Distinctio IV — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAE

 

 

Iam supra tractavit Magister de sacramento Baptismi secundum se, nunc tractat de eo per respectum ad suscipientes, et quoad eius effectus. Et primo ponit divisionem trimembrem suscipientium Baptismum seu alia sacramenta, dicens quosdam recipere sacramentum et rem sacramenti, ut qui recta intentione Baptismum aliudve sacramentum accipiunt ; quosdam vero accipere sacramentum tantum, ut qui in mortali peccato communicant ; quosdam rem tantum, ut qui spiritualiter solum communionem suscipiunt. Et circa haec exponit illud Apostoli ad Galatas : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Deinde prosequitur de his qui rem sacramenti sine sacramento percipiunt : quocirca excludit errorem. Consequenter inquirit, quid prosit Baptismus his qui ante realem suam baptizationem sortiti sunt fidem, caritatem et gratiam ; et item, cuius rei sit sacramentum talis Baptismus. Postremo sciscitatur, an infantulis dentur in Baptismo dona gratis gratum facientis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum non ponentes obicem, recipiant in Baptismo sacramentum et rem sacramenti.

 

Videtur quod non.

Primo, quia multi conversi ad fidem, cum ingenti fervore et devotione ad Baptismum accedunt, nec gratiae obicem ponunt, non tamen recipiunt rem sacramenti, id est gratiam gratum facientem, quia iam habent eam et virtutes ei annexas.

Secundo, gratia non infunditur nisi peccatis expulsis ; una autem et eadem gratia non videtur vitiorum omnium expulsiva.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Sicut magistri concorditer dicunt, in sacramento Baptismi, si eius efficacia ac medela perfecte suscipiantur, omnis culpa deletur, et restituitur homo in innocentiam pristinam, quantum ad animam. Cuius rei si causa quaeratur, dicendum, quod liberalitas Dei est causa quae tantam efficaciam huic contulit sacramento. Et si huius rei ratio inquiratur, potest triplex congruitas assignari. Prima est ex parte eius contra quod ordinatur Baptismus, quod proprie est originale peccatum, quod inter omnia peccata peiores relinquit in anima sequelas, et cuius corruptio est universalis et magna : ideo congruebat ut Deus contra illud institueret praecipuae efficaciae ac virtutis remedium, quatenus sicut in corruptione morbi originalis peccati, vehementer mirabiliterque ostenditur rigor divinae iustitiae, sic in eiusdem remedio dulcedo pietatis divinae sublimiter declaretur, quatenus virtute huius remedii deleatur non solum originale peccatum, sed et omnia peccata ei annexa et ipsum secuta. Secunda congruitas est ex parte eius ad quod ordinatur, quoniam ordinatur Baptismus ad spiritualiter regenerandum, ut transferatur baptizatus a potestate tenebrarum in adoptionem filiorum Dei : quod fieri nequit nisi omni peccato tam originali quam actuali mortali amoto. Unde ad Titum scribit Apostolus : Per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde. Tertia congruitas est ex parte ordinis et prioritatis sacramenti istius, quod est ceterorum sacramentorum fundamentum, ianua atque principium : ideo Deus voluit illud perfecte statuere, et omnium vitiorum deletivum ac sanativum, quatenus ipse baptizatus posteriorum oblitus ac recens effectus, omnino ad interiora extendat se ipsum. Et quia omnipotens Deus disposuit sacramento huic efficaciam dare ita praecipuam, et quod virtus ac meritum suae passionis in ipso potissime operaretur et adesset ; ideo praestitit ei expressam significantiam : ablutio enim ista magis indicat animam fieri mundam et sanctam. Hinc delet omnem culpam, etiam quantum ad poenam, et hoc non sine gratiae infusione, si iam ante infusa non fuit. Ideo teste Beda, Baptismus aperit caelum, et baptizatus mox moriens evolat. Hinc gratia baptismalis duplicem habet comparationem : unam ad bonum, ad quod habilitat ; aliam ad malum, a quo curat. Secundum primam comparationem, competit statui incipientium ; sed quantum ad aliam, cum sit medicamentum perfectum, habet vim gratiae perfectae.

 

Denique, dum quaeritur, an deleat omnem poenam ; dicendum, quod est distinguendum de poenis. Nam quaedam sunt poenae aeternales, et aliquae temporales. Itaque ab omni poena aeternali absolvit Baptismus. De temporalibus vero poenis est distinguendum, quoniam aliquae sunt contractae, ut fames, sitis et mors ; quaedam impositae seu assumptae, ut ieiunia et spiritualia ac corporalia exercitia, laboriosaque opera. Baptismus ergo absolvit ab omni poena temporali satisfactoria seu assumpta, non autem ab omni poena contracta. Cuius ratio est, quia Deus ad hoc non ordinavit Baptismum. Ideo quoque ad hoc non ordinavit ipsum, quoniam congruum fuit quod huiusmodi poenalitates in nobis relinqueret, ad manifestandum aequitatem divini iudicii, ad demonstrandum fructum passionis Christi, et ad promovendum meritum liberi arbitrii. Ad manifestandum aequitatem divini iudicii, ut illa sententia quam Deus dictaverat de morte Adae posterorumque eius, immobilis perseveret : unde ab illa nemo evadit. Ad ostendendum fructum passionis Christi, quia si Deus curaret naturam et fomitem, filii nascerentur immunes a culpa, nec indigerent regenerari a Christo : idcirco, ut omnes passione Christi se noscant egere, data est sacramento virtus a Christi passione ; vel ideo ordinatum est ut Baptismus poenas remittat personales, non naturales, quia remedium respicit personam, non naturam. Ad promovendum quoque meritum liberi arbitrii. Promovent quippe huiusmodi poenalitates ad bonum multiplici modo : valent enim ad humiliandum se ipsum, ad sui ipsius cognitionem, et ad stimulationem ad bona. Si autem homines in hac vita consequerentur vitae immortalitatem et liberationem a siti, fame, infirmitatibusque naturae, converterentur plures ad Christum accederentque ad Baptismum magis propter ista praesentia commoda, quam propter Deum et veram salutem, nec fides haberet meritum, cui ratio praeberet experimentum.

Haec Bonaventura in Scripto.

 

Hinc quoque in Breviloquio :

Quoniam (inquit) morbus noster, id est originale peccatum, contra quod est Baptismus, animam privat vita gratiae, omniumque virtutum rectitudine habilitante, pronamque reddit quodammodo ad omnem culpam ; ac aliunde contrahitur et redigit in diabolicam servitutem, atque in potestatem principis tenebrarum : hinc est quod ad hoc quod per illud sacramentum per contrarium sufficiens adhibeatur remedii medicamentum, congruit in eo dari gratiam regenerantem contra privationem vitae gratuitae, et gratiam rectificantem in septiformi virtute contra privationem virtutis habilitativae, et gratiam purificantem ab omni culpa contra pronitatem ad omnem deordinationem vitiosam. Et quoniam peccatum originale trahitur aliunde, faciens parvulum habilem ad concupiscendum, et adultum concupiscentem, necessaria est adulto fides propria et poenitentia, sed parvulis aliena, quae est in universali Ecclesia. Debent etiam exorcizari propter daemonum fugationem, et catechizari contra ignorantiae caliginem.

Haec ibi.

 

Hinc Thomas :

In omni (inquit) generatione, per introductionem formae omnis contraria forma expellitur : imo et dispositio ad formam contrariam, nisi interdum relinquatur ex indispositione formam recipientis. Cumque Baptismus sit regeneratio in vitam spiritualem, omne quod est contrarium vitae spirituali, quod scilicet stare non potest cum gratia, tollit : sicque tollit originalem et actualem culpam mortalem, ac etiam quantum in se est, venialem, quae ad mortalem disponit, quamvis quandoque culpa venialis maneat post Baptismum, mortali remota, propter indispositionem subiecti recipientis Baptismum.

Et si obiciatur, quod in adultis requiritur contritio ; dicendum, quod Baptismus non requirit contritionem quasi concausam ad destructionem actualis peccati, quasi ex se non sufficiat ad hoc, sed solum ad removendum fictionem quae impedit Baptismi effectum. Nec verum est quod Baptismus solum ordinetur contra originale peccatum : alias circumcisis in primitiva Ecclesia necessarius non fuisset. Potest autem accidere, ut quis in proposito peccandi venialiter baptizetur, et ita ex sua indispositione in veniali remaneat.

 

Praeterea si quaeratur, an Baptismus tollat omnem poenam temporalem actuali peccato debitam ; dicendum, quod Christus per mortem suam satisfecit plenarie pro peccatis totius generis humani, etiamsi multo plura essent. Et quoniam homo per Baptismum in morte Christi baptizatur, et ei commoritur et consepelitur, ut dicit Apostolus ; idcirco Baptismus quantum in se est, totam efficaciam passionis influit baptizato, propter quod absolvit non solum a culpa, sed etiam ab omni satisfactoria poena.

 

Si autem quaeratur, an tollat etiam omnem poenam originalis peccati ; dicendum, quod in originali peccato talis fuit processus, quod persona corrupit naturam, et natura personam. Hinc aliquid consideratur in hoc peccato quod pertinet ad naturam, et aliquid quod pertinet ad personam. Passio vero Christi sufficienter abstulit originale peccatum quantum ad utrumque. Sed quoniam sacramenta adhibentur personis, ideo Baptismus ab homine tollit quod ex corruptione naturae in personam redundavit : sic quod culpae infectionem prout inficit personam, et poenam illam quae actum personae privabat, puta carentiam visionis divinae, Baptismus aufert ; sed actu non aufert infectionem prout inficit naturam (quod patet ex hoc quod baptizatus, per actum naturae originale transmittit in prolem) ; similiter nec poenam quae consequitur naturae principia destitutae gratia innocentiae primi status, ut sunt rebellio carnis ad spiritum, mors atque huiusmodi poenalitates, quae consequuntur ex hoc quod homo ex contrariis exstat compositus. Sed quia omnes homines in natura communicant, effectus secundum legem communem curationis naturae erit in fine mundi, quando electis omnibus congregatis, simul cum eis etiam creatura insensitiva a corruptionis liberabitur servitute.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem in tertia parte, quaestione sexagesima nona.

 

At vero Petrus quaerit, an parvuli in Baptismo iustificantur. Respondet :

Duplex est iustificatio. Quaedam a culpa aliunde contracta, id est originali ; quaedam a propria culpa, id est actuali. Et utraque est effective a Deo. Utraque quoque requirit ex parte hominis dispositionem praeparativam, sed differenter. Mundatio namque culpae originalis, cum sit aliunde contracta, potest habere dispositionem sufficientem per alterum ; mundatio vero propriae culpae requirit dispositionem per se ipsum, iuxta illud Augustini : Qni creavit le sine te, non iustificabit te sine te. Porro dispositio parvuli consistit in tribus : quorum unum habet se ut prima causa disponens, utpote passio Christi ; alterum, ut causa propinqua, puta fides Ecclesiae ; tertium, ut causa immediata, scilicet sacramentum.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus aliique communiter.

 

Et addit Durandus :

Istud intelligendum est ad forum Dei, quia humano iudicio non solum attenditur qua poena dignus sit homo quoad Deum, sed etiam in qua sit obligatione quantum ad homines qni sunt laesi et scandalizati seu iniuriati per cum. Ideo, quamvis homicida liberetur totaliter a reatu poenae quantum ad Deum, tamen remanet quoad homines obligatus, quos iustum est aedificari de eius iusta poena seu satisfactione, sicut scandalizati sunt de eius culpa et offensione, In talibus tamen princeps posset pie poenam dimittere, praesertim si evidentia signa paterent,quod homicida postularet Baptismum ex fidei devotione, non mortis timore. Hi quoque quibus iniuriatus est, possent ei satisfactionem dimittere.

Haec Durandus.

 

Praeterea, Argentinensis hic sciscitatur, quid hoc loco vocetur res sacramenti. Respondet :

Res sacramenti interdum accipitur large pro omni illo quod datur alicui desuper seu ex ordinatione divina, dum suscipit sacramentum Baptismi, sive sit donum gratis datum, sive gratum faciens ; secundo, strictius pro dono gratum faciente. Primo modo non sumitur hic : sic enim et character res sacramenti vocatur, quem tamen suscipiunt etiam qui ficte seu in mortali accedunt, dummodo veraciter baptizentur. Sumitur ergo hic modo secundo, intelligendo per gratiam gratum facientem etiam illa quae huiusmodi gratiam infallibiliter consequuntur, ut sunt expulsio culpae, remissio poenae aeternae.

 

Postremo, Scotus concordat praehabilis. Aliquas tamen difficultates circa haec tangit, sic arguens :

Non infunditur homini gratia sine fide, quoniam sine fide impossibile est placere Deo ; sed parvuli non recipiunt fidem, cum dicat Apostolus, Fides est ex auditu. Rursus, habens habitum potest eo uti, parvulus autem baptizatus ad usum veniens rationis, non potest exire in actum credendi articulos fidei, nisi aliunde edoceatur. Iterum, habens habitum, aliter habet se ad actum quam non habens ; parvulus autem baptizatus, in solitudine aut inter perfidos enutritus, nec aliunde instructus, non plus exit in actum credendi quam alter non baptizatus.

Ad ista Scotus hic non respondet, sed remittit ad tertium, ubi et se responsurum ad ista insinuat : quo videtur quod scripsit super hunc quartum antequam super tertium. Ad haec autem argumenta paulo post respondebitur in hac ipsa distinctione, quaestione qua inquiretur an parvulis in Baptismo infundantur virtutes.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : De ceteris Baptismi effectibus.

 

Et circa hoc multi multas faciunt quaestiones. Nam et sanctus Doctor, quamvis in Scripto (ni fallor) secundi asserat quosdam nimium multiplicare quaestiones, et videtur tangere Alexandrum, qui prae ceteris quasi innumeras format quaestiones ; attamen et ipse in Scripto hoc quarti non mediocriter multiplicat quaestiones : sicut et hoc loco interrogat, utrum per Baptismum conferantur pueris gratia et virtutes, utrum per Baptismum in adultis virtutes augeantur, utrum effectus Baptismi sit illuminatio, utrum effectus Baptismi sit fecundatio, utrum incorporari Christo sit Baptismi effectus, utrum effectus Baptismi sit apertio ianuae regni : ad quae omnia ex uno fundamento patet responsio. Verumtamen quaestiones has non reor inutiles, nisi quod brevitati studendum est.

 

Itaque circa haec scribit Antisiodorensis :

Concedimus, quod parvulis in Baptismo dantur virtutes. Asserit quippe Augustinus : Fides datur et nutritur in sacramento Baptismi : datur quantum ad parvulos ; nutritur quantum ad adultos. Ergo parvulis in Baptismo infunditur fides : ergo et aliae virtutes. Insuper, in Baptismo est spiritualis nativitas, ergo et alicuius vitae spiritualis collatio : quae non potest esse nisi per fidem, cum iuxta Apostolum et Prophetam, iustus ex fide vivat.

 

Sed obici potest, quod loquitur Augustinus : Sicut mundatur adultus per fidem, sic parvulus per fidei sacramentum. Ergo parvulus non mundatur per fidem.

Item non habet fidem in actu seu usu (ut constat), neque in habitu. Ille namque dicitur fidem habere in habitu, qui habilitatus est ad credendum in actu, qui dum cogitat de articulis fidei, statim credit ; sed dum iste ad annos venit discretionis, si proponantur ei articuli, dicit se eos ignorare.

 

Dicendum ad Augustini auctoritatem, quod ipse ponit illam distinctionem ad innuendum, quod adultus accedendo cum sua credulitate ad Baptismum, aliquo modo cooperatur ad suam emundationem ; parvulus vero non cooperatur, sed per Baptismum recipit fidem, per quam mundatur.

Ad secundum, quod parvulus habet fidem in habitu, sed est quidam habitus propinquior actui et quidam remotus, et iterum est quidam explicitus et quidam implicitus : quemadmodum aliqua vetula habet implicitam de aliquibus fidem. Similiter iste cum venerit ad annos discretionis, fidem habebit in habitu implicito, et remoto ab actu ; sed aliqua levi explicatione credet in actu.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

 

Idem Albertus.

 

Ex quibus patet solutio argumentorum de fide in parvulis, in fine praecedentis quaestionis tactorum a Scoto ; quae tamen et aliter exquisitius poterunt solvi, sicut patebit.

 

Praeterea Thomas respondendo ad ea quae ex eius Scripto sunt tacta, quaesita, et primo ad primum :

Circa hoc, inquit, multiplex fuit opinio. Quidam dixerunt, quod parvulis in Baptismo nequaquam dentur virtutes, sed solum ab originali mundentur peccato ; postea vero, quando decedunt, vel ad adultam aetatem pervenerint, eis conferantur virtutes, si innocentiam servent. Quae opinio stare non valet, quoniam lignum cum praecisum fuerit, ubi ceciderit, ibi erit. Idcirco, si pueris ante mortem non fuissent collatae virtutes et gratia operans atque cooperans, nec in morte eis conferrentur, et ita non salvarentur : quod falsum est. Videtur demum opinio ista hinc orta, quod virtutes putabant esse tantum actus.

Hinc alii dicunt, quod pueris in Baptismo conferuntur virtutes, non in se ipsis, sed in earum radice, scilicet gratia, quae est radix virtutum, sicut anima suarum potentiarum ; cumque postea potentiae aptae fuerint ad agendum, effluunt virtutes ex gratia in ipsas potentias. Verum nec ista opinio potest stare, quia si puer ante usum rationis verteretur in furiam, nunquam haberet virtutes.

Hinc alii melius dicunt, quod pueris in Baptismo dantur gratia et virtutes, quae non procedunt in actus nisi tempore opportuno. Verumtamen duplex est actus virtutum, videlicet : actus primus, qui est, formaliter perficere animae vires, quem actum etiam pueri habent ; et actus secundus, qui est, ex electione spontanee operari, quem actum non sortiuntur nisi in adulta aetate.

 

Ex his patet, quod per Baptismum virtutes augentur in his qui in gratia ad Baptismum accedunt, siquidem iuxta Philosophum secundo Ethicorum, ex eisdem causis virtus generatur et augetur : ideo sicut Baptismus gratiam et virtutes largitur non habenti, nec ficte accedenti, ita habenti eas auget easdem.

 

Insuper Baptismus est causa illuminationis. Etenim lumen est quo in visionem alicuius rei dirigimur. Baptismus autem dirigit in visionem spiritualem interiorem et exteriorem. In interiorem, cum sit fidei sacramentum, in quo fides ipsa praestatur, quae est lux et oculus mentis ad contemplandum divina ; in exteriorem, quoniam baptizatis conceditur inspicere Eucharistiae sacramentum, ut S. Dionysius docet : unde tam ipse quam Damascenus vim illuminativam Baptismo attribuunt.

Cumque in Baptismo tot gratiarum charismata infundantur, quibus baptizatus in se ipso spiritualiter fecundatur ad bene agendum, recte fecunditas quasi passiva Baptismo adscribitur. Fecunditas autem ad producendum fructum doctrinae operumque bonorum in aliis, sacramento convenit Ordinis.

Amplius, Christo incorporari contingit dupliciter, scilicet merito et numero. Et merito potest ei homo incorporari antequam actualiter baptizetur, non tamen ante propositum desideriumque Baptismi, tempore gratiae revelatae. Numero autem non potest quis de Ecclesia effici nisi per Baptismum, ante quem ad nullum aliud Ecclesiae sacramentum admittitur homo.

 

Denique, aperire ianuam regni caelestis nil aliud est quam impedimentum quo toti generi humano prohibebatur ingressus in regnum caelorum propter originale peccatum, auferre. Hoc autem impedimentum Christus sua abstulit passione generaliter quantum ad omnes, pro originali satisfaciendo ; particulariter autem fit hoc quantum ad istum vel illum, per hoc quod virtus et meritum dominicae passionis eis in Baptismo applicatur atque communicatur : sicque Baptismus est causa instrumenlalis huius effectus. Porro aditus regni caelorum aperitur tripliciter. Primo, quantum ad gloriam animae ; et ita apertus est in Christi passione, cum dixit latroni : Hodie mecum eris in paradiso. Secundo, quantum ad gloriam corporis : et ita apertus est in dominica resurrectione. Tertio, quantum ad locum gloriae congruentem : et sic in ascensione apertus est. Tribus quoque his modis instrumentaliter agit Baptismus in isto. Agit namque in virtute passionis et resurrectionis et ascensionis, in quantum homo Christo configuratur passo per immersionem, qua Christo quodammodo consepelitur, et ei resurgenti, quantum ad nitorem qui resultat ex aqua, et ascendenti, quantum ad elevationem baptizati de sacro fonte. Unde Baptismus passioni appropriatur, cum et gloria animae principalior sit et causa quodammodo aliorum : in cuius signum aperti sunt caeli super Dominum baptizatum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Petrus, Richardus aliique communiter.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, An fictio impediat Baptismi effectum, et rem seu gratiae infusionem, ita quod fictione abiecta infunditur gratia.

 

In qua quaestione duo tanguntur. Primum, an fictio gratiae infusionem impediat. Secundum, an fictione submota, gratia infundatur.

 

Videtur quod fictio non impediat infusionem gratiae baptismalis. Christus namque sua passione sic totius mundi peccata delevit, quod etiam ipsum peccatum crucifigentium cum, merito suae passionis tulit et expiavit, ut super Ioannem loquitur Augustinus. Cum ergo Baptismus in virtute passionis dominicae operetur, etiam ipsam fictionem accedentis ficte, consumere et auferre videtur, ac suum effectum sortiri.

Nec videtur humana malitia divinae posse virtuti resistere, nec causa creata supernaturalis causae effectum impedire.

 

Circa haec scribit Albertus :

Quadruplex fictio ex dictis B. Augustini colligitur. Triplex tamen fictio praecipue ponitur in suscipiente Eucharistiae sacramentum, et simile est in suscipiente Baptismum. Itaque fictio est vel ex parte dantis sacramentum, aut ex parte suscipientis. Vel aliter et melius, fictio est aut ex parte ritus seu actus sacramenti, aut ex parte operis operati quod facit Ecclesia. Si primo modo, tunc est eius qui aliter suscipit quam ipsa Ecclesia ritum exercet. Quod intelligo de eo qui deridet ritum Ecclesiae, et tamen intendit accipere quod facit Ecclesia : ille enim percipit sacramentum. Si autem sit fictio ex parte operis operati : tunc aut est secundum rationem, et tunc est non credens ; aut secundum concupiscibilem, et tunc est indevotus ; aut ex parte irascibilis, et tunc est contemnens. Porro indevotus hic dicitur a privatione habitus devotionis ; et hoc est, quando est in statu et affectu peccati mortalis, quoniam talis non recipit nisi characterem. Contemptus quoque est duplex. Unus qui abiicit actum seu opus Baptismi, et ille impedit impressionem characteris, quia non subdit se sacramento. Alter est contemptus vilipendens ipsum opus, quod tamen facere seu sumere intendit, et ille non impedit characteris impressionem. Itaque fictio impedit, ex eo quod obicem ponit Spiritui Sancto per actualem voluntatis dissensum ad sacramentalem effectum, volendo id quod simul stare non valet cum gratia sacramentali.

Haec Albertus.

 

Qui consequenter ad secundum respondet :

Aliter est de opere Dei omnipotentis, aliter de opere hominis imbecillis, quoniam opus hominis potest produci ab homine mortuum et mortificatum, quod a libero procedit arbitrio spiritualiter non viventi. Opus autem Dei non potest esse mortuum, et hoc est sacramentum, in quo divina virtus secretius operatur. Sed fictus obicem ponit ne operetur in eo. Character vero stare potest cum fictione, et quocumque peccato mortali, sicut et fides informis. Character quippe est lumen spirituale imaginis creatae, distinguens fidelem ab infideli secundum fidei statum ; estque splendor quidam procedens a charactere increato in imaginem creatam, ad distinctionem baptizati a non baptizato. Per quem characterem Baptismus virtualiter manet in baptizato, et ipse character est proprie sacramentum ; ideo, dum non habet obstaculum, utpote fictione cessante, gratiam operatur eo modo quo causa est, utpote dispositive, et Deus tunc causat gratiam effective. Peccata demum quae fictus commisit post suum baptismum, non delentur virtute Baptismatis, sed contritione, et pro eis imponenda est sibi poenitentia exterior ; virtute autem Baptismi delentur peccata ante commissa

Haec idem.

 

Praeterea Thomas :

Duplex est (inquit) effectus Baptismi. Primus, qui est res et sacramentum, puta character, qui cum non imprimatur ad praeparandam hominis voluntatem ut aliquid bene seu meritorie fiat, cum non sit habitus, sed quaedam potentia ; ideo indispositio voluntatis non impedit eum, dummodo aliqua sit voluntas recipiendi Baptismum. Alius est effectus, qui est res et non sacramentum, videlicet gratia : ad quem requiritur remotio seu expulsio omnis dispositionis sibi contrariae, puta mortalis peccati, quia per istum effectum Baptismi, praeparatur et formatur voluntas ut meritorie velit ac operetur.

 

Denique talis indispositio voluntatis recte fictio nuncupatur. Ad hoc enim quod aliquid recipere debeat effectum agentis, oportet quod habeat se in debita dispositione ad causam agentem, et ad percipiendum eius effectum. Hinc indispositio voluntatis quae effectum Baptismi ultimum (scilicet gratiam) impedit, duplex est : una per respectum ad sacramentum ; alia per respectum ad sacramenti effectum. Ad sacramentum vero contingit voluntatem indispositam esse dupliciter : primo, per subtractionem necessarii ; secundo, per positionem contrarii. Cumque actio omnis sit per contactum, necessarium est quod recipiens sacramentum, quodammodo contingat ipsum per intellectum, quem contactum efficit fides ; et per affectum, quod facit devotio. Ideo indispositus reputatur, tam qui non credit quam qui indevotus accedit. Duplex quoque est contrarium quod tolli oportet. Unum ex parte eorum quae, extra aguntur : et sic indispositus est qui aliter celebrat, quam ritus habet Ecclesiae. Aliud est ex parte virtutis intrinsecco, quae secretius operatur salutem : et sic indispositus est qui contemnit. Similiter, per comparationem ad effectum Baptismi, oportet quod disponatur homo adhibendo necessarium, utpote fidem, quae purificat mentem, et quod tollat contrarium, puta culpam, per contritionem. Ideo ait Ambrosius, quod non sunt necessaria ex hac parte nisi fides et contritio ; tamen contritio in devotione includitur.

Si autem obicitur, quod fictio non est secundum omne genus peccati ; respondendum, quod fictio proprie est, cum aliquis ostendit dicto vel facto quod non est in rei veritate. Hoc autem contingit dupliciter. Uno modo, quando ex hac intentione aliquid dicitur vel fit, ut aliud ostendatur quam rei veritas habet : sicque fictio est speciale peccatum, et ita non sumitur hic. Secundo, quando ostenditur aliquid quod rei veritas non habet, dicto aut facto, etiam si non propter hoc dicatur aut fiat : sicque accipitur modo. Quicumque enim ad Baptismum accedit, ostendit se veteri vitae abrenuntiare et novam inchoare. Unde si voluntas eius adhuc in vetustate vitae remaneat, aliud ostendit quam veritas habet : idcirco est fictio.

Haec Thomas in Scripto.

 

In ceteris sicut Albertus.

 

Concordant Petrus et Richardus, alii quoque communiter.

 

Praeterea Bonaventura sciscitatur, utrum invitus seu coactus Baptismum accipiat. Respondet :

Coactio duplex est. Una sufficiens seu simpliciter dicta, et penitus violenta ; et haec impedit sacramentum, ita quod taliter lotus, non est baptizatus. Neminem enim cogit Deus ad bona. Alia est coactio inductiva. Et si quis sic immergatur in aqua, utpote flagellis aut minis, ita quod potius vult Baptismum suscipere quam occidi, distinguo. Quoniam vel intendit illudere alios et mortem evadere : et tunc quoniam non est ibi intentio Baptismi, non baptizatur, cum nec ille dicatur baptizatus qui consentit se immergi ad iocum ; vel vult potius circa se fieri illud quod facit Ecclesia, quam adversa tolerare seu mortem : et sic sive credat, sive non credat, et sive velit recipere gratiam, sive non, dico quod recipit sacramentum, quia non est ibi simpliciter involuntarium : ideo suscipit characterem, non gratiam.

Haec Bonaventura, et communiter sic tenetur.

 

Denique huic quaestioni est similis ista, utrum adultus non consentiens, potest recipere effectum Baptismi.

 

Ad quod Thomas de Argentiria, Scotus et alii quidam satis concorditer dicunt, quod non consentiens intelligi potest dupliciter, utpote contrarie et negative : negative, tantum negat actualem consensum ; contrarie, ponit actualem dissensum. Et constat quod non sit idem, non velle et nolle. Si ergo accipiatur contrarie pro actualiter dissentiente (seu dissentiente simpliciter, seu secundum quid), et si iste sit utroque modo dissentiens, non recipit sacramentum : quoniam Deus, qui dixit per Sapientem, Fili mi, praebe cor tuum mihi, non vult aliquem omnino invitum familiae suae adscribi. Si autem secundum quid dissentiat, simpliciter vero consentit in illam ablutionem eo modo quo intendit Ecclesia facere, simpliciter recipit sacramentum. De adulto quoque distinguo : quia aut non utitur ratione, nec usus est, ut fatuus natus ; aut non utitur nunc ratione, tamen aliquando usus est ; aut utitur nunc actualiter ratione. De primo dicendum sicut de parvulo ; attamen si speratur ipsum tandem curandum, aut ratione usurum, exspectandum est tempus illud, ut cum maiori reverentia suscipiat sacramentum. De secundo autem, qui scilicet non utitur ratione, tamen aliquando usus est, dico quod supponitur nunc habitualiter consentiens sive dissentiens, secundum quod se habuit actualiter immediate in sanitate ante istud impedimentum ; et dico, immediate, ita quod inter illum actum, puta consensionem aut dissensionem, et inter istud impedimentum, non intervenit motus contrarius voluntatis : sicque iste habitualiter consentiens, potest recipere sacramentum. Verumtamen si speratur reditus ad usum rationis, expedientius est tempus hoc praestolari, sicut de dormiente expedit tempus vigiliae exspectare, et in furioso tempus lucidi intervalli. De tertio membro, puta adulto ratione utente, distinguo hoc quod quaeritur, an possit non consentiens baptizari : quia « non consentiens » potest intelligi negative et contrarie, sicut expressum est et responsum.

Haec praefati doctores.

 

Et addit Argentinensis :

Propter reverentiam sacramenti, dormiens vel phreneticus baptizari non debet, quamvis constet de consensu eorum ante somnum seu phrenesim, nisi urgeat extrema necessitas : ut si phreneticus sit in periculo mortis, vel etiam dormiens sit in mortis periculo, quia interdum lethargica passio tantum invalescit, quod homo dormit usque ad mortem. Etiam laesus a serpente qui dicitur dipsas, moritur dormiendo.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, An Baptismus, in universis qui baptizantur, aequalem causet effectum seu gratiam seque magnam.

 

Videtur quod non. Quod enim in circumcisis in veteri Testamento fecit circumcisio, hoc tunc fecit sanctificatio in utero matrum, et hoc in novo Testamento facit Baptismus, utpote purgationem ab originali. Sed sanctificati in utero in veteri Testamento, non fuerunt aequaliter sanctificati : beatissimus enim Ioannes Baptista excellentius fuit sanctificatus in utero quam sanctus Ieremias ; sacratissima quoque et incomparabilis Virgo, multo valde eminentius quam Ioannes. Ergo aut certum aut verisimile sive probabile est, quod in novo Testamento quidam electiores, fuerunt abundantiorem gratiam in Baptismo sortiti.

Rursus, quidam ex suae nativitatis et baptizationis primordio, cernuntur minus proni ad mala et magis apti ad bona, et aliqui innocentiam baptismalem custodiunt,aliqui mox hanc perdunt : quod ex maiori et minori gratia eis in Baptismo concessa videtur accidere. Sed et angeli, prout in naturalibus eminentiores fuerunt, gratiam seu gloriam maiorem seu minorem mox in sua creatione adepti sunt. Sed tam pueri quam adulti qui baptizantur, in naturalibus magis et minus perfecti sunt : ergo secundum hoc dona gratiae in diverso recipiunt gradu.

 

In oppositum est, quod originale peccatum contra quod Baptismus directe ordinatur, in omnibus illis exsistat aequaliter.

 

Ad haec Thomas respondens, primo determinat, an Baptismus in omnibus habeat effectum aequalem quantum ad mali amotionem :

Baptismus, inquiens, in eo qui non ficte accedit, universaliter aufert culpam inficientem personam, quam invenit ; et sic accedit ad terminum. Ea autem quae in termino sunt, intensionem non capiunt. Ideo quantum ad culpae remotionem, aequalem effectum habet Baptismus in omnibus. Consimiliter est de poena personali quae correspondet culpae originali prout est personam inficiens, utpote de carentia visionis divinae. Sed contra aliam poenam ex corruptae naturae principiis consequentem, sicut est fomes seu concupiscentia, adhibetur remedium in Baptismo per gratiam quae in illo confertur : ideo simile est de poena illa et de gratia.

 

Deinde respondens ad istud, an aequalis gratia in Baptismo omnibus conferatur :

Actus (ait) activorum recipiuntur in passivis secundum eorum dispositionem. Hinc quamvis Baptismus, seu passio Christi quae operatur in eo, respectum habeat parem ad omnes ; attamen quoniam inter adultos quidam eum maiori praeparatione ad ipsum accedunt, maiorem prae aliis gratiam consequuntur. Nullus enim gratiam in termino recipit, ut intendi nequeat per Baptismum. Itaque quando adultus baptizatur, non solum requiritur ad percipiendum effectum Baptismi, remotio prohibentis, utpote fictionis, sed et dispositio quasi materialis, videlicet fides atque devotio recipientis Baptismum.

 

Consequenter respondet ad istud, an pueri in Baptismo aequalem gratiam sortiantur :

In pueris (dicens) baptizatis nihil ex parte eorum requiritur, sed pro dispositione quasi materiali ad salutem, habent fidem Ecclesiae, et pro effectivo salutis, habent virtutem seu meritum passionis Christi, quae operatur in Baptismo. Et haec duo se habent aequaliter ad pueros omnes : idcirco non differunt quantum ad suscipiendum Baptismi effectum, sed omnes in Baptismo aequalem suscipiunt gratiam. Nec simile est de ipsis et angelis : quia de angelis probabile est, quod secundum gradum et proportionem eorum in naturalibus, fuit conatus ad gratiam, ad quam in infantulis nullus conatus est. Haecque gratia in pueris baptizatis non facit necessitatem, sed inclinationem quamdam ad bonum : ideo dum ad adultam pertingunt aetatem, possunt diversimode gratia uti recepta. Uude quidam manent proficiuntque in ea, quidam deficiunt : et hoc non ex diversitate gratiae in Baptismo recepta.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in tertia parte, quaestione sexagesima nona :

Duplex, inquit, est effectus Baptismi. Unus per se, aliusque per accidens. Per se effectus Baptismi est, ad quem per se institutus est, utpote generare homines in vita spirituali : quem aequaliter facit in omnibus qui aequaliter ad Baptismum se habent. Effectus autem Baptismi per accidens est, ad quem Baptismus directe non ordinatur, sed omnipotentia Dei in eo miraculose operatur. Unde super illud ad Romanos, Ut ultra non serviamus peccato, Glossa effatur : Hoc non praestatur in Baptismo, nisi forte miraculose aliquibus ineffabili clementia Creatoris, ita ut lex peccati, quae est in membris, penitus exstinguatur. Et tales effectus non aequaliter suscipiuntur ab omnibus, etiam si cum aequali devotione accedunt ; sed dispensantur seu dantur secundum ordinationem providentiae Dei.

Haec in Summa.

 

Praeterea Petrus circa haec scribit :

Quadruplex est effectus Baptismi in adultis. Unus, impressio characteris, qui effectus in omnibus est aequalis. Secundus est infusio gratiae, qui differt secundum dispositionem et devotionem suscipientium. Tertius, restitutio innocentiae, qui penes terminum a quo, potest esse inaequalis ; sed penes terminum ad quem, semper est aequalis, quoniam quamvis ab inaequali impuritate, tamen ad aequalem puritatem restituit. Quartus, repressio fomitis seu concupiscentiae, et quantum ad hunc inaequalis exsistit, secundum quod unus recipit in Baptismo gratiam maiorem quam alius.

Denique, quantum est de privilegio gratiae, plus gratiae dari potest uni parvulo in Baptismo quam alteri ; sed quantum est de lege communi, non datur. Bonitas autem complexionis ex parte corporis, est remota dispositio gratiae, seu etiam gratiae amplioris. Dispositio vero propinqua ad gratiam in voluntate consistit, quam infusio gratiae maior aut minor consequitur.

Haec Petrus.

 

In praeinductis sententialiter continetur Richardi responsio, qui praeinducta compendiose perstringens :

In Baptismo, asserit, removetur malum culpae et poenae, atque confertur bonum gratiae. Quantum ad prima duo, effectus Baptismi in omnibus parvulis est aequalis, sicut originale peccatum in omnibus illis aequale est, nec unus ad maiorem poenam obligatur quam alter. De lege quoque communi non datur uni eorum gratia maior quam alteri in Baptismo. In adultis vero plus delet de malo culpae quam in parvulis, secundum quod in adultis plus aut minus invenit de propriis culpis eorum. Verumtamen, quoniam unicuique plus suffragatur fides propria quam aliena, adulti, qui per propriam fidem ad Baptismum se praeparant, plus gratiae in Baptismate sortiuntur quam parvuli, qui non fide propria, sed per fidem Ecclesiae ad Baptismatis gratiam disponuntur.

Haec Richardus.

 

Concordant Bonaventura, Albertus aliique communiter.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur, Utrum carentibus usu rationis Baptismus sit exhibendus, utpote infantulis, furiosis, phreneticis, stultis.

 

Videtur quod non, quoniam spiritualis medicina fidem requirit in recipiente : quia ut ait Apostolus, quod non est ex fide peccatum est.

Rursus, in Baptismo est iustificatio quaedam ; sed Augustino testante, qui creavit te sine te, id est sine tua cooperatione, non iustificabit te sine te.

 

Verum de hac materia dictum est supra, ideo non nisi pauca addenda.

 

Itaque secundum Thomam, Albertum, Bonaventuram ac alios plures, infantes cito sunt baptizandi, quoniam circa eos periculum maximum est in mora. Primo, quoniam propter imbecillitatem naturae de facili mori poterunt ac damnari. Secundo, quia minorem potestatem daemones habent in pueris baptizatis, nec spiritualiter nec corporaliter possunt eis tantas inferre molestationes ut aliis pueris : imo pueri baptizati sunt angelis sanctis amabiliores, utpote per supernaturalia charismata gratiae et donorum atque virtutum ipsis similiores, propter quod diligentius custodiuntur ab ipsis. Tertio, quia ab infantia et pueritia homo facilius ad bona inducitur, melius assuescit, firmiusque adhaeret. Unde secundo Ethicorum ait Philosophus : Non parum refert, a iuventute confestim bonis vel malis assuefieri. Et hanc rationem sanctus assignat Dionysius in fine Ecclesiasticae hierarchiae, dicens : Tradit summus sacerdos puerum sacris symbolis, id est sacramentalibus signis, ut cum eis conversetur, et nec imitetur alteram vitam nisi iugiter divina contemplantem. Et iterum ibidem divinus Dionysius protestatur : Divini nostri duces (puta Apostoli) probaverunt infantes recipi ad Baptismum.

Et si obiciatur, quoniam magis afficitur homo ad ea quae ex se acquirit et sponte consequitur, quam ad ea quae accipit aliunde : propter quod hi qui ex propria acquisitione, diligentia et labore habent divitias, non sunt communiter tam liberales ut qui ab aliis eas sortiti sunt : ergo expediret in parvulis tempus adultae exspectare aetatis. Dicendum, quod verum esset, nisi aliunde tot et tanta obviarent pericula quibus subiicitur vita humana : ideo securior via est eligenda. Nec verum est quod spiritualis ista Baptismi medicina non sit usu rationis carentibus applicanda. Nempe ut in libro LXXXIII Quaestionum sanctus loquitur Augustinus, diversi status mundi assimilantur diversis hominis eiusdem aetatibus. Hinc sicut in nullo statu mundi praeclusa fuit humano generi via salutis, ita in nulla eiusdem hominis aetate praecluditur aut negatur ei salutis via : unde nec in infantia parvulis originali peccato obnoxiis.

 

 

QUAESTIO VI

 

Sexto quaeritur, Utrum sine Baptismo, tempore Evangelii divulgati, nemo queat salvari ; et de multiplici genere Baptismi, ac comparatione eorum ad invicem.

 

Videtur quod sine Baptismo aquae seu fluminis nullus salvari nunc valeat, cum dicat Salvator et iudex : Nisi renatus quis fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc.

 

In oppositum est, quod multi martyres sine tali Baptismo sint coronati. Sed et bona efficaxque voluntas, a Deo pro opere reputatur. Item in littera non nisi tres species seu modi Baptismi tanguntur, cum tamen Damascenus libro quarto enumeret novem.

 

Circa hoc scribit Albertus :

Magister non tangit hic nisi Baptismum aquae, et Baptismata ei similia in principali effectu, qui est remissio culpae, in qua includitur infusio gratiae. Et illa non sunt nisi duo, scilicet : poenitentia, ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis, sacramentum excludit ; atque effusio sanguinis, ubi impediente tyranno aut alio impedimento, aqua haberi non valet. Nec hi duo Baptismi characterem imprimunt, cum character pars sacramenti exsistat, sed totum supplent sacramenti effectum quantum ad salutem requiritur. Ea vero quae sunt de sacramenti essentia non exhibent : quoniam materia Baptismi (quae est aqua) et forma verborum in ipsis non sunt. Praeterea Baptismus sanguinis in hoc aliis praeeminet, quod secundis sordibus non inquinatur, quia post eum sic baptizatus non peccat, et quia adducit aureolae meritum, et quoniam falce suae acerbitatis adhaerentiam venialium abradit culparum : quorum nullum facit Baptismus aquae ; deficit autem ab illo, quia characterem non imprimit. Poenitentia quoque non supplet vicem Baptismi, nisi in quantum Baptismus est in proposito et affectu ; similiter neque martyrium.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas diffusius loquens :

Unum (inquit) est tantum Baptisma, proprie loquendo, quod celebratur in aqua sub determinata forma verborum. Alia vero dicuntur Baptismata per ordinem et comparationem ad illud, et hoc tripliciter. Primo in quantum aliquid fuit signum huius Baptismi : sicque diluvium vocatur baptismus, quia nostrum designavit Baptismum quantum ad salvationem vitae spiritualis, per salvationem generis humani in vita naturali tunc facta in arca, ut patet ex prima Petri Canonica ; similiter transitus maris Rubri, designando nostrum Baptismum quantum ad liberationem a servitute daemonum. Alio modo aliquid vocatur baptisma quasi aliquo modo causa nostri Baptismi : sicque baptismus Ioannis fertur baptismus, ut ad nostrum Baptisma disponens ; et baptismus quo baptizatus est Christus, ut efficaciam nostro praestans Baptismo. Tertio aliquid vocatur Baptismus secundum proportionem ad eumdem effectum, et sic dicitur Baptismus poenitentiae, et Baptismus sanguinis, de quibus Magister hic loquitur ; vel quantum ad effectum secundarium, qui est consummatio in bono, et sic dicitur Baptismus Spiritus, de quo legitur in Actibus. Et haec novem genera Baptismatum ponit Damascenus.

 

Si autem interrogetur, an Baptismus poenitentiae sufficiat ad salutem, similiter Baptismus sanguinis ; respondendum, quod aliquid dicitur sufficere ad salutem dupliciter. Primo simpliciter et absolute : sicque Baptismus poenitentiae ad salutem non sufficit, quia non habet vim regenerandi, nisi cum voto et proposito Baptismatis aquae. Alio modo, secundum quid et in casu : et sic sufficit in articulo necessitatis, ut patuit. Denique aquae Baptismus efficaciam habet a passione Christi, in quantum eam sacramentaliter reprsesentat. Baptismus vero sanguinis conformat passioni dominicae, non sacramentali sed reali repraesentatione. Idcirco in his quae sacramentalia sunt, Baptismus sanguinis non supplet vicem Baptismatis aquae, ut est impressio characteris, et huiusmodi ; sed in eo quod est res tantum, supplet totaliter vicem Baptismatis aquae, quando necessitas sacramentum excludit. Quemadmodum enim in Baptismo aquae liberatur homo ab omni culpa praeedente et poena, ita in Baptismo sanguinis. Quod convenit huic Baptismo, non solum ex opere operante, nec quantum ad poenam qua aliquis martyrium explet, quam contingit non esse sufficientem ad satisfaciendum pro peccato ; nec quantum ad devotionem iustae voluntatis, quia contingit quod voluntate informata caritate maiori aliquis sine martyrio non potest omni supplicio liberari ; sed habet hoc potissime ex imitatione dominicae passionis. Hinc de martyribus dicitur in Apocalypsi : Laverunt stolas suas in sanguine Agni. Ideo pueri quamvis non habeant usum liberi arbitrii, tamen si occidantur pro Christo, in suo sanguine baptizantur. Denique, in aliis supererogationis et perfectionis operibus aut statibus, non est tam expressa conformitas ad Christi passionem ut in Baptismo sanguinis, imo nec in Baptismo poenitentiae : ideo non oportet quod in illis omnis seu tota poena dimittatur. Legitur tamen in Vitaspatrum, quod quidam Patrum vidit eamdem gratiam descendentem super eum qui habitum religionis assumit, et super eum qui baptizatur. Sed hoc non est quia talis a satisfactione absolvatur, sed quoniam eo ipso quod suam voluntatem in servitutem redigit propter Deum, plenarie iam pro omni peccato satisfecit, quam cariorem habet omnibus rebus mundi, de quibus tantum posset dare, quod eleemosynis cuncta peccata redimeret, etiam quantum ad poenam.

 

Porro si quaeras, quis Baptismus sit potior ; dicendum, quod quia Baptismus aquae conformat passioni Christi sacramentali repraesentatione, et Baptismus sanguinis realiter, ideo quantum ad sacramentalia, Baptismus aquae excedit, ut quantum ad impressionem characteris ; sed quantum ad ea quae sunt res, excedit Baptismus sanguinis, quia et gratia in Baptismo sanguinis magis augetur habenti, et non habenti amplior datur. Efficacior quoque et fructuosior remissio peccatorum in Baptismo sanguinis condonatur, quia secundis maculis non inquinatur, ut asserit Damascenus. Hinc Augustinus de comparatione horum ait Baptismatum : Baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore ; ille post professionem adspergitur aqua, hic sanguine ; ille per impositionem manus pontificis recipit Spiritum Sanctum, hic templum efficitur Spiritus Sancti. Unde et pueris qui occiduntur pro Christo, in eorum occisione infunditur gratia.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in tertia parte, quaestione sexagesima sexta :

Convenienter (ait) distinguuntur tria Baptismata, utpote, aquae seu fluminis, et flaminis seu poenitentiae, et sanguinis, ut tangit Glossa super illud ad Hebraeos, Baptismatum doctrinae. Baptismus namque aquae efficaciam habet a Christi passione, cui homo per Baptismum conformatur, et ulterius ac principaliter a Spiritu Sancto tanquam a prima causa. Et quamvis effectus a prima causa dependeat, causa tamen excedit effectum, nec dependet ab ipso. Ideo praeter Baptismum aquae potest quis consequi sacramenti effectum ex passione Christi, in quantum quis ei conformatur patiendo pro ipso. Unde in Apocalypsi legitur : Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Eadem etiam ratione potest quis consequi per virtutem Spiritus Sancti effectum Baptismi, non solum sine Baptismo aquae, sed et sine Baptismate sanguinis, in quantum cor alicuius per Spiritum Sanctum movetur ad credendum diligendumque Deum, et ad poenitendum salubriter ; unde vocatur Baptismus poenitentiae, iuxta illud Isaiae : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion spiritu iudicii et ardoris. Hinc uterque Baptismus iste supplet vicem Baptismatis aquae. Unde Augustinus libro quarto de Unico Baptismo parvulorum, disseruit : Baptismi vicem quandoque implere passionem, non leve documentum assumit Cyprianus de latrone cui dictum est non baptizato, Hodie mecum in paradiso eris ; quod et fidem conversionemque cordis posse invenio, si ad celebrandum Baptismi mysterium, in angustiis temporum succurri non potest.

 

Praeterea effusio sanguinis pro Christo, et operatio Spiritus Sancti interior, dicuntur Baptismata, in quantum efficiunt effectum Baptismatis aquae. Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi et a Spiritu Sancto. Quae duae causas operantur in quolibet horum trium Baptismatnm, excellentissime tamen in Baptismo sanguinis. Nam passio Christi operatur in Baptismo aquas per quamdam figuralem repraesentationem ; in Baptismo autem flaminis seu poenitentias, per quamdam affectionem ; sed in Baptismo sanguinis, per operis imitationem. Consimiliter, virtus Spiritus Sancti operatur in Baptismo aquas seu fluminis per latentem virtutem ; in Baptismo poenitentias, per cordis commotionem ; in Baptismo autem sanguinis, per potissimum dilectionis et affectionis fervorem, iuxta illud Ioannis : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hinc nec effusio sanguinis pro Christo rationem habet efficaciamque Baptismi, nisi ex caritate procedat, iuxta illud Apostoli : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quo constat, quod Baptismus sanguinis includit Baptismum flaminis, non econtra. Idcirco perfectior comprobatur et praeeminentiam habet Baptismus sanguinis, non solum ex parte passionis dominicae, sed item ex parte Spiritus Sancti.

Haec in Summa.

 

In quibus pro maxima parte continentur scripta Petri et Richardi de ista materia, qui nihilo minus dicunt Baptismata ista ita comparari ad invicem, quod quantum ad aliquid, unum est eminentius alio ; et quantum ad aliquid, econtrario.

Bonaventura quoque fatetur, quod habent se sicut excedentia et excessa. Nam et Baptismus aquae generalior est, et pluribus servit, atque characterem imprimit, quod nulli convenit aliorum Baptismatum. Nihilo minus Bonaventurae videtur, quod absolute loquendo, sanguinis Baptismus sit potior : quod verum reor, et Thomae consonat ac Alberto.

Insuper ait Bonaventura, quod Baptismus sanguinis non est proprie sacramentum, quia nec institutum est a Deo ad repraesentandum quid sacrum ex similitudine, etc.

 

 

QUAESTIO VII

 

Septimo quaeritur, An Iudaeorum ac aliorum infidelium filii ac filiae baptizandi sint invitis parentibus.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia si infideles pueros suos vellent submergere, aut alias crudeliter trucidare, essent prohibendi, piumque esset pueris subvenire, a temporali eos interitu trahendo : multo plus a mortis aeternae periculo sunt eruendi, invitis parentibus, quos constat ipsos suae infidelitati velle innectere.

Secundo, infidelium proles est Dei Patris, quantum ad animam, magis quam parentum carnalium : pium ergo et iustum est, eos Patri spirituum per Baptismatis gratiam consecrare.

Tertio, infideles, praesertim Iudaei, iuste subduntur christianis principibus ; filii autem servorum sunt in potestate dominorum suorum parentum : ergo principes christiani licite poterunt filios Iudaeorum eis subditorum facere baptizari.

 

Sed contra est, quod in Toletano habetur concilio : De Iudaeis praecepit synodus sancta, nemini deinceps ad credendum vim inferre. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae.

 

Ad istud Thomas in secunda secundae, decima quaestione, respondet :

Maximam auctoritatem habet consuetudo Ecclesiae, quae semper est aemulanda. Nam et catholicorum dicta doctorum ab Ecclesia auctoritatem suscipiunt, propter quod mullo maior est auctoritas Ecclesiae quam Hieronymi aut Augustini. Nunquam autem consuetudo Ecclesiae fuit, ut pueri Iudaeorum invitis parentibus baptizarentur, cum tamen praeteritis temporibus fuerint reges et imperatores christiani multum religiosi, quibus valde familiares fuerunt sancti episcopi, ut Constantino Sylvester, Theodosio Ambrosius, qui istud non omisissent facere aut impetrare ab ipsis principibus, si licuisset. Ideo periculosum esset istud nunc recenter inducere, quod pueri tales sic baptizarentur. Primo, propter periculum fidei, quam pueri tales postea forsan de facili desererent inductione parentum, cognito quod taliter ad Baptismum venissent. Secundo, quoniam hoc repugnaret naturali iustitiae, qua proles debet esse sub cura parentum usque ad usum rationis : unde ius paternae potestatis non est parentibus auferendum.

Haec loco praetacto.

 

Praeterea in tertia parte, quaestione sexagesima octava :

Pueri (ait) infidelium aut habent usum rationis, aut non habent. Si habent, tunc quantum ad ea quae sunt iuris divini vel naturalis, incipiunt esse suae potestatis : ideo propria voluntate, invitis parentibus, possunt Baptismum suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Si autem usum rationis nondum sortiti sunt, de naturali iure sunt sub potestate et cura parentum, nec ipsis invitis sunt baptizandi.

Ad obiecta ergo dicendum, quod nec a morte corporali est aliquis eruendus contra ordinem iuris civilis. Ideo in derogationem iuris naturalis non est proles potestati et curae parentum subtrahenda ante liberi arbitrii usum.

Haec idem ibi.

 

Concordat Richardus infra in quaestionibus sextae distinctionis, et addit :

Non est consuetudo in Ecclesia Dei, nec esse debet, ut parvuli Iudaeorum et paganorum invitis parentibus baptizentur, quoniam baptizati aut restituerentur suis parentibus, et sic tempore suo averterent eos a fide, aut male tractarent ; vel non restituerentur parentibus, et sic esset periculum quod interficerent parvulos suos, ne fierent christiani. Verumtamen alii sunt qui dicunt, quod si esset consuetudo Ecclesiae, quod parvuli illi baptizati nutrirentur de facultatibus Ecclesiae, nec restituerentur parentibus, tunc bonum esset eos invitis parentibus baptizare, ac baptizatos supremo Domino consecrare ; sed consuetudo Ecclesiae non est talis.

Haec Richardus.

 

His concordat Durandus quantum ad id quod dictum est de pueris Iudaeorum adultae aetatis. De pueris vero nondum ratione utentibus, refert tres esse opiniones. Una est, quod principes christiani possunt licite ac meritorie auferre pueros Iudaeorum qui in suis exsistunt dominiis, et eos Baptismo offerre invitis parentibus : ad quod inducunt rationes ad hoc introductas ; et item quoniam principes christiani possunt filios illos in terrenam redigere servitutem, ergo multo plus in servitutem divinam. Dicit quoque opinio ista, quod pueri tales suscipiunt verum Baptismum. Secunda opinio est, quod istud omnino illicitum sit propter motiva praehabita. Et quamvis pueri tales de facto taliter baptizentur, non tamen accipiunt verum Baptisma, quoniam ad suscipiendum Baptismum ad minus requiritur intentio directa vel interpretativa. Interpretativa autem parvulorum illorum voluntas videtur esse voluntas parentum : unde et olim in lege naturae in fide salvabantur parentum. Tertia opinio est, quod non liceat parvulos tales baptizare invitis parentibus ; tamen si fiat, vere sunt baptizati, quemadmodum etiam si filii Christianorum parentum, invitis ipsis parentibus baptizentur, baptizati vere sunt.

Haec Durandus, qui se fatetur secundae opinioni potius consentire, quantum ad id quod dicit illicitum esse pueros illos baptizari contra voluntatem parentum ; attamen dubitare se perhibet de hoc, an pueri illi in casu illo veraciter baptizentur. Quocirca sciendum, quod secunda illa opinio est quam sequitur Thomas, quantum ad hoc in quo et Durandus concordat. Sed non puto id fuisse de mente B. Thomae, quod parvuli tales non baptizentur in casu huiusmodi : imo videtur sensisse contrarium, dicendo, quod periculosum esset pueros illos sic baptizare, propter periculum fidei, utpote quoniam pueri sic baptizati, facili occasione forsan desererent, inductione suorum parentum, fidem susceptam. In quibus verbis videtur sentire, quod si baptizentur, fidem recipiant, et eadem ratione cetera dona ac virtutes quae in Baptismate infunduntur.

 

Insuper Scotus circa haec scribit :

De parvulis Iudaeorum et infidelium aliorum dicitur, quod non sint baptizandi invitis parentibus, quia aut redderentur parentibus baptizati, et tunc subverterentur ; aut non redderentur parentibus, et sic fieret istis iniuria, quia dum parvuli sunt, parentes habent ius super eos. Verum haec ratio etsi concludat de privata persona, non tamen videtur concludere de principe cui subiecti sunt illi in regimine reipublicae. Huic breviter dico, quod si princeps hoc faceret cum cautela bona, ita ut parentes non praecognoscerent hoc futurum, ne pueros ipsos occiderent, baptizatos quoque faceret religiose educari, bonum esset. Imo quod plus est, crederem religiose fieri, si princeps etiam ipsos parentes incredulos minis atque terroribus cogeret ad Baptismum : quod probari videtur, quia simile commendat concilium Toletanum, factum tempore religiosissimi principis Assebuci, etc.

Haec Scotus.

 

Qui de his plura conscribit, in quibus quidquid sit de veritate principalis quaesiti, videtur sibi ipsi contrarius. Siquidem paulo ante in hac ipsa distinctione asseruit Deus, qui dixit per Sapientem, Fili, praebe cor tuum mihi, non vult aliquem omnino invitum adscribi familiae suae. Assumens autem Baptismum adscribitur per hoc familiae Christi. Insuper theologi et iuristae concorditer dicunt, quod hi qui nunquam fuerunt in fide, non sunt cogendi ad fidem. Unde dum Constantinus imperator conversus et baptizatus, volebat Romanos ad fidem compellere, S. Sylvester persuasit ei oppositum. Iacobus quoque Legenda apostolus dixit : Non est nostrae disciplinae, quemquam ad fidem compellere. Praeterea, quod Scotus allegat pro sua opinione ex Toletano concilio, militat contra ipsum, quia ibidem sic legitur : Praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, etc., ut supra. Quo constat, quod etsi ante hoc exstitit factum, synodus illa prohibuit hoc fieri ultra.

 

Itaque in hac re consentio responsioni Thomae, non tamen propter eius motiva, quoniam non videntur concludere. Cum enim omne ius naturale ac divinum ab aeterna et increata lege ac sapientia supergloriosissimi Creatoris profluxerit, et sit quaedam expressio, directio ac determinatio eius, constat quod nullum ius naturale seu divinum aut positivum obliget et adstringat, nisi in quantum manet sub regula, tenore ac ordine iuris divini et increati. Cum ergo ex iure increato parentibus sit concessum, ut auctoritatem, curam et dispositionem habeant super sobolem suam, praesertim ante usum liberi arbitrii, ad hoc ut salubriter provideant, dirigant et gubernent eamdem secundum dictamen et exigentiam iuris increati ; dum certum est quod parentes hac auctoritate et potestate totaliter abutantur, et sobolem suam secum aeternae aversioni a Deo ac condemnationi involvere quaerant, non est ipsis in hoc deferendum. Nec fit eis iniuria, si habens auctoritatem subtrahat eorum abusui, perversitati, infidelitati filios eorum ac filias, quatenus salubriter educentur : quemadmodum etiam praelato superiori licitum est praelato inferiori prorsus perverso, scandaloso, subversionem suorum quaerenti, resistere et ipsum deponere, ac subditos periclitantes idoneo praelato committere. Denique, sicut in ultima distinctione libri secundi circa finem, copiose et evidenter monstratum est, in coordinatione potestatum potestas inferior non obligat in his quae sunt contra superioris potestatis imperium et censuram. Ad istud quoque probandum valet ratio, in huius quaestionis principio posita.

 

Hinc quantum ad principale, consentio Thomae, ob alia tamen motiva, potissime quantum ad Iudaeos, de quibus Omnipotens in sua providentia statuit, ut usque in finem mundi in suis remaneant posteris, quatenus praedestinati ex ipsis, tempore desuper praestituto nascantur, convertantur, martyrizentur, ac aliis modis salubriter consummentur. Ob alias quoque utilitates vult Deus ut inter Christianos vivere permittantur suosque ritus saltem in parte exercere. Unde et Christus protestatur in Psalmo : Deus ostendit mihi super inimicos meos, Ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.

Quod si obiciatur, ob hoc non oportere tam multos Iudaeos manere incredulos ; dicendum, quod nobis incertum est, quos et ex quibus velit producere Deus. Imo, quoniam (teste Apostolo) omnia propter electos, puto quod nec alios incredulos, nec reprobos Christianos superbonus et supersapiens Deus taliter continuaret et multiplicaret, originalis peccati purgationem, nisi quidam, imo multi et quasi innumerabiles electi essent nascituri ex eis, sive ob alia bona quae elicit Deus ex malis. Nihilo minus pium videtur, ut si principes christiani prosternant in bello incredulos, et terras eorum iure praelii adipiscantur, parvulos eorumdem faciant baptizari, et inter fideles corporaliter ac spiritualiter enutriri.

Postremo primum illud Thomae motivum, quod scilicet maximam auctoritatem habet consuetudo Ecclesiae, rationabilis persuasio esse videtur. Infra demum habebitur, quod infideles qui nunquam christiani fuerunt, non sint ad Baptismum cogendi.

 

Praeterea, adhuc aliqua circa istam distinctionem quaeruntur, videlicet utrum sanctificati in utero essent baptizandi ; et item, utrum iam iusti et virtuosi baptizandi exsistant.

Et videtur quod non, cum Baptismus contra originale ordinetur peccatum, a quo illi iam purgati sunt. Cumque in caritate et fide formata consistant, non videtur eis aliquid plus necessarium ad salutem,

 

Ad ista respondetur ab aliquibus infra. Sed responsio breviter stat in isto, quod propter generalitatem divini praecepti sint baptizandi, et hoc prodest eis ad gratiae ac virtutum profectum, et ad obedientiae commendationem. Et quamvis non indigeant propter remedium, id est propter originalis peccati purgationem, cuius remedium est Baptismus, indigent tamen propter praecepti impletionem : quia Baptismus ex consequenti et secundario ordinatur etiam ad fidelium ab infidelibus distinctionem, et ad gratiae incrementum. Et quamvis quis esset in caritate, tamen nisi in isto obtemperaret, per suam inobedientiam amitteret caritatem.

 

Quaeritur quoque de infantulo exposito de quo ignoratur an sit baptizatus, an sit baptizandus. Ad quod concorditer respondetur, quod nisi per inquisitionem possit agnosci quod sit baptizatus, sit sub conditione baptizandus, dicendo : Si baptizatus non es, ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Consimilia quaedam rara quaeruntur, quae infra forsan quaerentur.