Distinctio XX — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE

 

 

Praecedente distinctione locutus est Magister de clavibus Ecclesiae, quae et quot sint, et de potestate effectibusque earum ; nunc tractat de tempore ad poenitendum opportuno, ostendens primo quod usque ad mortem duret poenitentiae tempus, ita quod si anima ante separationem a corpore vere poeniteat, salvatur. Nihilo minus, periculosissimum est poenitentiam tam diu differre, quoniam etsi contingat hominem in fine poenitere, acerbitatem tamen purgatoriae poenae vix valebit evadere : de cuius poenae acerbitate pertractat. Deinde circa praehabita quasdam inserit quaestiones. Prima est, quid ei immineat qui iniunctam poenitentiam in hac vita non implet. Secunda, quid post hanc vitam restet ei cui poenitentiam insufficientem iniunxit confessor. Quocirca tangit de canonibus poenitentialibus, et qualiter arbitrio seu discretioni sacerdotis committendi sint seu commissi. Tertia, utrum infirmis qui mox morituri putantur, sit poenitentia iniungenda. Consequenter subiungit aliqua documenta ex quibus solvi possent quaestiones quae circa ista moventur, videlicet, an constitutis in grandi necessitate aut mortis articulo, sit poenitentia ac reconciliatio impendenda ; et utrum absente episcopo posset sacerdos poenitentem reconciliare Ecclesiae, qui poenitens sit in solenni poenitentia constitutus : de qua re tractatum est supra. Ultimo quaerit de illo qui cupiens confiteri, pergit ad sacerdotem, quem antequam acquirere queat, spiritum tradit, quid sit sentiendum.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum poenitentia sero facta, sit efficax.

 

Videtur quod non, quoniam Augustinus dicit se certum non esse quod talis salubriter poeniteat.

Item, talis poenitentia ex timore damnationis ac poenae videtur procedere.

Et rursus, de Antiocho recitatur, quam vehementer poenituit, et emendationem proposuit, imo et promisit, nec tamen profuit ei.

Atque de Esau scribit Apostolus ad Hebraeos, quod non invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.

 

In contrarium sunt auctoritates Scripturae, et doctrina totius Ecclesiae.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Deus, qui dat omnibus abundanter, nulli gratiam denegat facienti quod in se est, ad gratiam se praeparando. Quae praeparatio fit per liberi arbitrii motum. Idcirco, quamdiu manet homini usus liberi arbitrii in hac vita, in qua nondum est confirmatus in malo, potest se praeparare ad gratiam, de peccatis dolendo : sicque gratiam remissionis peccatorum consequetur. Hinc si Antiochus vere poenituisset ex corde, veniam obtinuisset. Poenituit autem non amore iustitiae, sed timore poenae praesentis quam tolerabat, et poenae futurae quam exspectabat. Et ita peccatoribus multis contingit in fine, quoniam non est facile ut affectum quem homo diu et intense inclinavit in aliquid, ad aliud repente retrahat, et convertat ad contrarium ; non tamen est impossibile, quoniam liberum arbitrium ex habitu suo non cogitur, nec providentiae Dei terminus potest praefigi, per quam etiam in extremo vitae quandoque motus verae poenitentiae inspiratur. Idem dicendum de Esau, qui etiam magis dolebat de damno temporali quam spirituali.

 

Quod autem in fine vitae poenitens queat absolvi a quocumque sacerdote, etiam de quocumque peccato, satis declaratum est paulo ante.

Insuper, post remissionem culpae exigitur poena, quatenus iniustitiae inaequalitas ad iustitiae reducatur aequalitatem. Hinc sicut ad ordinationem culpae exigitur quod poena infligatur pro culpa, ita quod pro tanta culpa, tanta poena. Cumque peccatum inordinatum remanere non valeat ; quamvis reatus poenae sit diminutus per contritionem, confessionem et absolutionem, oportet quod adhuc in fine poenitens, et quicumque satisfactionem condignam in hac vita non implet, post hanc vitam puniatur, nisi contritio fuerit tanta quod totaliter purget a poena : quod iuxta praehabita, fieri potest. Porro secundum Philosophum quinto Ethicorum, assimilatur mensunc. Hinc sicut in diversis terris diversae sunt mensurae rerum venalium, ita diversae poenae secundum iustitiam pro culpis eisdem inferuntur. Pro eadem quoque culpa gravius punitur homo in purgatorio quam in vita praesenti, ratione alterius fori ; attamen aggravatio illa proportionabiliter correspondet poenae cuius homo in vita hac exstitit reus. Et hoc debet homo sibi ipsi imputare, quod illuc reservavit sibi iustam punitionem pro culpis suis recipiendam, cum eam potuerit hic per poenam multo faciliorem evadere.

Sed obici potest, quia cum poenae vitae praesentis sint satisfactoriae pro peccatis, et mors ipsa sit maxima poena, videtur per ipsam aequanimiter toleratam tota poena restans dimitti. Et respondendum, quod mors naturalis est poena consequens originale peccatum, ut quasi iam in naturam sit versa, sicut et originale peccatum : idcirco per mortem naturalem homo non purgatur ab actuali peccato, sed per mortem illatam bene potest purgari. Unde si quis mortem illatam patienter sustineat, quamvis pro aliis criminibus sit illata, valet ad poense diminutionem atque interdum ad liberationem a tota poena, secundum quantitatem culpae, caritatis et patientiae, necnon contritionis.

Haec Thomas.

 

Verumtamen de hoc ultimo verbo aliqui longe aliter sentiunt, ut dictum est, et forsitan infra dicetur. Aiunt quippe, quod quantumcumque poena mortis seu infirmitas eam praecedens, sint naturales ; tamen si caritative acceptentur, sequanimiter tolerentur, et ad finem congruum ordinentur, sint non solum satisfactorise multum, sed et meritorise valde : quemadmodum etiam fames, sitis, mendicitas et egestas, ex causis naturalibus provenientes.

Istis et consimilibus quaestionibus, quoniam faciles sunt, non immoror.

 

Quaeritur quoque hic, an debita poena infligatur secundum magnitudinem excessus peccati, vel secundum delectationis vehementiam ac mensuram ; an etiam confitens obligetur ad poenam maiorem quam sibi a confessore iniungitur ; et utrum unus pro alio satisfacere possit. Ad primum horum trium sanctus Doctor respondet : Poena post culpae dimissionem ad duo exigitur. Primo, ad debitum persolvendum. Secundo, ad remedium exhibendum. Potest ergo taxatio poenae considerari quantum ad duo. Primo, quantum ad debitum : sicque quantitas poenae radicaliter correspondet quantitati culpae, antequam de ea aliquid dimittatur. Attamen quantum per primum eorum quae nata sunt poenam remittere, plus remittitur, secundum hoc per aliud minus restat solvendum seu remittendum : quia quanto plus de poena per contritionem dimissum est, tanto minus per confessionem restat dimittendum. Secundo, quantum ad remedium illius qui peccavit, aut aliorum : sicque quandoque pro minori culpa iniungitur maior poena : vel quia peccato unius difficilius potest resisti quam peccato alterius, et sic iuveni pro fornicatione iniungitur poenitentia maior quam seni, quamvis in hoc minus peccavit ; vel quia peccatum periculosius exstat in uno quam in alio, sicut in sacerdote ; aut quoniam multitudo est pronior ad illud peccatum, ideo per poenam unius terrenda est et retrahenda a vitio. Poena ergo in foro poenitentiae quantum ad utrumque taxanda est : idcirco non semper pro maiori peccato poenitentia maior imponitur. Porro purgatorii poena solum est ad solvendum debitum, quia iam ultra non est locus peccandi : ideo illa poena solum taxatur secundum quantitatem peccati, considerata tamen contritionis quantitate, et confessione ac absolutione : quia per omnia hiec aliquid de poena dimittitur. Propter quod etiam a sacerdote sunt consideranda iniungendo satisfactionem.

Itaque his non obviat quod in Apocalypsi Dominus ait : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Nempe in verbis illis duo tanguntur ex parte culpae, utpote : glorificatio, quae pertinet ad elationem ; et deliciae, quae spectant ad delectationem. Quamvis autem sit minor delectatio quandoque in peccato maiori, tamen semper ibi est maior elatio.

Neque his obstat, quod secundum iura antiqua, sacerdoti pro fornicatione iniungitur poenitentia decem annorum, laico autem pro homicidio poenitentia septem annorum, quanquam homicidium istud illa fornicatione sit gravius. Nam id fit in quantum poenitentia est remedium contra peccata futura, ad retrahendum sacerdotem a vitiis carnis, quae tam sibi quam aliis sunt valde periculosa.

 

Ad secundum dicendum, quod actus ministri bonus vel malus nil variat in efficacia sacramentorum. Hinc sive sacerdos discrete se habeat in iniunctione poenitentiae, sive non, nil diversificatur quantum ad efficaciam absolutionis et contritionis ac confessionis. Ideo sive indiscrete poenitentiam iniungat, sive non, semper manet reatus ad poenam quantitatis eiusdem : hinc si eam non expleat in praesenti, ab eo in purgatorio exigetur.

Si ergo obiciatur, quod confessor videatur culpabilis, minorem quam iustum est poenitentiam iniungendo, et in hoc noceat confitenti, praesertim cum in futuro multo gravior poena exigatur quam hic ; dicendum, quod quandocumque minor poenitentia iniungitur, defectus est ex parte imponentis, vel ex parte recipientis. Interdum tamen potest esse sine culpa utriusque, ut quando imponens debitam diligentiam adhibet ad iniungendum poenitentiam condignam, recipiens quoque paratus est illam implere : ideo inconveniens non est, si confitens non liberetur totaliter a poenae reatu.

Sacerdos etiam non semper peccat minorem poenitentiam iniungendo : tum quia non potest scire determinate quantitatem debitae poenae, quamvis aliquid proprie valeat determinare, regulis Patrum consideratis ; tum quia quandoque plus expedit poenitentiam minorem imponere, ne confitens ob gravitatem poenitentiae retrahatur ab eius impletione, ex sua imperfectione. Sicque confessor negligit minus malum, quatenus maius malum vitetur, et confitens interim confortatus in caritate, ad maiora ac plura poenitentiae opera peragenda aptetur, quam sacerdos sibi iniungere potuisset.

Si vero confitenti maior debito poenitentia iniungatur, explere eam ex iniunctione sacerdotis tenetur : quia sacerdos non solum debitum poenae considerat, sed etiam peccato remedium adhibet. Ideo si confitens moriatur ante poenitentiae sibi iniunctae expletionem, non exigitur ab eo tota, sed solum quantum sufficit ad debitum exsolvendum.

 

Ad tertium respondendum, quod in quantum poenitentia ordinatur ad debiti solutionem, unus pro alio satisfacere potest, dummodo sit in caritate, ut opera eius satisfactoria esse possint. Nec oportet ut maior poena imponatur ei qui satisfacit pro alio, quam ipsi reo imponeretur, ut aliqui dicunt (quia, ut aiunt, poena propria magis satisfacit quam aliena) : nam poena habet vim satisfaciendi praecipue ex caritatis virtute, quae magis apparet in hoc quod homo poenitentiam solvit pro alio, quam si pro se ipso. Ideo minor requiritur poena in eo qui pro alio satisfacit, quam in principali requireretur. Unde in Vitaspatrum narratur, quod propter caritatem unius qui poenitentiam fecit pro peccato alterius quod non commisit, Deus ignovit alteri qui peccavit. Nec etiam exigitur quantum ad absolutionem debiti, ut is pro quo alius satisfacit, sit ad satisfaciendum personaliter impotens : quoniam etsi potens esset, tamen alio pro eo satisfaciente, ipse a debito illo fieret immunis. Sed hoc requiritur, in quantum poena satisfactoria est in remedium : idcirco non est permittendum quod unus pro alio satisfaciat, nisi in alio illo aliquis defectus appareat, aut corporalis, per quem sit impotens ad poenitentia ; impletionem, aut spiritualis, per quem sit imparatus ad onus poenitentiae subeundum. In quantum vero poenitentia ordinatur in remedium contra peccatum futurum, sic satisfactio unius alteri non prodest : quoniam ex unius ieiunio non domatur alterius caro, nec ex actibus unius alius bene agere consuescit, nisi per accidens, in quantum unus bene agendo meretur alteri augmentum gratiae, quae est efficacissimum remedium vitandi peccata. Hoc tamen potius est per modum meriti quam satisfactionis.

Haec Thomas.

 

Concordat Petrus, et addit :

Poenitentia dicitur condigna peccato quatuor modis. Primo, secundum taxationem solius iustitiae : et sic Deus semper punit citra condignum, etiam in inferno. Secundo, penes taxationem misericordiae : sicque exigit poenam condignam. Sed hoc potest esse dupliciter. Primo, secundum taxationem misericordiae increatae per se ipsam : et sic in inferno exigitur atque infligitur poena condigna. Secundo, penes taxationem misericordiae poenitentia mediante. Et hoc dupliciter, utpote : mediante poenitentia interiori, aut etiam absolutione exteriori. Primo modo, poena taxata post contritionem remanens, vocatur condigna ; et de hoc condigno virtute clavium remittitur aliquid. Secundo modo, poena quae remanet post remissionem culpae, virtute clavium factam, condigna est, et solvere hanc oportet ; et determinatum est apud Deum, quantum virtute clavium remittatur. Bonitas vero seu malitia indiscretiove ministri non mutat sacramenti effectum : ideo totam illam solvere est necesse.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque praehabitis consonans :

Poenitenti (inquit) in articulo mortis non est poenitentia iniungenda, sed innotescenda seu insinuanda, quoniam poenitens talis non est in statu quo possit exteriorem poenitentiam facere, quamvis interiorem possit dolorem habere. Debet tamen confessor exteriorem poenitentiam eius peccatis debitam, ei manifestare, dicendo : Si sanus consisteres, poenitentiam tantam facere deberes. Et debet insinuatio ista fieri per modum consolationis, reducendo ei ad memoriam infinitam magnitudinem pietatis divinae, quae frequenter remittit peccata per solam interiorem contritionem, praesertim dum non adest facultas satisfaciendi exterius. Talis quippe manifestatio desperationem excludit, et provocat interiorem compunctionem.

 

Insuper ait :

Unus satisfacere potest pro alio, dummodo ambo sint in caritate. Opus enim illius qui in caritate non est, satisfactorium esse non valet, nec sibi nec aliis ; opus quoque satisfactorium factum in caritate, non prodest nisi habenti caritatem et Dei amicis, ex condigno, quamvis de congruo possit alios aliquo modo iuvare. Cumque opus satisfactorium, ceteris paribus, magis prosit ipsimet facienti quam alteri, sicut et efficacius meretur homo sibi ipsi quam alteri : hinc ceteris paribus, satisfacientem pro alio oportet plus facere seu maiorem satisfactionem exsolvere quam pro se. Verumtamen caritas satisfacientis pro alio in tantum posset excedere caritatem satisfacientis pro se ipso, quod non oporteret eum ad satisfaciendum pro alio maiorem solvere poenam, quam alius ille solveret pro se ipso : quoniam opus bonum tanto plus, ceteris paribus, satisfactorium meritoriumque consistit, quanto ex maiori caritate procedit.

Haec Richardus.

 

Concordant Albertus, Bonaventura, aliique commuuiter.

 

At vero circa materiam huius distinctionis loquitur Scotus :

Poenitentia quae haberi videtur in extremis, vix est vera poenitentia sufficiens ad salutem, quia tunc impeditur usus liberi arbitrii seu liber usus rationis ac voluntatis. In extremis autem dico eum in quo apparent probabilia signa mortis iam imminentis. In tali enim est maximus dolor aut timor, et utraque passio haec vehementer impeditiva est usus liberi arbitrii. Nam ut libro LXXXIII Quaestionum asserit Augustinus : Passiones causatae a contristantibus seu terribilibus rebus, fortius movent appetitum quam passiones causatae a delectationibus : vehemens autem delectatio interdum absorbet usum rationis totaliter, vel fere totaliter impedit eum. Displicentia vero de peccato, ad hoc quod sit sufficiens ad rationem contritionis, requirit rationis ac voluntatis liberum usum. Remissus quoque seu debilis usus liberi arbitrii, vix sufficit ad displicentiam requisitam ad veram poenitentiam. Propterea asserit Augustinus : Tantus tunc cruciatus ligat membra et dolor opprimit sensum, ut vix valeat cognoscere aliquid. Denique, ad hoc quod displicentia valeat et ordinata consistat, oportet quod sit debite circumstantionata, praesertim circumstantia finis principiique activi principalis, ita quod sit voluntaria propter Deum. Sed difficile est tunc habere actum sic circumstantionatum : quia qui usque tunc fuit impoenitens, non videtur tunc a se ipso extorquere displicentiam novam, nisi timore poenae imminentis. Praesumitur namque, quod si remotus esset a poena ut prius, non extorqueret a se displicentiam istam, sicut nec prius. Sicque aliquid simpliciter involuntarium videtur causa displicentiae huius. Involuntarium enim est, quod non fit nisi ex suppositione cuiusdam involuntarii : quemadmodum merces non proiiciuntur in mare nisi ex praesuppositione periclitationis, quae est involuntaria. Habitus quoque pravus tunc usque continuatus multum retrahit a poenitentiae actu et a zelo iustitiae, ex quo necesse est contritionem procedere.

 

Hinc persuadendum est proximo, ut sanus ac tempestive poeniteat, considerando quam periculosum sit poenitentiam exspectare serotinam. His demum qui tam diu poenitentiam distulerunt, suadendum est, ut iuxta possibilitatem suam laborent et se dent ad poenitentiam ordinatam, ita quod non obstantibus dolore et timore, utantur pro viribus ratione, sicque conentur habere displicentiam de suis peccatis veram et voluntariam propter Deum, in quantum fuerunt et sunt offensiva ipsius Dei, nec desperent, sed immensitatem attendant pietatis divinae, et de sua dilatione ac negligentia doleant, fortiterque proponant de cetero nunquam peccare, etiam si convalescant.

Haec Scotus.

Qui etiam addit his : Qui scienter se exponunt periculo suae salutis, peccant mortaliter. Ideo qui deliberant seu proponunt non poenitere nisi in extremis, mortaliter peccant ; et tamen de hoc ipso peccato stultissimo possunt ac debent poenitere in fine.

 

 

QUAESTIO II

 

Restat quaerendum, Utrum purgatorii poena sit.

 

Videtur quod non, quoniam sicut anima peccavit in corpore et cum corpore, ita videtur solum punienda in corpore et cum illo, et ita non puniretur ante resurrectionem futuram.

Rursus, cum anima sit incorporeus spiritus, non videtur a corporeo igne posse puniri.

Insuper Augustinus relinquit sub dubio, an ignis ille sit corporalis. Damascenus vero ultimo asserit libro, quod incorporeus sit : et ita non erit vere atque univoce ignis, cum de ratione ignis sit esse quid corporale, sicut de ratione terrae, aquae et aeris.

 

Circa haec scribit Albertus :

Sancti de quaestione hac disputantes, fatentur se velle accipi sua dicta sine supercilio assertionis. Ita et ego dico, quod non arbitror quemquam scire qualis sit ignis ille, nisi cui revelaverit Deus. Sed aestimo quod sit utique corporalis. Unde et dico, quod primum affligens animas in purgatorio sit corpus, videlicet ille ignis, proximum vero affligens sit spirituale, sive anima sit in corpore, sive non. Quod ut melius intelligatur, ponatur exemplum. Incisio manus vulneratso est corporalis, et patitur corpus, anima vero compatitur. Primum affligens utrumque hoc, est gladius ; verum cum anima patiatur corporis passione, id quod facit tristitiam in affectu animae, est similitudo vulneris, apprehensa ut contraria toti composito. Ita in purgatorio primum affligens est ignis corporeus, habens vim affligendi, in quantum est instrumentum divinae iustitiae, vindicantis peccatum cui anima se subdidit ; proximum vero affligens est similitudo recepta in anima. Et hoc infra magis patebit, in tractatu de resurrectione. Vis demum qua ignis ille agit ut divinae instrumentum iustitiae, non est tantum vis naturalis caloris : imo est alia vis. Cuius exemplum est de calore in corpore animalis, qui calor in quantum est instrumentum animae vegetativae, aliam habet operationem et aliam vim, quam ut qualitas naturalis.

 

Si autem quaeratur de purgatorii loco, sine praeiudicio dico, nil temere asserendo, quod purgatorii locus est alius ex ordine divinae iustitiae determinantis receptaculum animae puniendae, et alius ex dispensatione. Nam primo modo unus est locus purgatorii, quem puto esse partem inferni, in qua parte est afflictio cum admixtione consolationis de futura beatitudine. Porro ex dispensatione loca purgatorii sunt diversa, plura. Et dispensatio illa fit aliquando propter vivos, interdum propter mortuos. Et licet multis de causis id fiat, specialiter tamen triplex causa elicitur ex legendis Sanctorum. Prima est, demonstratio meriti alicuius Sancti, hoc suis precibus impetrantis : sicut ad preces S. Patritii Deus monstravit quemdam purgatorii locum, ut de poenis futuris fides amplior haberetur. Secunda est, nostra instructio, quatenus dum aliquas animas circa nos puniri agnoscimus, idem asstimemus de aliis in quibus sunt similes culpae. Tertia est, manifestatio alieuius culpae occultae, ut in Paschasio.

 

Denique ignis purgatorii quantum ad suam substantiam, exstat perpetuus, sicut et ignis infernalis, cum quo est eiusdem speciei ; sed quantum ad actum purgandi, accipit finem, sicut et poena illa. De cuius acerbitate tenendum est sicut in textu habetur, quod scilicet minima poena purgatorii maior est quam quaecumque poena corporalis huius mundi sit aut esse possit. Anima namque separata a corpore, desiderat summum bonum tanquam beatitudinis suae obiectum, eo modo quo res extra locum suum exsistens, appetit suum locum. Cumque tristitia causetur ex absentia atque carentia rei desideratae, perfectivae atque delectabilis, constat quod de carentia et absentia illius tam summi boni, in quo solo tota consistit ac plena animarum felicitas, oriatur in anima separata tristitia maxima. Imo sicut suavitas, vita, et iucunditas huius vitae nullam habent comparationem ad bcatitudinem Sanctorum in patria ; sic impedientia et auferentia suavitatem, vitam, et delectationem huius vitae, incomparabiliter minus contristant et affligunt quam impedientia et protrahentia a summa illa felicitate et gloria. Sicque tristitia alterius vitse illius incomparabiliter maior est omni tristitia vitae praesentis.

Haec Albertus.

Qui de his plura conscribit, quae in responsis Thomae clarius continentur.

 

Qui tamen non in hac, sed sequenti distinctione scribit de his :

Ex praeinductis (inquiens) probatur et constat, purgatorium esse. Primo, quia in hac vita non semper per ipsam contritionem, confessionem et satisfactionem totus reatus poenae aufertur, nec sufficiens satisfactio exhibetur. Secundo, quia etiam dimissis peccatis mortalibus, venialia non semper tolluntur ; exigitque divina iustitia, ut inordinatio culpas per poenam debitam ordinetur. Oportet ergo quod is qui post contritionem et absolutionem decedit ante satisfactionem sufficientem, post vitam prmsentem puniatur. Hinc qui purgatorium negant, contra divinam loquuntur iustitiam, et error eorum a fide est alienus. Unde Gregorius Nyssenus ait : Si quis Christo amico consentiens, in hac vita purgare peccata minus curaverit aut potuerit, post transitum hinc per purgatorium et ignis consummationem expeditur. Quibus verbis subiungit : Hoc praedicamus, dogma veritatis servantes ; hoc quoque universalis tenet Ecclesia, pro defunctis exorans ut a peccatis solvantur. Quod non potest intelligi nisi de exsistentibus in purgatorii poenis. Ecclesiae autem auctoritati quicumque resistit, haeresim incurrit.

 

Praeterea de loco purgatorii non invenitur aliquid determinatum in Scripturis, nec ad hoc possunt rationes efficaces induci. Tamen dictis Sanctorum et revelationibus aliquibus factis plus consonat, quod locus purgatorii duplex est. Unus secundum legem communem, qui est locus inferior coniunctus inferno, ita quod idem est ignis qui damnatos cruciat in inferno, et qui iustos in purgatorio purgat : quamvis damnati, secundum quod inferiores exstant demerito, etiam loco inferius sint locandi. Alius est locus purgatorii secundum dispensationem : sicque diversi diversis in locis puniti et purgati leguntur, vel ad vivorum instructionem, vel ad mortuorum subventionem. Verumtamen quidam dicunt, quod secundum legem communem locus purgatorii est ubi homo peccat : quod non videtur probabile, quoniam simul potest puniri pro peccatis quae in diversis locis commisit. Alii opinantur, quod puniuntur secundum legem communem in loco qui super nos est, puta in aere : quoniam quantum ad statum, sunt medii inter nos et caelum. Sed hoc nihil est, quia non puniuntur pro eo quod supra nos sunt, sed pro eo quod infimum est in eis, utpote pro peccato. Hinc ait Augustinus, quod sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat, ita sub eodem igne peccator cruciatur, crematur, et electus purgatur. Attamen Hugo testatur, quod in his locis ubi peccaverunt, purgantur ; et hoc, secundum dispensationem quandoque sic est. Denique, cum poena inferni sit ad excruciandum et ulciscendum perpetue, ideo nominatur nominibus omnium rerum quae nos hic solent affligere, iuxta illud : Ignis, sulfur, spiritus procellarum, pars calicis. Poena vero purgatorii est principaliter ad purgandum reliquias vitiorum : ideo sola poena ignis purgatorio attribuitur, quoniam ignis solet consumere et purgare.

 

Insuper de acerbitate poenae purgatorii agnoscendum, quod in purgatorio duplex est poena. Una damni, ex retardatione a beatifica visione. Alia est poena sensus, qua ab igne corporali puniuntur. Et quantum ad utrumque, minima poena purgatorii excedit maximam poenam vitae praesentis. Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto eius absentia exstat molestior. Cumque affectus animarum iustarum in purgatorio, quo summum bonum et eius beatificam fruitionem desiderant, sit vehementer ac nimis intensus, cum corporis mole non retardetur ; et quoniam terminus perfruendi illo advenit, nisi quod suo retardantur reatu : idcirco de retardatione atque carentia tam incomparabilis boni maxime dolent. Similiter quoque, cum dolor non sit laesio ipsa, sed laesionis perceptio sive sensus ; tanto plus dolet quis de laesivo seu laesione, quanto plus est sensitivus seu perceptivus doloris. Cumque totus corporis sensus derivetur ab anima, idcirco quod agit in animam ipsam, maxime affligit eamdem. Quod autem anima ab igne corporali affligatur, modo supponimus, quia infra hoc ostendetur. Hinc utraque illa purgatorii poena omnem poenam vitae praesentis excedit. Quidam vero assignant rationem ex hoc, quod anima tota punitur, non corpus. Sed hoc nihil est, quia sic poena damnatorum esset minor post resurrectionem quam ante, quod falsum est. Itaque acerbitas poenae illius non est tantum ex quantitate peccati, quantum ex dispositione puniti : quoniam idem peccatum gravius punitur ibi quam hic : sicut qui melioris est complexionis, magis affligitur plagis eisdem. Attamen iudex utrisque easdem plagas pro eisdem culpis inferens, iuste agit.

 

Quaeritur quoque, an poena purgatorii sit voluntaria. Dicendum, quod aliquid dicitur voluntarium dupliciter. Primo, voluntate absoluta : et sic nulla poena est voluntaria, quia in hoc consistit ratio poenae, quod est voluntati contraria. Secundo, voluntate conditionata, quemadmodum ustio propter sanitatem : sicque potest voluntaria esse dupliciter. Primo, quia per poenam aliquod bonum acquirimus : et sic voluntas poenam talem assumit, ut est in poena satisfactoria ; vel etiam,quia libenter quis accipit eam, nec vellet eam non esse, ut in martyrio patet. Secundo, quoniam etsi per poenam nullum bonum nobis accrescit, tamen sine poena ad bona pervenire nequimus, ut patet de morte naturali. Et tunc voluntas non assumit poenam, et vellet liberari ab ea, sed eam supportat ; et quantum ad hoc, voluntaria perbibetur : sicque poena purgatorii voluntaria appellatur. Quidam dicunt, quod nullo modo sit voluntaria, quoniam ita sunt poenis absorpti, quod nesciunt se per eas purgari, sed putant se esse damnatos : quod falsum est, cum frequenter petant suffragia.

 

Postremo quaeritur, an daemones puniant animas in purgatorio. Dicendum, quod sicut post diem iudicii divina iustitia ignem succendet quo damnati in perpetuum punientur ; sic nunc sola divina iustitia in purgatorio electi purgantur, non ministerio daemonum, quorum exstiterunt victores, nec ministerio angelorum, qui suos concives non tam vehementer affligerent. Tamen possibile est quod eos ad loca deducant poenarum, daemones quoque eos comitentur ac purgandis adsistant, tum ut de eorum poenis satientur, tum ut in exitu eorum a corpore suum aliquid in ipsis reperiant. Verumtamen in saeculo isto, in quo adhuc locus est pugnae, puniuntur homines et ab angelis malis, ut patet de Iob ; et ab angelis bonis, ut constat de Iacob cuius nervus femoris angelo percutiente emarcuit. Et hoc expresse dicit B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod scilicet angeli boni aliquando puniunt.

Haec Thomas.

 

In cuius verbis incertum valde videtur quod ait, animas in purgatorio non puniri per daemones : cuius contrarium in multis revelationibus recitatur. Nam et daemonibus se in hac vita multoties sponte ac impie subdiderunt ; propter quod ipsis iuste subduntur in poenis, quatenus per quos peccaverunt, per eos et puniantur, et quorum instigationibus peccaverunt, ipsorum flagellationibus expurgentur. Quod potius reor de eis qui enormius peccaverunt. Qui vero notabiliter virtuose vixerunt, et hic poenae condignam poenitentiam egerunt, probabile est ibi magis reverenter tractari, nec daemonum confusionibus subdi, ut sunt qui daemonum tentamentis hic viriliter restiterunt.

 

Concordat Petrus dictis ex Thoma, et ait :

Poena dicitur voluntaria voluntate conditionata tripliciter. Primo, voluntate assumente, ut poena satisfactionis. Secundo, voluntate acceptante, ut poena martyrii. Tertio, voluntate sustinente, ut poena purgatorii : quemadmodum etiam infirmitas alicui bono viro a Deo immissa, quam voluntarie sustinet, et nihilo minus cupit liberari ab ea.

Haec Petrus.

Qui etiam allegat Augustinum in quodam sermone dicentem, quod poena purgatorii durior erit quam quidquid in hoc mundo videre seu audire aut cogitare quis potest.

 

Praeterea Richardus dictis ex Thoma prorsus concordat, et allegat Algazelem quinto Physicorum dicentem :

In hac vita anima suum cruciatum non sentit complete, quoniam propter occupationem sui circa suum corpus, est sicut qui occupatus in bello aut alio grandi periculo, suum non sentit laborem. Ex quo infert, quod quamvis affligentia hic et in purgatorio essent aequalia, adhuc tamen longe acerbior esset purgatorii poena. Et constat quod illud affligens, videlicet iguis ille, sit vehementer activior igne saeculi huius.

Haec Richardus.

Qui etiam dicit, quod animae in purgatorio non purgantur ministerio daemonum, quia perfecte triumphaverunt de eis. Quod si verum esset, etiam sic tenerem ; sed quia frequenter succubuerunt daemonibus, nec pro hoc satisfecerunt sufficienter in vita hac, potius teneo sicut iam tetigi.

Dicit quoque Richardus, quod angelus bonus percussit nervum femoris Iacob, ad praecavendum in eo concupiscentiae motus.

 

Albertus quoque declarare hic nititur, qualiter ignis inferni seu purgatorii agat in spiritum, dicens :

Species ignis agentis est duplex, quemadmodum etiam species caloris naturalis. Nam secundum quod est calor ignis, igneitas est species eius. Secundum vero quod motus est descendens ab anima, caro est species eius, et nervi et forma et huiusmodi. Ita dico de igne inferni, quod secundum suam naturam habet speciem quam non imprimit animae : ideo anima non dicitur calida. Sed secundum quod est instrumentum iustitiae vindicantis, habet aliam speciem, quam puto esse afflictionem ex calore, eius qui deliquit ; et hanc imprimit animae delinquenti. Idcirco non puto animam calidam esse, inaestimabiliter tamen affligi ex calido ; huiusque speciei anima separata est magis susceptibilis quam aliquod animatum in vita ista.

Haec Albertus.

Quae prorsus obscure videntur prolata.

 

Praeterea, Bonaventura multa conscribit de his tam in ista quam in sequenti distinctione. Et primo de hoc, an purgatorium sit ponendum :

Universae (inquiens) viae Domini misericordia et veritas. Ideo Deus per misericordiam ita parcit, ut veritati seu iustitiae suae non deroget : sicque dimittit culpam et poenam aeternam, ut obligatum teneat ad poenam temporalem, a qua homo non de necessitate absolvitur in morte, quoniam status post mortem non repugnat punitioni animae, quamvis non competat merito eius. Itaque animae hic non satis purgatae, nec a reatu penitus absolutae, post hanc vitam in purgatorio luunt ac solvunt quod restat.

 

At vero de magnitudine et acerbitate purgatoriae poenae nos oportet concedere cum Magistro et Sanctis, etiamsi non appareat inde, quod purgatorii poena gravior est omni temporali poena quam sustinet anima corpori nunc coniuncta. In his quippe magis inhaerendum est auctoritati quam rationi, cum sint supra naturam et rationem. Sane tamen intelligendum est istud, ut generaliter poena illa maior sit ista, iuxta illam Philosophi regulam : Si optimum in uno genere melius est optimo alterius generis, et hoc simpliciter illo est melius. Sic et intelligendum est istud, quod poena illa maior est ista : non quod minima in genere illo sit maior maxima poena in genere isto, sed maxima in genere illo est maior quam maxima in genere isto. Nam ut sanctus scribit Gregorius, revelatum est quasdam animas in umbra esse punitas. Unde credendum, quod iusti qui in igne conflagrationis purgabuntur ac morientur in die iudicii, gravius (quia brevius) atque intensius punientur, quam quidam qui modo purgantur.

 

Et huius rei quidam assignant rationem partim naturalem, partimque theologicam, dicentes, quod animae separatae habent vires suas expeditas et recollectas ac adunatas in se. Naturale quoque habent desiderium pertingendi ad summum bonum : quod desiderium a caritate et gratia multum augetur. Cumque bonum illud sitiant et inde retrahantur, ac quasi incarcerentur ; ideo modica poena cum illa tristitia eis est maxima : praesertim cum sicut spirituales delectationes sint maximae, corporalibusque maiores ; ita spirituales tristitiae eis contrariae, exstant permaximae.

Sed certe nec ista ratio congrue manuducit, quia desiderium summi boni necessario habet adiunctam quamdam eius fruitionem, et aliquam eius realem possessionem, sicque gaudium parit. Unde qui magis desiderat summum bonum, plus delectatur in illo. In hoc namque differt desiderium temporalium et corporalium rerum a desiderio spiritualium, ut ostendit Augustinus libro LXXXIII Quaestionum. Istud quoque maxime veritatem sortitur in his quos Dens per caritatem inhabitat. Denique, iuxta hanc rationem poena limbi puerorum maxima esset ; poena quoque sanctorum patrum in limbo maxima exstitisset, in quibus tamen creditur luisse requies sancta. Ideo ratio ista nil ad propositum facit, si quis bene inspiciat, pro eo quod Sancti non de carentia, sed de poena afflictiva loquuntur, puta de igne sen purgatoria flamma.

 

Hinc dicendum, quod ratio huius sumitur ex divina iustitia ; et ista est recta ratio, quia quod ignis agit in animam, iustitiae est, non naturae : ideoque quod magis agat, divinae attribuendum est iustitiae. Cumque Deus non acceptet poenam secundum quod tantum est punitiva, sed magis prout in ea relucet ratio ordinis recti ; idcirco notandum, quod est poena assumpta et poena inflicta. In poena assumpta non tantum placet Deo ordinatio poenae ad culpam, sed et ordo ac rectitudo voluntatis assumentis ; in poena vero inflicta placet ordo poenae ad culpam. Quoniam ergo poena poenitentium in praesenti potius est assumpta, poena vero defunctorum in purgatorio magis vocatur inflicta, quoniam eis non est iam tempus agendi, sed recipiendi ; ideo modica poena poenitentium in praesenti, magis est Deo placita et accepta ac satisfactoria coram eo, quam magna in futuro, et ideo quasi improportionabiliter maiorem Deus exigit in futuro. Quamvis demum corpus pius laedatur ab igne quam spiritus, tamen spiritus magis affligitur, quoniam vivaciorem habet vim sentiendi. Poena autem non est laesio ipsa, sed sensus ipsius.

Haec Bonaventura.

 

Qui etiam dicit probabilius esse, quod animae in purgatorio non puniuntur per daemones. Unde sic ait :

Concedendum est, quod punitio illa non fit ministerio daemonum, nec supernorum spirituum, nisi forsan quantum ad directionem. Credendum est enim, quod in egressu animae a corpore adsistunt spiritus bonus et spiritus malus, vel unus vel plures, tuncque secundum veritatem ferri a Christo sententiam, quae si fuerit bona, adduci animam per ministerium angeli in caelum, sive in purgatorium, quousque purgata educatur per eius ministerium : ita quod solum est ductor, non tortor. Si vero sit mala, ducitur ministerio daemonum ad infernum. Tamen in his nil temere asserendum.

Legitur quoque, quod S. Patritius impetravit cuidam, ut puniretur sub terra, ex quo ortum est fabulose, quod ibi sit purgatorium.

Haec Bonaventura de ista materia circa istam distinctionem. Qui in aliis quaestionibus de purgatorio motis concordat dictis ex Thoma. Verum quod ait hic de S. Patritio, non concordat Legendae S. Patritii : in qua fertur, quod ad conversionem Hibernorum impetravit a Deo ostendi locum per quem pateret ingressus ad quemdam purgatorii locum, et de hoc in aliis recitantur libellis quamplura.

Ceterum quae hic scribit contra positionem quam S. Thomas, Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter tenent, parum concludunt, cum experimentaliter constet, contemplationem, fruitionem et gaudium viatorum per magnas afflictiones non mediocriter impediri, quamvis interdum miraculose aliter factum sit in sanctis martyribus, et aliis valde devotis. Sancti quoque loquuntur de utraque purgatorii poena.

 

Insuper de hac ipsa materia aliqua scribit distinctione sequenti, quaerendo, utrum purgatio quae in purgatorio fit, sit a culpa vel solum a poena. Respondet :

Quorumdam sapientum fuit opinio, quod nullum peccatum post hanc vitam dimittitur, eo quod usus liberi arbitrii quoad meritum et demeritum cessat omnino in morte. Propter quod dicunt, quod venialia in hac vita omnino dimittuntur per poenitentiam, aut per finalem gratiam, si non adsit poenitentiae locus. Unde dicunt, quod triplex est gratia, utpote baptismalis, poenitentialis, finalis : quarum quaelibet pro sui initio dominium habet in anima ; atque pro eo quod dominatur in ipso ingressu vel status sui principio, delet omnem culpam, non tantum mortalem, sed etiam venialem. Dominatur enim gratia baptismalis ex virtute sacramenti ; gratia poenitentialis, ex subiectione et conformitate liberi arbitrii ; gratia finalis vel ultimata, ex perfecta conformitate omnium virium animae ad gratiam ipsam. Nempe, dum anima separatur a carne, pronitates et perturbationes quae inerant ei ex carne, recedunt, et potentiae animae tranquillantur ac gratia subiiciuntur ; ac per hoc venialia delentur, sive sint in parte rationali, sive in parte sensitiva. Et ita nullum veniale peccatum dimittitur post hanc vitam, sed in instanti quo finalis gratia dominium vindicat sibi in anima, et omnem culpam expellit ab ea. Cumque obicitur istis, quod in purgatorio purgantur ac remittuntur peccata ; respondent, quod verum est quantum ad reatum seu poenam, et purgantur quantum ad scoriam seu sequelam. Istud videtur fuisse de mente Hugonis, dicentis : Aliquando Deus remittit secundum pietatem, aliquando secundum severitatem, quandoque secundum utrumque. Etenim per incendium purgatorii scoria peccati excoquitur, per lavacrum Baptismi macula peccati abluitur, per flagellum satisfactionis palea peccati excutitur. Quamvis autem ista opinio multum sit consona rationi, tamen auctoritates Sanctorum videntur expresse contrariae, cum dicat Gregorius : Aliqua peccata dimittuntur post vitam praesentem. Et si exponatur hoc quantum ad reatum, obicitur, quod sic de omnibus possit peccatis intelligi.

Hinc alii dicunt, venialia in purgatorio quantum ad culpam posse remitti per ignis illius incendium : quoniam ad venialis deletionem sufficit quod liberum arbitrium gratiae se conformet, quamvis merendo non adiuvet.

 

Postremo si quaeras, an ignis purgatorii sit materialis ; dicendum, quod Augustinus super Genesim, et in libro de Civitate Dei, ac super epistolas Pauli, hoc relinquit sub dubio. Alii vero sancti doctores, Gregorius, Isidorus, dubitationem hanc tollunt, asserentes quod vere sit materialis : quod multiplici ratione noverunt. Qualiter vero ignis ille agat in animas, eas affligendo, difficillimam continet quaestionem, de qua infra dicetur. Qualiter vero agat, eas purgando, diversitas est inter doctores. Nam aliqui dicunt, quod praeter vim punitivam data est illi igni vis purgativa spiritualis, per quam purgat a macula veniali peccati culparumque scoriis, quemadmodum sacramenta vim sanctificandi sortita sunt. Sed hoc dicere non oportet, cum secundum Gregorium, multae animae alibi quam in igne purgatorii puniantur atque purgentur, et mundificatio a culpa sit per gratiam. Hinc alii melius dicunt, quod ignis ille eadem vi punit et purgat, quoniam puniendo adiuvat gratiam, et gratia adiutorium poenae habens ac consonantiam voluntatis non resistentis, sed se conformantis, quamvis non adiuvantis aut meritorie cooperantis, animam purgat plenarie : quoniam ipsa poena in hoc est quasi instrumentum divinae iustitiae sicut et ignis ille.

Haec Bonaventura.

Verum quaestio ista ad distinctionem spectat sequentem.

 

Circa haec etiam pauca scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto, dicens, ignem purgatorii colligentiam quamdam habere ad animam, ratione cuius agit in ipsam. Et refert opinionem dicentium, quod animae exutae corporibus, sola contritione, non igne aliquo materiali purgantur. Cumque obicitur eis, quod post hanc vitam non est tempus nec locus merendi ; respondent, hoc esse intelligendum de merito vitae aeternae, non de merito satisfactionis pro culpa. Sed opinio illa est tanquam haeretica contemnenda, cum dicat Apostolus : Salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

 

Insuper Petrus praeter praetacta ex eo affirmat, quod sicut homini dupliciter fit satis, uno modo per spontaneam ac liberam debentis solutionem, alio modo per extorsionem et potestativam creditoris acceptionem ; sic et Deo dupliciter satisfit pro peccato, primo per poenitentiam satisfactivam ex caritate in vita prmsenti, secundo per purgatorii poenam.

 

 

QUAESTIO III

 

Nunc quaeritur De indulgentiis, quid sint, et unde fiant, et per quos fleri debeant, et quibus prosint.

 

Potissime vero quaerendum, an tantum valent sicut pronuntiantur ac valere dicuntur, etiam pro parvis et temporalibus rebus.

 

Et videtur quod indulgentiae non sint nec fieri possint : quoniam hoc est iuris divini, et ad veram spectat iustitiam, ut pro culpa infligatur poena, et pro culpa maiori gravior poena, satisfactio quoque proportionetur iniuriae seu offensae illatae. Unde in Deuteronomio Dominus protestatur : Secundum mensuram delicti erit plagarum modus. Sed contra istud non videtur aliquid fieri posse per indulgentiarum concessionem.

Secundo, concessio istarum indulgentiarum videtur occasio peccandi audacius atque superflue confidendi, iuxta illud commune eloquium : Facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi.

Tertio, sancti Apostoli non leguntur usi hac practica, nec summi ac sancti Pontifices : sicque non caritas, sed cupiditas aut indiscretio videtur ad istam tam crebram et largam indulgentiarum donationem inducere.

 

In contrarium est auctoritas et consuetudo universalis Ecclesiae.

 

De hac materia scribit Guillelmus in suo Sacramentali :

Quia circa sacerdotalem ordinem errant adhuc hostes veritatis, contradicentes indulgentiis et remissionibus quae fiunt ex sacerdotali officio, necesse habemus errorem istum destruere, ipsasque indulgentias stabilire. Prima erroris illorum causa et potissima, est stultitia qua credunt huiusmodi indulgentias esse venales, ea venalitate qua Deus defraudaretur, non solum ultra mediam iusti pretii partem, imo etiam ultra aestimationem, dum benefactoribus alicuius loci tertia pars poenitentiae iniunctae remittitur pro obolo uno aut ovo : sicque defraudatur omnipotens et altissimus Deus, cum duorum annorum poenitentialium sacrificium oblatione unius ovi aut oboli commutatur. Secunda causa erroris eorum, alia exstat stultitia qua credunt esse inicum, ut eodem pretio redimantur poenitentiae longae et graves, quo breves ac leves. Tertio, visum est cis quod istud sit venalem facere gratiam. Quarto, quid (inquiunt) restat nisi ut impune peccent homines, si tam levis, imo tam ridiculosa est peccatorum remissio ? Pro tribus etenim nummis, per tres indulgentias tales absolvitur a tota poenitentia sua : sicque aequabuntur oblationes trium nummorum peregrinationi Ierosolymitanae seu cuicumque congressioni contra fidei inimicos. Insanissimi ergo sunt qui causa agendi poenitentiam, longas istas et laboriosas peregrinationes suscipiunt, et qui religioni ac carceri atque martyrio se ipsos subiiciunt et addicunt, cum tria ova vel tres oboli eis tantum prodessent.

 

Contra primum errorem dicimus, quod non est ibi venalitas aliqua, quoniam pro pecunia nihil fit ibi. Praelatus enim qui huiusmodi indulgentiam tribuit, non pecuniam, sed Dei intendit honorem ac animarum salutem. Non enim intendit praelatus coacervare pecuniam, sed ampliare Dei honorificentiam atque cultum. Nempe ad hoc aedificatur ecclesia, ut Dei cultus ac honorificentia augeantur. Sicut ergo non pro pecunia, sed per pecuniam aedificatur ecclesia ; sic non pro pecunia fit indulgentia, sed pro sola Dei reverentia, quamvis non sine pecunia, quia non sine pecunia potest aedificari ipsa basilica.

Insuper, contra defraudationem praetactam respondemus, quod honor ac decor cultus divini non solum supplet quod de poenitentiis per indulgentias detrahitur, sed etiam multum superabundat, maxime cum sacrificium laudis, orationum incensa, et laudis thymiamata plus diligat Deus, quam poenitentialium tormentorum carnificinam. Itaque, sicut non pro aqua, sed per aquam, nec sine aqua in Baptismo confertur remissio peccatorum ; sic non pro pecunia, sed per pecuniam et non sine pecunia indulgentiae fiunt.

 

Insuper, quod delirantes obiciunt, esse iniustum, pro eodem pretio redimi iniquitates maiores et minores, ostendunt se ignorare virtutem Dei ac clavium potestatem. Quemadmodum enim non maiorem remissionem obtinet peccatorum qui in aqua baptizatur maiori, quam qui in minori ; sic qui maiorem offert pecuniam, non maiorem recipit remissionem, quam qui minorem : quod est, quoniam sicut non ex aqua est remissio in Baptismo, sed ex virtute divina quae adest sacramento ; sic ibi non ex oblatione aut oblatis, sed ex divina virtute, quae ministerio praelatorum et clavibus adest.

Ad tertium quoque responsum est, quia nihil venalitatis hic est, et revera magis est hic commutatio quam remissio. Verum quia divitibus multo levius est offerre quam poenitentiales labores sufferre, commutatio ista poenitentialis afflictionis in munus oblationis, remissio appellatur.

 

Quod demum quarto obiciunt de impunitate peccantium, solvimus, quia cum certum sit illos tantum indulgentias tales percipere qui mundi sunt et a mortalibus peccatis immunes, a quibus nullus certus est se esse immunem ; idcirco nec certus est quod indulgentias istas percipiat. Certum est autem unicuique, debitorem se esse poenitentiae iniunctae seu iniungendae. Hinc constat, neminem propter indulgentias istas debere a poenitentia agenda cessare, ne periculo se committat, inaestimabilemque purgatorii ignis acerbitatem incurrat. Hinc nulli pro certo, nec praecise indulgentias istas promittimus, sed sub conditione, scilicet si mundi sint a peccatis mortalibus. Itaque homines sapientes, iusti ac timorati, ex indulgentiis negligentiores non fiunt, sed potius cautiores, ne per incustodiam et negligentiam suam amittant gratiam tantam.

 

Postremo, quod arguunt, religiosis atque martyribus non plus prodesse religionis ingressum ac martyrii passionem, quam frequentantibus indulgentias istas tria ova sive tres nummos ; iam solvimus, quia non virtute ovorum aut nummorum illorum indulgentiae obtinentur. Addimus tamen unum exemplum ad elidendam eorum instantiam, et dicimus, quod sicut plus prodest trina immersio in aquam sanctificatam ad remissionem peccatorum, et hoc propter virtutem sacramenti, quam quaecumque alia ablutio quantumcumque aspera seu balneatio in aqua quantumlibet frigida ; sic modica oblatio levisve labor in fabricis propter quas indulgentiae conceduntur, plus valent quam magnae oblationes gravesque labores pro aliis causis, et hoc propter virtutem clavium : quemadmodum et ablutio undae Baptismatis, tam mirae virtutis est mirificique effectus, propter sacramenti virtutem. Ad quod etiam cooperantur Sanctorum suffragia quorum veneratio ac commemoratio fiunt in locis ubi indulgentiae conferuntur ; merita quoque totius Ecclesiae, cuius vox resonabit de cetero in fabricis quae construuntur. Quidquid enim psallendo, legendo, cantando, orando, ibi dicetur, vox exstat Ecclesiae, cum ex eius persona dicatur.

 

Nunc restat ipsas indulgentias probationibus ac declarationibus stabilire. Dicimus ergo, quod cuius potestas est poenitentiales satisfactiones iniungere, eiusdem est eas augere, minuere ac mutare, prout ad honorificentiam Dei salutemque animarum ac publicam utilitatem viderit expedire. Unde et poenitentialem afflictionem in eleemosynas et orationes commutare, licitum est praelato. Ita viris idoneis pro poenitentiali satisfactione interdum iniungimus assumere administrationem seu prioratum, propter reformationem aut conservationem religionis. Prudentibus quoque, potentibus et iustis saecularibus viris, consulimus et pro poenitentia in foro confessionis iniungimus assumere consulatum aut praefecturam vel alia quaevis officia. Cumque honorificentia maiestatis divinae, salus animarum, communis utilitas, mullo magis consistant in constructione unius basilicae omnibusque bonis qmc de cetero fient in ea, quam in afflictione poenitentialium exercitiorum ; ideo episcopalis auctoritatis est, ista bona minora posse commutare in illa maiora. Amplius, servus et procurator seu dispensator domini alicuius, tenetur bona domini sui expendere in ipsius domini honorem ac commodum, ac regni sui utilitatem maiorem. Cumque additiones, diminutiones, commutationes, relaxationes poenitentialium satisfactionum praelatis commissae sint, certum est pertinere ad ipsos, ut illas dispensent et erogent largius aut parcius secundum exigentiam negotiorum occurrentiumque causarum, prout honor Dei et salus exigunt animarum ac bonum commune totius Christianae religionis, videlicet eius defensio, conservatio, ampliatio. Insuper, si rex aut princeps commissurus sit praelium, dat ducibus suis potestatem perquirendi ac conducendi auxiliarios dignis stipendiis praemiandos. Sic ergo et Christus, rex regum, adversus fidei aemulos per suos fideles praeliaturus, per praelatos spiritualia dona largitur bellatoribus suis, quibus armati et animati, fortius praebentur, vitiorumque aciem vincant. Insuper, reges tempore congressionum aeraria sua aperiunt ad praestandum largiflue stipendia militibus suis. Ita et Christus ex thesauro Ecclesiae per praelatos indulgentias praestat, et obligatis debita mulla relaxat.

Haec Guillelmus.

Qui loco praeallegato de his diffuse, devotionabiliter atque subtiliter loquitur, in quibus innuit indulgentias tantum valere sicut pronuntiantur.

 

Praeterea S. Thomas his consonans :

Universalis (inquit) Ecclesia non potest errare, quoniam ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro, super cuius confessione Ecclesia est fundata : Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Universalis autem Ecclesia iudulgentias facit et approbat. Apostolus quoque testatur : Ego quod donavi, si quid propter vos donavi in persona Christi. Glossa : Id est, ac si Christus donasset. Hinc ab universis conceditur, indulgentias aliquid valere. Nam impium esset asserere, quod Ecclesia aliquid faceret vane. Verum aliqui dicunt, quod non valent aliquid ad absolvendum a reatu poena ; quam quis in purgatorio secundum iudicium Dei meretur, sed valent ad absolvendum ab obligatione qua sacerdos obligat poenitentem ad poenam quamdam, vel ad quam etiam ordinatur ex canonum institutis. Quae opinio non videtur vera. Primo, quia expresse est contra privilegium S. Petro concessum, ut quod in terra remitteret, in caelo remitteretur : hinc remissio quae fit in foro Ecclesiae, valet etiam quantum ad forum Dei. Praeterea Ecclesia indulgentias faciens, secundum hoc magis damnificaret quam adiuvaret : quoniam absolvendo ab iniunctis poenitentiis, remitteret ad poenas purgatorii graviores.

 

Ideo aliter est dicendum, videlicet, quod valeant tam quoad forum Ecclesiae, quam quantum ad Dei iudicium, ad remissionem poenae residuae post contritionem, confessionem et absolutionem, sive sit iniuncta, sive non. Ratio autem quare valere possunt, est unitas corporis mystici, in qua mulli in operibus poenitentiae supererogaverunt quantum ad debitorum suorum mensuram ; mullas quoque tribulationes iniustas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur : quorum meritorum tanta est copia, ut omnem poenam nunc viventibus debitam excedant, potissime propter meritum Christi, quod quamvis in sacramentis operetur, non tamen in illis includitur, imo sua infinitate efficaciam sacramentorum excedit. Praehabitum autem est, quod unus pro alio satisfacere possit. Sancti vero in quibus superabundantia operum salisfactionis fuit, non fecerunt ea determinate pro istis qui remissione hac indigent (alias absque omni indulgentia remissionem consequerentur), sed communiter pro tota Ecclesia, sicut ait Apostolus se implere ea quae desunt passionum Christi pro corpore suo, quod est Ecclesia, ad quam scribit. Sicque merita illa sunt communia toti Ecclesiae. Ea vero quae communia sunt alicuius multitudinis, distribuuntur singulis de multitudine, secundum arbitrium eius qui multitudini praeest. Unde sicut aliquis consequeretur remissionem poenae, si alius satisfecisset pro ipso ; sic si ei satisfactio alterius distribuatur per eum qui potest.

 

Sed his obici potest, quia potestas non est tradita ministris Ecclesiae in destructionem ; hoc autem ad destructionem pertineret, si satisfactio, quae ad nostram utilitatem inducta est in quantum praebet remedium, tolleretur : ergo potestas ministrorum Ecclesiae non extendit se ad hoc.

Dicendum, quod maius remedium contra peccata praebetur ex gratia quam ex nostrorum assuetudine operum. Cumque ex affectu quem accipiens indulgentiam, concipit ad causam pro qua indulgentia datur, ad gratiam disponitur ; ideo etiam per indulgentiam remedium contra peccata confertur. Hinc non est in destructionem indulgentias dare, nisi inordinate donentur. Attamen consulendum est recipientibus eas, ne ab iniunctis poenitentiae actibus cessent, quatenus etiam ex his remedium consequantur, quamvis a debito poenae essent immunes : praesertim quia frequenter in pluribus ac gravioribus rei sunt quam credunt.

 

Deinde cum quaeritur, an indulgentiae tantum valeant sicut pronuntiantur ; dicendum, quod de hoc multiplex est opinio. Una, dicentium quod non tantum valent ut praedicantur, sed unicuique tantum valent sicut fides sua atque devotio exigit. Ecclesiam vero sic pronuntiare fatentur, quatenus filios suos hac pia fraude ad benefaciendum alliciat : quemadmodum mater puero pomum ostendit, quatenus ad ambulandum provocet eum. Sed valde periculosum videtur hoc dicere : quia (ut ait Augustinus in epistola ad Hieronymum) si in sacra Scriptura deprehenditur aliquid falsitatis, iam robur auctoritatis Scripturae perit. Similiter si in praedicatione Ecclesiae deprehenditur falsitas aliqua, non essent documenta Ecclesiae alicuius auctoritatis ad fidem corroborandam.

Alii ergo dixerunt, quod valent quantum pronuntiantur secundum iustam aestimationem, non tamen recipientis indulgentias, qui minus forte reputat quod datur ; nec secundum aestimationem dantis, qui nimis aestimare posset quod dat ; sed secundum aestimationem quae iusta est iudicio bonorum, pensata conditione personae, et utilitate ac necessitate Ecclesiae : quoniam uno tempore Ecclesia indiget magis quam alio. Sed nec ista opinio potest stare, ut videtur : quia secundum hoc indulgentiae non valerent ad remissionem, sed potius ad quamdam commutationem. Praeterea praedicatio Ecclesiae secundum hoc a mendacio non excusaretur : cum quandoque indulgentia praedicetur multo maior, quam iusta aestimatio possit requirere omnibus praedictis conditionibus consideratis : ut quando dat indulgentiam, quod quicumque vadit ad talem ecclesiam, habet septem annos de indulgentia, cuiusmodi indulgentiae in stationibus Romae sunt institutae.

Hinc alii dicunt, quod quantitas remissionis in indulgentiis, non est mensuranda tantum secundum devotionem recipientis, ut prima opinio dixit ; neque secundum quantitatem eius quod datur, ut ait secunda opinio ; sed secundum causam pro qua indulgentia datur, ex qua reputatur quis dignus ut talem indulgentiam consequatur. Hinc secundum quod accedit ad causam illam, secundum hoc consequitur indulgentiae remissionem in toto aut parte. Sed hoc iterum non potest consuetudinem salvare Ecclesiae, quae interdum pro eadem causa maiorem, interdum minorem indulgentiam ponit : sicut rebus eodem modo se habentibus, quandoque datur unus annus visitantibus unam ecclesiam, quandoque quadraginta dies, prout Papa indulgentiam faciens voluerit facere gratiarn. Ideo quantitas remissionis non est mensuranda ex causa quae facit indulgentia dignum.

 

Hinc aliter dicendum, quod scilicet quantitas effectus sequitur quantitatem suae causae. Causa autem remissionis poenae in indulgentiis, non est nisi abundantia meritorum Ecclesiae, quae sufficienter se habet ad totam poenam expiandam ; non autem causa effectiva remissionis est devotio aut labor aut datum recipientis, aut causa pro qua fit indulgentia. Hinc non oportet ad aliquid horum proportionare quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae semper superabundant. Unde secundum quod applicantur ad istum, secundum hoc remissionem consequitur. Ad hoc autem quod applicentur isti, requiritur auctoritas dispensandi istum thesaurum ; unio quoque eius cui dispensatur, ad eum qui merebatur, quod est per caritatem ; ac ratio dispensandi, secundum quam salvetur illorum intentio qui meritoria opera peregerunt, et hoc ad laudem Dei ac utilitatem Ecclesiae in generali. Idcirco quaecumque causa sit quae in Dei honorem atque Ecclesiae vergat utilitatem, sufficiens ratio est iudulgentias faciendi. Propterea, secundum alios simpliciter dicendum est, quod indulgentiae tantum valent sicut pronuntiantur valere, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis caritas, et ex parte causae pietas, quae comprehendit Dei honorem et Ecclesiae utilitatem. Nec in hoc fit nimis magnum forum de misericordia Dei, ut aliqui obiciunt, nec divinae derogatur iustitiae : quia nil de peccato dimittitur, sed unius poena alteri computatur.

 

Praeterea advertendum, quod clavis est duplex, videlicet clavis ordinis, et clavis iurisdictionis. Clavis vero ordinis est quid sacramentale. Cumque sacramentorum effectus non sint determinati ab homine, sed a Deo ; idcirco non potest sacerdos per elavem ordinis taxare in foro conscientiae quantum de debita poena remittat ; sed tantum dimittitur, quantum Deus ordinavit. Porro clavis iurisdictionis non est quid sacramentale, et ideo eius effectus arbitrio subiacet hominis ; et huius clavis effectus est remissio quae est per indulgentias, cum talis remissio non pertineat ad dispensationem sacramentorum, sed communium bonorum Ecclesiae. Unde legati non sacerdotes, indulgentias facere queunt. Hinc in arbitrio dantis indulgentias, est taxare quantum de poena per indulgentiam remittatur. Verumtamen si inordinate dimittat, ita quod homines quasi pro nihilo ab operibus poenitentiae revocentur, peccat ; nihilo minus homo indulgentiam plenam consequitur.

 

Et si obiciatur, quod tunc potius expediret pro indulgentiis hinc inde discurrere, et iuxta ecclesias commorari in quibus copiosae seu plenae indulgentiae positae sunt, quam residere in solitudine aut in claustro ; respondendum, quod quamvis indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, attamen alia opera satisfactionis magis sunt meritoria respectu prmmii essentialis : quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis.

Cum vero datur indulgentia indeterminate, ut qui dat auxilium ad fabricam ecclesiae, intelligendum est de auxilio congruente ei qui dat ; et secundum quod accedit ad hoc, secundum hoc plus aut minus de indulgentia obtinet. Unde pauper dans unum solum denarium, consequitur indulgentiam totam ; non autem dives, quem non decet ad opus tam pium et fructuosum dare tam parum : quemadmodum rex non diceretur alicui homini auxilium facere, si ei daret tantum obolum unum.

Denique vicini et ministri ecclesiae eam intrantes, quotidie tantum de indulgentia consequuntur, sicut venientes a mille dietis : quoniam indulgentia non proportionatur labori, sed meritis quae dispensantur. Nihilo minus qui plus laboraret, plus acquireret de merito. Et hoc intelligendum est, quando indistincte indulgentia datur. Quandoque enim distinguitur : sicut Papa in generalibus absolutionibus dat illis qui transeunt mare, septem annos ; transeuntibus vero montes, dat tres ; aliis, unum ; nec tamen quotiescumque quis vadit infra tempus indulgentiae, toties eam consequitur. Quando autem ad determinatum tempus datur : ut cum dicitur, Quicumque vadit ad talem ecclesiam usque ad tale tempus, habeat tantum de indulgentia ; intelligitur semel tantum. Si autem in ecclesia aliqua sit indulgentia perennis, ut in ecclesia S. Petri, quadraginta dierum ; tunc quoties aliquis vadit, toties indulgentiam ipsam consequitur.

Amplius, causa pro qua indulgentia datur, non requiritur ad hoc quod secundum eam debeat mensurari remissio poenae, sed ad hoc quod intentio illorum quorum merita communicantur alicui, ad ipsum valeat pervenire. Bonum autem unius communicatur alteri dupliciter. Primo, per caritatem : et sic etiam sine indulgentiis aliquis est particeps omnium bonorum quae in Ecclesia fiunt, exsistendo in caritate. Secundo, per intentionem facientis : et ita per indulgentias, si causa legitima adsit, potest intentio eius qui pro utilitate Ecclesise operatus est, huic continuari.

 

Praeterea dum quaeritur, an pro temporali subsidio possit indulgentia fieri ; respondendum, quod temporalia ad spiritualia ordinantur, quoniam temporalibus propter spiritualia uti debemus. Ideo simpliciter pro temporalibus nequit indulgentia fieri, sed pro temporalibus ad spiritualia relatis : ut sunt repressio inimicorum Ecclesiae, constructio ecclesiarum et pontium. Ideo non est ibi simonia, quia non datur spirituale pro temporali, sed spirituale pro spirituali. At vero pro pure spiritualibus potest fieri indulgentia : et ita quando oratur pro rege Franciae, qui orat pro eo habet decem dies indulgentiarum a Papa Innocentio IV. Sicque praedicantibus crucem, quandoque datur eadem indulgentia quae et accipientibus crucem.

Haec Thomas.

 

 

QUAESTIO IV

 

Consequenter quaerendum, Quis possit indulgentias facere.

 

Quaeritur ergo, an quilibet sacerdos parochialis hoc possit.

 

Videtur quod sic, quoniam super parochianos suos habet non solum elavem ordinis, sed etiam iurisdictionis, per quam indulgentiae dantur.

Merita quoque Sanctorum potest per intentionem suis applicare.

Et sicut se habet episcopus ad totam dioecesim, ita ipse ad suam parochiam : ergo sicut episcopus potest indulgentiam facere toti dioecesi, sic ipse suae parochiae.

 

Ad hoc respondet S. Thomas :

Dicendum, quod indulgentiae habent effectum secundum quod merita unius alteri communicantur ac deputantur, non solum ex caritate, sed etiam ex dantis intentione aliquo modo directa ad ipsum. Intentio autem unius dirigi potest ad alterum tripliciter : primo, in speciali ; secundo, in generali ; tertio, in singulari. In singulari quidem, dum unus satisfacit pro alio determinate : sicque unusquisque potest alteri sua opera communicare. In speciali vero, dum quis orat pro congregatione sua ac familiaribus, atque ad hoc ordinat opera sua satisfactoria : sicque praesidens congregationis potest opera illa alteri communicare, applicando intentionem illorum qui de sua sunt congregatione, ad hunc determinate. Tertio, in generali, ut dum quis ordinat opera sua bona ad bonum totius Ecclesise in generali : et sic ille qui praecst Ecclesiae generaliter, potest opera illa communicare, applicando intentionem suam ad istum vel illum.

Cumque homo sit pars congregationis,et congregatio pars Ecclesiae ; ideo intentio boni privati includitur in intentione boni congregationis et boni totius Ecclesiae. Idcirco qui praeest Ecclesiae generaliter, potest communicare ea quae sunt congregationis et huius hominis, sed non eonvertitur. Imo nec prima communicatio nec secunda vocatur indulgentia, sed solum tertia, propter dno. Primo, nam quamvis homo per illas communicationes solvatur a reatu poenae quantum ad Deum, tamen non solvitur a debito faciendi satisfactionem iniunctam, ad quam obligatus est ex praecepto Ecclesiae ; per tertiam vero communicationem homo etiam a debito isto absolvitur. Secundo, quia in una persona et una congregatione particulari non est indeficientia meritorum, ita ut sibi et omnibus aliis possit valere : hinc ipse non absolvitur a poena debita pro toto, nisi tantum pro eo determinate fiat quantum ipse debeat. Porro in tota Ecclesia est indeficientia meritorum, praecipue propter meritum Christi : ideo solus ille qui praeficitur toti Ecclesise, potest plenas et universales indulgentias facere.

Verum cum Ecclesia sit congregatio fidelium, congregatio quoque hominum duplex sit, puta oeconomica, ut sunt exsistentes de una familia, et politica, ut qui de uno sunt populo ; Ecclesia assimilatur congregationi politicae, quoniam ipse populus Ecclesia appellatur ; diversi vero conventus seu parochiae in una dioecesi assimilantur congregationibus in diversis familiis vel in diversis officiis. Ideo solus episcopus proprie nominatur praelatus Ecclesiae : propter quod ipse solus tanquam sponsus, Ecclesiae annulum recipit. Hinc solus ipse habet plenam potestatem in dispensatione sacramentorum, et iurisdictionem in foro causarum tanquam publica persona ; alii vero secundum quod ab eo ipsis committitur. Sacerdotes autem qui plebibus praeficiuntur, non sunt praelati simpliciter, sed quasi coadiutores. Propter quod in consecratione sacerdotum episcopus dicit : Quanto fragiliores sumus, tanto plus his auxiliis indigemus. Unde nec omnia sacramenta dispensant. Itaque sacerdotes parochiales et abbates, aliique huiusmodi, non possunt huiusmodi indulgentias facere.

 

Quaeritur quoque, an diaconus possit indulgentias facere. Videtur quod non, quia parochialis sacerdos non potest hoc : ergo minus diaconus, cum sacerdos sit altior illo in gradu et ordine ecclesiasticae dignitatis. Et respondendum, quod potestas faciendi indulgentias sequitur iurisdictionem, quam quia diaconus et quidam alii non sacerdotes habere possunt, patet quod indulgentias facere queant : ut si habeant iurisdictionem commissam, sicut legati, vel ordinariam, ut electi. Quamvis ergo sacerdos sit diacono altior potestate ordinis, non tamen iurisdictionis, ad quam pertinet indulgentias exhibere.

 

Ad episcopos vero pertinet actus iste. Papa quippe plenitudinem habet pontificalis potestatis, sicut rex in regno. Episcopi vero in partem assumuntur sollicitudinis, quasi iudices singulis civitatibus praepositi : propter quod Papa in litteris suis cos solos nominat fratres, alios vero filios vocat. Hinc potestas faciendi indulgentias in solo Papa residet plene, quoniam inest ei potestas faciendi indulgentias prout vult, exsistente tamen legitima causa. In episcopis vero taxata est ista potestas secundum Papae ordinationem ideo possunt indulgentias facere secundum quod determinatum est eis a Papa, non amplius.

 

Quaeritur etiam, an exsistens in peccato mortali indulgentias facere queat. Dicendum quod imo, quoniam per mortale peccatum iurisdictionem non perdit, ad quam indulgentias dare spectat. Tantum quoque valent datae a tali sicut a sancto, quia non dantur in virtute et meritis eius, sed meritis reconditis in thesauris Ecclesiae.

 

Iam quaeritur, quibus prosint : primo an his qui sunt in peccato mortali. Ad quod aliqui dicunt, quod quamvis ipsis non prosint ad dimissionem poenae, qum nulli dimittitur nisi cui remittitur prius culpa, prodest tamen ipsis ad gratiam impetrandam seu promerendam. Quod non videtur. Nam quamvis illa merita quae per indulgentiam communicantur, possint valere ad gratiam promerendam, non tamen propter hoc dispensantur in actu isto, sed determinate ad poenae remissionem : idcirco non valent exsistentibus in mortali. Hinc in omnibus indulgentiis fit mentio de vere contritis et confessis. Si autem fieret communicatio per hunc modum, Facio te participem meritorum totius Ecclesiae, vel congregationis unius, aut certae personae ; sic possent valere ad merendum aliquid ei qui est in peccato mortali.

 

Denique non solum saecularibus, sed et religiosis indulgentiae valent, si in caritate consistant, et servent servanda. Verumtamen, propter indulgentias non debet dissolvi observantia regularis : quia religiosi multo plus promerentur de praemio essentiali in claustro manendo, et regulariter conversando, quam indulgentias exquirendo. Nec per indulgentias dimittuntur poenae quae in capitulo imponuntur, quoniam in capitulo agitur quasi forum iudiciale magis quam poenitentiale : propter quod etiam non sacerdotes tenent capitulum.

Denique qui indulgentias facit, non potest sibi ipsi tantum facere eas ; attamen uti potest ea quam aliis facit, sicut et sibi ipsi impendit Eucharistiam, quam porrigit aliis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordat Petrus :

Indulgentiae, inquiens, valent in foro Dei et in foro Ecclesiae. In Ecclesia namque thesaurus est meritorum tam totius Ecclesiae quam etiam Christi : de quo thesauro praelatus Ecclesiae habens claves, potest pro necessitatibus Ecclesiae sumere ac dispensare. Quatuor tamen requiruntur ad hoc quod indulgentiae valeant : duo ex parte dantis, et duo ex parte recipientis. Ex parte dantis : unum spectans ad clavem scientiae, id est rationabilis causa, utpote utilitas Ecclesiae ; alterum pertinens ad clavem potentiae, puta auctoritas. Ex parte quoque suscipientis, duo : unum pertinens ad remotionem causae prohibentis, quod est contritio ; alterum ad collationem causae disponentis, puta devotio fidei, cum effectu in forma indulgentiae determinato.

Denique solus Papa cum habeat plenitudinem potestatis, et praesit toti Ecclesiae, atque totius Ecclesiae praesul sit, plenas indulgentias potest dare ubique.

 

Concordando etiam praetactas opiniones de valore indulgentiae, dicendum videtur, quod indulgentiae valeant ad meritum remissionis poenae, non ad meritum vitae aeternae, nisi ex consequenti. Remittere vero poenam totam aut partem homini ad remissionem bene disposito, potest praelatus de thesauro Ecclesiae. Unde puto, quod tantum valent indulgentiae de se, quantum sonant. Valent enim quadraginta dies indulgentiae cuilibet habenti, tantum quantum valent eidem totidem dies poenitentiae ; et annus indulgentiae, tantum ut annus poenitentiae factae secundum determinationem seu taxationem factam sive a sacerdote, sive a iure, sive a divina iustitia. Anni quoque isti non sunt anni caeli aut purgatorii, sed mundi : quia in mundo est distinctio ista dierum, non in caelo aut purgatorio. Cumque actus activorum sint in patiente disposito, non valent indulgentiae istae aequaliter omnibus, sed secundum quod magis aut minus disponuntur, per meritum remissionis poenae. Unde sicut quadraginta dies poenitentiae canonicae plus valent uni perficienti eam cum maiori fervore atque labore, quam alteri qui cum minori ; sic quadraginta dies indulgentiae plus valent se ad eam magis disponenti, utpote cum maiori fervore, labore, afflictione aut muneris quantitate.

Haec Petrus.

Qui in his parum a responsione Thomae videtur recedere, dicens : quod indulgentiae valent omnibus quantum videntur sonare in genere ; attamen ceteris paribus, plus valent venienti a remoto, quia plus laboravit, per quod magis dispositus est.

 

Quaeritur item, an indulgentiae valent exsistentibus in purgatorio. Respondendum :

Aliter impenditur alicui suffragium, aliter indulgentia : suffragium enim per caritatem, indulgentia per auctoritatem. Cumque Ecclesia cum exsistentibus in purgatorio habeat communem caritatem, nec super exsistentes ibidem habeat auctoritatem, potest illis communicare suffragia sua et bona sua ; non autem potest illis indulgentias facere, nisi per modum suffragii. Idcirco non facit illis indulgentias directe, quia non sunt de foro suo, nec illi possunt facere ea pro quibus indulgentia datur ; sed indirecte, videlicet per suffragium ministeriumque viventium. Proprie quoque loquendo, Ecclesia non solvit illos a poena, sed quasi pro eis de communi thesauro Ecclesiae solvit : quemadmodum debitorem aliter liberat creditor, eum a debito absolvendo ; aliter amicus debitoris, solvendo pro eo. Hanc autem solutionem facere nequii nisi praelatus Ecclesiae, qui solus habet thesaurum de quo fieri debet solutio. Vivos vero qui sunt de foro suo, absolvit utroque modo.

Haec Petrus.

 

Insuper Richardus :

Mihi (ait) videtur, quod quantum ad remissionem extensionis seu durationis poenae, pares sunt ille qui minus dedit, et qui plus donavit, si hoc in forma indulgentiae coutinetur ; sed quantum ad remissionem intensionis seu acerbitatis aut vehementiae poenae, et quantum ad dispositionem proficiendi in gratia, impares sunt, quia de his duobus plus consequitur qui plus dedit, aut remotius venit seu intensius laboravit pro indulgentia consequenda, et hoc ceteris paribus.

Haec Richardus.

 

Quae consonant Petro.

 

Item Richardus respondendo ad id, an indulgentiae prosint exsistentibus in purgatorio, Petro concordat, dicendo, quod non prosunt illis nisi per modum suffragii ac indirecte, in quantum exsistentes in hac vita agunt pro illis quod agitur pro indulgentiis obtinendis.

Denique illi soli possunt indulgentias facere, quibus dispensatio thesauri Ecclesiae est commissa, et secundum meusuram suae commissionis. Cumque vicario Christi commissa sit plenitudo potestatis, dare potest indulgentias per totam Ecclesiam militantem, et tantas quantas voluerit, dum tamen adsit rationabilis causa. Alii autem tantum habent de hac potestate, quantum ipsis a Christi vicario est concessum. Ipse autem per ius commune hoc non concessit, nisi episcopis et electis in episcopos et suis legatis. Ideo nulli alii indulgentias facere possunt, nisi ex speciali commissione. Nec possunt legati indulgentias dare, nisi in suas legationis provincia ; nec episcopi, nisi in sua dioecesi Archicpiscopi autem hoc possunt in suorum episcopatibus suffraganeorum.

Haec Richardus.

 

Albertus demum hic scribit :

Tres opiniones fuerunt antiquitus circa indulgentias. Una, praetactis persuasionibus mota, dixit cas nihil valere, et esse piam fraudem qua mater decipiendo pueros suos, provocat eos ad bonum. Isti ad ludum puerorum trahunt factum Ecclesiae, et hoc puto haeresim sapere. Hinc alii plus quam oportet illi errori contradicentes, dixerunt, quod indulgentiae simpliciter tantum valent sicut pronuntiantur. Et isti nimis bonum forum dant de misericordia Dei. Ideo tertiae positioni puto consentiendum, quae tenet mediam viam, dicendo indulgentias tantum valere quantum eas valere Ecclesia praedicat, ita quod valent concurrentibus conditionibus supra tactis, iuxta iustam aestimationem solutionis eius pro quo indulgentia datur. Iustam vero aestimationem voco, censuram boni viri ac necessitatem Ecclesiae.

Haec Albertus.

 

Qui etiam scribit hic, quod indulgentiae etiam valent exsistentibus in peccato mortali. Quod quamvis videatur praeinductis valde contrarium, tamen secundum intentionem Alberti faciliter concordatur cum illis : quia vult dicere, quod exsistentibus in culpa mortali prosunt dispositive, sicut et unus dicitur alteri gratiam promereri.

Insuper asserit, quod exsistentibus in purgatorio indulgentiae prosint. Quod verificari potest iuxta modum et sensum praehabitum.

Id quoque quod de Traiano narratur et de S. Gregorio, dicit esse apocryphum, et reputat fabulam. Quod non est apte prolatum, quoniam in Legenda S. Gregorii, satis fide digna, id continetur ; et Damascenus libro quarto fatetur, quod oriens et occidens testis sit veritatis illius. Unde et Albertus post verba praetacta subiungit, qualiter factum illud possit defendi, dicendo, quod Traianus finalem sententiam nondum acceperat.

 

Amplius Bonaventura circa haec scribit diffuse :

Summus (inquiens) Pontifex, qui est totius universalis Ecclesiae sponsus et rector, thesaurum Ecclesiae sibi habet commissum, et eum dispensandum accepit. De valore autem indulgentiarum diversae sunt opiniones. Sed dicendum videtur, quod quantitas indulgentiae respectu poenae attenditur, secundum quod habet rationem pretii vel debiti solvendi, non ratione antidoti vel purgationis scoriae peccati, quam necesse est amoveri per propriam poenam, ut per contritionem aut alieuius poenae perpessionem. Haec autem quantitas mensuratur secundum rectum iudicium summi Pontificis, seu eius qui indulgentias facit. Qui vero indulgentias tribuit, dum eas concedit, considerat causam pro qua reputat quempiam tanta gratia dignum ; et secundum quod magis aut minus accedunt homines ad causam illam, secundum hoc accipiunt magis aut minus de indulgentiis. Verbi gratia, stationes ordinatae sunt Romae, ubi sunt indulgentiae determinatae. Hoc sancti Patres instituerunt propter peregrinos qui venerunt de locis remotis ; nec habitantem prope talem ecclesiam existimaverunt dignum esse gratia tanta, ut illum qui laboriose de longe venit : unde nec tantam recipit indulgentiam, sed aliquantam. Concedo ergo, quod indulgentiae quantum est ex parte dantis, tantum valent quantum promittunt. Concedo nihilo minus, quod non valent cuilibet tantum, nec aequaliter omnibus ; sed secundum aestimationem eius, quam habuit vel habere debuit qui indulgentias facit : quam non oportet exprimere, quoniam omnes fideles debent hoc in suo praesupponere corde, quod dona et remissiones Spiritus Sancti fiunt cum aequo libramine. Nec hoc debet ab his quemquam retrahere, quia semper plus valent exsistenti in caritate, quam obsequium, munus seu aliud pro quo indulgentia datur. Iustam quoque aestimationem aliqui dicunt, dum homo tantam eleemosynam facit pro Ecclesiae sublevatione, quantum vellet dare ad hoc quod tertia pars poenitentiae suae redimeretur, seu quantum deberet velle pro hoc dare. Sed si hoc verum esset, nulla esset in mundo relaxatio, sed commutatio solum.

Haec Bonaventura.

 

Postremo Antisiodorensis super his loquitur :

Dicunt quidam, quod relaxationes non tantum valent quantum promittit Ecclesia. Quibus obicitur : Si Ecclesia decipit fideles, aut facit hoc dicendo verum, aut dicendo falsum : non dicendo verum, quoniam veritas neminem fallit : ergo dicendo falsum, et ita erraret ac mentiretur, sicque Ecclesia universalis peccaret : quod absurdum est dicere. Itaque dico, quod ad hoc quod huiusmodi indulgentia valeat quantum promittit Ecclesia, sex exiguntur. Primum est auctoritas absolvendi in confessore. Secundum est necessitas loci et illius cui fit relaxatio, ut quando ex capitis debilitatione aut simili causa ieiunare non valet. Tertium est devotio fidei, ut is cui fit indulgentia, credat Ecclesiam habere huiusmodi potestatem. Quartum est, ut sit in caritate. Quintum est discretio, ut discernat in se quantum vellet dare pro hoc quod esset absolutus a poenitentia tanta. Sextum est iusta aestimatio, quatenus secundum quod ei dimittitur, recompenset. Verumtamen Ecclesia ista non exprimit, quia si exprimerentur, non essent fideles tam proni ad ea pro quibus indulgentia datur. Potest ergo concedi, quod hoc verbum, decipit, non dicit deformitatem, cum dicitur, Ecclesia decipit fideles ; nec mentitur.

Et dum quaeritur, an decipit dicendo verum vel falsum ; dico, quod dicendo verum, sed non in dicendo verum, seu quia dicit verum, sed quia non exprimit illa sex. Cumque obicitur quod dictum est Petro, Quaecumque solveris super terram, etc. ; dicendum, quod intelligendum est iuste, utpote concurrentibus sex illis conditionibus. Non sunt etiam paris conditionis pauper et dives in promerendo indulgentias.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

Ubi multa scribit de his, quae consultius subticentur quam conscribantur : quia in his a communi recedit doctrina, ut patet ex introductis. Positio demum S. Thomae ac Guillelmi Parisiensis videtur una et concors, ac magis consona formae concessionis indulgentiarum emanantis ab apostolica Sede. Positio autein Alberti ac Bonaventurae rationi et aequitati consonantior aestimatur. Et quaecumque carum sit verior, expedit indulgentias promereri.

 

Praeterea occurrunt memoriae, quae super his scribit Henricus, qui ultimo loquitur Quodlibeto :

Oportet ante omnia hic videre descriptionem indulgentiae, quatenus ex membrorum eius declaratione pateat veritas horum. Est ergo indulgentia remissio poenae temporalis debitae peccatis actualibus poenitentium (poenae, inquam, temporalis non remissae in absolutione sacramentali), facta a praelato Ecclesiae rationabiliter et ex rationabili causa, per recompensationem, de indebita poena iustorum. In hac descriptione ponitur remissio, pro genere, et reliqua membra sunt loco differentiae. Haec namque indulgentia non est nisi remissio poenae quae debetur culpae, non ipsa culpae remissio. Dico quoque, Peccatis actualibus, ad differentiam peccati originalis. Similiter dico, Poenae temporalis, ad differentiam poenae aternalis, quae debetur peccato mortali. In absolutione quippe sacramentali aboletur seu remittitur peccati macula, et commutatur poena aterna in temporalem ; atque illius temporalis poena pars per absolutionem sacramentalem remittitur, imo et pars poena illius remittitur propter contritionem, vel etiam tota, si sit contritio tanta ; et si non tota, tunc absolutus manet debitor residuae poenae : cuius quantitas tam quoad acerbitatem, quam quoad durationem, apud Deum definita et determinata consistit. Et hanc poenitens solvere tenetur uno trinm modorum, puta : redemptione, luitione aut indulgentiali remissione. Redemptione, id est eleemosynarum largitione, iuxta illud Danielis : Peccata tua eleemosynis redime. Luitione, id est, poenas illas in persona propria sustinendo, secundum illud Iob : Luet quae fecit omnia. Haec autem luitio dupliciter fit, secundum duplex forum : unum est poenitentis, qui in praesenti affligit se pro suis peccatis, vel sponte iuxta proprium conceptum, vel iuxta iniunctionem a confessore praefixam ; aliud est Dei in purgatorio.

 

De tertio modo est quaestio ista, et quaeritur, an praelatus Ecclesiae possit indulgentias facere ad suae libitum voluntatis, quando voluerit, quibus voluerit, et quantum voluerit. Quocirca sciendum, quod donatio, redditio, dispensatio, differunt : quia donatio respicit solum voluntarium in donante, qualitercumque fuerit accipiens ; redditio vero respicit debitum in dante, et meritum in accipiente ; dispensatio autem respicit voluntarium in dispensante, et dignum in eo cui dispensatur. Cumque donatio respiciat solum voluntarium in donante, qualiscumque fuerit accipiens ; propterea solum ille qui habet plenam et liberam potestatem super rem conferendam, potest eam donare, id est dare absque culpa sua et omni aliorum iniuria, quibuscumque indifferenter, dignis et indignis, per modum quo Deus solem facit oriri super bonos et malos. Cum ergo talem potestatem Christus non dederit praelatis, constat quod ad libitum suum nequeant dare bona Ecclesiae spiritualia aut corporalia sine culpa. Cumque redditio respiciat debitum in dante, et meritum in recipiente ; dicunt quidam, quod indulgentiarum concessio sit debiti redditio, quia non dantur nisi pro aliquo pio opere exercendo ; et quod indulgentiae non tantum valent ut sonant, nisi habito respectu ad meritum operis, secundum aestimationem rectam seu discretum iudicium viri boni, ita quod soli illi plenas indulgentias consequuntur qui tanta fide, devotione et operis exhibitione ad indulgentias promerendas se exhibent, quanti pretii seu valoris sunt indulgentiae ipsae ; aliis vero prosunt magis vel minus, secundum quod plus vel minus accedunt ad hoc ; quod item Ecclesia quadam pia fraude praedicat illas plus valere quam valeant multis, ut sic illos alliciat ad aliquid de indulgentiis promerendum. Sed hoc ultimum verbum, puta Ecclesiam uti quocumque mendacio, perniciosum est valde, sicut perniciosum esset hoc dicere de sacra Scriptura. Non enim minor est auctoritas Ecclesiae in agibilibus quam Scripturae in credibilibus. Ideo dicendum est de auctoritate Ecclesiae, quod Augustinus ait de auctoritate Scripturae in epistola ad Hieronymum prima : Admisso semel in tantae auctoritatis fastigio aliquo officioso mendacio, nulla illorum librorum manebit particula quae non ubicumque videbitur vel ad mores difficilis, vel ad fidem incredibilis.

 

Denique, quamvis indulgentiae non valerent nisi habito respectu ad meritum ac devotionem personae, seu iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, prout vir bonus secundum rectam regulam iustitiae iudicare deberet ; non tamen verum est dicere, praelatos Ecclesiae non habere ampliorem potestatem super indulgentiis conferendis, ut non valeant nisi habito dicto respectu, ita ut nequeant plus valere quam requirunt meritum atque devotio mentis, nec aliter tantum valere quantum sonant, nec universaliter valeant plus concedere in indulgentiis, quam Ecclesia esset in servitiis receptura. Quia si ita esset, indulgentiae non darentur nisi ex debito, secundum aequalitatem iustitiae commutativae, et non secundum aliquam gratiam : sicque indulgentia indulgentiae nomen amitteret, quia perciperetur ex debito puro, et nequaquam ex gratia, iuxta illud Apostoli : Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum ; ei vero qui non operatur, merces reputatur secundum propositum gratiae Dei. Nomen namque indulgentiae gratiam implicat, et ex hoc solum indulgentia nuncupatur, quod de gratia datur. Sic quoque praelati diversis personis non possent easdem indulgentias facere per inaequalia opera atque subsidia : quod falsum est, cum frequenter plena remissio detur non solum pergenti in subsidium Terrae sanctae, sed etiam unam personam illuc mittenti, aut pro viribus contribuenti.

 

Hinc dico, quod concessio indulgentiarum mensuranda non est ex voluntate conferentis eas, ut tantum valeant quantum velit : hoc enim est contra rationem. Nec mensuranda est ex conditione personae cui confertur, neque ex aliquibus circa ipsam, quae debitum inducant ad conferendum illas, quasi reddat personam dignam sive condignam ad ipsas. Propterea dico, quod nec donatione, nec redditione, sed dispensatione praestantur, quae mediam tenet viam. Unde, quoniam dispensatio respicit voluntatem in dispensante, et meritum seu dignum congruitatis in eo cui fit dispensatio (aliter non dispensatio, sed dissipatio esset) ; ideo in descriptione dicitur, Rationabiliter facta. Hinc quoque indulgentiae non sunt conferendae, nisi sit urgens necessitas, evidensve utilitas, sicut nec aliter dispensatio fieri debet.

Haec Henricus, qui de his scribit diffuse ac eleganter, et videtur positioni Alberti ac Bonaventurae plus concordare, cum quibus et ait opus indulgentiarum meritorium etiam esse augmenti gratiae in praesenti, ac gloriae in futuro, sicut et cetera opera quae fiunt ex caritate.