Distinctio V — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio V

DISTINCTIO V

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAE

 

 

Iam determinatum est de sacramento Baptismi in se, deinde de eodem in ordine ad suscipientes ; hic tractatur de eo per respectum ad dantes, puta a quibus valeat exhiberi, seu qui sint qui possunt baptizare. Quocirca declarat, quod a bonis ac malis, a catholicis et ab haereticis atque schismaticis possit praestari : quoniam non consistit nec datur in virtute et merito baptizantis ministri, sed Christi, et in virtute et omnipotentia Dei. Deinde prosequitur, qualiter Christus ministerium dedit servis, non ipsam potestatem Baptismi, prout hoc infra exponetur. Tertio perscrutatur, quae sit illa Baptismi potestas quam Christus sibi retinuit, nec contulit servis, cum tamen hanc eis dare potuerit.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum haeretici et scliismatici ac pagani, aliique quicumque possint vere baptizare.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam baptizare est spiritualiter regenerare : qui actus convenire non potest spiritualiter mortuis.

Secundo, in Ecclesiastico legitur : Ab immundo quid mundabitur ? Cum ergo Baptismus sit lotio atque mundatio spiritualis, ab immundis et vitiosis conferri non poterit.

Tertio, ecclesiastica sacramenta non nisi ab ecclesiasticis sunt administranda personis.

Quarto, nemo alteri confert quod ipse non habet. Cum ergo baptizans aliquo modo conferat gratiam baptizato, et aliquo modo eius cooperetur saluti, necesse est ipsum esse in statu gratiae ac salutis.

 

Ad haec respondet Antisiodorensis :

Apud haereticos verum est Baptisma, verusque Ordo et sacerdotium verum, idcirco et vera potestas conferendi Baptisma. Dum ergo baptizant, servatis debita forma ac materia, vere est baptizatum. Insuper, secundum Augustinum, nulli sacramento est facienda iniuria. Sacramento autem facit iniuriam qui dicit ipsum pollui per impuritatem et indignitatem ministri : nempe si radius solis quantacumque immunditia perfundatur, nequaquam polluitur, quanto minus sacramentum ?

 

Si autem obiciatur : Haeretici quosdam baptizant. Aut ergo faciunt eos filios Ecclesiae et filios regni, aut non : si sic, ergo filii haereticorum (utpote regenerati ab eis) sunt filii Ecclesiae, et ita ipsi haeretici exsistunt Ecclesia ; si non, ergo Baptismus non est spiritualis generatio ad salutem.

Ad quod dicimus, quod Baptisma ab haereticis administratum generat aliquos, videlicet parvulos, qui non ponunt obicem gratiae Dei ; quosdam non, puta adultos haereticis doctrinis imbutos, qui verum Baptismum recipiunt atque characterem, non gratiam, eo quod obicem ponant : ideo ad Ecclesiam per poenitentiam redeundo, gratiam consequuntur. Qui autem ab haereticis baptizati sunt, nati Ecclesiae, dicuntur filii Ecclesiae, non quasi baptizati a veris Ecclesise filiis, sed tanquam renati ex Spiritu Sancto, et associati ac incorporati Ecclesiae per ministerium haereticorum. Vel possumus dicere, quod Deus genuit illos de Ecclesia, id est de haereticis seu paganis, secundum id quod cum Ecclesia habent commune.

Haec Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.

 

Praeterea de his Thomas conscribit, primo respondens ad istud, an non baptizati valeant baptizare :

Baptismus, inquiens, inter omnia sacramenta est maximae necessitatis, tum quia pueris non potest aliter subveniri, tum quoniam nec adultis quantum ad totius poenae remissionem. Hinc quae ad Baptismum necessario requiruntur, oportuit communissima esse, tam ex parte materiae (quae est aqua, et potest haberi ubique), quam ex parte ministri, ita ut quilibet homo baptizare possit in necessitate. Verum sicut sanctificatio aquae et benedictio Baptismum praecedens, non sunt de necessitate sacramenti, sed de eius solennitate, quam sine rationabili causa non licet omittere, propter institutionem Ecclesiae ; sic et ordinatio ministri non est de necessitate sacramenti Baptismi, sed de solennitate. Et peccat qui non ordinatus baptizat, nisi imminente necessitate ; tamen sacramentum confert. Sicque actum istum hierarchicum Deus universis concessit propter necessitatem, quemadmodum omnibus aquis regenerativam vim contulit.

 

Deinde respondens ad istud, an baptizare sit proprium ordinis diaconorum :

In potestatibus ordinatis, quidquid potest potestas inferior, potest superior, non econtra. Cumque potestas sacerdotalis sit supra potestatem diaconi, sacerdos habet vim purgativam et illuminativam, diaconus tantummodo purgativam. Et quia in omnibus legis evangelicae sacramentis est illuminatio gratiae cum purgatione : hinc diaconus non est proprius minister Baptismi, nec alicuius sacramenti, sed aliquorum sacramentalium, ut exorcismi et expulsionis immundorum a divinis, ut cum clamat, Si quis Iudaeus est, abscedat ; et eruditionis eorum qui ignorant qualiter habere se debeant, ut cum dicit, Flectamus genua, vel, Humiliate vos, ad benedictionem, aut simile aliquid.

Si autem obiciatur, quod Baptismus habet purgare : ergo diaconis convenit ; et rursus, quod ad diaconos pertinet Evangelium praedicare, quod est illuminare : ergo possunt Baptismum et alia sacramenta conferre. Dicendum, quod Baptismus non solum habet purgare, sed etiam illuminare, ut S. Dionysius loquitur. Ad diaconum quoque pertinet Evangelium praedicare ad purgandum, quod est quasi linguis loqui ; ad sacerdotem vero pertinet interpretari et exhortari, quod est quasi prophetare. Hinc secundum Isidorum, baptizandi ministerium nec diaconis ipsis est licitum.

 

Praeterea nemo se ipsum potest baptizare, quia se ipsum non potest gignere. Attamen non baptizatus potest alium baptizare, ut dictum est. Verumtamen, quod Innocentius III ait in Decretali, quod Iudaeus qui se ipsum mersit in aquam, dicens, Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, si protinus decessisset, ad patriam evolasset, intelligendum est propter vim contritionis et devotionis, ex cuius magnitudine hoc procedere videbatur, quod inter Iudaeos exsistens, obtulit se periculo mortis.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea circa haec quaerit et alia multa, quorum tamen ex dictis potest patere solutio. Primum est, utrum mali possint conferre sacramentum Baptismi. Secundum, utrum per eos conferatur res sacramenti. Tertium, utrum Baptismus per meliorem ministrum collatus, meliorem sortiatur effectum in baptizato. Quartum, utrum malus minister peccet baptizando. Quintum, utrum recipiens in se vel in alio sacramentum a malo sacerdote, excedat.

 

Ad quorum primum respondet, quod cum bonitas vita ; ministri non sit de essentia sacramenti Baptismi, potest Baptismus dari per vitiosum ministrum, sieut et fieri potest in aqua immunda, quamvis propter reverentiam sacramenti utrumque vitandum sit. Debitus ergo minister Baptismi debito congruitatis seu convenientiae, est sacerdos, imo et bonus sacerdos ; debitus vero debito necessitatis, est quilibet homo.

 

Ad secundum respondet : Agens principale in Baptismo, est omnipotentia virtutis divina ; per auctoritatem, deinde Christus secundum quod homo, cuius meritum operatur in Baptismo ; atque ex plenitudine bonitatis divina ; sicut ex causa principali, et ex merito Christi sicut ex causa meritoria quodammodo instrumentali, provenit gratia ad baptizatum. Baptizans vero est agens tantum instrumentale : idcirco non refert ad rem sacramenti percipiendam, utrum baptizans sit virtuosus an non.

 

Ad tertium autem respondens : Aliquid, inquit, dicitur effectus alicuius dupliciter, utpote per se, et per accidens. Per se, quod per aliquid ad hoc ordinatum producitur : sicut domus ab aedificatore ; per accidens vero, quod coniungitur ei quod est effectus per se : ut inhabitatio domus est effectus domificatoris. Itaque dico, quod effectus per se Baptismi est aequalis, a quocumque detur Baptismus, bono seu malo, ceteris paribus ex parte baptizati. Sed cum effectu Baptismi potest aliquid aliud baptizato conferri, sive pertineat ad salutem corporis sive animae, ex merito baptizantis ; quod tamen non est proprie effectus Baptismi : quia Baptismus non est nisi causa instrumentalis, nec est instrumentum agens in virtute ministri, qui et ipse instrumentum est, sed in Christi virtute ac Dei.

 

Respondens quoque ad quartum, affirmat : Quicumque in mortali peccato exsistens, exhibet se ministrum Ecclesiae, etiam in quocumque spirituali, peccat, iuxta quorumdam opinionem satis probabilem, quae auctoritate divini Dionysii confirmatur, ut infra melius ostendetur. Idcirco sacerdos in mortali eum solennitate baptizans, quasi ministrum Ecclesiae se exhibens, peccat mortaliter. Si autem baptizet simpliciter in necessitatis articulo, non ut minister Ecclesiae, sed prout vetula baptizare posset, non peccat in hoc.

 

Ad quintum vero respondet : Malus minister aut est praecisus ab Ecclesia, aut non. Si primum, sic peccat qui ab eo suscipit sacramentum, nisi in necessitate, in qua etiam posset a pagano seu Iudaeo recipere. Si autem ab Ecclesia non sit praecisus, non peccat sacramentum ab eo sumens, nisi per accidens, ut si eius peccato communicet. Denique dato quod malus sacerdos peccet baptizando, non tamen oportet quod peccet sacramentum ab eo suscipiens vel requirens, propter duas rationes. Primo, quia ei non est certum quod sacerdos ille sit in mortali peccato, cum in uno instanti Deus iustificationem impii operetur. Secundo, quoniam iste petit quod iustum est, quia a suo sacerdote debet sacramentum suscipere. Nec ob hoc cogit aut inducit illum ad peccandum, quoniam ille potest facere quod debet, non peccando.

 

Sed quaeri potest, quid agendum sit, si sacerdos baptizare non velit nisi pretio sibi dato, per quod simonia committeretur. Dicendum, quod is qui baptizandus est, vel est adultus, aut non. Si est adultus, sufficit ci ad salutem petere Baptismum, quoniam baptizatur Baptismo flaminis ; nec debet ob hoc simoniam committere. Si vero sit puer, tunc ipsemet potius debet puerum baptizare, quam pretium sacerdoti pro baptismo pueri simoniace dare. Attamen licitum est ei emere aquam, si eam alias habere non valet, quia aqua non est quid sacrum. Et si sit sanctificata, non operatur ad Baptismum ut sanctificata, quasi sanctificatio de necessitate exigatur, sed ut aqua : idcirco non emit aquam sanctificatam, sed aquam. Aliqui vero dicunt, quod potest pretium dare : quoniam hoc non est simoniam committere, sed vexationem suam redimere. Primum tamen verius videtur.

Haec Thomas in Scripto.

 

In tertia vero parte, quaestione sexagesima septima, protestatur :

Quemadmodum caelestium ordinum proprietates et eorum officia ex ipsorum nominibus considerantur, secundum B. Dionysium septimo capitulo Hierarchise caelestis ; ita ex nominibus ecclesiasticorum ordinum accipi potest quid ad unumquemque pertineat ordinem. Dicuntur autem diaconi quasi ministri, quia ad eos principaliter non pertinet aliquod sacramentum ex proprio ipsorum officio praebere, sed ministerium adhibere maioribus in exhibitione sacramentorum. Hinc ad diaconum non pertinet baptizare, nisi in necessitate.

 

Porro tam docendi quam baptizandi officium Christus iniunxit Apostolis, quorum vicem gerunt episcopi, aliter tamen et aliter. Officium namque docendi seu praedicandi commisit eis, ut illud tanquam principalissimum personaliter exercerent ; unde in Actibus dicunt : Non est aequum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Officium autem baptizandi ipsis commisit tanquam exercendum per alios, sicut ad Corinthios Paulus ait : Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Et hoc ideo, quia in baptizando nil operatur meritum baptizantis nec sapientia eius, sicut in praedicando : in cuius signum ipsemet Christus non baptizavit, ut habetur in Ioanne. Nihilo minus possunt episcopi baptizare, quoniam potest potestas superior quod inferior.

 

Istud demum, an non baptizatus possit in necessitatis articulo baptizare, Augustinus in libro secundo contra epistolam Parmeniani reliquit sub dubio. Postea vero determinavit Ecclesia quod sic. Unde Nicolaus Papa ad Bulgarorum consulta respondit, quod baptizati a paganis sub debita forma Trinitatis, non rebaptizarentur. Si autem sub huiusmodi forma non essent ab illis baptizati, essent denuo baptizandi. Et ita est intelligendum quod Gregorius III scripsit Bonifacio episcopo, ut scilicet baptizati a paganis, rebaptizarentur.

Haec in Summa.

 

Concordant Albertus, Petrus, Richardus, Argentinensis, aliique communiter ; redeuntque in idem scripta Bonaventurae dicentis :

Baptismus est sacramentum ecclesiasticum, necessarium et primum. Et quia ecclesiasticum, ideo eius administratio primo et principaliter commissa est clericis, et inter hos sacerdotibus. Cumque sit necessarium, et sacerdos non semper adsit, ideo eius administratio etiam se extendit ad laicos, divina misericordia id agente, quae neminem vult perire. Et quia est primum, a nullo alio sacramento dependet : propter quod potestas ministerii eius se extendit ad omnes qui faciunt ea quae pertinent ad integritatem sacramenti istius. Denique, cum sacramentum sit visibile signum, ideo regulariter exhiberi debet a ministro visibili, scilicet homine, non a spiritu, potissime malo, quamvis visibiliter apparente. Et quia est unum, dispensari debet ab uno administratore, non a pluribus. Et quia est verum, debet esse et manifestum, ut alius sit baptizans, et alius baptizatus. Nam et in forma eius duplex persona exprimitur, cum dicitur : Ego baptizo te.

Haec Bonaventura.

Qui circa haec scribit diffuse, cuius scripta sufficienter videntur praehabita.

 

Praeterea Durandus et Scotus satis consonant praeinductis. Et addit Scotus :

Distinguitur hic de malo ministro, quia aut est praecisus ab Ecclesia totaliter, vel ad tempus ; vel non est praecisus. De primo sunt duae opiniones. Una, quod tenetur quis a tali Baptismum recipere, si alium non possit ministrum habere, quia Baptismus est sacramentum necessitatis. Alia, quod tenetur non recipere ab eo, et recipiendo peccat mortaliter. Nam baptizandus vel est adultus, aut parvulus. Si adultus, sufficit sibi Baptismus flaminis, quando Baptismum fluminis habere non valet a licito ministro cui communicare possit, praesertim in sacramentalibus. Si autem sit parvulus, potest a quocumque baptizari. Potest autem teneri media hic via, quod scilicet adulto liceat sumere a praeciso, in necessitatis articulo : quia praeceptum de Baptismo suscipiendo, maius est praecepto Ecclesiae de praeciso vitando. Idem videtur dicendum de parvulo, quod scilicet habens seu deferens cum ad Baptismum, potius debeat eum offerre praeciso ad baptizandum, si aliter baptizans non queat haberi, quam permittere quod non baptizatus decedat, et per consequens aeterna felicitate privetur.

Porro de malo ministro non praeciso, non publice malo nec scandaloso, satis conceditur quod possit quis ab eo sacramentum suscipere, aut pro suo parvulo postulare : quoniam propter peccatum non notorium non debet aliquis in actibus notoriis vitare proximum suum.

Haec Scotus.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo hic quaeritur, Qualem potestatem intus mundandi a peccato habuit Christus ut homo, et qualem potestatem dedit ministris cooperandi ad purgationem interiorem.

 

Videtur quod Christus ut homo, non habuit potestatem baptizandi interius, scu relaxandi et dimittendi peccata, nisi instrumentalem et ministralem, seu meritorie concurrentem : quia solius Dei est auctoritative peccata dimittere, gratiamque infundere, et mentem purgare. Humanitas autem Christi unita est Verbo ut instrumentum animatum, immediatum et proprium. Talem autem potestatem contulit Christus Deus suis discipulis, quibus dixit : Quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in caelis. Atque (ut patuit) sacramenta evangelicae legis efficiunt quod figurant et signant. Itaque supernaturalis quaedam virtus in ipsis est, et ita per potestatem ordinis sacerdotalis, minister sacramenti legitimus causaliter cooperari videtur ad purgationem internam a culpa.

 

Circa haec doctores diversas ac varias proferunt quaestiones, videlicet : an Christus secundum quod homo, habuit potestatem dimittendi peccata ; utrum ministris suis praestitit potestatem cooperandi ad interiorem inundationem ; utrum potestas haec potuit eis conferri ; item, quae sit illa potestas quam Christus potuit dare discipulis et non dedit ; utrum potestas excellentiae soli Christo homini sit collata. Et quia in textu tangitur de communicatione potentiae creandi, quaerunt hic aliqui, utrum potentia creandi potuit creaturae communicari : de qua quaestione dictum est satis super secundum, circa principium.

 

Ad primum horum Bonaventura respondet :

Loquendo de potestate effectiva dimittendi peccata, sic solus Deus dimittit peccata. Nam Christus intus baptizat, non secundum quod homo, sed secundum quod Deus. Loquendo autem de potestate dispositiva, utpote per modum meriti, sic Christus meruit nobis peccata dimittere et quantum ad poenam et quantum ad culpam. Hinc quia Deus, dedit dona hominibus, condonavitque culpam ; et quoniam innocens fuit, accepit dona in nobis, id est, meruit ut nos acciperemus, iuxta illud Ioannis : De plenitudine eius nos accepimus omnes, gratiam pro gratia. Meruit autem Christus nobis remissionem culpae relaxationemque poenae sua passione, quae fuit Deo gratissima atque in se acerbissima, nullo modo ex debito suo, sed ad solvendum debita nostra. Et in hoc Christus in quantum homo, excellit in potestate dimittendi poenam, quia per se potest totum condonare : quemadmodum condonavit mulieri in adulterio deprehensae, et nunc quoque hoc potest sine clave. Alii autem homines si hoc possunt, hoc est potestate quam Christus eis commisit ad passionis suae thesaurum ac meritum dispensandum, tanquam custodibus sui thesauri. Et per hanc distinctionem solvi de facili possunt obiecta quae hic ad utramque possunt partem formari.

 

Praeterea, dum quaeritur, quae sit illa potestas quam potuit Christus dare ministris nec dedit ; dicendum, quod circa Baptismum possunt sex virtutes seu potestates notari, ut videamus quam Christus potuit dare nec dedit. Prima est potestas auctoritatis, qua Deus a se ipso, non aliunde, habet potestatem mundandi interius a peccatis. Secunda est potestas cooperationis, ut homo divinitus accepta potentia in tali actu esset cooperator. Tertia est abundantis excellentiae, ut secundum abundantem gratiam in baptizante exsistentem, maiorem conferret gratiam baptizato. Quarta est invocationis, ut homo in nomine Petri baptizare possit, sicut in nomine Christi seu Trinitatis. Quinta est potestas institutionis, ut sicut Christus habuit potestatem instituendi Baptismum in aqua, ita et alius talem haberet potentiam. Sexta est ministerii, qua unus alteri exhibet sacramentum. Primam Christus nec dedit nec dare potuit suis, quoniam incapaces fuerunt. Ultimam potuit dare et dedit. De omnibus vero intermediis dicunt magistri, quod eas discipulis dare potuit, sed non dedit. Nempe secundam et tertiam non donavit, ne spes salutis in homine poneretur, quia si unus homo alium spiritualiter posset sanare, aut suis meritis plus de gratia dare, speraret homo ab homine gratiam et veniam. Quartam quoque et quintam non dedit, ne tot sint Baptismi quot baptizantes. Hinc unus solus instituit, ut unus solus invocetur.

 

De potestate demum cooperationis est controversia, quia Magister dicit, quod Christus illam potuit dare : quod communiter non tenetur. Sed quoniam Augustinus videtur hoc dicere, advertendum quod alteri cooperari contingit dupliciter. Primo, per modum causae efficientis : sicut natura cooperatur Deo in productione naturalium rerum ; liberum quoque arbitrium gratiae, faciendo meritorium opus. Alio modo, per modum disponentis : sicut cooperatur homo Deo quantum ad gratiam, se disponendo ad illam. Primo modo, quidquid Magister dicere videatur, Deus homini dare non potuit huiusmodi potestatem cooperativam, quia creatura capax non fuit. Nec ita intelligit Augustinus, ut tactum est primo libro, distinctione decima quarta. Sed secundo modo potuit dare, ut scilicet homo homini gratiam impetret dispositive : sicut dedit homini virtutem faciendi miracula, non quod ea efficiat homo, sed virtute sibi collata impetret ea desuper fieri. Ex quibus innotescit, quomodo intelligenda sunt verba Augustini quae allegat Magister ; et quod rursus super illud Ioannis, Hic est qui baptizat, Augustinus testatur : Ioannes didicit quod potestatem mundandi a peccatis Christus potuit dare ministris, sed non dedit.

Haec Bonaventura.

 

Qui et circa id quod dictum est de Baptismo non suscipiendo a malo ministro, disseruit :

Ille qui baptizat, aut est in peccato notorio, aut occulto ; et sive sic, sive sic, adhuc distinguendum est : quia aut est necessitas baptizandi, et timetur scandalum nisi baptizet, et tunc non peccat baptizando, sed in hoc quod se negligit praeparare, et cum timore et reverentia ad sacramentum accedere. Si autem non sit necessitas, nec scandalum formidatur si non baptizat ; non debet baptizare, nisi prius se praeparet ad iustificationem. Quod si non fecerit, non solum peccat negligendo, sed etiam quantum in se est, sacramento contumeliam faciendo, et usurpando id ad quod non exsistit idoneus. Si vero notorius est, peccat scandalizando. Ideo asserit Augustinus : Mundos oportet esse ministros.

 

Obici quoque potest contra id quod ait Augustinus : Si baptizavit ebriosus, etc., baptizatum est. Ebrietas namque aufert vim rationis, atque intentionem, quae est necessaria ad Baptismum : ergo ebriosus non baptizat. Dicendum, quod differentia est inter ebrium et ebriosum. Ebrius namque dicitur in actu, ebriosus in consuetudine ; et potest aliquis solitus inebriari, aliquando sobrius esse actu, tuncque baptizatum est, si baptizet. Si autem ebrius habeat rationem adeo ligatam, quod baptizandi intentio ab eo tollatur, ita quod nescit quid faciat, non baptizat. Porro, si ratio soluta est tantum, quod scit quid facit, attamen non est omnimodo bene compos sui, iudicandum est quod vere baptizet, etiam si lingua eius aliquo modo balbutiat, quoniam hoc non est semper efficax signum ligaminis rationis, cum quidam ex modico balbutiant vino. Distinguendum est tamen de ligamine linguae : quia si verba intelligibiliter format, perfecte baptizatus est homo ; si autem ita corrupte profert, quod non intelligi potest, et si formam ita infringit, ut convenienter intelligi nequeat, rebaptizandum est.

 

Insuper quaeritur de hoc quod dicit, quia noverat Ioannes Baptista Dominum. Videtur etenim dicere contra Hieronymum et Chrysostomum, asserentes quod non noverat eum esse Christum ; sicque videtur contrarietas esse. Et quaeritur, quis melius dicat. Et videtur quod Augustinus, quia dum Ioannes vidit Iesum venientem ad se, dixit : Ego a te debeo baptizari. Ergo iam noverat eum. Quod autem Chrysostomus melius dicat, apparet quoniam quando Ioannes a Deo missus est ad baptizandum, dictum est ei : Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat. Ergo antequam Christus venit ad Ioannem, Ioannes sciebat quod ipse Iesus esset solus qui intus baptizaret, quamvis eum exterius non cognoverat facie.

Dicendum, quod utrumque horum est verum. Primo quippe Ioannes noverat Christum in infantia notitia corporali, deinde intravit desertum ; et tunc post longum tempus, quando missus est ad baptizandum, dictum est ei quod Christus potestatem baptizandi intus sibi servaret ; sed iam ex magna mora fuit oblitus quis et qualis esset in facie Christus, et quod ipse esset qui peccata dimitteret et Spiritum Sanctum daret. Utrumque ergo sciebat Ioannes in generali, sed postmodum didicit in speciali. Prius tamen cognovit quis esset, quam cuius potestatis consisteret. Et primum scivit per conversationem infantiae, secundum per revelalionem prophetiae.

Haec Bonaventura circa litteram.

 

In quibus videtur primo obscurum quod dicit, bealissimum Ioannem ex longa mora oblitum quod ipse Iesus esset qui peccata dimitteret et Spiritum Sanctum daret. Hoc enim cognovit Ioannes ex revelatione divina, nec ex mora temporali fuit hoc oblitus : imo potius in illa cognitione profecit, sciens se missum ante Christi manifestationem, ac certus quod esset Iesus Deus et homo, rex Messias, mundi Salvator.

Secundo quod dicit, S. Ioannem prius cognovisse quis esset ipse Iesus, quam cuius consisteret potestatis. Nempe quis esset ipse Iesus, non videtur cognovisse nisi post nativitatem amborum, per conversationem infantiae, ut in verbis praetactis innuitur. Sed cuius potestatis esset Christus, cognovit adhuc clausus in utero, quando ad Christi praesentiam in sacratissimae Virginis utero, exsultavit, praeventus supernaturaliter usu rationis atque prophetica notitia Salvatoris. Et si dicatur, quod non exsultavit veraciter, nec actualiter novit, sed solum per modum exsultantis se habuit, ut imaginatur Udalricus ; ostensum est suis locis hoc falsum esse, et sancti Patres expresse dicunt contrarium.

 

Denique, de his Thomas compendiose locutus est :

Ioannes antequam intravit desertum, Christum cognovit personaliter ex conversatione, cum fuerit eius cognatus per carnem. Scivit etiam Christi dignitatem ex revelatione prophetica ; sed propter longam moram amiserat vultus eius imaginationem : unde personaliter eum non cognoscebat. Ideo Christo veniente ad baptismum, Ioannes didicit tria, secundum Sanctos diversos : quia secundum Chrysostomum, didicit quod iste in persona esset ille quem praedicavit venturum ; secundum Augustinum vero, didicit quod ipse Christus haberet potestatem excellentiae in Baptismo, quam sibi retineret, quamvis posset eam servis largiri : quod tamen in generali sciverat prius, sed tunc hoc in speciali de hac persona cognovit ; secundum Hieronymum autem, didicit quod per Baptismum Christi non solum gratia conferretur mundans a culpa, sed etiam ab omni poena absolvens : quod habet a Christi passione.

Haec Thomas circa textum.

Ex quibus forsitan solvi posset quod primo contra verba Bonaventurae obiectum est.

 

Praeterea ad praetactas quaestiones Thomas respondet :

Triplex est potestas abluendi peccata in Baptismo. Una auctoritatis, quae solius est Dei : ideo Christus secundum quod homo, tali potestate peccata remittere non valebat. Alia est potestas ministerii, competens eis qui sacramenta ministrant, in quibus divina virtus secretius operatur salutem. Tertia est media inter has duas, quae dicitur potestas excellentiae : quam prae ceteris habuit Christus. Attenditur autem excellentia ista in tribus. Primo, in hoc quod ex merito suae passionis Baptismus efficaciam habet, non ex merito alicuius alterius baptizantis : ideo non est melior Baptismus a meliore baptizante datus. Secundo, in hoc quod Christus sine sacramentis, sacramentorum effectus tribuere potuit, tanquam sacramentorum institutor ac dominus : quod de aliis non est verum. Tertio, in hoc quod ad invocationem nominis eius dabatur aliis remissio peccatorum in Baptismo, in primitiva Ecclesia.

 

Verum his obici potest, quod Christus, in Evangelio loquitur : Filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata. Et rursus, quod ipse vocatur salvator atque redemptor, quemadmodum angelus dixit ad Ioseph : Vocabis nomen eius Iesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Augustinus quoque super illud Ioannis, Sicut Pater suscitat mortuos, etc., ait : Iudicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius, secundum ex humanitatis dispensationem.

Et respondendum, quod Filius hominis non secundum quod homo, sed secundum quod Deus, habuit potestatem dimittendi peccata per auctoritatem ; tamen ut homo, habuit potestatem cuiusdam excellentiae in relaxando peccata, in baptizando, suscitandoque corpora, per modum praetactum, ex unione suae humanitatis cum Verbo.

Haec Thomas.

 

Deinde Thomas respondens ad istud, utrum Christus suis ministris contulit potestatem cooperandi ad interiorem mundationem : Cooperari, inquit, agenti quadrupliciter accidit. Primo, ut adiuvans. Secundo, sicut consilium praebens. Tertio, sicut quo mediante primum agens suum producit effectum : sicque cooperantur instrumenta principali agenti. Quarto, sicut disponens materiam ad effectum principalis agentis suscipiendum. Primis duobus modis nihil cooperatur omnipotenti ac sapientissimo Deo ; unde Isaias : Quis adiuvit Spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ? Sed tertio modo aliqua creatura cooperatur Deo in aliqua actione, non in omnibus. Cum enim Deus sit prima causa naturalium omnium actionum, quidquid agit natura, hoc efficit ut instrumentale agens cooperans primo agenti ; quaedam vero Deus retinuit sibi, immediate operans ea. Quarto etiam modo cooperatur aliquid Deo, sicut in creatione animae rationalis, quam Deus per se immediate producit ; natura tamen disponit materiam ad animae susceptionem. Cumque recreatio animae correspondeat eius creationi, ideo animae emundationem Deus immediate nullo cooperante operatur ; sed aliquis in hoc ipsi cooperatur quarto modo, dupliciter. Primo, ex opere operante, vel docendo vel promerendo : et sic homines ei cooperantur in peccatorum remissione, de quibus ad Corinthios dicitur, Dei adiutores sumus. Secundo, ex opere operato, sicut qui conferunt sacramenta, quae disponunt ad gratiam, per quam fit remissio peccatorum ; et haec est cooperatio ministerii, quae ministris Ecclesiae competit, de quibus ad Corinthios ait Apostolus : Sic nos existimet homo ut ministros Christi.

 

Porro dum quaeritur, an ministris Christi conferri potuit potestas cooperationis ; dicendum, quod dupliciter dicitur aliquid non posse creaturae communicari. Primo, quoniam nulli creaturae communicari potest. Secundo, quoniam communicari potest alicui, quamvis non isti. Quidquid enim communicatum alicui, traheret ipsum extra terminos suae speciei, non potest ei communicari, ut equo esse rationale, quod communicatum est homini. Quod autem communicatum alicui, traheret ipsum extra terminos creaturae, non potest alicui creaturae communicari, ut est potestas auctoritatis : quapropter omnes fatentur illam creaturae communicari non posse. Sed de potentia cooperationis est duplex opinio. Magister namque in littera videtur sentire, quod potentia cooperationis ad emundationem interiorem, posset alicui creaturae conferri, quamvis non sit collata : quod intelligi nequit de cooperatione per modum dispositionis, quoniam haec collata est ministris Ecclesiae. Alii dicunt, quod conferri non potuit. Utraque vero opinio potest modo aliquo sustineri. Cooperatur enim Deo aliquid instrumentaliter duobus modis. Uno modo per vim aliquam absolutam, habentem in rerum natura esse completum ad producendum effectum, non solum secundarium, sed principalem : sicut ignis cooperatur Deo in productione alterius ignis. Sic conferri non valet homini, cooperari Deo in emundatione interiori, quae fit per gratiam : quoniam gratia elevat hominem ad vitam quae est super conditionem suprenue naturae creatae. Ideo agens quod propria virtute animam assimilat sibi per gratiam, oportet esse super omnem naturam creatam : sicque talis cooperatio excedet prorsus terminos naturae creatae. Alio modo aliquid cooperatur Deo, non per virtutem habentem esse perfectum in natura, neque ad ultimum et principalem effectum pertingendo directe, ut dictum est de sacramentis prima distinctione : sicque Deo cooperari in emundatione interiori, potuit, secundum quosdam, homini communicari sine sacramentis, sicut facit sacramenta praebendo : sicque Deo cooperari, pertinet ad excellentiae potestatem in Christo. Potestatem quippe excellentiae potuit Deus homini puro conferre ; tamen non decuit, ne spes in homine poneretur, et ut unum tantum esse caput Ecclesiae ostendatur, a quo cuncta Ecclesiae membra spiritualem sensum et motum recipiunt.

Haec Thomas.

 

Postremo, quamvis Thomas frequenter determinet potentiam creandi non esse communicabilem creatura, quia tamen Magister hoc loco et alibi tenet contrarium, exponit qualiter eius opinio posset sustineri ; et de hoc dictum est plenius super secundum.

 

Haec eadem scribit in tertia parte, quaestione sexagesima quarta :

In sacramentis, inquiens, habuit Christus duplicem potestatem : unam auctoritatis, in quantum Deus ; aliam excellentia respectu potestatis servorum, secundum quod homo, quam potuit communicare ministris, dando eis tantam gratia plenitudinem, ut eorum meritum operaretur ad sacramentorum effectus, ita quod ad invocationem eorum sanctificarentur sacramenta, et ut ipsi possent instituere ea, atque per merita sua sacramentorum effectum conferre solo imperio. Potest enim instrumentum principali agenti coniunctum, quanto fortius fuerit, tanto plus virtutem suam instrumento separato tribuere, ut manus baculo.

Haec in Summa.

 

Concordat Albertus praehabitis, et potestates circa sacramenta a Bonaventura expressas commemorat, quamvis non ponat nisi quinque. Et addit :

Potestas excellentiae dupliciter a diversis accipitur. Primo, ut secundum gradus ac merita baptizantium excellentior esset seu minus excellens Baptismi effectus. Quam potestatem potuit Christus dare ministris, sed noluit, ne tot essent Baptismi quot baptizantes : quoniam unum debuit esse Baptisma, sicut est una passio Salvatoris quae operatur in eo, et unum originale peccatum quod in ipso curatur. Secundo, ut potestas excellentiae attendatur in actu, ut scilicet sine ritu Baptismi quis possit absolvere a peccato, utpote sine clave regnum aperire. Et hanc dicunt soli Christo collatam, ne sint plura Ecclesiai capita.

Haec Albertus.

In his Petrus, Richardus, Durandus, Argentinensis, aliique communiter consonant.

 

Nihilo minus adhuc circa distinctionem hanc quaeritur, an angelo bono aut malo convenire valeat baptizandi potestas. Ad quod omnium concors exsistit responsio, quod angelo malo nullatenus competat, nec ex officio, nec ex speciali mandato, cum non sit minister officiorum salutis, nec aliquem purgare intendat. Nec etiam convenit angelis sanctis ex generali officio, sed bene ex speciali mandato. Unde quidam Sancti leguntur a beatis angelis baptizati. Et beatissimus Michael ecclesiam suam in monte Gargano dedicavit. Denique dispensatio sacramentorum non est commissa nisi hominibus, qui cum Verbo incarnato conveniunt in natura, a cuius passione sacramenta efficaciam sortiuntur. Nec cum sacramentis conveniunt angeli in continendo in se aliquid corporale, atque in illo spiritualem virtutem : ipsi enim sunt spiritus simplices. Illis etiam decuit sacramentorum dispensationem committi quorum est conversatio cum hominibus, et qui possunt in prompto haberi, ac proportionabilitcr hominibus applicari : quae non simplicibus illis spiritibus, sed corporeis constat convenire hominibus.