signo crucis, ne de cruce Christi erubescat, sed publice confiteatur. Secundo ponitur ipse actus sacramentalis cum sua materia et effectu : sicque tangitur in hac forma id quod est sacramentum tantum, cum dicitur, Chrismate ; et id quod est res et sacramentum, cum dicitur, Confirmo, id est, sacramentum confirmans exhibeo ; id quoque quod est res tantum,cum subditur, Salutis. Causa quoque principalis tangitur, cum additur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Consignatio autem quae ponitur in hae forma, non refertur ad interiorem consignationem characteris, sed ad exteriorem signationem crucis in fronte, chrismatis linitione, propter confessionem fidei erucis. Et talis consignatio non fit in Baptismo, quoniam baptizatus in Baptismo non consecratur ad aliquid speciale, sed universaliter ad vitam spiritualem. Consignatio autem importat quamdam adscriptionem ad aliquod speciale.

Haec in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima secunda.

 

Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter. Richardus tamen hic addit aliquid de forma sacramenti istius, quod proprie sit quid resultans ex intentionali unione, id est ex unione materiae et praefatae formae huius sacramenti, facta per intentionem ministri,qui connectit utrumque, et refert ad euindem actum sacramentalem. Et videtur consideratio ista procedere ex similitudine in naturalibus, in quibus ponitur forma partis, et forma totius resultans ex essentialium partium unione.

 

Albertus item de his scribit diffuse, cuius scripta dictis ex Thoma concordant, et addit :

Sacramentum hoc est et valet contra debilitatem ex fomite consurgentem, eo quod non totus purgatur in Baptismo, sed manet debilitatus ad exercitium pugnae. Maior vero difficultas est in confessione Christi et crucis eius, eo modo quo confitendus est etiam in adversis et coram persecutore, ex cordis devotione, ore et opere. Idcirco ad hoc necessaria est Confirmatio ista. Et puto quod Apostoli sine prolatione formarum nunquam confirmaverunt. Et instituta est forma a Christo, atque Apostolis tradita. Oportet autem duplicem actum habere in confirmando : unum, qui sit initiativus et demonstrativus eius ad quod confirmatio principaliter est et tendit ; et alterum, qui exprimat operationem propriam sacramenti. Idcirco praemittitur per modum insinuationis, Consigno te signo crucis ; et sequitur, Confirmo te. Et primum est propter interiorem difficultatem credendi ; secundum, propter difficultatem exteriorem in confitendo modo praetacto.

Haec Albertus.

 

Concordat Antisiodorensis, qui addit :

Primo fit quaedam inunctio in Baptismo, deinde specialior in Confirmatione. In cuius significationem Christus bis dedit Spiritum Sanctum ; et David primo unctus est in domo patris sui, secundo in Hebron super duas tribus. Unctus est quoque ibidem tertio super Israel universum : per quod praefigurata est unctio gloriae in futuro, qua data, perfecte dominabimur hostibus cunctis.

Si autem dictis obiciatur, quia sacramentum Eucharistiae sufficiens est ad confirmationem, ergo istud superfluit ; respondemus, quod sacramentum Eucharistiae quibusdam est panis, quibusdam lac. Est enim lac his qui in humanis virtutibus Christum imitantur, quos non confirmat sufficienter, ex indispositione eorum. Grandibus vero est panis, qui Christum non solum in humanis, sed in divinis quoque sectantur virtutibus. Sacramentum vero Confirmationis ad hoc est, quod confirmat tam parvulos quam grandaevos. Idcirco non superfluit Confirmationis sacramentum.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur De effectu Confirmationis, an scilicet characterem imprimat, et gratiam largiatur.

 

Et nunc patet ex introductis quod imo, et quod character est sacramentum et res : quia est signum gratiae quae est res tantum, et est res seu signatum atque effectus exterioris unctionis seu confirmationis.

 

Itaque, super his scribit Albertus :

Tria sacramenta characterem imprimunt, ideo reiterari non queunt, videlicet Confirmatio, Ordo, Baptismus, ut dictum est saepe. Et si obiciatur, quod etiam in lege naturae et lege scripta hominibus erant impugnationes ac praelia contra aciem vitiorum ac daemonum, et tamen tunc nullum fuit sacramentum characterem imprimens, ergo nec modo ; dicendum, quod antiquis temporibus nondum fuit tempus sacramenti istius, quod est sacramentum plenitudinis gratiae, sicut iam patuit. Nondum etiam habuerunt ducem belli, quoniam Christus adversariarum potestatum vitiorumque expugnator, nondum fuerat missus, cuius dominationi ac exercitui per characteris impressionem conscriberentur.

Praeterea si quaeratur, quem ordinem habeat character Confirmationis ad characterem Ordinis ac Baptismi ; dicendum, quod ad characterem Baptismi habet ordinem necessitatis, quoniam confirmari non potest nisi baptizatus, cum Baptismus sit ceterorum sacramentorum fundamentum ac ianua. Ad characterem vero Ordinis ordinantiam seu habitudinem ordinariam habet congruentiae, non necessitatis, quia non confirmatum ordinari non decet nec congruit. Nempe qui ordinatur ad dispensandum aliis sacramenta, firmus et gratia plenus debet consistere. Tamen si non confirmatus ordinetur, recipit sacramentum, cum nec effectus sacramentorum dependeat a ministris.

 Haec Albertus de primo.

 

De alio autem, an scilicet Confirmatio gratiam conferat, quaerit tria. Primum, an conferat gratiam, loquendo in generali. Secundum, an gratia illa sit gratia gratis data, an gratum faciens. Tertium, an sit distincta a gratia Baptismi. Ad primum respondet :

Ut patuit supra, gratia sacramentorum realiter differt a gratia virtutum atque donorum, nec una habita habetur mox alia. Sacramentum autem Confirmationis dat gratiam contra debilitatem relictam ex fomite deprimente. Baptizatus ergo habens gratiam sacramentalem quae in Baptismo confertur, adhuc est in potentia ad gratiam quae in Confirmatione donatur. Quae gratiae differunt specie, sicut et sacramenta. Conveniunt tamen in hoc, quod subiectum suum faciunt Deo acceptum, et opus gratum, et expeditas reddunt virtutes ad operandum. Differunt autem, quia diversorum morborum sunt curativae, ut supra ostensum est. Qui autem gratiam gratum facientem habet, recipiendo gratiam sacramentorum, non recipit gratificationem suae personae, nec operis sui, quia iam ante habuit ista ; sed recipit gratiam sacramentalem differentem quantum ad morbi curationem. Hinc ad secundum dicendum, quod gratia quae in Confirmatione praestatur, est gratum efficiens, cum detur contra peccatum, et ordinetur directe ad salutem. Gratia quoque Confirmationis differt a gratia Baptismi, et unaquaeque proprios habet actus. Unde etsi conveniant genere in hoc quod est gratificare, specie tamen distinguuntur in huiusmodi actu, secundum quod unus in pluribus est Deo acceptus quam alter, et alio modo.

Haec Albertus.

 

Quibus concordat Thomas. Idcirco ut haec clarius intelligantur, dicta ipsius Thomae his annectentur quae ad quaestionem de impressione characteris in Confirmatione respondet. Character est signum distinctivum, quo quis ab aliis distinguitur ad spirituale aliquid deputatus. Ad spirituale vero potest quis tripliciter deputari. Primo, ut in se spiritualia participet sive recipiat : quod fit in Baptismo, quoniam baptizatus potest esse particeps omnis spiritualis receptionis. Secundo, ut spiritualia in aliorum cognitionem perducat per fortem Christi confessionem : ad quod deputatur homo in Confirmatione. Propter quod tempore persecutionis aliqui eligebantur ad manendum in loco persecutionis, ad confitendum publice nomen Christi, aliis occulte credentibus, ut patet in Legenda S. Sebastiani. Tertio, ut spiritualia aliis tradat : ad quod homo per sacramentum Ordinis deputatur. Ideo sicut in Baptismo et Ordine, sic in Confirmatione character imprimitur.

Praeterea differunt characteres isti ab invicem essentialiter. Quaelibet namque potentia ex propria ratione importat ordinem ad aliquid ; idcirco oportet omnem potentiam esse proportionatam actui ad quem ordinatur. Nam proprius actus non fit nisi in propria potentia, secundum Philosophum secundo de Anima. Hinc oportet distingui potentias per distinctiones actuum ad quos ordinantur, sive sint potentia activa sive passiva. Cumque character sit spiritualis potestas, et character Confirmationis ordinetur ad alios actus quam alii duo characteres, patet quod distinctus sit ab illis.

Praesupponit autem character Confirmationis characterem Baptismi. Nihil enim potest participare actionem aut proprietatem alicuius natura, nisi prius subsistat in illa natura. Cumque per Baptismum tanquam per spiritualem regenerationem homo acquirat subsistentiam in vita spirituali Christiana religionis, non potest non baptizatus aliquid eorum qua ad hanc spiritualem pertinent vitam participare : ergo nec Confirmationis characterem. Et hanc rationem assignat B. Dionysius secundo Ecclesiastica hierarchia capitulo, dicens : Nihil divinitus traditum operari potest non regeneratus per Baptismum. Quod intelligendum est ita, quod sibi hoc competat ex officio : alioqui etiam multi non baptizati facti sunt martyres gloriosi, et sancte vixerunt solo desiderio baptizati.

 

Insuper gratia gratum faciens in Confirmatione donatur. In quolibet etenim sacramento est sanctificatio aliqua. Verum quaedam sanctificatio talis communis est omnibus sacramentis, ut emundatio a peccato reliquiisque peccati. Quaedam vero sanctificatio talis specialis est sacramentis characterem imprimentibus, ut deputatio ad aliquid sacrum. Utraque quoque sanctificatio gratiam gratum facientem requirit. Quod enim directe contrariatur peccato, est gratia ; contraria autem contrariis curantur. Hinc idem remedium adhiberi nequit contra peccatum et eius reliquias seu sequelas, nisi per gratiam gratum facientem : ideo in omni sacramento gratia gratum faciens datur. Consimiliter accessus ad sacra non licet immundis, nec ab immunditia quis purgatur nisi per gratiam, nec aliter effici potest idoneus ad sacra administranda vel percipienda. Cumque Confirmatio sit legis evangelicae sacramentum, characterem imprimens, ex duplici parte necessarium est ut gratiam gratum facientem contribuat.

Verumtamen in Baptismo non datur gratia gratum faciens, distincta a gratia gratum faciente quae inerat baptizato. Baptismus enim est sacramentum necessitatis : ideo gratia quae confertur in eo, ordinatur in communem statum salutis, non in aliquem specialem effectum. Confirmatio autem non est necessitatis sacramentum, et gratia eius ad specialem ordinatur effectum : hinc gratia quae confertur in ea, additur gratiae quae perficit in statu vitae communi. Praeterea, sicut dictum est distinctione secunda, sacramentales gratia ab invicem distinguuntur secundum distinctiones actuum atque effectuum ad quos ordinantur, quemadmodum et virtutes : quamvis gratiarum illarum distinctio non ita appareat sicut virtutum distinctio, quia earum effectus et actus non sunt tam manifesti ut actus virtutum. In virtutibus autem moralibus cernimus, quod ubi est specialis difficultas, ibi et specialis est virtus. Cumque gratia Confirmationis ordinetur ad difficillimos actus, ut est Christum constanter confiteri, contra persecutores consistere ; ideo differt a gratia baptismali, quae perficit in pertinentibus ad salutem in statu communi.

Haec Thomas in Scripto, quae procedunt secundum eius opinionem qua posuit gratiam sacramentalem differre a gratia virtutum et donorum ; gratiam quoque sacramentalem unius sacramenti, a gratia sacramentali alterius, prout hoc infra magis patebit. Cuius opinionis oppositum multi tenent doctores, quos in hoc supra, distinctione prima, secutus sum. Unde quae hic dicuntur, ex dictis ibidem clarius patent.

 

Petrus quoque sicut supra, sic et hic consentit positioni contrariae dictis B. Thomae, dicens has gratias differre non essentialiter, sed penes diversos effectus et efficientias varias, sicut essentialiter idem est radius liquefaciens et indurans, et idem calor effectus multiplices ac contrarios habens.

Idem per omnia tenet Richardus.

 

Argentinensis quoque tuetur hoc ipsum, atque alterius opinionis tangit motiva, dicendo :

Virtutes et dona realiter diversificantur ac differunt, ergo et gratiae diversorum sacramentorum. Praeterea, sicut morbi distinguuntur, ita et medicinae ; sed gratiae sacramentales contra diversos morbos dantur et ordinantur. Rursus, gratia Baptismi prior est tempore gratia Confirmationis : ergo non sunt realiter idem. Iterum, nisi sic, frustra confirmarentur baptizati, quia de novo nil gratiae ex Confirmatione consequerentur. Amplius, diversificatis causis et signis, diversificantur effectus et signata. Sacramenta autem sunt signa et causae gratia : ergo in diversis sacramentis diversa gratia conferuntur.

Sed respondetur ad primum dicendo, quod non est simile, quoniam gratia est sicut radix ramificans in diversos virtutum donorumque habitus, et ipsa ponit animam in esse spirituali divino : ideo permanet una, sicut unius non est nisi unum esse. Ad secundum, quod eadem medicina diversimode applicata, potest diversos morbos curare. Ad tertium, quod idem secundum esse suum imperfectum, est prius se ipso secundum esse perfectum, sicut dispositio prior est habitu, a quo tamen non differt realiter : sic in eodem supposito puer prior est viro. Ad quartum, quod in sacramento Confirmationis praecedens gratia baptismalis perficitur et augetur, nisi obex ex parte confirmati ponatur. Ad quintum, quod eadem causa est plurium causa, et idem potest multa significare, nec oportet tantam esse diversitatem in causis sicut in causatis, sicut iam patuit de radio et calore. Dato etiam quod causae et signa distinguantur secundum rationem atque formaliter respectu causatorum ac signatorum, non tamen oportet iit realiter diversificentur ; sed et idem causatum potest plures causas habere, et idem signatum plura signa, cum eiusdem sint quatuor causae, et Eucharistiae signa sint plurima. Itaque, sicut eadem est gratia praveniens et gratia subsequens, sic eadem est gratia Baptismi et Confirmationis. Quemadmodum etiam eadem est caritas baptizati et confirmati, sic utriusque eadem est gratia. Etenim sicut caritas facit carum, sic gratia gratum.

Haec Argentinensis.

 

Opinio demum Durandi et Scoti de his, patuit supra.

 

Postremo Bonaventura quoque huic positioni consentiens :

Confirmatio, inquit, dat gratiam gratum facientem, ut Rabanus, Hugo et Magister in littera protestantur. Sed advertendum, quod gratia gratum faciens dupliciter dicitur. Primo, quasi de non grato faciens gratum, ut in Poenitentia et Baptismo, in quibus peccator iustificatur, gratiam recipiendo de novo. Secundo, quasi iam gratum magis gratum faciendo ; et talis est gratia Confirmationis, quae gratiam ante acceptam ampliat et confirmat. Quamvis ergo baptizatus habeat gratiam gratum facientem, non tamen ad illum effectum, nec in illo statu in quo habet eam post Confirmationem. Hinc gratia Confirmationis quamvis directe dicatur esse contra poenam, est tamen ex consequenti et contra culpam. Est autem contra pusillanimitatem et timorem humanum. Denique quidam dixerunt, quod gratia Baptismi et gratia Confirmationis essentialiter differunt, sicut virtutes et dona : quoniam in Baptismo datur gratia quae influens in potentias facit virtutes ; in Confirmatione vero praestatur gratia quae influens in potentias facit dona ; in Ordine autem gratia condonatur quae influens in potentias facit beatitudines. Quae positio, etsi pulchra videatur, a veritate tamen est aliena. In sacramentis namque non est connexio quemadmodum in virtutibus et in donis. Alii dicunt, quod gratiae illae essentialiter manent diversae ac differentes subiecto, ita quod nec una perficiat aliam nisi per accidens, in quantum perficit eumdem hominem. Tertii dicunt, quod quantum ad fundamentum habitumve substratum, una realiter sit gratia gratum faciens, sed secundum diversa sacramenta varios sortitur effectus, et propter diversitatem effectuum diversae gratiae appellantur.

Haec Bonaventura.

 

Ex quibus satisfieri potest dictis Sanctorum qui dicunt in sacramentis diversas gratias condonari. Frequenter enim gratia sumitur pro quocumque dono seu munere, gratuito aut supernaturali, habituali seu actuali, secundum quod dicimus, quod compunctio seu lacrimarum copia est gratia magna. Itaque ponere tantam pluralitatem gratiae gratum facientis, sive tot gratias gratum facientes simul in eodem subiecto sine necessitate, non videtur conveniens, cum aliter omnia illa rationabiliter possint salvari. Unde et Antisiodorensis in Summa sua huic concordat sententiae, imo in tantum affirmat gratiam Baptismi esse eamdem re cum gratia Confirmationis, quod et utriusque sacramenti characterem asserit esse numero unum in eodem subiecto : quod tamen praeinductis non consonat nec tenetur.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur De ministris Confirmationis, an a solis detur episcopis.

 

Videtur quod non, quoniam dignissimum sacramentum Eucharistiae datur a simplici sacerdote, ergo plus istud quod illo inferius est.

Item, laicus potest in necessitatis articulo baptizare, ergo et simplex sacerdos confirmare, cum dignitas pontificalis minus excedat sacerdotalem, quam sacerdotalis statum vulgarem seu laicalem.

 

Ad hoc Antisiodorensis respondet quarto libro suae Summae :

Dicunt quidam, quod solis episcopis licitum est confirmare, quoniam sacramentum Confirmationis est perfectivum et gratiae consummativum. Consummatio autem a solo est Christo ; initium vero boni potest a nobis esse, dum facimus quod in nobis est. Episcopi autem successores sunt Apostolorum, qui erant vicarii Christi, iuxta illud Apostoli : Pro Christo legatione fungimur. Sed ista solutio nulla videtur, quoniam sicut Dominus praecepit sibi dari decimas, sic et primitias, ad innuendum quod sicut consummatio et perfectio boni ab ipso est, sic et initium boni. Ideo respondetur, quod quaedam sacramenta sunt magna quantum ad praerogativam effectus ac dignitatem, ut Ordo et Confirmatio, quae a solis dantur episcopis. Episcoporum namque est confirmare, ordinare, benedicere et consecrare, tanquam maiorum. Unde et in primitiva Ecclesia, per manuum impositionem confirmabant baptizatos. In Confirmatione autem fit consecratio et consummatio baptizatorum ad arduissimos actus, per quos in arce ac acie constituuntur contra adversarios suae salutis ac fidei.

Haec Antisiodorensis.

 

Porro de hoc Thomas scribens diffusius :

In omnibus (ait) artibus atque potentiis ordinatis ac habitibus, ultima perfectio reservatur inducenda per supremam artem aut potestatem in genere illo. Cumque episcopi in ecclesiastica hierarchia teneant locum supremum, id quod ultimum est in actionibus hierarchicis eis exstitit reservandum. Et quoniam perficere alios ad hoc quod sint supra statum aliorum communem, sit in actionibus hierarchicis summum, sacramenta Confirmationis et Ordinis, quibus hoc fit, solis reservantur episcopis dispensanda. Nec valet obiectio de Eucharistia, quae quamvis sit perfectiva et sacramentum supremum, tamen id quod in ipsa est sacramentum et res, habet in se, non in suscipiente : ideo per susceptionem Eucharistiae non acquirit homo perfectionem ultra statum communem, cum non imprimatur in ea character, sed perficit unumquemque in statu suo. In Confirmatione vero et Ordine, id quod est sacramentum et res, est aliquid in suscipiente acquisitum et ei impressum : ideo promovent suscipientem ultra communem statum fidelium. Denique episcopi auctoritatem et excellentiam habent super simplices sacerdotes quantum ad mysticum corpus Christi. Hinc circa fideles multa conveniunt solis episcopis, ut promovere, consecrare, velare, ordinare et confirmare, ut infra dicetur.

 

Sed quaeri potest, utrum ex commissione domini Papae simplex sacerdos valeat confirmare. Respondendum, quod de hoc multiplex exsistit opinio. Nam aliqui dicunt quod non. Et quod in littera dicitur de Gregorio, exponunt quod illi presbyteri ex mandato Papae non conferebant sacramentum Confirmationis, sed aliquid sacramentale, sacramento Confirmationis consimile, sicut alicui porrigitur panis consecratus loco Eucharistiae. Sed non videtur quod simulationem talem induxerit S. Gregorius in dispensatione sacramentorum, aut sustinuerit : quoniam dispensatio sacramentorum ad doctrinae pertinet veritatem, quae non est propter scandalum dimittenda. Hinc alii dicunt tantam esse Papae auctoritatem quod eius mandato quilibet potest conferre quod habet, ut confirmatus confirmationem, diaconus diaconatum, sacerdos sacerdotium ; non autem quod non habet, ut diaconus ordinem sacerdotalem. Verum haec opinio est nimis ampla, ideo media via secundum alios est tenenda.

Unde sciendum, quod cum episcopatus non addat aliquid super, sacerdotium per relationem ad corpus Christi verum, sed solum per comparationem ad corpus Christi mysticum, Papa per hoc quod est summus episcoporum, non dicitur habere plenitudinem potestatis per comparationem ad corpus Christi verum, sed ad mysticum eius corpus. Cumque gratia sacramentalis descendat a capite Christo in mysticum eius corpus, omnis operatio in mysticum corpus sacramentalis per quam gratia datur, dependet ab operatione sacramentali super corpus Christi verum : ideo solus sacerdos potest absolvere in foro poenitentiali, et ex officio baptizare. Ideo promovere ad illas perfectiones quae non respiciunt corpus Domini verum, sed solum mysticum corpus, potest a Papa committi sacerdoti, qui habet actum summum super corpus Domini verum, non autem diacono, neque alieni inferiori. Nec potest simplici sacerdoti committere promovere ad perfectionem quae aliquo modo respicit corpus Domini verum. Ideo simplex sacerdos, ex commissione Papae non potest conferre sacerdotii ordinem : quoniam ordines sacri habent potestatem super corpus Christi verum, aut super eius materiam. Potest autem Papa concedere simplici sacerdoti quod conferat ordines minores, quia hi nullam habent potestatem super verum Christi corpus nec super eius materiam, nec etiam super corpus mysticum habent actum per quem gratia conferatur ; sed habent ex officio quosdam secundarios ac praeparatorios actus. Similiter potest concedere sacerdoti alicui quod confirmet, quoniam Confirmatio perfieit eum in actu mystici corporis, nec aliquam habet relationem ad corpus Domini verum, quod scilicet sumpsit ex Virgine.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima secunda.

 

Idem Petrus et Richardus.

 

Albertus vero tenet, quod sacerdos simplex non praesul, nequaquam valeat confirmare, ob causas praehabitas. Et quod obicitur de S. Gregorio, quod concessit hoc, respondet, quod nunquam permisit ut esset Confirmatio quae collata fuit a simplici sacerdote, sed propter quorumdam scandalum, abusum et ignorantiam non correxit. Vel dicendum, quod erat benedictio quaedam confirmandis collata, sicut panis benedictus datur quibusdam Eucharistiae loco. Et hoc ad tempus permisit Gregorius. Pertinet vero ad episcopum confirmare, non solum ex ordine, nec tantum ex iurisdictione, sed pariter ex utroque, quia annexum est episcopali officio, quemadmodum consecratio Ecclesiarum, ordinatio clericorum, velatio virginum.

Haec Albertus.

Cuius opinioni consentiunt pauci ; estque praeinducta responsio Thomae verior atque communior. Tamen ut ait Richardus, ordinaria potestate ad solos spectat episcopos confirmare. Argentinensis etiam positionem illam sequitur, scilicet S. Thomae.

 

At vero Scotus circa haec scribit prolixe, inducendo materiam quae infra magis locum habebit, videlicet an tempore Apostolorum fuit distinctio inter episcopos et sacerdotes, et arguit satis idonee pro utraque parte, ac magis consentire videtur in hoc quod non, et ita tunc cunctis presbyteris licuisset confirmare.

Verum infra patebit, quod a tempore Apostolorum, et ex institutione divina seu immediata Christi ordinatione, fuit a principio Ecclesiae inter episcopos et simplices sacerdotes distinctio quantum ad rem et potestatem, quamvis in nomine communicabant. Si autem verba S. Gregorii rite pensentur, constat quod presbyteris ad tempus concessit licentiam confirmandi veraciter. Sic quippe Ianuario scribit episcopo : Pervenit ad nos, quosdam ex tuis scandalizatos fuisse, eo quod presbyteros ungere chrismate eos qui baptizati sunt, prohibuimus. Sed si omnino de hae re aliqui contristentur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus. Quod si Gregorius istud simulatorie admisisset, peccasset mortaliter, veritatem doctrinae dimittendo, et subditos graviter decipiendo, ita quod se confirmatos putassent, cum confirmati non essent.

 

Postremo Bonaventura :

Hoc (inquit) sacramentum nec potest nec debet nisi per episcopos dispensari. Et si alii id praesumunt, nil faciunt, quia auctoritas Ecclesiae fuit a capite derivata ad membra secundum ordinem Ecclesiae primum. Hinc sicut soli Apostoli poterant confirmare in primitiva Ecclesia, sic postmodum soli eorum successores episcopi. Et ipsis solis traditum et commissum est istud officium, quoniam ipsi sunt in tota Ecclesia principales praelati. Praelati autem est duplex officium : unum, inferiores in gradu statuere, atque in ordine collocare ; secundum, pro grege murum se ponere, ac ipsum defendere. Idcirco ipsorum dumtaxat est confirmare et ordinare, id est ordines dare. Et rursus, quia in ipsis est ecclesiasticae auctoritatis plenitudo, idcirco ipsorum est dispensare Confirmationis ac Ordinis sacramenta, in quibus gratiae plenitudo confertur. Iterum, quia ipsorum est curam habere de omnibus, placuit Spiritui Sancto ut subditi aliqua recipiant sacramenta immediate ab ipsis.

Haec Bonaventura.

In quibus videtur sentire sicut paulo ante. Verumtamen haec expressit ad hunc sensum, quod solis episcopis ordinario iure ista conveniunt. Quod constat ex eo quod circa litteram scribit : Quamvis sacerdos non valeat auctoritate propria confirmare, tamen pro necessaria causa summus Pontifex potest hoc ei committere, sicque pontificalis auctoritas necessario ad huius sacramenti administrationem concurrit.

 

Restant adhuc aliquae quaestiones minores sine argumentis breviter expediendae, ut vitetur prolixitas.

 

Prima est, an Christus debuit sacramentum Confirmationis accipere.

 

Ad quod Thomas :

Suscipere (inquit) Baptismum, est in praecepto ; ideo Christus voluit baptizari, ut formam obedientiae daret. Propter quod dixit B. Ioanni : Sic decet nos implere omnem iustitiam. Iustitia namque consistit in obedientia legis, ut quinto dicitur Ethicorum. Confirmatio autem non est sacramentum necessitatis, sed utilitatis consequendae causa accipitur. Cumque Christus a sacramentis nihil acceperit, non debuit sacramentum Confirmationis accipere, sicut nec Ordinis, quia potestas excellentiae in sacramentis, et plenitudo Spiritus Sancti ab incarnationis exordio fuit in ipso.

 

Secundo quaeritur, an mulieribus et pueris conveniat sacramentum Confirmationis accipere. Dicendum, quod perfectiones quae in Confirmatione et Ordinis sacramento conferuntur, in hoc distinguuntur, quod perfectio Ordinis est ad aliquid dispensandum ; Confirmationis autem perfectio est ad fortiter standum in se per gratiam specialem in adversis. Ad hoc autem quod dispensatio alicuius rei detur seu committatur alicui, requiritur idoneitas aliqua praeexsistens in eo cui fit illa commissio, ad vitandum periculum seu peccatum quod imminet ex dispensatione indigna : ideo perfectio Ordinis non committitur pueris. Verum perfectio qua quis in se ipso perficitur, non praeexigit aliquam perfectionem, sed ipsa fit homo idoneus seu perfectus, nec ex hoc periculum imminet. Hinc Confirmatio potest pueris tradi, et congrue traditur, quoniam aetas infantilis caret fictione qua impeditur sacramenti effectus. Ideo quamvis non competat ei tunc pugnare et confiteri, plene tamen effectum suscipit sacramenti, per quem tempore opportuno erit ad confitendum atque pugnandum idoneus, nisi interim collatam gratiam perdat peccando. Nec ab hoc sacramento excludendae sunt puellae et mulieres, cum innumerabiles personae sexus feminei in spirituali pugna triumphaverint gloriose.

 

Tertio quaeritur, an universis adultae aetatis, etiam mutis et morientibus, Confirmatio sit praestanda. Dicendum, quod perfectio in Confirmatione collata, non praeexigit aliam perfectionem, sed per eam homo in propria persona perficitur, ut sit ad spiritualem pugnam idoneus. Cumque unicuique adulto expediat fortitudinem hanc habere, nullus ipsorum dummodo baptizatus sit, a Confirmatione debet excludi. Nam et muti possunt, nutibus confiteri, atque propositum confitendi habere. Morientes quoque quamvis abstrahantur a pugna, tamen ad praemii pergunt locum, in quo secundum mensuram gratiae datur mensura gloriae, et in ipsis extremis impugnantur confortationeque indigent.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc demum in tertia parte, quaestione septuagesima secunda :

Per sacramentum (ait) Confirmationis promovetur homo spiritualiter in aetatem perfectam : quae promotio seu profectus competit universis. Unde et morientibus exhibendum est, ut in resurrectione perfecti appareant. Hinc asserit Hugo : Omnino periculosum est, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contigerit : non quoniam damnaretur ita emigrans, nisi forsan propter contemptum, sed quoniam perfectionis detrimentum pateretur. Ideo pueri confirmati decedentes, maiorem gloriam consequuntur, sicut et hic maiorem gratiam sunt sortiti. Ncc obstat quod ait Melchiades Papa : Continuo transituris sufficiunt regenerationis beneficia. Verum est enim quod sufficiunt ad salutem, nec propter periculum pugnae eis necessaria sunt Confirmationis auxilia post egressum.

Haec in Summa.

 

In quibus Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter consonant.

 

Quarto quaeritur de ritu Confirmationis, an scilicet sit sumenda a ieiunis, confessione praemissa, et aliquo confirmandum tenente.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

Hoc sacramentum tantum a ieiunis et solis adhuc ieiunis tradi debet ; nec obstat quod datur ad robur, cui cibus non obstat. In hoc namque sacramento datur gratia roborans, et affinitas quaedam contrahitur. Ideo Patres antiqui statuerunt tria haec observari : primum, ut ieiuno stomacho detur, pro ampliori gratia obtinenda ; secundum, ut confirmandus in signum propria imbecillitatis, praesertim spiritualis, ab aliquo teneatur ; tertium, ut sit consimilis sexus, propter periculum affinitatis. (Hoc autem est secundum quamdam congruentiam, non necessitatem.) Ne etiam obex ponatur sacramenti gratia, confessio habet praemitti.

Haec Bonaventura.

 

Hic Thomas :

Confirmandus, inquit, tenetur ab alio, ad insinuandum quod non praesumit se habere robur standi spiritualiter a se ipso, imo nec habet hoc. Spiritualis autem fortitudo est per Christum, in quo non est masculus neque femina, ut inquit Apostolus. Idcirco non differt utrum vir mulierem, vel mulier virum teneat, quamvis quidam dicant contrarium, quod scilicet mulier virum tenere non potest.

Haec Thomas.

Cuius hoc ultimum verbum videtur contra id quod ait Bonaventura, requiri sexum consimilem ad tenendum.

Cur autem debeat dari in fronte, praehabitum est.

 

Quinto quaeritur, an sacramentum Confirmationis valeat iterari. Ad quod doctores respondent quod non, quia characterem imprimit. Cur autem tria sacramenta haec, Baptismus, Confirmatio, Ordo, quae characterem imprimunt, non iterentur, frequenter expositum est. Ligatur autem frons confirmati, propter reverentiam sacramenti, aut ne ipsa linitio aut chrisma superlinitum contrahat sordes, cum sit patens et nuda pars ipsa frons. Per frontem quoque significatur fortitudo, cum apud Ezechielem Dominus dicat : Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum. Atque ut asserit Hugo, confirmatus post suam confirmationem per septem dies debet manere in disciplina custodiendi chrisma, ne caput lavet, propter septem dona Spiritus Sancti : quemadmodum Ecclesia celebrat septem diebus adventum Spiritus Sancti in Christi discipulos.

Datur demum Confirmatio contra infirmitatem ut est per originale peccatum, et infirmitas ut sic contracta non redit, quamvis redeat interdum ut aucta aut renovata.

Haec Thomas.

 

Amplius, Richardus hic sciscitatur, utrum episcopi degradati possint confirmare. De qua quaestione duas narrat opiniones, et magis videtur sentire quod non. Verum haec quaestio infra potius locum habet, ubi de suspensione, degradatione, interdicto, excommunicatione tractabitur, in tractatu de sacramentis Ordinis et Confessionis.

 

Scotus praeterea sciscitatur, quae sit poena iterantium hoc sacramentum. Respondet :

Dicunt canonistae, etc., sicut supra dictum est de poena iterantis Baptismum. Quod probant a simili per illud capitulum de Consecratione, distinctione 4, Qui bis. Sed aliter dico, videlicet quod universaliter nulla poena canonica non inflicta a Papa condente ius, incurritur ipso iure. Nec propter argumenta exponentium canones, sive a simili, sive a contrario, est aliquis tali poena adstrictus, quia possunt exponere ius conditum, non autem per suas expositiones condere novum. Unde Innocentius qui exstitit Papa, cum fecisset magnum opus, ius canonicum exponendo, requisitus quale robur vellet habere hoc opus, respondit, quod non vellet ipsum esse authenticum, sed tantummodo magistrale. Cum ergo non inveniatur in iure canonico expresse poena irregularitatis inflicta pro iteratione Confirmationis, sequitur quod non incurritur ex hoc, praesertim cum constitutiones poenales sint restringendae, non ampliandae. Et si voluisset legislator poenam talem infligere pro iteratione Confirmationis sicut Baptismi, potuisset hic expressisse sicut ibi. Confirmatur quoque per capitulum illud, de Consecratione, distinctione 5, Dictum est, ubi nulla poena huiusmodi infligitur episcopo Confirmationem iteranti ; neque suscipienti, nisi quod soli Deo sub habitu regulari vel clericali ipsum in religione Deo famulari decretum est : quod non innuit poenam irregularitatis, sed magis oppositum, puta exercitium officii clericalis. Etenim in exsecutione ordinum, praesertim in cousecratione Eucharistiae, clericus Deo suo religiose famulatur.

Haec Scotus.

Quae recitative magis quam assertorie tango, quoniam plena horum responsio inquisitionem requirit maiorem, et concordi canonistarum responsioni in tali materia magis videretur consentiendum.

 

Circa materiam istam sacramenti Confirmationis scribit Guillelmus in suo Sacramentali, tractatu de Confirmatione :

Tempore belli, ecclesiae consueverunt incastellari, superaedificatisque turribus aut propugnaculis infortiari. Quod si bellum corporale, pro temporalibus rebus tuendis nos ad hoc inducit, quanto magis bellum spirituale incomparabiliter periculosius, spirituales ecclesias incastellari compellet, et templa spiritualia muniri ac exaltari in arces ? Nempe non aliud est rite baptizatus nisi templum Dei. Confirmatus vero non est aliud nisi templum exaltatum in arcem, et murus cui superaedificata sunt propugnacula, iuxta illud in Canticis : Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea. Incastellatio ista sanctitati non detrahit, sed auget ac roborat eam. Porro si quaeras, quae sit exaltatio ista in arcem ; respondemus, quod sit magnificentia altitudoque cordis, quibus opprobria et inimicitias christiani nominis ac professionis quasi ex alto despiciens confirmatus, sanctis indignationibus ac adspirationibus prosternit ac obruit ea. Denique sacramentum Confirmationis propter bellicae strenuitatis audaciam signatur in fronte. Prima namque et maxima pericula pugnantibus imminent in fronte. Quemadmodum autem in Exodo legitur, quod facies Moysis videbatur cornuta ex consortio Dei ; sic virtute Confirmationis cornua inseruntur interiori fronti confirmati, quibus irrumpat ac ventilet inimicitias atque opprobria Christianae professionis. Haec itaque differentia est inter solum baptizatos et postea confirmatos, quae est inter animalia cornuta et non cornuta. Confirmandi namque veniunt ad manum pontificis, ut confirmentur et consignentur tanquam inermes et nondum cornuti ; atque de inanibus eius recedunt confirmati instar unicornium iam cornuti. Rursus, quemadmodum tenera ac puerilia membra ad opera dura ac gravia non mittuntur, nisi prius fortificentur, solidioraque fiant ; sic baptizati tanquam modo geniti, non mittuntur ad spiritualia fortia bella, nisi in Confirmatione induantur virtute ex alto, sicut in die Pentecostes factum est Christi discipulis. Frustra autem confirmari quaerunt hoc sacramento, qui debilitates suas amant nec dimittere volunt : quae debilitates sunt aegritudines et vulnera vitiorum, et vincula ac onera eorumdem. Ideo accessuri ad hoc sacramentum, monendi sunt omnia ista relinquere. Admonendi sunt quoque ne adversarios suae salutis (contra quos cupiunt confirmari) roborent contra se ipsos : quod utique faciunt, si membra sua exhibeant arma iniquitatis peccato. Insuper erubescant signum strenuitatis et fortitudinis eminentia frontis deferre, et in certaminibus ignaviter agere, et in bello tentationis sub hostium pedibus cadere, viliterque desideriis carnis succumbere. Attendant se esse signiferos Regis caelorum, et in eius adspectu confligere : ideo iugiter sperent in eo, invocent cum, ac omni hora roborentur in ipso, nil de suis viribus praesumentes, et Regis aeterni auxilio iugiter inhaerentes, eius zelo accensi, eius adsistentia animati, in omni labore ac conflictu patientes et indefessi.

Haic Guillelmus.