Distinctio XXXI — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE PRIMAE
Inducto tractatu de causis matrimonium constituentibus, hic tractat de tribus bonis actum matrimonialem, carnalem videlicet copulam, honestantibus, quae sunt, fides, proles, et sacramentum. Deinde ostendit, quod non in omnibus coniugatis inveniuntur. Quocirca declarat, quando talia perpetrantes, videlicet prolem impedientes, sunt homicidae, et quando non. Insuper, circa haec movet difficultatem, quomodo scilicet apostolus Paulus asserit se actum matrimonialem secundum indulgentiam permittere, si per tria haec bona ab omni excusatur peccato, imo et licite virtuoseque fiat. Consequenter inducit instantiam contra praemissa, ex verbis probans Gregorii, actum illum carnalem exerceri non posse sine peccato, et solvit.
QUAESTIO UNICA
Porro de istis iam supra inductae ac motae atque solutae sunt plurimae quaestiones. Attamen pro clariori intelligentia veritatis hic quaeritur, Utrum haec tria bona babeant actum matrimonialem honestare, et utrum ab omni peccato ipsum sufficienter excusent, ita quod sine ipsis non careat culpa.
Videtur quod fides non sit unum horum trium bonorum, quoniam inter infideles est verum connubium, nec illegitimi sunt filii eorum ac filiae, sed veri heredes possessionum suorum parentum.
Insuper, inter parentes beatissimi Ioannis Baptistae fuit verum honestissimumque connubium etiam antequam genuerunt tam sacram prolem : imo multorum matrimonia non habentium prolem, commendabiliora sunt quam eorum qui habent prolem.
Amplius, matrimonium est sacramentum : ergo sacramentum non est bonum ipsum excusans.
Iterum, sicut praehabitum est, actus matrimonialis esse potest, et dum rite peragitur, est actus diversarum virtutum, videlicet caritatis, iustitiae, latriae, etc. Actus autem virtutis, in se et per se laudabilis meritoriusque consistit, nec bonis eget extrinsecis quibus honestetur aut excusetur.
Circa haec scribit Albertus, primo interrogans, in quo genere boni sit matrimonium, hoc est, an sit bonum delectabile, utile vel honestum. Et multipliciter arguit quod sit bonum delectabile, cum Salomon dicat : Laetare cum muliere adolescentiae tuae. Multi quoque desiderio delectationis matrimonium contrahunt, et actui illi natura delectationem praecipuam miscuit, ut ad actum illum homines magis alliciantur, nec horrore oneris coniugi retrahantur.
Ad quod respondet :
Matrimonium est de bonis mixtis. Quae autem sint bona mixta, docet Tullius in fine primi Rhetoricae, utpote, quae partim appetuntur intuitu utilitatis, et partim propria vi ac propria dignitate seu honestate nos attrahunt. Nec concedendum est aliquo modo, iudicio meo, quod sit bonum delectabile : quoniam delectatio non est in ipso nisi sicut incidens bonum, sine quo non exercetur. Haec vero media bona a digniori denominantur, et vocantur bona honesta. Salomon quoque in verbis praeallegatis intendit, ut vir delectetur in coniuge, prout delectatio est adiuncta bono honesto. Et haec est delectatio in bono rationis, puta in fide coniugali et significatione sacramenti, ac pietate prolis susceptae. Nec natura admiscuit actui illi delectationem ut finaliter aut principaliter stetur in ea, sed per ipsam attrahatur ad melius bonum, a quo denominatio sumitur.
Denique tria bona matrimonii, secundum quod sunt matrimonii bona, sunt in genere boni honesti, non tamen in eadem specie honestatis. Sumpta vero seorsum secundum se, non sunt in eodem genere boni : fides enim et proles in diverso sunt genere ; nec proles quantum ad suam substantiam est in genere boni honesti, nec sic est matrimoni bonum, sed ut ordinata ac educata ad cultum Dei.
Si autem quaeratur, quid horum trium sit principalius matrimonii bonum ; respondendum, quod aliquid appellatur principalius matrimonii bonum tripliciter. Primo tanquam magis principaliusque intentum ab instituente matrimonium, imo et communiter ab utentibus matrimonio : et sic proles est principalius matrimonii bonum. Secundo, quod principalius participat bonitatis naturam : et hoc est fides. Tertio, quod essentialius ac finalius sequitur matrimonium : et hoc est sacramentum.
Quaeritur quoque, an tria ista sint matrimonii bona secundum quod matrimonium est in remedium culpae, vel secundum quod est officium naturae. Dicendum, quod tria ista efficiuntur a matrimonio secundum quod est officium naturae, sed adiunguntur ei prout est in remedium culpae : aliter enim nullatenus coitum excusarent. Proles quippe et fides et sacramentalis significatio sunt quidam effectus matrimoni primo modo accepti, seu contrahentium illud.
Fides demum (ut Haymo ait) dicitur a fio, fis : quia per eam fiunt quae in matrimonio dicuntur seu mutuo promittuntur : ideo actus huius fidei est, ne aliquis coniugum alteri misceatur.
Haec Albertus.
Insuper Thomas circa haec scribens :
Nullus (inquit) sapiens debet iacturam aliquam sustinere, nisi pro recompensatione aequalis meliorisve boni. Idcirco electio rei habentis annexam iacturam, indiget adiunctione boni per cuius recompensationem ordinetur et honestetur. Cumque in coniunctione viri ac mulieris, iactura accidat rationis, tum propter vehementiam delectationis rationem absorbentis, tum propter onera, curam et tribulationes matrimonio iunctas ; electio coniunctionis huiusmodi ordinata esse non valet, nisi per recompensationem bonorum quibus illa honestetur coniunctio : et haec sunt tria matrimoni bona et quasi intrinseca ei. Dicit autem Philosophus octavo Ethicorum, quod amicitia quae est inter virum et uxorem, est naturalis, et claudit in se bonum delectabile et utile ac honestum. Etenim ex hoc ipso quod est in officium et remedium, habet rationem boni utilis ac honesti ; attamen utrumque horum convenit ei ex hoc quod huiusmodi bona habet, quibus fit officiosum, et contra culpam remedium praebens.
Denique tria haec bona sufficienter assignantur. Matrimonium namque est in officium naturae, et est sacramentum Ecclesiae. Et in quantum est in officium naturae, ordinatur duobus, quemadmodum quilibet alius actus virtutis : quorum unum exigitur ex parte agentis, et hoc est intentio debiti finis, sicque bonum matrimonii dicitur proles ; aliud ex parte actus, qui est bonus ex genere ex hoc quod super debitam cadit materiam, et ita matrimonii bonum est fides, per quam homo accedit ad suam, non ad alienam. Ulterius quoque habet aliquam bonitatem, in quantum est sacramentum, videlicet sacram significationem, quae et ipso sacramenti nomine designatur. In prole vero non solum insinuatur procreatio, sed et pia ac diligens educatio eius. Fides quoque non sumitur hic prout est theologica virtus, sed ut est iustitiae pars, qua dicta fiunt in observatione promissorum : quia in matrimonio, cum sit quidam contractus, est quaedam promissio, per quam talis vir tali mulieri deputatur. Similiter in promissione illa principaliter continetur ut sibi invicem debitum reddant. Imo fides non accipitur hic proprie pro virtute, sed pro quadam conditione virtutis, ex qua fides nominatur, quae pars iustitiae ponitur. Sacramentum tandem, quemadmodum Magister testatur, non dicitur hic ipsum matrimonium, sed inseparabilitas eius, quae est signum eiusdem rei cuius et matrimonium.
Insuper aliquid nominatur principalius : primo, quoniam dignius ; secundo, quoniam essentialius. Primo modo sacramentum inter haec tria est principalius, quoniam spectat ad matrimonium in quantum est gratiae sacramentum ; alia vero duo, in quantum est naturae officium : et perfectio gratiae dignior est perfectione naturae. Si autem principalius nuncupetur id quod essentialius est, distinguo. Fides namque et proles considerantur primo in se ipsis : et sic pertinent ad matrimoni usum, per quem proles producitur, et pactio coniugalis servatur. Indivisibilitas vero, quam sacramentum importat, pertinet ad matrimonium secundum se : quoniam ex hoc quod per pactionem coniugalem coniuges tradunt sibi invicem sui corporis potestatem, sequitur quod separari non possunt. Ideo matrimonium nunquam invenitur sine inseparabilitate ; sed invenitur sine prole et fide, quoniam esse rei non dependet a suo usu : sicque sacramentum est essentialius matrimonio quam fides et proles. Secundo considerantur fides et proles, prout sunt in suis principis, ut per prolem intelligatur intentio prolis, et per fidem debitum servandi fidelitatem : sine quibus nec matrimonium esse valet, quia haec in matrimonio ex coniugali pactione causantur, ita quod si aliquid his contrarium exprimeretur in consensu qni matrimonium facit, non esset matrimonium verum. Sicque sumendo prolem et fidem, proles est essentialissimum matrimonio, deinde fides, et tertio sacramentum : quemadmodum etiam homini essentialius est esse naturae quam esse gratiae, quamvis esse gratiae sit dignius.
Praeterca si quaeratur, an actus matrimoni excusari possit a culpa, etiam sine praefatis bonis ipsius ; dicendum, quod sicut bona matrimoni secundum quod sunt in habitu, faciunt matrimonium honestum et sanctum, ita etiam secundum quod sunt in actuali intentione, faciunt actum matrimoni honestum, quantum ad illa duo matrimoni bona quae ipsius actum respiciunt. Unde dum coniuges conveniunt causa prolis procreandae, vel ut sibi invicem debitum reddant (quod ad fidem pertinet), excusantur totaliter a peccato. Tertium vero bonum non pertinet ad matrimoni usum, sed ad essentiam eius : propter quod facit matrimonium esse honestum, non autem actum eius, ut per hoc actus eius sit immunis a peccato, quia alicuius significationis causa conveniunt. Ideo solum duobus modis coniuges absque omni peccato conveniunt, utpote, quando conveniunt causa prolis procreandae, ad Dei obsequium educandae, et causa debiti persolvendi : alias semper est peccatum ad miuus veniale. Dum autem sola natura movet ad matrimonii actum, non excusatur omnino a peccato, nisi in quantum motus naturae ordinatur actu aut liabitu ultra ad prolem, secundum quod proles est matrimonii bonum. Non tamen sequitur, quod actus naturae sit malus, sed quod sit imperfectus, nisi ulterius ad aliquod bonum matrimonii ordinetur : alias staretur in creatura, quod sine peccato esse non posset.
Si autem quaeratur, an peccet qui utitur coniuge solum ad fornicationem vitandam ; dicendum, quod si aliquis per actum illum intendit vitare fornicationem in uxore, non est peccatum : quoniam hoc est quaedam redditio debiti, quod ad bonum fidei pertinet. Si vero intendit vitare fornicationem in se, sic est ibi superfluitas aliqua, puta incontinentia quaedam ; atque secundum hoc est veniale peccatum ; nec ad hoc est matrimonium institutum, nisi secundum indulgentiam, quae est de venialibus culpis.
Si vero coniugem vir cognoscat causa sanitatis corporeae, est aliqua culpa, quoniam matrimonium non est institutum ad hoc : quemadmodum qui ex Baptismo solum salutem quaereret corporalem.
Postremo quaeritur, an semper peccet mortaliter qui uxorem cognoscit non intendens aliquod matrimonii bonum, sed solum delectationem. Videtur quod sic, quia (ut ait Hieronymus) voluptates quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandae sunt. Dictum est quoque super secundum, quod consensus in delectationem, est mortale peccatum. Similiter usum creaturae non referre ad Creatorem, videtur mortale.
Ad hoc quidam dixerunt, quod quandocumque ad actum coniugalem libido principaliter movet, est mortale peccatum ; sed quando movet ex latere, est veniale ; cum vero delectatio omnino respuitur ac displicet, fit actus coniugalis sine culpa omnino : ut sic mortale sit, in actu illo delectationem quaerere ; oblatam autem acceptare, sit veniale ; et ipsam odire, sit perfectionis. Verum hoc stare non valet, quia secundum Philosophum decimo Ethicorum, idem iudicium est de delectatione et operatione : quoniam operationis bonae delectatio bona est, et malae mala. Cumque actus matrimonialis non sit secundum se malus, quaerere delectationem in eo non est de se peccatum mortale.
Idcirco dicendum, quod si delectatio quaeratur ultra honestatem matrimonii, ut si quis uxorem accedat, non quoniam coniux est, sed quia est mulier, utpote paratus cum ea facere, quamvis uxor sua non esset, est mortale peccatum ; et talis vocatur uxoris amator ardentior, quia extra matrimonii bona effertur. Si vero delectatio quaeratur intra matrimonii limites, ut scilicet in alia non quaereretur quam in propria coniuge, peccatum est veniale. Et hoc Hieronymus vocat meretricias voluptates, quaerere eas in uxore, sicut quaeruntur in meretrice, utpote ex concupiscentia praedominante. Consensus quoque in delectationem huiusmodi seu in concubitum praecepto prohibitum, est mortale peccatum. Delectatio autem non prohibita,quamvis venialis, potest in quantum non prohibita, referri in Deum.
Haec Thomas in Scripto.
Idem Petrus.
Albertus etiam protestatur, quod ex libidine cognoscens uxorem citra matrimonii limites, obsequitur libidini, non ut fini, sed ut infirmitati, quia vehementia ducitur passionis : ideo in hoc solum venialiter peccat.
Praeterea Richardus concordans praehabitis, etiam sciscitatur, an oporteat tria matrimonii bona esse in contrahentium intentione. Respondet quod non, loquendo de esse in intentione actualiter atque explicite ; sed sic, loquendo de esse in intentione habitualiter et implicite.
Recitat quoque opinionem dicentium, quod actus matrimonialis fieri queat sine omni peccato, quamvis non fiat causa reddendi debiti nec desiderio prolis, sed causa vitandi fornicationem in se ipso, aut etiam desiderio moderatae voluptatis. Primo, quoniam quaerere moderatam delectationem in facto honesto, nullum penitus est peccatum. Delectatio etenim corporalis non est secundum se mala : aliter non esset virtus moralis eam modificans. Secundo, quoniam matrimonium non solum est officium naturae, sed et remedium culpae : ergo licitum est eo uti solum ad hoc quod culpa vitetur. Tertio, quia si quis gravem aegritudinem sustinens quae curari non posset nisi per concubitum cum sua uxore, et ad hoc cognosceret eam, non videretur peccare. Quarto, quoniam sanctus Apostolus loquitur : Propter fornicationem (supple vitandam) unusquisque suam uxorem habeat. Nec obest quod subdit, Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium : quia per hoc videtur innuere quod liceat, quamvis non praecipiatur.
Haec Richardus.
Verumtamen alia positio praeinducta, securior, communior, Augustino quoque et Magistro consonantior esse videtur.
Amplius, Scotus contra praehabita arguit, quoniam somnus diutius privat hominem actu rationis quam actus matrimonialis, nec tamen assignantur bona somnum excusantia.
Ad quam obiectionem respondet Richardus, quod somnus est quid naturale, quod vitari non potest, et per ipsum confortatur natura, et ratio vigoratur, ita quod somno expleto sit ratio ad suos actus robustior.
Durandus etiam consonat praeinductis, excepto quod potius sentit, quod actus matrimonialis possit esse sine peccato, etiam quando fit causa vitandi fornicationem in se ipso, etc., praesertim quoniam vir magis tenetur sibi ipsi providere de evitatione peccati quam coniugi.
Scripta demum Bonaventurae de his, omnino concordant responsionibus S. Thomae. Supra quoque, dicta ipsius Bonaventura de his sunt inducta.
