Distinctio XXXVIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXVIII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE OCTAVAE
Ostenso qualiter ordo sit matrimoni impedimentum, hic ostenditur idem de voto. Et hac occasione docet Magister quid sit votum, et qualiter votum sit multiplex, quomodo etiam diversa vota diversimode impeditiva sint matrimonii.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Quid sit votum, qualiter dividatur, ac qualiter sit impeditivum coniugi ; de obligatione quoque dispensationeque voti.
Et primo arguitur, quod non licet vovere. Videtur namque incautum, cum tanta sit fragilitas et instabilitas mentis humanae ; multi quoque vota sua transgrediantur, et facto voto, magis tententur quam ante.
Rursus, cum valde arcta sit via salutis, id est praeceptorum impletio, Deum toto corde diligere, omne peccatum mortale vitare, de peccato omni mortali magis quam de quocumque damno temporali, malo poenali, incommodo temporali dolere, cum metu, timore, tremore propriam salutem operari, carnem cum vitis et concupiscentis crucifigere ; videtur omnino incautum, ultra haec se voto adstringere.
Insuper, si in Baptismo promisimus Satanae et eius operibus renuntiare, videtur quod omnis Christianus in quocumque peccato mortali violator sit voti, imo et voti solennis, quod arduum esset.
Circa haec scribit Thomas :
Votum obligationem designat factam ex voluntate. Et quoniam sola voluntate non potest aliquis obligari nisi ei qui voluntatis est cognitor, utpote Deo : hinc votum ex consequenti importat obligationem Deo factam, atque in his quae Dei sunt : quia obligatio alicui facta de his quae ad Deum non spectant, non est votum. Obligatio autem fit homini verbo expresso exterius : hinc Deo fit obligatio voluntarie verbo intus expresso. Unde illius potentiae actus est votum, ad quam pertinet verbum interius enuntiare, videlicet rationis : nam et promittens, rem promissam ad alterum ordinat ; omnis vero ordinatio est rationis. Promissio autem exterius facta, quandoque vocatur nuda, quando non habet quid additum quod promissionem confirmet ; et tunc non habet plenam vim obligandi. Sic et promissio intus facta Deo, ad hoc quod plenam obligandi vim habeat, oportet quod non sit nuda, sed habeat aliquid quo confirmetur. Quae confirmatio per tria gradatim fieri habet : primo, per simplicem deliberationem ; secundo, per intentionem obligandi se ad aliquam poenam ; tertio, per hoc quod interiori promissioni adhibetur testimonium hominum. Sicque de voto dantur variae definitiones, secundum diversa quae requiruntur ad ipsum. Definitio tamen quam ponit Magister, perfectissima esse videtur. Nam ponit promissionem, quae est essentialiter ipsum votum ; et tangit voluntatem, addendo, Spontaneae, quae obligationis est causa ; ultimam quoque promissionis confirmationem, dicendo, Testificatio ; ac terminum voti, adiungens, Quae Deo fieri debet ; et item materiam, dicens, De his quae Dei sunt.
Itaque aliquid velle, non est promittere, nec ipsum propositum est votum ; sed enuntiatio propositi per modum promissionis. Et quia interior enuntiatio nominatur cordis conceptio, ideo in alia definitione votum dicitur esse conceptio propositi, cum sic definitur : Votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se obligat Deo. Si tamen votum dicatur propositum, erit praedicatio per causam (quemadmodum desiderium dicitur oratio), quia propositum est voti principium. Denique promissio interdum fit ore, non corde ; et talis, quoad Deum, non est votum : ideo additum est, Spontaneae. Et quamvis ad interiorem promissionem homo non possit cogi, sicut neque ad fidem, tamen ad exteriorem potest aliqualiter cogi. Magister vero definit hic votum exterius prolatum, quod potest matrimonium impedire, quia de illo intendit. Et hoc votum est testificatio interioris promissionis, non ipsa interior promissio. Sic etenim ait : Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae,quae Deo et de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. Nam etsi Sanctis aliqua voveantur, tamen principaliter Deo voventur, quoniam Sanctis voventur tanquam mediatoribus apud Deum. Iuristae quoque votum ita definiunt : Votum est alicuius boni cum deliberatione facta promissio. Et Hugo : Votum, inquit, est voluntaria sponsio.
Insuper quaeritur, an votum sit tantum de bono meliori. Videtur quod non, quoniam Iephthe vovit Deo offerre quidquid ei triumphum sortito ac redeunti, primum occurreret : quod poterat esse illicitum, quia prohibitum fuit in lege canem offerre. Item aliqui promittunt servare praecepta : quod est necessitatis, non supererogationis. Et quidam promittunt castitatem, ad quam tenentur.
In oppositum est magistralis illa definitio voti : Votum est promissio melioris boni deliberatione firmata.
Dicendum, quod votum (sicut iam patuit) proprie non potest esse nisi de aliquo bono ad Dei cultum pertinente : hinc malum non cadit sub voto ; et ex parte eius cuius votum est actus, videlicet voluntatis, obviat voto necessitas. Est autem duplex necessitas. Una absoluta, et illa omnino votum excludit : ut si quis voveret se non moriturum, aut ea quae in sua nequaquam sunt potestate, nullum est votum. Alia est necessitas conditionata ex suppositione finis, sicut necesse est homini servare praecepta si debet salvari : et talis necessitas non excludit simpliciter votum, quia interdum accipitur votum respectu taliter necessariorum. Attamen talis necessitas excludit votum proprie sumptum, quod non est nisi de his quae sunt supererogationis, ad quae non omnes tenentur.
Unde quod Iacob legitur in Genesi vovisse, quod Dominus esset sibi in Deum, intelligitur de voto extense accepto, vel de aliquo speciali modo colendi honorandique Deum per decimas et sacrificia quaedam.
Quod autem quaedam mulieres vovent non pectinare capillos certis diebus, sunt sortilegia quaedam magis quam vota, et reliquiae superstitionum ac idololatriae qua dies observabantur et menses.
Porro circa votum Iephthe sciendum, quod de simpliciter malo seu vitioso non est votum nisi aequivoce : idcirco non obligat. Si autem sit indeterminate de aliquo in communi, quod in quodam eventu potest consistere bonum, et in aliquo casu malum : si emittatur in omnem eventum, est indiscretum ; et si per intentionem voventis emittatur in bonum, discretum est, nec aliter obligat, sed peccat indiscrete promittens. Votum autem Iephthe exstitit tale, quod in aliquo casu potuit esse bonum, ut si ei occurreret animal immolaticium ; et in aliquo malum, ut si occurreret ei animal offerri prohibitum. Et quia videtur vovisse in omnem eventum, indiscrete vovisse dicitur. Fuit tamen in voto eius aliquid boni, puta devotio ad Deum, et quia speravit ab eo victoriam ; et quoad hoc, fertur motus a spiritu Domini ad vovendum. Exsecutio vero voti apparet fuisse crudelis, sed fuit ibi figura laudabilis. Quamvis ergo votum eius fuit aliquo modo laudabile, non tamen excusatur a culpa : quia (ut ait Hieronymus) fuit in promittendo non sapiens, et in implendo impius. Ponitur tamen in Sanctorum catalogo propter victoriam quam a Deo obtinuit.
Praeterea vota quae vergunt in voventis periculum, ut tribus aut quatuor diebus continue abstinere, sunt indiscreta, nec observanda. Idcirco tutum est in talibus dispensationem quaerere a praelato : quam si negaret, posset promittens nihilo minus frangere tale votum ; et si nihil haberet ad comedendum nisi id a quo abstinere promisit, posset illud comedere sine peccato.
Quaeritur etiam, an is qui non est sui iuris, possit vovere. Videtur quod sic, quia nullus ita est subditus homini, quin maneat libere agens, alioqui non mereretur ; et potest opera supererogationis peragere : ergo ad talia potest se voto adstringere. Ex quibus probatur, quod monachus, uxor, servus, filiusfamilias similesque personae possint vovere, quoniam in quibusdam manent propriae voluntatis, nec tenentur absolute in omnibus obedire, sed in his solum ad quae se extendit superioris auctoritas.
Et respondendum, quod sicut praehabitum est, votum non potest emitti ab aliquo nisi de his quae suae subiacent voluntati : ideo qui sub alterius potestate est constitutus, non potest vovere quantum ad illa in quibus subiectus est illi, imo quoad illa subest voluntati illius.
Denique ex quo homo venit ad annos pubertatis, non est sub potestate alterius, si sit liberae conditionis, quantum ad ea quae ad suam spectant personam : ideo sicut invitis parentibus matrimonium potest contrahere, ita et religionem intrare ac profiteri ; sed quantum ad res domesticas, non potest quidquam vovere sine consensu patris.
Religiosus quoque, quamvis non teneatur in omnibus obedire quae sibi a suo superiore possent iuberi, tamen tenetur ad obediendum quantum ad omne tempus, de his quae sibi imperari possunt ab illo, sicut et servus non est exemptus aliquo tempore a servitio domini sui : ideo nullum tempus est cis vacans quo possint quodlibet facere. Cumque omne votum aliquo tempore sit complendum, ideo sicut nec servus, ita nec religiosus aliquod votum emittere potest sine superioris sui consensu.
Conformiter, in his in quibus uxor viro suo tenetur, et econtrario, neuter potest sine mutuo consensu vovere, ut patet, de voto continentiae. Verum cum in dispensatione domus et regimine vitae mulier subiecta sit viro, non vice versa ; ideo in talibus potest vir vovere sine consensu uxoris, non econtra.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus scripta Alberti, Petri, Richardi, sed et Bonaventurae concordant, nisi quod Richardus nititur improbare rationem illam quam Thomas inducit ad probandum quod religiosus non potest sine superioris sui consensu promittere. Verumtamen ratio illa efficacior esse videtur quam ea quam Richardus allegat : consentit quippe conclusioni cui et Thomas.
Bonaventura demum circa haec ait :
Duo sunt de essentia voti, puta, promissio et obligandi intentio, cum votum sit obligatio nova et voluntaria.
Praterea quaeritur, an dolose vovens, tenetur. Dicendum, quod duplex est forum, videlicet, iudiciale et poenitentiale. In foro iudiciali iudicatur secundum exteriora, in foro poenitentiali secundum conscientiam. In foro iudiciali, quia fraus sua non debet alicui suffragari, accipiuntur verba secundum intellectum communm et sanum : ideo taliter vovens, iudicatur teneri ac si ex corde vovisset. Sed in foro poenitentiali, in quo iudicatur secundum veritatem, iudicatur talem peccasse in dolo ; non tamen ex illa promissione coram Deo tenetur, sicut nec qui contraxit sine mentis intentione, vere contraxit.
Quaeritur item, qualiter differunt iuramentum ac votum. Dicendum, quod in tribus, utpote, in obiecto, in medio et in fine. In obiecto, quoniam votum fit Deo, iuramentum hominibus. In medio, quia iuratur per Deum, sed vovetur per promissionem. In fine, quia iuramentum est ad adstruendam veritatem, votum ad augendam bonitatem ac honestatem. Cumque votum procedat a libera voluntate simpliciter, ideo omnis qui libere potest facere quod vult, nullo impedimento in se exsistente, nullo homine de facto praepediente, nullo iure prohibente, potest simpliciter vovere.
Haec Bonaventura.
Circa haec quaeritur, utrum religiosus potest facere votum intrandi aliam ac altiorem religionem. Ad quod respondetur quod imo ; nec hoc est contra praedicta, quia (ut patet ex verbis S. Thomae et aliorum) nihil aliud dicere volunt, nisi quod religiosus non potest vovere aliquid in praeiudicium et derogationem suae professionis ac voti obedientiae quod emisit. Cumque non obstante sua professione et obedientiae suae voto, licite ingredi possit religionem perfectiorem ; et potest hoc ipsum promittere se facturum, nec professio sua impedit eum a fruge vitae melioris. Ideo dicit Albertus, quod non potest promittere aliquid se facturum quamdiu manet in ordine suo, ita ut manendo in ordine suo teneatur ad ea ex voto ; sed tenetur votum illud implere, quantum in se est, quod et prohibente suo superiore potest implere, imo et debet. Nec in hoc derogat obedientiae voto, cum dicat Apostolus : Aemulamini charismata meliora. Verumtamen tale votum non est sine ingeni deliberatione emittendum.
QUAESTIO II
Nunc quaeritur De voti divisione et solennizatione.
Videtur quod in Baptismo non fiat aliquod votum, quia infantuli nec per se nec per alios possunt volo constringi, cum necdum discretione utantur : et sicut praetactum est, sequeretur quod Christianus adultus in omni peccato mortali ageret contra votum.
Ad hoc Thomas respondet :
Divisio voti in votum singulare et commune, est divisio analogi, quod per prius et posterius praedicatur de membris dividentibus ipsum. Cum enim votum sit obligatio facta ex voluntate, et necessitas voluntarium excludat ; votum quod nihil habet necessitatis, per prius dicitur votum, tanquam rationem voti habens complete : et hoc est votum singulare, quod est de illis ad quae non tenemur. Votum vero quod aliquid habet necessitatis, habet incomplete rationem voti, et per posterius votum vocatur : utpote votum commune, quod est de his ad quae omnes tenentur, quae necessaria sunt necessitate conditionata, non absoluta. Quamvis etiam votum commune sit determinatus actus a singulari persona egrediens, dicitur tamen commune ratione eorum de quibus est, ad quae omnes tenentur, videlicet votum quod fit in Baptismo. Nec huius voti transgressio facit speciale peccatum, sed addit peccato specialem deformitatem : magis namque peccat baptizatus eodem genere peccati quam non baptizatus. Hinc non frustra emittitur, cum obligationem aliquam addat, sicut lex scripta supra legem naturae ; nec tamen aliud facit peccatum, sed novam addit deformitatem. Ad tale quoque commune votum potest puer per suum obligari patrinum, nec aliquid inde deperi puero, sed maximum beneficium impetratur ; nec obstat quod ex voto tali puer baptizatus plus obligatur ad bona, quia hoc aliunde ei copiose recompensatur per charismata gratiae quae in Baptismo conferuntur.
Insuper votum dividitur in votum solenne et privatum seu simplex : quae est divisio totius potestativi in partes suas, cuius perfecta virtus est in una suarum partium, et in alis quaedam participatio eius, quemadmodum anima dividitur in rationalem, sensitivam et vegetativam. Virtus autem voti est obligatio, quae complete est in voto solenni, cuius obligatio nullo casu poterit irritari ; incomplete vero in voto privato, cuius obligatio in casu aliquo irritatur, sicut dicetur.
Votum autem publicum appellatur dupliciter. Primo per se, quoniam aliquid habet annexum unde venire in publicum debeat, ut dum quis recipit ordinem sacrum, per quem minister Ecclesiae constituitur ad serviendum publice Deo. Secundo per accidens, ut dum ad plurimorum venit notitiam. Cumque iudicium rei non varietur per ea quae sunt per accidens, sed secundum id quod est per se, ideo votum publicum secundo modo in idem computatur cum privato ; sed publicum primo modo distinguitur a privato, et hoc est solenne.
Quaeritur quoque, per quid votum solennizetur. Dicendum, quod votum vocatur solenne, ex hoc quod habet rationem obligandi completam. Ea namque ad solennitatem rei pertinere dicuntur, quae tribuunt ei esse completum. Cumque votum essentialiter sit promissio, complementum suae virtutis sortitur sicut ipsa promissio : cuius obligatio tunc completur, dum quis praesentialiter dat quod promittit, ponens eum cui promisit quasi in corporali possessione rei promissae : ut si quis alicui fructum agri promitteret, et promittendo daret ei agrum ; seu si servitium promitteret alteri, et hoc promittendo daret se illi in servum. Hinc votum solennizari tunc dicitur, dum homo se ipsum praesentialiter offert et dat Deo, divinis servitis se mancipando : quod fit per sacri ordinis susceptionem, et per regularis ac religiosae conversationis legitimam professionem, puta, in manu eius ad quem recipere pertinet, et aliis circumstantis quae secundum iura determinantur, servatis. Aliter non esset votum solenne, quantumcumque quis profiteretur, quia ex tali professione non fieret sub potestate eorum qui praesunt religioni.
Verumtamen quidam affirmant, quod votum solennizatur per susceptionem habitus religionis. Quocirca sciendum, quod duplex est habitus religionis : unus qui datur novitiis, alius qui professis. Et si in aliquibus religionibus detur habitus idem utrisque, tamen in professione solet benedici, et quasi alter habitus reputatur. Et primus habitus non sufficit ad votum solennizandum, etiam prius emissum ; sed secundi habitus susceptio votum solennizat, cum sit quaedam praesumpta professio : contra quam non admittitur probatio, si debitae circumstantiae observentur, ut quod detur ab eo qui de iure possit dare, et coram multitudine Fratrum. Nempe si quis in domo sua talem habitum suscepisset, non ob hoc praesumeretur votum solennizasse. Ideo susceptio habitus non debet poni alia causa solennitatis quam professio, quoniam non solennizat votum nisi in quantum est praesumpta professio.
Denique, antequam essent regulae quae nunc sunt, erat aliquis modus vivendi ab Ecclesia approbatus, quo ea quae supererogationis sunt servabantur ; tuncque obligatio certi temporis ad illum modum vivendi, idem fecit quod nunc obligatio ad regulam certam.
Constat item ex praeinductis, quod votum non dicitur ideo privatum, quoniam ad notitiam venit paucorum, sed quia non habet in se unde oporteat ipsum ad aliorum venire notitiam. Qui autem professionem facit in occulto in manu eius qui rite potest suscipere, habet unde deduci in publicum debeat : quia oportet eum saecularem vitam deserere, atque in claustro cum alis sui ordinis conversari.
Quaeritur item, an votum simpliciter ac tenoris obliget. Respondendum, quod votum est quidam promissionis contractus inter Deum et hominem. Cumque contractus bonae fidei inter homines factus, sit firmus et ad observationem necessario obliget, multo magis votum Deo facium in his quae vere cadunt sub voto. Ideo fractio voti est mortale peccatum, quoniam fidem cum Deo initam violat.
Et si obiciatur, quia interdum impossibile est votum implere, ut si virgo virginitatem professa corrumpatur ; dicendum, quod illud quod votum fiendum impediret ne fieret, si praesens esset, etiam voto facto obligationem aufert. Cumque de impossibili non sit votum, si quid fiat impossibile post voti emissionem, quod ante fuit possibile, obligatio voti quantum ad illud aufertur : ut si dives aedificare voverit ecclesiam, et postea depauperatus nequeat adimplere. Verumtamen circa hoc est duplex distinctio. Prima, quod vel omnino impotens factus est ad hoc, vel in parte : si omnino, penitus non tenetur ; si in parte, tenetur implere pro parte. Secunda, quia vel ex culpa sua impotens factus est, et tunc per poenitentiam recompensare tenetur ; vel absque culpa, et sic ad nullam recompensam obligatur. Illa ergo quae virginitatem vovit, si corrupta est, quamvis virginitatem reddere non possit, attamen continentiam reddere potest, et ad eam tenetur, et ultra ad poenitentiae lamenta quod virginitatem amisit : et ita satisfacit pro posse.
Insuper nec votum, nec iuramentum servandum est, si vergat in exitum deteriorem, cum dicat Isidorus : In turpi voto muta decretum ; quoniam nec ad illicita, nec ad minus bona extendit se votum.
Votum etiam interpretativum obligat, quemadmodum votum ore tenus factum. Idcirco si quis post tempus probationis in claustro manserit, obligatur manere in ordine ex voto interpretativo, nisi forte ob aliquam causam fuerit sibi terminus protelatus, vel consueverit aliis protelari, quia tunc non facit votum interpretativum, ultra annum stans. Talis quoque qui facit interpretativum votum, in omni casu tenetur ad tria principalia vota religionis ; ad alias vero observantias, quarum transgressio ex dissimulatione praelatorum inducitur, non videtur obligari, praesertim si simplex sit, et talia satis discernere nequeat.
Sed quaeri potest de illo qui vovit religionem intrare, et religiosi nolunt eum recipere. Respondendum, quod obligatio voti ex propria voluntate causatur. Unde si in vovendo prius cogitavit de religionis ingressu, et postea elegit talem religionem, aut talem locum, tenetur simpliciter ad religionem : ideo si recipi nequit in illa quam elegit, tenetur aliam quaerere. Si autem primo et principaliter cogitavit de tali religione et tali loco, tunc in voto suo datur intelligi ista conditio, si illi velint eum recipere ; si vero dubitet quomodo se in vovendo habuerit, debet tutiorem viam eligere, ne discrimini se committat.
Praeterea, dum quis vovet se intraturum religionem, si intendebat se ad statim obligare, vel ad arbitrium alienum, non potest ultra differre, etiam propter debita persolvenda ; sed qui recipit eum, illa solvere obligatur. Si autem in vovendo cogitavit de debitis, probabiliter potest praesumi quod non intendebat se obligare antequam de rebus suis disposuisset. Sed dum rationabiliter timet perpetuum impedimentum, tenetur ulterius non differre.
Amplius quaeritur, an votum simplex dirimat matrimonium iam contractum, et utrum votum solenne hoc faciat. Respondendum ad primam huius quaesiti partem, quod per hoc res desinit esse in potestate alicuius, per quod transfertur in dominium alterius. Promissio autem rei non transfert eam in dominium eius cui promittitur : idcirco ex hoc quod quis promittit alteri rem aliquam, non desinit res illa esse in potestate promittentis. Cumque in voto simplici non sit nisi simplex promissio propri corporis ad continentiam Deo servandam, adhuc remanet homo dominus corporis sui : ideo potest ipsum dare alteri, puta uxori, in qua datione consistit Matrimonii sacramentum, quod indissolubile est. Hinc votum simplex, quamvis impediat matrimonium contrahendum, ita quod peccat contrahens post votum simplex ; tamen cum verus contractus sit, non potest per hoc matrimonium factum dirimi.
Et si obiciatur, quia fortius est vinculum voti quam matrimoni, ergo plus obigat ; respondendum, quod votum est fortius vinculum quantum ad id cui et ad quod obligat : quia per matrimonium ligatur homo uxori ad debiti redditionem, per votum vero Deo ad continentiam. Tamen quantum ad modum ligandi, matrimonium est fortius vinculum, quia per ipsum actualiter traditur vir in potestatem uxoris.
Rursus obici potest, quia praeceptum Dei non est minus efficax quam Ecclesiae praeceptum ; sed si contra praeceptum Ecclesiae matrimonium contrahatur, dirimitur, ut patet in contrahentibus in gradu propinquitatis prohibito : ergo potius si contra votum contrahatur, quia praeceptum Dei est votum servare. Dicendum, quod praeceptum prohibens matrimonium inter consanguineos, non in quantum est praeceptum Dei vel Ecclesiae habet quod dirimat matrimonium contrahendum, sed in quantum facit quod consanguinei corpus non possit transire in potestatem consanguinei. Hoc autem non facit praeceptum prohibens matrimonium post votum simplex, ut patuit.
Denique qui post votum simplex, per verba de praesenti contrahit matrimonium, non potest sine peccato mortali cognoscere uxorem, quia adhuc facultatem habet implendi votum ante matrimonium consummatum, quo consummato tenetur reddere exigenti. Imo quantum potest, debet votum servare : propter quod, defuncta uxore, tenetur totaliter continere ; nec petere polest debitum ab uxore, quia ex matrimonio non tenetur ad petendum, sed ad reddendum, etiam si solum interpretative mulier petat.
Ad aliam partem quaesiti dicendum, quod omnes fatentur votum solenne non solum impedire matrimonium contrahendum, sed et dirimere contractum. Cuius causam aliqui dicunt esse scandalum. Quod nihil est, cum et voti simplicis fractio quandoque sit scandalosa, dum votum est notum seu publicum ; et iterum, indissolubilitas matrimonii ad veritatem pertinet vitae, quae non est propter scandalum dimittenda. Ideo alii dicunt hoc esse propter statutum Ecclesiae. Sed hoc quoque non sufficit, quia secundum hoc Ecclesia posset contrarium statuere, quod non videtur. Idcirco dicendum cum aliis, quod votum solenne ex sui natura habet quod dirimat matrimonium contractum, in quantum per ipsum amisit homo sui corporis potestatem, tradendo illud Deo ad perpetuam castitatem : ideo non potest illud in potestatem dare uxori.
Et si obiciatur, quia (ut loquitur Decretalis) apud Deum ligat votum simplex sicut solenne ; dicendum, quod verum est in his quae spectant ad Deum, videlicet quantum ad separationem a Deo per mortale peccatum : quia sic peccat mortaliter frangens votum simplex, sicut frangens votum solenne, attamen gravius peccat qui frangit solenne ; sed quantum ad matrimonium, per quod homo homini obligatur, non est aequalis obligatio utriusque.
Haec Thomas.
Insuper Scotus circa haec reprobat rationem assignatam ex Thoma, cur votum solenne potius dirimit matrimonium contractum quam votum simplex : quam tamen rationem assignant et alii doctores contrahit communiter, Albertus, Bonaventura, Richardus, et alii multi. Contra quam obicit, quoniam vovens privato seu simplici voto corpus suum dat Deo, quantum ad actum voti, sicut vovens voto solenni. Et patet ex dictis quod istud sit falsum. Nam vovens simplici voto se daturum, promittit potius quam iam dat : quemadmodum et qui promittit vel iurat aliquam capere in suam per verba de futuro, non accipit eam in suam, sed accepturum iam spondet.
QUAESTIO III
Consequenter interrogatur, An in voto valeat dispensari.
Videtur quod non, quia inferior dispensare non potest in lege superioris ; sed votum implere est praeceptum legis divinae : ergo in hoc dispensare non potest homo.
Rursus, contra ius naturale atque divinum non licet homini dispensare ; sed votum implere spectat ad ius naturale atque divinum.
Et specialiter quaeri potest, an in voto solenni continentiae possit summus Pontifex dispensare.
Circa haec loquitur sanctus Doctor :
De isto sunt diversae opiniones. Nam aliqui dicunt, quod quodlibet votum subditorum potest per praelatos Ecclesiae dispensationem recipere, quia (ut dicunt) in quolibet intelligitur conditionaliter voluntas superioris praelati, videlicet Papae, ad cuius dispensationem pertinent actus omnium subditorum. Sed hoc non videtur, quoniam quaedam sunt in quibus homo est ita liber, quod etiam contra voluntatem et praeceptum Papae potest ea facere, ut continere, et alia divina consilia : unde absolute potest ea vovere. Alii dicunt, quod nullum votum sit dispensabile, prout dispensatio dicit iuris relaxationem, sed solum prout dicit iuris declarationem : quoniam Papa potest declarare hoc ius ita, quod quando fit recompensatio boni maioris, potest dimitti minus bonum ad quod quis se obligavit. Sed nec hoc verum videtur, quia ius declarare non est ius novum facere, sed illud quod erat in iure manifestare. Unde secundum hoc, nunquam per dispensationem voti posset fieri non contra ius, quod prius contra ius fuit, sed solum quod videbatur esse contra ius, et non erat.
Ideo aliter est dicendum, quod scilicet in voto potest dispensari, etiam prout dispensatio est iuris relaxatio, ex causa legitima. Nempe cum votum de illicito esse non queat, nec liceat alicui subtrahere quod ei debetur ; idcirco per votum subditi non potest praeiudicari eius praelato, quin subditus debeat eius obedire praeceptis tempore opportuno. Ideo si praelatus videat ex causa rationabili expedire, seu propter ipsum qui vovit, seu propter alios, quod votum non servet, potest cum ab observatione voti deobligare, qui alias de iure esset ad votum adstrictus.
Verumtamen, circa votum quod fit in Baptismo, dispensari non potest : quoniam aliunde de lege naturali ac iure divino Christiani ad illa tenentur.
At vero implere votum durante voti obligatione, est de lege naturali ; sed cessante obligatione voti, non est observatio eius de lege naturali. Cessat autem obligatio, vel ex se, ut quando votum servatum vergeret in exitum deteriorem : et tunc per declarationem superioris, si facultas petendi adsit, debet voti observatio pratermilti ; vel ex auctoritate superioris, qui aliud magis necessarium iudicat, et in voto dispensat. Nec tamen ex hoc homo incurrit mendacium, quoniam de futuris debet homo habere pias conditiones adiunctas, vel explicite sive implicite, ut patet in epistola Iacobi.
Porro de solenni continentiae voto est duplex opinio. Una, quod nullus, imo nec Papa dispensare possit in eo. Et huius ratio a diversis diversimode assignatur. Nam aliqui dicunt quod ideo, quoniam votum continentiae non potest praetermitti quin ad contrarium dilabatur, quod nunquam licet. Votum vero paupertatis omitti potest aliquo modo, ita quod non directe erit contrarium illi voto : ut dum quis habet pecuniam non suo sed Ecclesiae nomine. Sed hoc nihil est, quia sic votum abstinendi a carnibus aliqua die determinata, non reciperet dispensationem, nec votum peregrinationis : quod absurdum est.
Hinc alii dicunt quod ideo, quia votum continentiae non recipit recompensationem melioris, quoniam non est digna ponderatio animae continentis, et quia per continentiam homo triumphat de hoste domestico, scilicet propria carne ; vel quia per religionem homo conformatur Christo perfecte. Propter quod nec in voto solenni continentiae, nec in aliis duobus votis religionis potest dispensari, ut dicunt. Quod etiam non videtur sufficienter prolatum, quoniam bonum commune multo melius est quam bonum privatum. Unde interdum quis removetur a quiete et otio contemplationis, quatenus proximorum vacet utilitati.
Idcirco, ut alii probabilius dicunt, si communis utilitas totius Ecclesiae aut unius regni seu provinciae id deposceret, posset in voto continentiae atque in voto religionis quantumlibet solennizato dispensari : non enim per votum potest se homo deobligare ab eo in quod alteri tenetur. Hinc talis necessitas posset instare, quod alicui rationabiliter prohiberetur castitatem vovere ; et ipsa necessitate durante, etiam in facto iam voto dispensaretur.
Cumque obicitur, quod non est digna ponderatio animae continentis ; dicendum, quod hoc ideo dictum est, quoniam bonum continentiae multo est dignius quam corporis salus seu sanitas : ideo periculum corporalis mortis non est sufficiens ratio ut in voto continentiae dispensetur.
In illis quoque qui a statu religionis assumuntur ad officium praelationis, non dispensatur in substantialibus votis religionis, quia quae possidere videntur, non nomine suo sed Ecclesiae possident : idcirco per hoc voto paupertatis non praeiudicatur ; similiter nec voto obedientiae, quoniam obedientia respicit statum praelationis in altero cui obedire tenetur. Hinc quod ille qui desistit esse sub praelato, non teneatur alicui obedire, non est ex hoc quod obligatio voti deficiat ex parte voventis, sed quia ex alia parte subtrahitur praelatio cui obedire tenebatur : sicut dum monachus qui promisit obedientiain abbati, fit abbas, non tenetur obedire alteri abbati, quia abbatem non habet.
Haec Thomas in Scripto.
Qui de hac ipsa materia aliter scripsit ac sensit in secunda secundae, quaestione octogesima octava :
Aliqui, inquiens, asserunt summum Pontificem posse dispensare in voto continentiae solennizato, propter commune bonum. Sed hoc est manifeste contra id quod dicitur, extra de Statu monachorum, in fine illius Decretalis, Cum ad monasterium : Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est de essentia religionis, ut contra eam nec summus possit Pontifex licentiam indulgere. Praeterea in Levitico dicitur : Quod semel sanctificatum est Domino, non potest ultra in usus alios commutari. Cum ergo praelatus facere nequeat ut res semel consecrata (quamvis inanimata, ut calix) consecrationem amittat quamdiu integra manet, multo minus facere potest ut homo Deo consecratus desinat esse consecratus quamdiu vivit. Solennitas autem voti, in benedictione et consecratione consistit voventis. Hinc per nullum praelatum fieri valet, ut qui votum emisit solenne, desinat ab illo ad quod est consecratus. Castitas autem essentialiter annexa est voto solenni in susceptione religionis, non in susceptione ordinis sacri. Ideo, quamvis in voto solenni sacri ordinis possit aliquo modo dispensari, nullatenus tamen in professione continentiae religionis. Et sicut fieri nequit ut sacerdos non sit sacerdos quamdiu vivit ; sic esse non valet ut religionem professus desinat esse religiosus, quamvis quidam iuristae dicant ignoranter oppositum. Nam et bono communi providendum est de rebus humanis, et non per hoc quod res Deo consecrata mundoque mortua, denuo convertatur in usum humanum. Monachus autem mortuus est mundo : ideo nulla occasione revocandus est ad vitam mundanam.
Haec idem in Summa.
Porro quid de his alii scribant doctores, mox tangam.
Quaeritur etiam, an quilibet praelatus possit dispensare in voto. Dicendum, quod plenitudo potestatis in dispensando, residet in summo Pontifice, de qua ali praelati participant quantum fuerit eis concessum, ut quoniam omnes ad unum recurrere nequeant, ab inferioribus praelatis dispensationem recipere possint. Unde in votis quae nec de facili nec frequenter dispensationem admittunt, ut votum religionis et consimilia vota perpetua, solus Papa dispensat. In aliis autem temporalibus votis, ut peregrinationum, ieiuniorum et consimilium, possunt etiam episcopi dispensare, nisi aliquid horum fuerit eis subtractum, et sibi illud reservaverit Papa, ut est dispensatio voti peregrinationis Terrae sanctae.
Insuper si quaeratur, an votum possit commutari : dicendum, quod inter commutationem et dispensationem hoc interest, quod quando votum commutatur, vovens absolvitur ab uno atque ad aliud obligatur ; dum autem in voto dispensatur, simpliciter a voto absolvitur : sicque minus importat commutatio quam dispensatio voti. Cumque ex rationabili causa possit in voto dispensari, potest etiam votum commutari, vel quia id in quod commutatur est melius, vel quia est minus periculosum.
Verumtamen obici potest, quia in Levitico iussum est, ut animal quod immolari Domino potest, nec in melius nec in vilius commutetur. Et S. Bernardus testatur de bene ordinatis monasteris : Nullus meo consilio egredietur desiderio vitae arctioris sine superioris licentia.
Respondendum, quod animal immolaticium ex ipso voto ordinabatur ad cultum Dei : ideo iam quodammodo sanctum erat, unde nec poterat ad communes usus reduci. Similiter qui nunc vovet religionem intrare, non potest alium loco sui in religione ponere ; et qui vovit Terram sanctam visitare, non potest pro se alium illuc dirigere, nisi de superioris dispensatione. Bernardus autem loquitur consulendo. Nam quidam interdum ex animi levitate se ad alium transferunt statum aut ordinem ; ideo tutius est ut de superioris consilio ac licentia fiat, praesertim quando confiditur quod non velit irrationabiliter impedire.
Amplius, si quaeratur, an propria auctoritate possit homo votum suum mutare ; dicendum, quod in commutatione est quidam contractus, qui compleri non potest nisi de utriusque partis consensu. Idcirco, cum per votum homo se obliget Deo, non potest fieri commutatio, nisi interveniente eius consensu qui vicem Dei gerit in terris, puta praelati, nisi forte unum votum in alio includatur. Cumque votum religionis includat omnia alia vota, tum ratione perpetuitatis, tum ratione obedientiae, qua homo suam voluntatem Deo tradit et offert, per quam sui et omnium rerum suarum dominus esse potest ; ideo qui aliquod temporale votum fecit, potest non requisita alicuius praelati dispensatione religionem intrare, non obstante voto praecedente quod religionis impediret ingressum, puta peregrinationis, vel alicuius huiusmodi. Si autem duo temporalia fecit vota, quorum unum est compossibile alteri, debet utrumque servare, nisi forte auctoritate superioris votum praecedens minus commutaverit in votum maius sequens. Si autem secundum votum sit omnino incompossibile primo, debet servare maius, ac satisfacere de minori secundum praelati arbitrium.
Porro votum Terrae sanctae obligat hominem ad serviendum Deo temporaliter, et quantum ad aliquid determinatum ; votum vero religionis obligat hominem ad serviendum Deo quantum ad omnia, et secundum omne tempus : ideo potius est ampliatio quam commutatio voti.
Denique, cum per religionis ingressum homo moriatur vitae priori ac mundo, ideo vota quae vovit in saeculari vita explenda non tenetur solvere quando intrat religionem, praesertim quoniam singularitas est in religionibus periculosa, et onus religionis sic gravat, quod non manet eadem facilitas implendi votum quae fuit in vita saeculari. Verumtamen aliqui dicunt, quod debet praelato suo exponere, et ille pensatis conditionibus personae ac voti, poterit cum eo dispensare. Secundum alios autem non requiritur hoc, quia ex vi religionis a prioribus votis est absolutus propter rationes praetactas.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus, et addit :
Ex causa legitima potest votum praetermitti, et non impleri ; et hoc in quatuor casibus, quos ponit in Summa sua Goffredus cardinalis. Unus est impotentia adimplendi. Secundus, auctoritas dispensandi. Tertius, defectus conditionis appositae. Quartus est defectus causae principaliter inducentis, ut si mater propter sanitatem filio obtinendam, promittit singulis sabbatis ieiunare, et filius non convalescit sed moritur.
Insuper de dispensatione voti duplex est solennis opinio, tam theologorum quam iurisperitorum. Una, quod nec in voto simplici neque in voto solenni continentiae liceat alicui dispensare, quia non potest bonum aliquod recompensans inveniri. Nam etsi commune bonum alicuius communitatis sit melius simpliciter, non tamen est melius voventi, qui non debet alienum profectum praeponere suo. Alii, ut magister Ioannes Teutonicus, doctor magnus iuris canonici, et dominus Hugo, tituli S. Sabinae presbyter cardinalis, magnus doctor theologiae, et eorum sequaces, affirmant quod in voto solenni continentiae Papa potest dispensare, non alius, pro aliquo bono et necessitate communi, non privata : quoniam potest inveniri bonum commune virginitati praeponderans, quamvis non bonum speciale, atque in tali casu bonum obedientiae magis expedit etiam ipsi voventi quam impletio voti : sicut dum imminente periculo extraneae successionis in regno aut magnae discordiae, posset Papa dispensare cum filio aut filia regis, quod post continentiae votum contraheret. Et dixit dictus Ioannes Teutonicus, quod vidit dispensari de facto.
Haec Petrus.
Et huic opinioni consentit Richardus.
Porro Bonaventura magis consentit primae positioni, dicendo :
Cum ea quae Christus consulit, indubitanter sint vera, ac totis visceribus amplectenda, et Deus voluerit unumquemque liberum esse, videtur quod unusquisque possit talia sine conditione absolute promittere. Ideo quidam dicunt, quod Papa in nullo voto valeat dispensare, secundum quod dispensatio est iuris relaxatio : quoniam obligatio voti dependet ex iure divino, non humano, et ex iure naturali, non ex Patrum constitutione. Potest tamen dispensare, prout dispensatio est iuris declaratio. Et ista positio rationabilior est atque securior.
Ad horum intelligentiam advertendum, quod ius obligationis voti constituitur ex duplici iure naturali, puta, ex hoc quod homo debet esse verax in promissis, ex hoc quoque quod homo nihil debet promittere, nisi salva sua salute, ac divinae maiestatis honore : ergo hoc ex iure est naturali, quod homo per votum impediri non debet quin facere possit quod est sibi salubrius et Deo acceptabilius. Hinc in omni voto quod recipit recompensationem boni melioris vel simpliciter, vel pro loco et tempore, dominus Papa (cuius est ius dilucidare) potest dispensare. Et in hoc omnes conveniunt, sed diversificantur descendendo. Nam aliqui dicunt, quod nullum sit votum quod pro loco et tempore non possit recipere recompensationem : propter quod dicunt, Papam in omni voto posse dispensare, quia et bono continentiae praefertur pax communis Ecclesiae. Alii dicunt, quod votum continentiae etiam in saeculari persona, non recipit recompensationem : quoniam non est digna ponderatio animae continentis, sicut in Ecclesiastico habetur. Tertii dicunt, quod perfectioni religionis, quae consistit in imitatione perfectissima Christi, nihil potest aequari, nec pro illa recompensari. Substantialiter quippe consistit in adimpletione triplicis voti, videlicet, paupertatis, castitatis et obedientiae, per quas homo Christo perfectissime assimilatur. Recompensatio autem non tantum respicit bonum aliorum, verum etiam bonum voventis ; et Deus vult unumquemque maxime esse de sua salute ac profectu sollicitum. Quae harum opinionum sit verior, nescio : ideo nullam assero, potestque unaquaeque probabiliter sustineri, praesertim haec ultima.
Haec Bonaventura.
Albertus vero tenet, quod Papa nequeat dispensare in solenni continentiae volo : ad quod allegat, quod S. Matthaeus evangelista noluit S. Iphigeniam, virginem Deo consecratam ac velatam, tradere regi pagano uxorem, cum tamen rex ille una cum regno suo promitteret se fidem Christi accepturum.
Dicit quoque Albertus, votum non solennizari nisi per professionem sanctae religionis : quod ideo forsan dicit, quia per hunc modum praecipue solennizatur ; tamen iuxta praehabita, solennizatur etiam per assumptionem ordinis sacri. Adduntque aliqui alios duos modos, quibus votum solennizatur quasi interpretative. Primus est per assumptionem habitus professorum. Secundus, per demorationem in claustro in habitu novitiorum ultra annum probationis absque protestatione quod profiteri non velit.
Praeterea Henricus quinto Quodlibeto absolute ac fortiter tenet, quod in solenni continentiae voto Papa valeat dispensare :
Glossator (inquiens) super Decretalem qua dicitur, Abdicatio proprietatis et custodia castitatis adeo annexa sunt regulae monachali, ut nec summus Pontifex valeat contra eos licentiam indulgere, causam adidit : quoniam omnis ponderatio non est digna continentis animae. Ista ratio falsum supponit, quia multa sunt bona maiora et meliora quam continentia, utpote, oratio, contemplatio, interna dilectio, etc., sine quibus nec ipsa continentia esset Deo accepta. Nec continentia privatae, personae est tanti valoris sicut conversio totius regni ad fidem, aut pacificatio regum et pax communitatis : imo et si monialis professa, intuitu horum bonorum obediat summo Pontifici ad nubendum, plus meretur quam continendo. In praeallegata autem auctoritate capitur continentia generaliter pro omni virtute, quia per unamquamque virtutem se continet homo ab usu creaturae inordinato. Nec obest quod alii arguunt, quia quod semel sanctificatum est Deo, non potest in alios usus converti, etc. Dicendum est enim, quod sanctificatum Deo non valet commutari in alium usum, id est in usum contrarium vitiosum ; nihilo minus converti potest in usum magis proficuum.
Haec Henricus, qui satis audacter hic loquitur. Sed responsio beatissimi Matthaei apostoli ad regem, atque exemplum tanti Apostoli circa B. Iphigeniam, videntur contra istud Henrici responsum. Cum autem continentia dicitur irrecompensabile bonum, certum est continentiam accipi cum bonis in ea aliquo modo inclusis, videlicet, prout ad orationes, contemplationes, et ceteros actus vitae contemplativae eminenter disponit, a quibus vita coniugalis non parum impedit et dissolvit.
Amplius, duodecimo Quodlibeto sciscitatur, utrum debens aliquid ex uua causa, liberet se faciendo illud ex alia causa. Respondet :
Debens aliquid facere ex una causa, potest illud facere ex alia causa dupliciter. Primo, excludendo aliam causam, ita quod solum faciat ex una causa, et non ex alia, neque explicite neque implicite : et ita non satisfacit, nec liberat se faciendo illud ex alia. Secundo, non excludendo causam ex qua obligatur, sed faciens illud tam ex illa causa quam ex alia : et ita se liberat a debito illo, imo perfectius solvit, secundum quod voluntas sua tanto promptius exsequitur illud, quanto ex pluribus et magis idoneis causis procedit in actum. Haec idem, qui de isto scribit diffuse.
Iterum quaerit, utrum religiosus a morte resurgens, tenetur redire ad pristinum statum ac votum. Respondet : Homo per vota religionis perfecte reformatur, conformaturque Christo secundum omnes vires suas principales, videlicet, in superiori seu rationali parte per obedientiam, in concupiscibili per castitatem, in irascibili per paupertatem. Et quamvis castitas et paupertas quantum ad exsecutionem suorum actuum, ad vires pertineant sensitivas corpori annexas, obligatio tamen principaliter est in parte rationali per obedientiam, deinde in castitate et paupertate mediante obedientia. Quamvis ergo obligatio illa quoad paupertatem et castitatem, forsan non manet in anima separata, obligatio tamen per obedientiam manet in huiusmodi anima. Cumque per votum obedientiae teneatur anima etiam inferiores vires Deo subicere, dico quod religiosus a morte resurgens, manet obligatus ut ante, et ad pristinum statum ac votum reverti tenetur. Sed aliter est de altero coniugum resuscitato, quoniam vinculum matrimoniale, corporale exsistens, fuit in morte corruptum.
Haec Henricus.
