Distinctio XIV — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XIV
SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAEDECIMAE
Completo tractata de tribus sacramentis quae pertinent ad bonnm obtinendum (per Baptismum namque gratia prima primo acquiritur, cum Baptismus sit regeneratio spiritualis ; per Confirmationem augetur, per Eucharistiam perficitur), nunc agit de quarto sacramento, id est de Poenitentia, per quam gratiarum obstacula removentur, et mens ad omnem gratiam suscipiendam disponitur : imo sine hoc sacramento nullus adultae aetatis, vitio inquinatus, quodcumque aliud sacramentum salubriter potest percipere. Primo ergo ostendit Magister huius sacramenti necessitatem et utilitatem ; deinde dividit eam in poenitentiam interiorem et exteriorem, et quid sit poenitentia ipsa definit. Quocirca ostendit quorumdam errorem, dicentium Poenitentiam iterari non posse, quemadmodum nec Baptismum. Inducit quoque motiva ipsorum, et verba Sanctorum intricata exponit. Quocirca tractat de poenitentia perfectorum, de poenitentia quoque solenni, et quare non iteratur.
QUAESTIO PRIMA
Hic quteritur primo, Utrum poenitentia sit sacramentum, et quid sit poenitentia.
Videtur quod non, quia sicut praehabitum est, sacramentum est visibile elementum, atque sensibile aliquid ; poenitentia autem est virtus vel actus virtutis. Virtus autem, secundum Augustinum, est bona qualitas seu habitus mentis, et ita est invisibilis res, similiter actus eius.
Rursus, sacramenta consistunt in rebus et verbis certis praefixis, desuper institutis. Quod non videtur in poenitentia posse dici, quoniam nullibi in Scriptura canonica legitur forma eius expressa.
Insuper apparet quod non sit virtus, sed potius passio animae, utpote dolor seu poenitudo animi de malo.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto :
Quemadmodum in Eucharistiae sacramento sunt quatuor, videlicet forma panis, forma vini, quae duo, sunt sacramentum et non res ; tertium vero est corpus Christi verum, quod est res et sacramentum ; quartum est corpus Christi mysticum, quod est res et non sacramentum : ita in sacramento Poenilentiae sunt quatuor, utpote confessio, contritio, satisfactio, remissio culpae. Inter quae, confessio et satisfactio sunt sacramenta et non res ; suntque sacramenta interioris contritionis et remissionis peccati, imo et ultimo ac principaliter remissionis peccati, quoniam propter illam obtinendam confitemur et satisfacimus. Porro contritio est sacramentum et res : significat enim remissionem peccati et efficit eam ; res autem est respectu confessionis et satisfactionis. Itaque confessio ista exterior et satisfactio sunt extrinsecum aliquid, et efficiunt quod figurant, videlicet remissionem peccati ; non tamen efficiunt omne quod figurant, quoniam non efficiunt id quod primo figurant, puta contritionem. Nec est necesse quod sacramentum novae legis efficiat omnifarie quod designat : sicut in sacramento Eucharistiae, forma panis non efficit simpliciter corpus Christi, sed panem convertit in illud, et efficit mysticum corpus, id est mysticam spiritualemve unitatem in ipsis fidelibus.
Nec verum, quod semper unius non sit nisi unum signum : nam idem potest significari per plura, ut patuit supra. Unde dicimus, quod confessio exterior et satisfactio sunt unum sacramentum extrinsecum : quemadmodum forma panis et forma vini sunt unum sacramentum in Sacramento altaris, quia utrumque convenit in hoc quod constat ex pluribus partibus mundis et puris. Similiter confessio exterior, in quantum est puniens per erubescentiam et satisfactionem, et satisfactio, in quantum est puniens per realem afflictionem forinsecus, sunt idem sacramentum, id est sacrum signum interioris contritionis et remissionis peccati, quia secundum idem significant illas : quia qui punit se, quodammodo conterit atque annihilat se.
Haec Antisiodorensis.
Praeterea Thomas :
Sacramentum, inquit, importat sanctitatem active per modum hominibus congruentem, ut scilicet adiungatur significatio sanctificationis invisibilis per visibilia signa. Hinc ubicumque fit sanctificatio significata per sensibilia signa, ibi est sacramentum : et ita est hic. Quemadmodum autem in corporalibus medicinis quaedam consistunt in sola passione vel receptione curati, ut sectio vulneris, vel appositio emplastri ; quaedam in actu laborantis, ut curationes : ita in sacramentis quaedam non requirunt actum eius qui sanctificatur, quantum ad substantiam sacramenti, nisi per accidens, ut removens prohibens, ut in Baptismo et Confirmatione ; quaedam vero requirunt essentialiter et per se actum eius qui suscipit sacramentum, tanquam ad essentiam sacramenti pertinentem, ut in Poenitentia et Matrimonio. In illis itaque sacramentis quae sine actu nostro complentur, est materia quae designat et causat, quasi medicina exterius apposita. In illis vero sacramentis quae actum nostrum requirunt, non est talis materia ; sed ipsi actus apparentes hoc agunt quod in aliis materia. Cum autem sacramentum dicitur esse materiale elementum, sumitur materiale elementum multum extense pro omni sensibili, sive sit corporalis materia, sive sensibilis actus. Ipsi quoque exteriores actus in hoc sacramento sunt loco rei, et verba absolutionis sunt forma huius sacramenti. Non tamen requiritur hic determinatio tanta verborum sicut in Eucharistia et Baptismo, quoniam non est hic materia verbo vitae sanctificanda sicut in illis.
Sed quaeri potest, cur divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia de hoc sacramento non tractat. Dicendum, quod intentio eius in libro illo non fuit tradere sacramentorum notitiam : imo de aliquibus ibi tractat quae non sunt sacramenta, ut sunt institutiones seu consummationes monasticae atque exsequiae ; sed intendit ibi determinare, quod exteriores ritus significant actus spirituales. Cumque in Poenitentia et Matrimonio non sit ritus certus determinatus, cum non habeat materiam sicut alia sacramenta, ideo non determinat de eisdem.
Porro dum quaeritur, an poenitentia sit virtus ; dicendum, quod in poenitentia homo se habet tanquam recipiens et ut agens. Recipit namque a Deo veniam et reconciliationem ; et secundum hoc habet poenitentia rationem sacramenti. Ex parte vero actus, sunt de ipso diversae opiniones. Una, quod solum sit actus virtutis, non virtus. Quod stare non valet, quia cum actus virtutis non sint in dormiente, dormiens non posset dici poenitens. Alii ergo dixerunt, quod ex hac parte poenitentia sit virtus : non proprie, sed extense loquendo, prout omne laudabile virtus vocatur, quamvis sit passio. Sed nec hoc verum est, quia secundum Philosophum sexto Ethicorum, principale in virtute est electio : unde omnis habitus qui facit rectam electionem, virtus proprie appellatur. Idcirco, cum actus poenitentiae non causetur tantum ex passione, sed magis ex electione, etiam si nulla sit passio, constat quod proprie virtus sit.
Verumtamen poenitentia non secundum idem est virtus et sacramentum ; sed in quantum poenitens per poenitentiam recipit gratiam vulnus peccati sui curantem, poenitentia ipsa est sacramentum ; in quantum vero poenitens per habitum infusum ordinatur ad actum rectum, sic poenitentia est virtus. Nec ipsa realiter idem est quod gratia gratificans proprie dicta, quamvis extenso nomine gratia nuncupetur : quia suo modo iustificat, sicut et gratia.
Quaeritur quoque, an poenitere sit actus specialis virtutis. Et respondendum, quod quidam dixerunt, quod poenitere non sit actus specialis virtutis. Sed hoc esse non potest, quoniam aliquid est de ratione poenitentiae, prout nunc de ea loquimur, quod non est de ratione virtutis communiter sumptae, videlicet satisfacere pro peccato commisso.
Hinc alii dicunt, quod est virtus specialis, et specificatur ex hoc quod detestatur peccatum a se commissum. Verum hoc non potest specificare virtutem : quia cum virtus sit quid peccato contrarium, maxime repugnat eidem, prout est in eodem subiecto. Unde hoc est omni virtuti commune, quod repellit peccatum a suo subiecto.
Ideo alii dicunt, quod specificatur per hoc quod peccatum suum sub spe veniae detestatur. Quod stare non valet, quoniam nulla virtus sortitur speciem ex hoc quod a virtute alia imperatur. Quod autem dicitur, spe veniae, non aliud dicit nisi imperium spei. Idcirco ex hoc non haberet rationem specialis virtutis : sicut nec actus castitatis ex hoc quod a caritate imperatur, suscipit rationem specialis virtutis.
Hinc aliter est dicendum, videlicet, quod poenitentia accipit specialem rationem obiecti ex hoc quod respicit peccatum ut expiabile per actum pcenitentis : sicque actus poenitentia non est absolute detestari peccatum, sed detestari illud cum expurgatione eius quantum ad culpam et quantum ad poenam. Hoc etenim nulla alia virtus facit.
Cum ergo obicitur, quod poenitentia expellit omne peccatum, ergo est virtus generalis ; dicendum, quod omnis virtus expellit peccatum sibi oppositum, formaliter quantum ad actum primum, qui est informare subiectum. Actus vero secundus in virtutibus aliis, qui est operatio, non ordinatur principaliter ad expellendum peccatum, sicut est in poenitentia. Hinc poenitentia non formaliter, sed quasi effective excludit peccatum. Habet namque peccatum expellendum pro materia, et operatur circa illud, ut expellatur : ideo non opponitur formaliter omni peccato, sed impoenitentiae tantum. Unde et quamvis poenitentia habeat actum circa materiam omnium vitiorum, et per consequens omnium quoque virtutum ; tamen considerat specialem rationem obiecti, in materia circa quam operatur : quemadmodum magnanimitas habet quodammodo pro materia et obiecto operationes omnium aliarum virtutum sub ratione magni, quia in omni virtute operatur magnifice, ut dicitur quarto Ethicorum. Ideo, sicut magnanimitas virtus est specialis, ita et poenitentia.
Circa hoc quaeritur, cur philosophi de virtute hac poenitentiae non sunt locuti. Dicendum quod ideo, quia peccati remissio seu expiatio spectat ad providentiam Dei de rebus actibusque humanis, in quantum culpa offenditur, et poenitentia placatur. Philosophi autem non consideraverunt virtutes in actibus humanis dirigentes, prout ordinantur ad providentiam Dei, sed ad bonum humanum. Verum ex similitudine ad virtutes de quibus locuti sunt, possumus et virtutem istam accipere. Quemadmodum enim alicuius virtutis est, ut homo placet eum quem offendit ; ita et huius virtutis est, ut Deum, quem offendimus, poenitendo placare conemur.
Ex his constat, quod poenitentia non sit theologica virtus. Talis equidem virtus habet Deum pro obiecto et fine ; poenitentia autem pro obiecto habet peccatum, quod expiare intendit.
Quocirca sciendum, quod virtutes infusae se tripliciter habent ad Deum. Nam aliquae habent Deum pro obiecto et fine, ut theologicae ; quaedam vero non pro obiecto in quod transeant actus earum, sed pro proximo fine : ut patet de latria, quae aliquas protestationes servitutis quasi materiam habet, quas ordinat immediate in Deum : et tales virtutes theologicis propinquissimae sunt. Unde et actus carum theologicis virtutibus attribuuntur, tanquam proximis imperantibus, iuxta quod asserit Augustinus : Deus fide, spe, caritateque colitur. Quaedam autem non habent Deum pro obiecto, neque pro fine proximo, sed ultimo : sicut temperantia, quae habet passiones pro materia, et quietem animi pro proximo fine, quem ordinat ultra ad Deum. Poenitentia vero, quamvis non habeat Deum pro obiecto, attamen habet eum pro proximo fine : quia ad hoc contra peccata sua movetur, ut Deo reconcilietur : propter quod actus eius,qui est peccata expellere seu iustificare, quandoque fidei, interdum caritati adscribitur.
Praeterea si quaeratur, ad quam virtutem cardinalem poenitentia reducatur ; dicendum, quod ad iustitiam. Verumtamen cum iustitia sit quaedam aequalitas, ideo non potest esse perfecta iustitiae ratio ubi non est adaequatio vera, sed aliquis iustitiae modus : quemadmodum quinto Ethicorum ait Philosophus, quod domini ad servum non est simpliciter iustum, sed iustum dominativum. Cumque inter Deum et hominem sit distantia maxima, non potest esse iustitia proprie dicta hominis ad Deum, sed aliquis iustitiae modus quasi per similitudinem. Homo quippe efficitur debitor alteri homini dupliciter. Primo, per id quod sibi ab illo est datum, sicut in communicationibus voluntariis, puta in emptionibus et venditionibus. Secundo, per id quod ei subtraxit, ut in communicationibus involuntariis, sicut sunt furtum, percussio. Similiter homo fit debitor Deo. Primo, per beneficia ab ipso recepta : et sic reddit debitum ei, ipsum colendo per latriam. Secundo, per hoc quod in Deum peccavit : et sic reddit ei debitum per poenitentiam. Hinc sicut religio seu latria ponitur a Tullio pars iustitiae, non quasi species, sed ut pars potentialis, in quantum quemdam iustitiae modum participat ; ita et poenitentia pars iustitiae perhibetur.
Differt quoque poenitentia a patientia, quoniam poenitentiae est, ferre difficilia sponte assumpta ; patientiae vero, aequanimiter sustinere difficilia aliunde illata.
Insuper, circa descriptiones poenitentiae in littera datas, sciendum quod poenitentia et iustitia vindicativa sunt aliquo modo circa idem, videlicet circa punitionem offensae ; sed differunt in duobus. Primo, quoniam vindicativa proprie est in iudice poenam infligente, quam reus patitur quandoque invite ; poenitentia vero est in reo poenam voluntarie sustinente pro suo peccato. Secundo, quoniam vindicativa respicit offensam communiter ; sed poenitentia respicit proprie Dei offensam. Unde oportet quod poenitentia consistat in emendatione offensae sponte assumpta, et tali qualis competit Deo. Quemadmodum autem in hominibus, qui vident ea quae foris : parent, fit offensae recompensatio per aliqua exteriora ; ita Deo, qui intuetur cor, oportet recompensationem fieri in cordis affectu. Fit quoque bene recompensatio praecedentis offensae exterius, modis duobus. Primo, per hoc quod quis exterius poenam subit pro offensa quam fecit. Secundo, per hoc quod cavet in futurum ab offensa alterius. Quae duo oportet hominem Deo exhibere in corde per poenitentiam pro peccatis : primo, per dolorem cordis pro malis quae fecit ; secundo, per propositum abstinendi ab illis de cetero. Et haec duo tangit descriptio Gregorii atque Ambrosii, cum dicitur : Poenitentia est, praeterita mala deflere, et deflenda iterum non committere ; quamvis non ponantur sub forma definitionis. Propter quod Magister ad formam ea reducens, ponit tria, utpote : genus, cum ait, Poenitentia est virtus ; et dolorem de malis praeteritis, addens, Qua commissa mala deplangimus ; propositum quoque futurae emendationis, subiungens, Cum emendationis proposito. Et ad idem pertinent ceterae definitiones.
Si autem obiciatur, quod stultum est dolere de eo quod non potest non esse, sed praeteritum non potest non esse praeteritum ; dicendum, quod quamvis peccatum exsistat praeteritum quantum ad actum, manet tamen quantum ad effectum reatus aut maculae seu divinae offensae : et ita de eo tanquam de malo praesenti est dolor.
Haec Thomas in Scripto.
His addit in tertia parte, quaestione octogesima quinta :
Dolor seu tristitia dupliciter sumitur. Primo, ut est passio appetitus sensitivi : sicque poenitentia non est virtus, sed passio. Secundo, prout consistit in voluntate, et ita est cum quadam electione, quae cum fuerit cum recta ratione, necessario est actus virtutis : quoniam virtus est habitus electivus secundum rectam rationem, ut secundo dicitur Ethicorum ; docetque ratio, de Dei offensa maxime esse dolendum. Denique, cum species habituum distinguantur secundum species actuum, ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, necesse est ponere specialem virtutem. Cumque in ipsa poenitentia sit huiusmodi actus, videlicet operari ad destructionem peccati praeteriti, in quantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis ; constat quod specialis sit virtus.
Haec in Summa.
Concordat Petrus in omnibus.
Richardus quoque, et addit :
Poenitentia quadrupliciter sumitur. Primo, pro remedio contra mortale peccatum per sacerdotes administrando : et ita est sacramentum, non virtus. Secundo, pro habitu habilitante hominem ad poenitendum sub circumstantiis debitis : et ita est virtus. Tertio, pro actu huius virtutis. Quarto, pro dolore sensibili pro peccatis : et ita est passio appetitus sensitivi, et auget, fovet ac promovet poenitentiae actum, dum eum praecedit ; cum autem sequitur, ostendit eumdem.
Insuper virtus dicitur generalis tripliciter. Primo essentialiter, utpote indeterminate accepta, quae pradicatur de omni virtute. Secundo causaliter, et sic caritas est virtus generalis in quantum complet, movet ac format universas virtutes. Tertio dispositive, et sic poenitentia dicitur virtus generalis, quia per eam disponitur homo ad omnium susceptionem virtutum.
Dicuntque aliqui, quod obiectum poenitentiae est peccatum in quantum Dei offensivum. Quibus obicitur,quod sicut caritatis est Deum diligere, ita et eius offensam odire. Idcirco videtur dicendum, quod poenitentiae obiectum est proprium actuale peccatum, sub ratione qua est divinae legis transgressio vindicabitis et expiabilis per actum poenitentis. Hinc quoque dicendum, quod poenitentia est species specialissima : quia sub hac ratione formali respicit omne peccatum actuale mortale.
Haec Richardus.
In cuius verbis videtur obscurum quod ait, obiectum poenitentiae esse peccatum mortale actuale, quanquam S. Thomas et alii quidam hoc dicant. Non enim minus poenitendum est de peccato mortali omissionis quam commissionis.
Obscurum quoque apparet quod in praehabitis Thomas verbis habetur, quod philosophi non sint locuti de virtutibus nisi prout ordinantur in bonum humanum, non prout ordinantur ad providentiam Dei. Meliores namque philosophorum, praesertim Plato atque Platonici, apertissime posuerunt animam hominis immortalem, et per virtutes posse ad felicitatem pertingere, hortabanturque suos auditores a vitiis ad virtutes redire. De quibus super Ioannem asserit Augustinus : Fuerunt philosophi de virtutibus subtilia multa dicentes, definientes, distinguentes, dividentes, ratiocinationes acutissimas concludentes ; qui etiam hominibus dicere ausi fuerunt : Nostram sectam sequamini, si beate vivere vultis. Nec dubium quin Plato in Phaedone loquatur de virtutibus prout ordinantur ac ordinant ad beatitudinem. Aliqui tamen philosophi providentiam Dei circa actus humanos immortalitatemque animae negaverunt : de quibus verificari potest quod asserit Thomas.
Porro Albertus sequitur opinionem dicentium, quod poenitentia non est proprie virtus, sed communiter et extense loquendo ; et quod sit illo modo virtus generalis, quantum ad materiam circa quam versatur, quia de omnibus est peccatis. Nihilo minus sub speciali ratione, ut dictum est, et quantum ad hoc, potest dici virtus specialis.
Praeterea Bonaventura sequitur positionem ex Thoma inductam, et addit :
Poenitentia est expulsiva peccati actualis, quod est macula animam deformans, atque ad malum inclinans seu a bono dehabilitans, et naturam etiam vulnerans : quam culpam perpetravit quis per actum voluntatis cum delectatione et libidine. Cumque delere culpam ut deformantem, sit gratiae reformantis ; delere vero culpam ut dehabilitantem, sit virtutis habilitantis ; et delere eamdem ut vulnerantem, sit sacramenti curantis : ideo poenitentia recte vocatur gratia, virtus et sacramentum.
Concordant Argentinensis, Durandus, et alii plures.
At vero Scotus :
Videndum, inquit, quid manet in peccatore, transeunte actu peccati, a quo nominatur peccator : quia si reale nil maneret in eo, non oporteret quaerere quid sit delendum in eo, imo esset similis ei qui non peccavit. Itaque advertendum, quod est duplex iustitia : habitualis, videlicet caritas et gratia ; et actualis, scilicet rectitudo nata inesse actui elicito. Nam actus natus est elici conformiter regulae suae, in qua conformitate consistit rectitudo. Cumque opposita aeque multipliciter dicantur, erit et duplex iniustitia : habitualis videlicet, puta privatio gratiae in eo cui debet inesse ; et actualis, utpote privatio rectitudinis istius in actu cui deberet inesse. Sed licet post actum extrinsecum transeuntem manet quaedam iniustitia habitualis, non tamen ab illa sola dicitur quis peccator : alioqui qui commisisset duo millia peccata mortalia, et qui unum solum, essent aeque peccatores, quia in quolibet peccato mortali gratia aufertur totaliter. Dicitur ergo, quod in anima quae peccavit, manet reatus culpae, qui est quaedam obligatio ad poenam debitam illi culpae ; estque obligatio illa quaedam realis relatio, non fundata super actum culpae, sed super essentiam animae, non tamen nisi praevia culpa actuali.
Haec Scotus.
Qui ultimum istud reprobat consequenter, et tenet, illud remanens non esse nisi rationis relationem, quam et asserit esse ordinationem peccatoris ad poenam : quae ordinatio est inconveniens naturae ipsius, ideo macula nominatur ; quae etiam dicitur reatus, in quantum est obligatio ad poenam formaliter. Verumtamen potius dicendum censetur, quod macula illa sit privatio nitoris gratiae ac virtutum bonorumque actuum, debiti inesse. Circa istud quod ab aliis clare exprimitur, facit tantam involutionem et agitationem, ut nil aliud videatur nisi obscuratio veritatis.
QUAESTIO II
Consequenter quaeritur : De origine, ordine et subiecto poenitentiae, hoc est : an timore concipiatur ; et utrum sit prima virtus ; atque in qua potentia subiective locetur, imo et in quibus personis consistat, an scilicet in solis viatoribus, et utrum in omnibus illis.
Videtur autem quod non concipiatur timore primo, cum sit virtus infusa, et per consequens nullo actu, studio aut conatu humano acquisita.
Item nonnulli convertuntur ac poenitent desiderio vitae aeternae, aut naturali Dei amore ; quidam ex praeventione divina dulci ac gratiosa.
Insuper non videtur quod poenitentia sit prima virtutum ac fundamentum earum, sicut probabitur.
Ad haec Bonaventura respondet :
Origo virtutis poenitentiae effectiva, est Deus, qui eam sicut et ceteras virtutes infusas per creationem donavit. Origo vero dispositiva a nobis est : quoniam qui creavit nos sine nobis, non iustificat nos sine nobis. Dispositio vero procedit hoc ordine. Primo necesse est Dei bonitatem iustitiamque cognoscere, cui omne displicet malum culpae, et qui inde offenditur, nec relinquit id impunitum ; se quoque quaedam fecisse quae illius displicent aequitati, quod est cognitio propriae culpae, atque ex hoc agnoscit homo se divino iudicio obligatum ad poenam. Necesse est etiam misericordiam Dei cognoscere, qua paratus est redeunti ac poenitenti ignoscere. Et ita ex prima illa notitia gignitur timor ; ex secunda spes veniae ; et ex illis voluntas revertendi per poenitentiam ad ipsum, et castigandi se, satisfaciendique ei per gemitum et alias poenas ; et faciendo quod in se est, ad iustificationem disponit se.
Hinc poenitentia potius dicitur timore concipi quam generari : quia generare est effectivi principii, sed concipere receptivi. Magis etiam dicitur poenitentia concipi timore quam amore, quia peccator nondum habet amorem Dei, sed sui : qui amor nunquam generat poenitentiam, nisi quando timet. Unde, quamdiu sic amat et credit, non fugit peccatum : ideo non concipitur fide, quoniam ante timorem non est poenitentiae seminarium, quod est a culpa cessare. Hinc item magis concipitur timore quam spe : timor etenim concipit, spes promovet. Ex quibus patet, quod concipitur timore servili. Nec hoc inconveniens est, quia conceptio ista non est per productionem in esse, sed per dispositionem praefatam.
Praeterea, si quaeratur de ordine poenitentiae, hoc est, an sit prima virtus ; dicendum, quod prius dupliciter dicitur. Primo secundum substantiam, secundo penes usum. Secundum substantiam omnes virtutes sunt simul ; secundum usum vero est distinguendum : quia aut loquimur secundum imaginis informationem, et sic fides est prima ; aut secundum regressum et reparationem, sicque poenitentiae actus est primus, quoniam immediatior est. Nam etsi simul stet motus liberi arbitrii cum contritione (qui motus a multis dicitur fidei motus), gratia tamen adveniens per modum reparantis et expellentis culpam, immediate respicit poenitentiae motum seu actum. Quemadmodum enim gratia ordine naturae prius expellit peccatum, quam habilitet et coaptet ad bonum : ita necesse est ut homo ex parte sui in iustificatione sua primo adspernetur culpam, quam dirigatur in opus bonum. Hinc constat qualiter intelligendum sit quod super illud Matthaei, Poenitentiam agite, asserit Glossa : Prima virtus est, per poenitentiam punire peccatum. Imo, per praeinductam distinctionem solvuntur faciliter quae pro utraque parte introducuntur.
Amplius, de subiecto poenitentiae diversae exstant opiniones. Una, quod poenitentia circuit omnes animae vires, quoniam omnia deflet et expellit peccata. Cumque pro omnibus culpis delendis deflet, et ad fletum perfectum concurrant omnium motus virtutum, et ad expulsionem vitiorum habitus cunctarum virtutum ; dixerunt poenitentiam in omnibus viribus esse instar generalis iustitiae. Ad quod probandum, allegant Glossam super illud Isaiae : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Interlinealis exponit, plangendo ; et Glossa ait : Quemadmodum cithara compositum sonum non emittit, si una chorda fuerit rupta ; sic spiritualis venter Prophetae, si una virtutum chorda defuerit, dulce melos non resonabit. Ergo et poenitentiae luctum oportet per omnes vires diffundi. Satisfacit namque poenitens orando, quantum ad rationalem ; ieiunando, quantum ad concupiscibilem ; seque affligendo, quantum ad irascibilem. Sed cum iuxta praehabita, poenitentia sit specialis virtus ac habitus, oportet quod sit in una speciali potentia subiective.
Hinc alii dicunt, quod sit in libero arbitrio, quod dicunt distinctam potentiam a ratione et voluntate ac eis superiorem, ut super secundum est recitatum, ac improbatum.
Ideo alii dicunt, quod poenitentia sit in vi rationali, quia reducitur ad iustitiam, quam dicunt esse in ratione. Iustitiae quippe est reddere unicuique quod suum est : quod proprie est rationis, cum sit actus iudicialis, et ratio in regno animae iudex sit : in qua etiam ratione ponitur prudentia sicut dux et consiliarius. Unde iustitia quae est virtus cardinalis, dicitur omnes vires animae circuire ; et aliquos habitus continet qui ad affectivam pertinere videntur, ut poenitentiam et obedientiam. Hinc poenitentia quoque, quamvis in una sit vi, multas tamen circuire perhibetur, estque in rationali tanquam regitiva ipsius concupiscibilis et irascibilis. Sed rationabile non videtur, quod poenitentia, quae sonat affectum, cum sit dolor, ponatur in rationali. Habitus quoque virtutis non est ponendus circa potentiam imperantem, sed elicientem : nam in eliciendo est difficultas. Unde actus seu motus virtutis non dicitur proprie esse nisi potentiae elicientis, sicut pugnare pro bono communi, est proprie fortitudinis actus, quamvis caritas imperet eum.
Hinc alia positio est, quod poenitentia sit in irascibili, id est, in superiori vi affectiva, quae est voluntas, quemadmodum spes et caritas : quia hae omnes dicunt affectiones, et poenitentia respicit arduum, atque insurgit contra malum culpae, tanquam odiens, persequens ac puniens illud. Huic positioni consentio.
Si vero obicias, quomodo potest poenitentia esse in irascibili, cum sit species iustitiae, quae est in rationali ; dicendum, quod iustitia est in tribus viribus, ut dicit Glossa Genesis secundo. Et si instes, quomodo potest unus habitus esse in viribus tribus ; dico, quod iustitia cardinalis est habitus, non sicut particularis conclusio, sed sicut una totalis scientia quae continet multos habitus scientiales particulares. Sic et iustitia continet obedientiam, humilitatem, poenitentiam, largitatem ac veritatem ; et secundum hos habitus potest iustitia in diversis viribus collocari. Nam veritas est in rationali, largitas in concupiscibili, poenitentia et humilitas in irascibili. Attamen omnes uniuntur in hac ratione communi, quae est unicuique reddere quod suum est. Cum autem auctoritas aliqua dicit, quod poenitentia est in ratione ; dicendum, quod ratio dupliciter sumitur, scilicet : proprie, pro speciali potentia, quae etiam dicitur intellectus ; et communiter, pro tota parte hominis superiori, quae rationem et voluntatem includit.
Haec Bonaventura.
Qui in quaestionibus circa litteram addit :
Quaero, quomodo poenitentia nuncupatur secunda tabula post naufragium. Si enim est secunda tabula post Baptismum, ergo erit secundum sacramentum. Et cur dicitur tabula ? Quid item naufragium ? Et dicendum, quod mare est mundus iste, iuxta illud Psalmi, Hoc mare magnum. Navis vero in qua et per quam transit homo super undas maris huius, est gratia Spiritus Sancti, vel Ecclesia glutino caritatis coniuncta, secundum illud Proverbii : Facta est quasi navis institoris. Naufragium fuit corruptio nostra in Adam, in qua omnes posteri eius iactati sunt super undas saeculi huius per concupiscentiam et per poenam. Ab hoc naufragio liberatur homo primitus per Baptismum, qui restituit innocentiam gratiamque amissam : idcirco vocatur et est tabula prima. Cumque quamplures gratiam deserant baptismalem, nec per Baptismum denuo possunt reparari, indigent rursus tabula alia, quae est poenitentia : in qua cuncta lavantur, et homo spiritualiter renovatur. Utrumque demum tabula nominatur : quoniam sustinet ac sustentat viatorem ne periclitetur per culpam, nec vitiis, tentationibus, inquietudinibus saeculi obruatur. Non tamen ponit hominem ita in tuto sicut erat in innocentiae statu. Per naufragium quoque quidam intelligunt casum in quodeumque mortale peccatum. Cumque duplex sit mortale peccatum, utpote, originale et actuale ; contra originale est Baptismus, contra actuale poenitentia. Prior tamen expositio melior est.
Haec Bonaventura.
In quibus quod ait de subiecto et multiplicitate iustitiae, non apparet : quia iustitiae subiectum videtur esse voluntas, et ipsa est simplex specialisque habitus, unum simplex habens subiectum, ut declaratum est plenius super secundum et tertium.
Circa haec loquitur Thomas :
Virtutem poenitentiae Deus nobis infundit ; dispositio vero aliqua ex parte nostri procedit, sicque originem quamdam habet in nobis. Verum cum actus humani non ex necessitate, sed ex libero procedant arbitrio ; non potest ex parte nostri assignari causa aliqua ex qua actus nostri semper procedant, sed ex qua ut in pluribus : quod contingit propter indispositionem et variationem exsistentem in nobis, quae tamen necessario non inclinat. Hinc omnes sermones morales intelligendi sunt ut in pluribus, ut primo Ethicorum habetur. Cumque secundum Damascenum, poenitentia sit revocatio a peccatis, oportet originem eius accipere secundum dispositionem exsistentis in peccato, qui non habet gustum spiritualiter sanum ut ex dulcedine divinae bonitatis a vitiis retrahatur : imo habet affectum inordinato sui ipsius amore infectum ; idcirco per poenas, quae suae naturae ac voluntati contrariantur, retrahitur. Hinc ut in pluribus, poenitentia in eis ex timore habet initium, quamvis in aliquibus ex quodam inchoetur amore.
Porro dum quaeritur, an poenitentia sit prima virtutum ; dicendum, quod virtutes omnes pariter infunduntur quantum ad habitus ; sed quod una dicitur prior altera, intelligendum est quantum ad ordinem in earum actibus consideratum. Cumque per actus virtutum homo tendat in Deum, oportet ordinem actuum considerari secundum ea quae sunt in motu. Motum vero voluntatis praecedit cognitio, quia ut fertur tertio de Anima, appetibile imaginatum aut intellectum, movet appetitum ; similiter aestimatio possibilitatis, quia electio, quae est principalis motus virtutis, non est de impossibili aestimato. Motus autem appetitus in duobus consistit, puta, in fuga mali et prosecutione boni : quae duo diversimode ordinantur. Quandoque enim aliquis fugit malum propter desiderium boni, aliquando econverso : et hic motus frequentius est in conversione peccatoris ad Deum per poenitentiam. Hinc actum poenitentiae praecedit fidei actus, quia accedentem ad Deum oportet credere. Motus quoque spei coniunctus est motui timoris, quia ex motu spei habetur aestimatio de possibilitate veniae consequendae : ideo ait Gregorius, quod poenitens movetur inter timorem et spem. Deinde ut iu pluribus, sequitur poenitentiae motus ; deinde motio seu actio caritatis et aliarum virtutum per ordinem. Quandoque etiam motio amoris praecedit poenitentiae motum ; sed ille amor non est caritas, quia amissa caritas non recuperatur nisi per contritionem de culpis praeteritis, quae contritio est poenitentiae actus. Itaque poenitentia prior est caritate et virtutibus eam sequentibus, atque posterior fide et spe. Verumtamen fides et spes non habent rationem perfectae virtutis, nisi per caritatem sint informatae, et secundum hoc poenitentiam sequuntur. Sicque poenitentia aliquo modo prima est inter omnes virtutes.
Ex quibus patet responsio, si quaeratur utrum poenitentia sit fundamentum virtutum. Respondendum est enim, quod fundamentum in spiritualibus dicitur ad similitudinem fundamenti in corporalibus, quod duas habet proprietates : unam, quod est prima pars aedificii ; secundam, quod ipso totum aedificium sustentatur. Hinc in spiritualibus aliquid dicitur fundamentum, vel ratione prioritatis, vel ratione conservationis sustentationisque aliorum, aut etiam ratione utriusque. Prioritas quoque dupliciter potest attendi. Primo, quantum ad spiritualium disciplinam : sicque quae primo discenda sunt in Christiana religione, fundamenta vocantur. Secundo, quantum ad vitam spiritualem : et sic fides dicitur fundamentum simpliciter primum ; timor autein et poenitentia, in genere pertinentium ad affectum, quantum ad fugam mali ; caritas vero, quantum ad prosecutionem boni. Sed ratione sustentationis, in prosperis humilitas dicitur fundamentum, in adversis autem fortitudo. Timor quoque et poenitentia in recedendo a malo, diversimode sunt fundamenta : quoniam timor est primum in toto genere, quod est recedere a malo ; poenitentia autem quantum ad speciem istam, quae est ratio recedendi a malo commisso. Hinc et timor praecedit poenitentiam, sicut principia generis priora sunt principiis speciei.
Praeterea cum dicitur, quod poenitentia est secunda post naufragium tabula, est locutio metaphorica. Qui enim navigant prospero itinere mare, prima tabula sustentantur, utpote integra navi. Passi autem naufragium, pertingunt ad portum auxilio alicuius tabulae navis fractae. Et haec secunda tabula nuncupatur, etiam post naufragium : non quod sit secunda post naufragium, sed quia ipsa exsistens post naufragium, est secunda a tabula quae erat ante naufragium. Unde consuetudo Hieronymi est, ut patet eius dicta legenti, ut omne illud quod praestat remedium post periculum aliquod, vocet secundam tabulam post naufragium. Cumque gratia baptismalis, per quam in Ecclesia collocamur, prima tabula ante naufragium appelletur, passis quodeumque naufragium per mortale peccatum, atque a gratia innocentiae cadentibus, non restat remedium nisi poenitentia : idcirco poenitentia secunda tabula dicitur.
Haec Thomas in Scripto.
De subiecto autem poenitentiae recitat opiniones quae ex Bonaventura iam recitatae sunt, et improbat, et concordat responsioni Bonaventurae in hoc tam hic quam in tertia parte, quaestione octogesima quinta. Attamen, sicut patet ex tactis iam, hoc quod poenitentia dicitur secunda tabula post naufragium, aliter Thomas, aliter Bonaventura exponit ; et utraque expositio bona est, ac suos habet sequaces.
Scripta Petri de his in dictis Thomae includuntur, et consonant eis.
Richardus vero :
In eadem (inquit) potentia est habitus, in qua est principalis actus ipsius. Actus autem poenitentiae est in voluntate. Etenim actus eius praecipuus, est proprium peccatum suum punire in quantum est contra iustitiam legis divinae, et expiabile per actus poenitentis. Sed in peccati punitione principale, est efficax displicentia culpae. Displicentia autem est actus exsistens in voluntate.
Haec Richardus.
Qui etiam sciscitatur, an poenitentia sit nobis ex acquisitione, hoc est, an sit virtus acquisita. Ad quod breviter respondetur, quod sicut ponuntur in nobis aliae virtutes morales infusae, et aliae acquisitae, ita et poenitentia.
Item quaerit, an aliquando formetur (id est, caritate perficiatur) actus poenitendi non elicitus ab aliquo poenitentiae habitu. Respondet :
Ad hoc aliqui dicunt quod non, ita quod primus poenitentiae actus, quo quis primo poenitet imminente mortis articulo, nunquam formatur ; sed tali infunditur poenitentiae habitus, quo de novo salubriter poenitet. Haec autem opinio nec auctoritate nec ratione probatur : ideo magis videtur contrarium.
Haec Richardus.
Quibus obici potest, quod iuxta praehabita, virtus poenitentiae simul cum caritate ac aliis virtutibus infunditur, ita quod caritas poenitentiam illam habitualem non praecedit duratione.
Praeterea Albertus praehabitis pro maxima parte concordans, respondendo ad id, in qua vi animae sit poenitentia, aliquid asserit speciale :
Aliqui (inquiens) dicunt potentiam animae esse subiectum virtutum ac vitiorum ; quod tamen non est verum, nec subtili ratione prolatum. Impossibile enim est, aliquid esse subiectum non habens proprietatem materiae : ideo anima est subiectum omnium quae sunt in anima secundum id quod est, non secundum id quo est. Attamen verum est, quod cum anima perficiatur formis atque habitibus quae sunt in ea, perficitur quodammodo quoad hanc et quoad illam potentiam : et hoc forsitan dicere volunt, dicendo quod haec vel illa virtus est in ista vel illa potentia. Dico ergo sine praeiudicio, quod poenitentia est in irascibili, cum sit vindicta puniens in se propriam culpam.
Haec Albertus.
De cuius verbis oritur admiratio, cum ipsemet toties fateatur diversas virtutes in diversis esse potentiis animae ; sicut et hoc loco, postquam asseruit virtutum subiectum non esse vim animae, protinus addit poenitentiam esse in irascibili, quam frequenter perhibet vim animae esse. Denique iuxta eum, inter essentiam animae et operationem ipsius media est potentia, per quam et a qua procedit actio mediante virtute seu habitu ; et habitus ipse determinat, aptat, expeditamque reddit potentiam ad agendum. Hinc communiter atque concorditer dicunt doctores, quod fides est in intellectu, sapientia quoque, scientia, prudentia et ars ; spes vero, caritas, timor ut est donum, in voluntate. nec cogit persuasio illa : nam et in potentiis animae est aliquid materialis proprietatis, cum ab essentia animae fluere ac dependere dicantur, perficique indigeant, et quidam effectus consistant.
De poenitentia composuit dominus Guillelmus Parisiensis episcopus tractatum specialem, devotionalem ac multum subtilem :
Secunda (inquiens) tabula post naufragium, qua post reparationem et liberationem rursum mersi eripimur, est poenitentia, in tantum salubris et necessaria, ut sine ea Baptismus liberare non valeat adultos qui praeter originale passi sunt naufragium mortalis peccati. Poenitentia vero sine Baptismo potest salvare adultum, dummodo non adsit contemptus Baptismatis. Videtur autem poenitentia quasi poenae tentio dicta, propter amissam innocentiam, seu quasi tentio amissae innocentiae. Poenitens quippe amissam innocentiam quasi tenet, dum voluntate atque proposito eam tenet, dum eam desiderio toto insequitur, toto dolore revocat, toto studio totisque viribus recuperare conatur. Est ergo voluntate ac proposito in statu innocentiae, quam peccando amisit, nondum actu : imo iam quasi habet eam, habendo plenam et integram voluntatem habendi eam. Nempe maximum omnium quibus innocentia tenetur, est bona voluntas ; minimum vero est opus, quod Deus modicum reputat et computat, ubi perfecta voluntas adfuerit. Poenitens autem veraciter, vellet se nunquam peccasse ; sed quia non peccasse impossibilitas perhibetur, vellet innocentiam tenere, nec valet : ideo totus dolet de amissione, totus ardet in recuperatione, totum quod potest paratus est facere, ut eam rehabeat. Itaque vere poenitens, qui nomine et re poenitens est, tantam sortem ac partem gratiae iam accepit, ut ab omni debito quo praecedente lapsu se obligavit, se absolvere merito sufficiat. Quasi ergo aestimationem omnium amissorum in ipsa compunctionis gratia recipit ac sortitur.
Insuper poenitentia recte etymologizatur ac dicitur quasi tentio poenae, id est poenalis afflictionis, cum sit quasi carcer et mors veteris hominis, et punitio sui ipsius pro peccatis. Est namque poenitentia quasi crux atque patibulum hominis veteris : poenitentem etenim dolor compunctionis urget interius, et labor satisfactionis premit exterius. Est quoque poenitentia iudicium propriae condemnationis, quo reus accusat et diiudicat semetipsum ; et terminatio aegritudinis interioris, redditio rationis, computus, ac reconciliatio ab offensis, nativitas spiritualis parturitionis, resurrectio ex mortuis, ortus surgentis aurorae de tenebris, abiectio Aegyptiae servitutis, computrescente iugo a facie olei ; contritio, annihilatio, et in pulverem redactio veteris hominis, feriente desuper pilo doloris ac malleo indignationis contra se ipsum ae propriam perversitatem ; eductio item de conclusione et carcere, restitutio sedis gratia ; thronique gloriae ; contra culpam triumphus, atque victoria salutaris. Denique auctoritatem ita iudicandi et puniendi se ipsum sortitus est homo a Creatore, eo ipso quo ab illo constitutus est dotatus arbitrio, rationisque particeps et naturali lege imbutus : potissime quia et lege divina instructus, qua edocetur de sui conditoris iniuriis et offensis summe incomparabiliterque dolere, ac toto conatu satisfacere illi, et recuperare amicitiam ac gratiam eius et de cetero vitare omnem inhonorationem ipsius.
Haec Guillelmus.
Qui in praefato tractatu et in suo Sacramentali de his loquitur copiose, prout opportuuis tangetur locis.
QUAESTIO III
Et quia iam tactum est de subiecto poenitentia, quaritur plenius, In quibus naturis et personis locum habuerit aut habeat poenitentia ista seu poenitentiae virtus.
Si enim virtutes connexae sunt, nec una sine alia valeat haberi, videtur quod in comprehensoribus, et in Christo gloriosaque Virgine, atque in innocentibus seu parvulis baptizatis poenitentia habeat locum.
Ad hoc Thomas respondet :
Habitus medius est inter actum et potentiam. Et quia remoto priori, removetur posterius, non econtra ; idcirco remota potentia ad actum, removetur et habitus, non autem remoto actu. Et quia subtractio materiae tollit actum, propter hoc quod actus non potest esse sine materia in quam transit ; ideo habitus virtutis competit alicui cui non suppetit materia, propter hoc quod suppetere potest, et ita in actum transire : quemadmodum pauper homo habere potest habitum seu virtutem magnificentiae, quamvis non habeat actum, quoniam potest habere magnitudinem divitiarum, quae sunt materia magnificentiae. Ideo, cum innocentes in statu innocentiae non habeant peccata, quae sunt materia poenitentiae, sed possint habere ; actus poenitentiae in eis esse non potest, sed habitus : et hoc si gratiam habeant, in qua omnes virtutes infunduntur.
Porro dum quaeritur, an poenitentia sit in Beatis ; dicendum, quod virtutes cardinales manent in patria secundum actus quos habent in suo ultimo fine, ut super tertium dictum est. Cumque poenitentiae virtus sit pars iustitiae, quae est virtus cardinalis ; idcirco quicumque habet virtutem poenitentiae in hac vita, perseveranter habebit eam in regno caelesti, non tamen secundum eumdem actum quem nunc habet, sed actus poenitentiae erit ibi gratias agere Deo pro misericordia dimittente peccata.
Postremo, cum in angelis sanctis peccatum non fuerit nec esse possit, constat in ipsis non esse virtutem poenitentiae, nec actum eiusdem, similiter nec in anima Christi. In daemonibus vero et ceteris condemnatis, cum sint obstinati in malis, non potest esse poenitentia ut est virtus, sed ut est passio, utpote dolor et quaedam tristitia de propria culpa, secundum quod est eis tantae miseria causa. Et quamvis in spiritibus non sit dolor ut est passio partis sensitivae ; tamen in eis est aliquid simile, videlicet motus voluntatis detestans et contristans seu dolens. Unde in libro Sapientia legitur de damnatis : Gementes intra se, poenitentiam agentes.
Verum his obici potest, quia in Vitaspatrum quidam Patrum fertur dixisse : Abraliam poenitebit quod non plura operatus est bona, cum viderit gloriam Beatorum. Dicendum, quod voluntas Beatorum in patria est omnino conformis voluntati divina. Unde sicut Deus voluntate antecedente vult omnia esse bona, non autem voluntate consequente, ita etiam est de Beatis. Et talis voluntas antecedens improprie poenitentia appellatur a sancto illo Patre.
Haec Thomas in Scripto.
Concordant Bonaventura et Petrus.
Porro Thomas de Argentina ab his partim dissentiens, ait quod parvulo in Baptismo infunditur poenitentia virtus, dato quod nunquam peccet, nec in futurum possit peccare. Doctores quoque communiter fatentur, quod virtus poenitentia nunquam fuit in Christo ; et tamen hic dicunt, quod manet in animabus beatis ad ornamentum. Ex quibus sequitur necessario, quod aliquod anima ornamentum desit anima Christi : quod inconveniens esse videtur. Hinc salvo meliori iudicio, videtur dicendum, quod actus magis proprius poenitentia est inclinare animam ad faciendum emendam Deo pro relaxanda offensa. Ad quem actum aliquis potest se habere dupliciter. Primo absolute, sicut qui peccavit aut peccat ; et iste non convenit innocenti nec Christo. Alio modo sub conditione, taliter cogitando : Si quocumque modo Deum offenderem, mox emendarem, et ex corde protinus poenitentem. Hoc modo actus poenitentiae debet esse in quolibet iusto quamvis innocente, tam viatore quam comprehensore. Hinc poenitentia non solum quantum ad ornatum, sed etiam quantum ad huiuscemodi actum, videtur esse in Christo non minus quam in quocumque alio iusto ac innocente.
Haec Argentinensis.
Verum in his scripta S. Thomas multo rationabiliora esse videntur. Nempe cum habitus ordinetur ad actum, non est rationabile ponere habitum ubi impossibile est eius consistere actum. Condilionalis quoque nil ponit ; et talis voluntas non est nisi valde incompleta velleitas, nec ad eam requiritur poenitentiae virtus, sed sufficit caritas et illuminatio mentis. Denique aliquid spectat ad ornatum et perfectionem in uno, quod non pertineret ad perfectionem et ornatum in alio, sed ad grandem imperfectionem : sicut in homine esse discursivum, atque quotidie in scientiis virtutibusque proficere, quod in angelis esset imperfectionis. Imo in eodem homine aliquid est perfectionis et ornamenti in uno ipsius statu, quod in alio eius statu imperfectionis exsisteret in eodem : sicut esse fortem in fide et spe, est perfectionis et decoris in via, non in patria. Sic quamvis poenitentiae virtutem habere, sit ornamentum in Beatis qui aliquando potuerunt peccare, non tamen in Christo secundum assumptam naturam, secundum quam fuit confirmatus in bono et comprehensor, quantum ad superiorem animae portionem, a primo incarnationis instanti. Eadem etiam ratione qua probatur in Christo poenitentia esse, sequeretur quod in ipso sint fides et spes, praesertim cum hae virtutes sint poenitentia digniores, unde et magis ornant.
Richardus quoque sanctum sequens Doctorem :
Ad istam (inquit) quaestionem aliqui dicunt, Beatorum aliqui nunquam peccaverunt, sed transgredi potuerunt : qui si peccassent, peccatum eorum potuisset remitti, ut sunt animae beatae innocentium si diu mansissent in corpore. Alii nunquam peccaverunt, sed potuerunt pcecare, et si peccassent, veniam consequi nequivissent, ut sunt angeli sancti. Alii peccare potuerunt et peccaverunt : ut qui in hae vita finaliter pceniluerunt. In primis est habitus poenitentiae. Nam quamvis in eis non habuit actum, potuit tamen habere. Habitus namque infusus non praesupponit actum neque includit, sed praesupponit in subiecto suo possibilitatem ad actum possibilem elici per illum eumdem habitum in numero, vel per alium speciei eiusdem. In tertiis quoque est habitus poenitentiae, quia in eis potuit habere suum actum et habuit : imo adhuc habet non actum illum qui est de peccato dolere, sed qui est gaudere de remissione peccati et se velle nunquam peccasse si esset possibile. In mediis vero non est poenitentiae virtus, quoniam nunquam potuisset in eis suum actum habere, quia poenitere non potuissent. Unde nec poenitentia fuit in Christo. Habitus enim praesupponit esse vel fuisse, in illo in quo est, possibilitatem ad suum actum. In exsistentibus vero in purgatorio est poenitentia quantum ad actum et habitum : dolent etenim de suis peccatis, et aliquo modo gaudent de remissione peccati.
Haec Richardus.
Ex quibus etiam patet, quod in statu innocentiae fuit poenitentia habitualis in primis parentibus.
QUAESTIO IV
Quaeritur quoque, Utrum poenitentia debeat usque in finem vitae continuari, an gaudio interrumpi, et an valeat iterari.
In hac quaestione tria tanguntur. Primum est, an poenitentiam oporteat usque in finem durare. Videtur quod imo. Primo, omne tempus vitae praesentis indultum est nobis ut poenitentiam in eo agamus, ut sancti Patres testantur. Secundo, peccatum in quantum est contra Deum maiestatis ac sanctitatis immensae, est enormitatis quodammodo infinitae : ergo per totum tempus vitae nostrae, etiam si mille annis viveremus, debemus inde dolere et illud deflere.
Secundum quod quaestio tangit, est utrum poenitentia sit gaudio interrumpenda. Videtur quod sic, quia afflictus indiget vicissim consolatione. Et quia de omni actu virtuoso gaudendum est, ipsique actui meritorio delectatio est annexa ; videtur quod de ipso actu poenitentiali gaudendum sit, et delectandum in ipso.
Tertium est, an poenitentia possit iterari. Et apparet quod non, quia de ratione poenitentiae est praeterita mala deflere, et deflenda non committere. Quaedam etiam peccata irremissibilia nominantur. Sed et primo Regum habetur : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro peccato illius ?
Ad haec respondet Albertus :
Absque ambiguitate pessima est haeresis, dicere poenitentiam non posse excidere nec iterari, sicut Magister in littera bene declarat. Nec fundamentum aut ratio est verae poenitentiae, de cetero non peccare, sed habere propositum firmum amplius non peccandi. Et ita poenitentia quodammodo est infinita, non duratione, sed cordis intentione : quoniam detestatur peccatum in perpetuum, in quantum intendit illud nunquam reiterare. Hinc si quis patiatur recidivum, non sequitur quod non fuerat ante veraciter poenitens ; nec impossibile est eum iterum poenitentiam iterare, cum totum tempus vitae praesentis sit tempus merendi et demerendi.
Et si obiciatur illud Apostoli ad Hebraeos, Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam bonum verbum Dei, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam ; respondendum, quod aliud est renovari ad poenitentiam, et aliud iterum poenitere. Renovari enim ad poenitentiam, est denuo baptizari in remissionem peccatorum : quod non potest contingere. Sed iterum poenitere, est manente charactere baptismali, rursus de peccato dolere cum emendationis proposito.
Si autem instetur, quia Baptismus non potest iterari, imo iniuriam ei infert qui repetit illum, ut patuit : ergo nec poenitentia, praesertim cum utrumque a Christi passione efficaciam sortiatur ; dicendum, quod non est simile, propter tria. Primo, quia Baptismus immediate trahit vim suam a Christi passione tantummodo : ideo sicut passio Christi non iteratur, sic nec Baptismus. Poenitentia autem supponit aliquid in nostra voluntate, quae mutabilis iterabilisque consistit, cuius dolor est poenitentia. Secundo, quia Baptismus characterem imprimit, ut patuit supra : idcirco si iteraretur, essent in eodem duo characteres baptismales. Tertio, quia Baptismus est contra originale peccatum, quod non iteratur ; poenitentia vero contra actuale, quod iteratur quotidie.
Haec Albertus.
Consonat Thomas :
Opinio, inquiens, quae dicit hominem a poenitentia vera non posse excidere, falsa est, et similis errori dicentium, quod caritas semel habita, non possit amitti. Quod reprobatum est super tertium : quoniam caritas non aufert libero arbitrio flexibilitatem in statu viae. Similiter quod futurum est, non est de integritate atque essentia virtutis nunc exsistentis et actualiter inhaerentis, nisi secundum quod illud futurum est praesens in apprehensione ac voluntate. Habitus quippe cum sit naturae permanentis, totam suae essentiae perfectionem habet in instanti, quae et tota simul in unum actum potest effluere. Hinc potest esse poenitentia vera, quamvis ab ea per recidivum quis excidat. Quemadmodum autem offensa quamdam habet infinitatem, ita et actus contritionis, in quantum procedit ex gratia et actuali motione Spiritus Sancti, efficaciamque sortitur ex virtute et merito Christi.
Porro dum quaeritur, an dolorem poenitentiae oporteat gaudio interrumpi : dicendum, quod gaudium et tristitia secundum genus contraria sunt ; non tamen quodlibet gaudium cuilibet tristitiae opponitur, sed tristitiae de eodem. Si autem de contrariis sunt vel de diversis, unum potest esse causa alterius, vel materiale ad ipsum. Qui etenim de alicuius praesentia gaudet, sequens est ut de eius absentia contristetur. Similiter, quando de aliquo contristari est nobis utile seu decens, ipsa tristitia potest esse materia gaudii. Si ergo gaudium et tristitia directe contraria accipiantur, non possunt simul esse in eodem secundum idem. Si vero sint de contrariis vel diversis, possunt esse simul quantum ad causam suam : quoniam potest simul inesse voluntas de uno, et voluntas de alio ; et similiter, si unum sit ratio alterius. Verum quantum ad sensum (qui requiritur in utroque, quoniam gaudium non est sine perceptione convenientis, neque tristitia sine perceptione nocivi) impossibile est utrumque simul inesse intense : quia dum anima circa unum intense occupatur, ab alio retrahitur. Sed imperfecte possunt simul inesse, ita tamen quod unum sit modo perfectius, et aliud postmodum. Dolor autem qui est in poenitentia, est de peccato commisso : ideo simul cum hoc non potest esse gaudium de eodem. Sed potest esse gaudium de spe veniae quam poenitens concipit per dolorem ; et item de hoc ipso, quod habendo dolorem pro suis peccatis, facit quod debet. Ideo detestatio peccati commissi, quae est causa doloris, et voluntas detestandi, quae causa est gaudii, simul sunt : nam volens detestatur. Cumque unum sit ratio seu causa alterius, anima ad utrumque simul potest converti, in quantum ex utroque fit quodammodo unum. Cum autem ex duobus fit unum, unum est quasi materiale, aliud ut formale : ideo anima convertitur ad unum per prius, et ad aliud per posterius. Idcirco utrumque non potest simul esse secundum rationem suam completam, sed nunc unum, nunc alterum. Dum quippe plene convertitur ad spem veniae, tunc principaliter concipitur gaudium, et dolor de peccato ex consequenti. Quando vero principaliter convertitur ad peccatum commissum, tunc est econtrario.
Haec Thomas in Scripto.
De tertio scribit sicut Albertus.
Praeterea Bonaventura :
Causa (ait) deceptionis dicentium non posse hominem a vera poenitentia cadere, fuit quia non attenderunt quid designet hoc nomen, vera, cum dicitur vera poenitentia seu caritas vera. Quamvis enim « unum » dicat indivisionem principiorum entis, et « verum » dicat indivisionem entis ab esse seu ab actu absoluto (attamen prout natum est notum fieri apud intellectum), et « bonum » indivisionem dicat ab actu ut in finem relato ; dum tamen verum reflectitur super bonum, dicendo, vera virtus, utrumque potest importari, et utroque accipi modo. Itaque veritas poenitentiae dupliciter sumitur, quemadmodum et uniuscuiusque virtutis. Nam primo dicitur virtus vera, quae habet verum opus virtutis, vel nata est habere de se : et haec veritas est de virtutis essentia. Secundo dicitur virtus vera, quae perducit in finem : et haec veritas non est essentialis virtuti, sed solum dicit virtutis statum seu contiuuationem. Itaque poenitentia dicitur vera primo modo, si sit dolor de culpa cum efficaci emendationis proposito, quamvis non perseveret usque in finem ; sed secundo modo dicitur vera, quando perducit ad ultimum finem.
Postremo crudelissimus ac pessimus error est, dicere quod poenitentia nequeat iterari, claudens viscera misericordiae Dei, et homines faciens desperare, ae pene universos a salute secludens. Unde per Ezechielem Dominus protestatur : Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius.
Haec Bonaventura.
Concordat Richardus, et addit :
Poenitentia accipi potest ut virtus, et ut sacramentum ; et de peccato remisso per poenitentiam quae est virtus seu actus virtutis, tenetur homo poenitentiam quae est sacramentum recipere, si potest. Si autem homo non habeat coniecturam probabilem de remissione sui peccati, et quando ex deliberatione cogitat de suis peccatis, tunc ea detestari tenetur. Non enim servat fideliter recuperatum divinae amicitiae foedus, cui actu non displicet id quod inter Deum et ipsum causa inimicitiae fuit, quando de illo actualiter cogitat atque deliberat. Et quoniam homo quamdui est in hac vita, potest facere quod in se est, potest gratiam recuperare. Homini autem hoc facienti, Deus gratiam et poenitentiam mox infundit.
Haec Richardus.
QUAESTIO V
Nunc quaeritur, An debeat esse aliqua solennis poenitentia, et de ritu illius, atque an possit reiterari.
Videtur quod nulla debeat poenitentia solennis seu publica confitenti imponi. Hoc enim esset eius peccatum manifestare, et alios perterrere et a confessione avertere.
Omnia quoque quae in foro conscientioso inter confessorem confitentemque fiunt, debent esse secreta. Non ergo publica poenitentia est iniungenda.
Ad haec Thomas :
Aliqua (inquit) poenitentia debet esse publica et solennis, propter quatuor. Primo, ut publicum peccatum publicam habeat medicinam. Secundo, quoniam maxima confusione etiam in hoc mundo est dignus qui gravissimum facit scelus. Tertio, ut sit aliis ad terrorem, ne tale quid audeant perpetrare. Quarto, ut sit eis ad poenitendi exemplum, ne desperent qui gravibus detinentur excessibus. Sicque in his poena correspondet culpae, dum enormi ac publico sceleri gravis ac publica iniungitur poena. Unde patet, quod confessor in tali casu non patefaciat facinus confitentis, cum aliunde constet gravitas sui excessus in speciali, vel saltem in generali. Interdum quoque unus pro alio poenitentiam agit, et ita non sequitur quod taliter poenitens personaliter excessit enormiter. Nec istud derogat secreto fori confessionis, quoniam sicut confitens confitetur secrete, ita et poenitentia ei occulte iniungitur, quam tamen exsequi ipse potest aperte.
Dicitur autem poenitentia omnes revocare defectus, restituendo ac reducendo confitentem ad pristinam gratiam, non ad pristinam dignitatem : ideo mulieres post peractam poenitentiam de fornicatione, non velantur, quoniam virgineam non recuperant dignitatem. Similiter post publicam poenitentiam peccator non potest ad clericatum assumi ; et episcopus talem ordinans, potestate ordinandi privandus est, nisi forte necessitas exposcat Ecclesiae aut consuetudo. Tunc enim dispensative ad minores recipitur ordines, non ad ordines sacros. Primo, propter dignitatem ordinum horum. Secundo, propter recidivandi timorem. Tertio, propter scandalum evitandum in populo, quod posset oriri ex praecedentium memoria delictorum. Quarto, quoniam non haberet frontem corrigendi alios, cum eius excessus fuerit publicus.
Denique de ritu solennis poenitentiae advertendum, quod omnis poenitentia solennis est publica, non econtra. Poenitentia quippe solennis fit sic :
In capite Quadragesimae tales poenitentes praesentant se cum presbyteris suis episcopo civitatis ante fores ecclesiae, sacco induti, nudis pedibus, vultu demisso, coma deposita ; et eis in ecclesiam introductis, episcopus cum omni clero dicit septem psalmos poenitentiales. Deinde manum eis imponit, aquam benedictam spargit, cineremque eorum imponit capitibus, cilicio operit colla eorum, denuntians eis lacrimabiliter, quod sicut Adam eiectus est de paradiso, sic ipsi de ecclesia eiiciuntur ; et iubet ministris ut eos de ecclesia pellant, clero eos persequente cum responsorio isto : In sudore vultus tui. Porro in Coena Domini omni anno a suis presbyteris in ecclesiam reducuntur, et erunt ibi usque ad octavas Paschae ; ita tamen quod nec communicabunt nec pacem accipient. Sicque fiet omni anno, quamdiu aditus ecclesiae eis est interdictus. Ultima vero eorum reconciliatio reservatur episcopo, ad quem solum spectat solennis poenitentiae impositio. Potest autem imponi viris ac mulieribus, sed non clericis, propter scandalum. Talis quoque poenitentia non debet imponi nisi pro peccato quod totam commoverit urbem.
Poenitentia demum publica et non solennis, est quae in facie Ecclesiae fit, non cum solennitate praedicta, ut peregrinatio per mundum cum baculo cubitali. Potest quoque iterari atque a simplici sacerdote iniungi, imo et clerico potest imponi. Interdum tamen unum istorum pro alio ponitur, ut solennis pro publica, et econtra. Mulieri vero non deponitur coma in solenni poenitentia sicut viro, quoniam mulier gerit comam in signum subiectionis.
Denique solennis poenitentia non est iteranda. Primo, ne ex iteratione vilescat. Secundo, propter significationem, quia designat eiectionem Adae de paradiso, quae semel tantum est facta. Tertio, quoniam solennizatio ista est quasi quaedam professio poenitentiam perpetuo conservandi. Verumtamen si peccaverit denuo, non negatur ei poenitentiae locus, sed alia poenitentia ei est imponenda.
Haec Thomas in Scripto.
Concordant Petrus, Richardus aliique communiter, qui affirmant triplicem esse poenitentiam, puta : privatam seu secretam, quae communiter fit occulte, item publicam, et solennem.
QUAESTIO VI
Modo quaerendum est : De effectibus poenitentiae, qui sunt multi. Et quaeritur primo, an per poenitentiam auferantur ac dimittantur peccata.
Videtur quod non, quoniam de Antiocho rege legitur secundo Machabaeorum, quod sentiens se iusto Dei iudicio plagatum, poenituit, veniam petiit, et multa opera bona se promisit facturum, nec meruit exaudiri. De Esau quoque ait Apostolus ad Hebraeos, quod non invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.
Quaeritur quoque, au per poenitentiam dimittatur reatus, id est obligatio ad poenam pro culpa dimissa, et item reliquiae vitiorum.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto :
Dum peccator primo ad Deum convertitur, dimittit suum peccatum, proponens de cetero non peccare, et de suis dolet peccatis : quod totum aliquo modo facere potest per fidem informem, et per timorem servilem liberumque arbitrium. Cum vero facit omnino quod in se est, tunc protinus Deus quoque facit quod in ipso est, sicut ait per Zachariam prophetam : Convertimini ad me, et convertar ad vos. Et cum Deus ita se convertit ad hominem, infundit ei gratiam gratum facientem, quae expellit peccatum, et poenam aeternam mutat in temporalem. Adhuc tamen manet in poenitente vitiorum sequela, quae triplex est. Prima est, difficultas videndi spiritualiter, seu spiritualis obscuritas. Nondum enim potest tam clare videre quid sit agendum et quid non, sicut ante peccatum. Quod figuratum est in caeco a Christo illuminato, qui dixit : Video homines sicut arbores ambulantes. Secunda est, difficultas bene agendi iuxta bonum affectum. Tertia est, poena temporalis. Duo prima tollit ac pellit contritio, gratiam et eius illumiuationem ac confortationem adipiscendo, sicut ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor. Tertium aufert per modum meriti, dummodo contritio in tantum crescat ac vigeat. Praecipua vero difficultas est, auferre has vitiorum reliquias ac sequelas in his qui prava consuetudine sunt infecti, cum in Ecclesiaste dicatur : Si retusum fuerit ferrum, multo labore acuitur.
Sed argui potest, quod non requiratur contritio ad delendum obscuritatem videndi et difficultatem bene agendi : quia virtutes non solum per motum doloris contrariae sunt illi obscuritati ac difficultati, sed et per motum clarificationis ac roborationis, cum sint lumina, arma ac fortitudines animi. Respondendum, quod in poenitentia requiritur dolor. Primo, quoniam est medicina contraria causae morbi, id est libidini seu concupiscentiae, qua homo vult in creatura inordinate delectari. Secundo, quia peccatum est quaedam rubigo : idcirco multa defricatione, afflictione atque punitione oportet ipsum auferri. Unde ait Gregorius : Ferrum nostrae mentis ad subtilitatem non ducitur, nisi frequenti tribulationum asperitate elimetur.
Haec Antisiodorensis.
At vero Bonaventura :
De peccatis (inquit) dolere seu poenitentiam agere, contingit dupliciter. Primo, propter laesionem naturae, et poenam debitam pro peccato. Secundo, propter divinae maiestatis offensam atque iustitiae derogationem, cum emendationis proposito ac conatu. Primo modo potest quis poenitere ex sola natura. Nam sicut homo se naturaliter diligit, ita et naturaliter odit id per quod malum incurrit. Ideo poenitentia ista est in damnatis et in pravis hominibus. Potissime quoque erit in angelis malis, quando omnino absorpti erunt a poenis. Verum in hac poenitentia vivit et regnat mala voluntas, cum sit proprii boni amica. Propter quod Deus eam non acceptat, nec taliter poenitens veniam gratiamve meretur. Secundo modo poenitere, non est sine gratia Dei gratum faciente, aut gratis data quae in tantum disponit ad gratiam gratificantem, quod omnis sic poenitens, mox consequitur veniam et gratiam Dei. Imo, dato per impossibile quod diabolus taliter poeniteret, misericordiam sortiretur ; sed libero arbitrio nequit se vertere ad veniam postulandam. Gratiam vero taliter poenitendi Deus finaliter nulli largitur, nisi cum quo vult misericordiam facere consummatam.
Itaque Antiochus et Esau non poenituerunt secundo modo, sed primo.
Quod ait Isidorus in libro de Ordine creaturarum, quod daemones non poenituerunt, et si poenituissent, veniam non obtinuissent : intelligendum est de poenitentia primo modo accepta.
Praeterea si quaeratur, utrum poenitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam ; dicendum, quod verum est, et communis tenet positio, quod opera quae prius fuerunt viva, ac postea per culpam mortalem mortificata, restituuntur et denuo vivificautur, gratia redeunte. Unde super illud Ioelis, Reddam vobis annos quos comedit locusta, asserit Glossa : Non patitur Dominus perire ubertatem, id est meritorum fecunditatem, quam per turbationem amisistis. Denique quod quis praemio operum prius meritoriorum privatur, est quia peccando mortaliter, incapacem se fecit mercedis aeternae. Ergo cum poenitendo exhibeat se rursus capacem illius, revivificantur in ipso, non quod eodem numero redeant, sed quod reputantur ei in praemium, et acceptantur a Deo, ut prius. Dicunt quoque nonnulli, quod opera bona in caritate facta, in quantum bona sunt, a Deo sunt : ideo sunt in laudem Dei, et ipse de eis laudandus est. Et quia in unitate mystici corporis, id est in caritate Ecclesiae, facta sunt, pertinent ad mysticum corpus ; et quia ex libera et iusta voluntate hominis prodierunt, ad ipsius facientis meritum spectant. Idcirco, ipso peccante, manent in mystico corpore ; et alii electi de ipsis gaudebunt, ac Deum inde laudabunt ; sed isto per poenitentiam resurgente, ei denuo reviviscunt : sicque nunquam inania sunt.
Quaeritur quoque, an perfecta poenitentia restituat in pristinum gradum. Et respondendum, quod poenitentia nominatur perfecta dupliciter : primo, quantum ad durationem tantum ; secundo, quantum ad durationem et fervorem. Et primo modo exhibita, non restituit semper in pristinum gradum, ut si fiat ita remisse, quod faciens eam non praparat se ad gratiam tantam quantam amisit. Si vero perfecta sit secundo modo, dico quod si poenitens tam ferventer dolet de culpa, ut decet cum qui de tanto cecidit statu, credo quod per eam redit in pristinum gradum. Unde in libro Quinque responsionum, de ista poenitentia loquitur Augustinus : Poenitentia est res quadam perfecta ac optima, universos defectus revocans ad perfectum. Nam et opera Dei perfecta sunt, et ipse medicus summus, quantum in se est, sanitatem largitur perfectam.
Haec Bonaventura.
Ex quibus patet responsio ad alia quaedam quae quaerit, videlicet an necesse sit resurgere in caritate aequali aut maiori : Ad quod, ait, aliqui dicunt quod imo, quia (ut opinantur) Deus non permitteret cadere suos electos, nisi videret quod hoc eis deberet prodesse. Et addunt, quod Deus electos suos in meliori statu seu dispositione vitae ipsorum accipit de hac vita ; et item, quod opus bonum remuneratur a Deo quantum meruit radix ex qua fuit.
Sed hanc opinionem credo falsam, quia contingit perfectum cadere virum, qui tamen poenitendo resurgens, non statim perfectus est, quia nemo repente fit summus. Item minima caritas potest delere omne peccatum : non ergo oportet in caritate aequali resurgere ; sed potest aliquando in minori. Item qui in maiori exstitit caritate ante ruinam, potest remissius poenitere, et ita caritatem sortietur minorem.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas super his plenius scribens :
Poenitentia, ait, potest considerari ut sacramentum, et ut virtus. Et utroque modo aliquo modo cooperatur ad remissionem peccatorum. Nam ut est sacramentum evangelica legis, gratia datur in ea ad defectum illum sanandum contra quem est instituta, utpote ad dimissionem actualis peccati. Operatur quoque ad remissionem peccati, in quantum virtus, speciali modo prae virtutibus ceteris : quia secundum omnem virtutem formatam, ex parte habitus dimittuntur peccata, ratione gratia qua cum ea infunditur ; sed hoc est formaliter remittere. Poenitentia vero ex parte sui actus habet quod peccata per eam dimittuntur, secundum quod peccata sunt materia eius. Cum enim peccatum ex hoc remitti dicatur vel retineri, quod habet rationem offensa, id quod tollit offensam, aufert peccatum. Cumque offensa, in quantum huiusmodi, sit inaequalitas quaedam qua unus alteri detrahit quod illi debetur, actu illius virtutis peccatum dimittitur quae inaequalitalem illam ad aequalitatem reducit. Quod facit poenitentia, quae in recompensationem divina offensa spiritum contribulatum offert Deo : ideo poenitentia etiam ex parte sui actus convenit peccata auferre. Et hoc non est solum formaliter, sed etiam efficienter per poenitentiam peccata dimitti.
Verumtamen poenitentia non semper tollit totum reatum peccati. Ut enim quinto et octavo Ethicorum ait Philosophus, tam iustitia quam amicitia in quadam aequalitate consistit. Qui ergo aliquem offendit, peccat contra aequalitatem amicitia, in quantum affectum debitum non impendit ; et contra aequalitatem iustitiae, in quantum rem alteri debitam subtrahit. Et sicut hac duo in offensa quandoque ab invicem dividuntur, ita et in recompensatione aliquando separantur : ut quando poena per violentiam offendenti infertur. Tunc enim fit recompensatio quantum ad iustitiam, non quantum ad amicitiam. Similiter, quando offendens placat offensum verbis, re subtracta non restituta, fit recompensatio amicitiae, non iustitiae. Peccator ergo per affectum peccandi amicitiam Dei violat, atque per inobedientiam seu transgressionem legis divina honorem debitum subtrahit Deo. Et ex primo amittit gratiam et incurrit offensam ; et ex secundo meretur poenam, ut quod subtraxit per inobedientiam, subtrahatur ab eo per poenam. Hoc quoque meritum poena vocatur reatus. Ideo per poenitentiam qua homo se subiicit Deo, peccata detestando cum emendationis proposito, remittitur peccatum quantum ad offensam ; non tamen oportet quod dimittatur quantum ad totum reatum, nisi poena iam persoluta.
Si autem obiciatur, quia Deus non plus exigit in poena, quam fuit in culpa ; sed maior dolor est in contritione de peccato, quam fuit delectatio in peccando, quoniam quantitas doloris de peccato est secundum quantitatem amoris divini, qui maior est quam omnis cupiditas : ergo Deus non exigit pro peccato aliam poenam, quam illam quae est in contritione, sicque poenitentia ab omni solvit reatu.
Dicendum, quod secundum Philosophum quinto Ethicorum, in recompensatione iniuriae iustitia commutativa non semper servat aequalem quantitatem absolute in poena, ei quae fuit in culpa : non enim si quis percussit principem, sufficit quod repercutiatur tantumdem. Requirit tamen aequalem poenam, habita prius comparatione ad personam in quam culpa commissa est. Cumque per poenitentiam homo de se ipso faciat iustitiam Deo, non sufficit tantus dolor in poenitentia, quanta delectatio fuit in culpa : quoniam illa delectatio in iniuriam Dei fuit, in quantum Deo praetermisso, homo delectationi se subdidit in peccando.
Insuper, si quaeratur an per poenitentiam reliquiae peccati tollantur : dicendum, quod sicut poenitentia non tollit reatum totaliter per quemlibet actum, sed tunc quando ad perfectum perducitur secundum omnes poenitentiae partes ; sic nec oportet per primum poenitentiae actum universos defectus auferri qui ex actuali sequuntur peccato, et reliquiae peccatorum seu vitiorum vocantur. Unde et in corporali sanatione, cui poenitentia assimilatur, reddita sanitate, adhuc quaedam manent reliquiae morbi prioris, quousque perfecta sanitas obtineatur.
Amplius, per poenitentiam gratia ac virtutes restituuntur. Hae namque causantur in anima ex divini luminis influentia, quae intercipitur et impeditur per peccatum : quemadmodum nubes interposita inter solem et nos, radios eius tollit a nobis, iuxta illud Isaiae, Peccata vestra diviserunt inter Deum vestrum et vos. Cumque poenitentia tollat peccata, et in primo suo actu offensam peccati, deinde reatum ; ideo sicut ventus auferens nubem, restituit nobis solis splendorem, sic poenitentia tanquam removens quod prohibebat gratiam, restituit nobis gratiam gratum facientem et omnes virtutes. Et hoc modo est homo causa gratiae sibi desuper datae, se disponendo et obicem removendo. Nec obstat quod in eodem instanti obex removetur et gratia datur. Nam et in eodem instanti quo obstaculum luminis primo remotum est, lumen consequitur, et tamen remotio obstaculi est causa illuminationis.
Ex istis elicitur, quod opera bona ex genere extra caritatem facta, non vivificantur per poenitentiam. Nam quod aliqua bona per poenitentiam restituuntur, non est nisi per accidens, in quantum poenitentia removet prohibens. Talis autem causa exigit causam per se respectu effectus, cuius ipsa est causa per accidens. Nulla autem potest poni causa per se vivificationis operum extra caritatem factorum, quoniam vita operum ex vita operantis dependet : idcirco quod opera viva sint, habent a caritate et gratia, quae non formant neque vivificant nisi actus qui procedunt ex ipsis.
Denique opera facta in caritate, per peccatum mortale sequens mortificantur, quia impotentia fiunt et inidonea ad perducendum hominem in vitam beatam. Et si obiciatur, quod non manent, ergo non mortificantur ; dicendum, quod sicut opera prava transeunt actu et manent reatu, sic opera bona in caritate facta quamvis actu desinant esse, tamen manent quantum ad meritum, et quantum ad hoc possunt mortificari.
Sed contra haec obici potest, quoniam poena non debet excedere culpam. Si ergo sit aliquis multis actibus bonis abundans, non videtur decere bonitatem divinam, ut illum privet tot tantisque meritis vitae aeternae propter unum opus inicum. Et respondendum, quod omnia merita nostra ac bona sunt Dei dona ; per ingratitudinem autem meretur homo accepta beneficia perdere. Ideo per quodcumque mortale peccatum quantumlibet parvum, meretur homo omnium praecedentium actuum amittere merita.
Verumtamen opera bona ac meritoria per sequens mortale peccatum mortificata, per sequentem poenitentiam rursus vivificantur. Opera namque facta in caritate, manent ad meritum in Dei acceptatione, et ita efficaciam habent perducendi hominem ad vitam beatam : a quo effectu impediuntur in recidivante, per accidens, hoc est per sequens peccatum, per quod fit homo indispositus et indignus ad praemium praecedentium meritorum. Cumque per supervenientem poenitentiam indispositio atque indignitas removeantur a poenitente, palam est quod opera illa bona denuo vivificantur in ipso, quia suum sortiuntur effectum et reacceptantur a Domino, cui per poenitentiam reconciliatur peccator. Unde quod Hugo ait, Nemo peccet in spe, quia quod semel amittitur, amplius non recuperatur : intelligendum est de tempore ipso, quod semel amissum recuperari non valet. Ideo temporis iactura exstat gravissima.
Praeterea quaeri potest, an isti effectus conveniant poenitentiae in quantum est virtus, vel in quantum est sacramentum. Dicendum, quod in peccato consideranda sunt duo, utpote : inordinatio actus, et macula consequens inde in anima. Et secundum hoc, peccatum dupliciter remittitur. Cum enim per illam inordinationem homo iniuriam fecerit Deo, idcirco ex hac parte peccatum remittitur, per quod inaequalitas illa iniuriae reducitur ad aequalitatem iustitiae : quod facit poenitentia per actum suum, in quantum est virtus. Ex parte vero maculae, peccatum remittitur per gratiam, quae formaliter maculam aufert, sicut albedo nigredinem, atque ex consequenti per virtutes alias gratia formatas. Cumque poenitentia sit talis virtus, etiam ipsa formaliter tollit peccatum ex parte habitus. Et hoc est quod aliqui dicunt, quod remittit peccata in quantum est gratia. Non enim potest dici gratia nisi in quantum informata est ea, vel propter similitudinem operis. Sed ut sacramentum, etiam ex parte hac tollit quasi effective peccatum,quia gratiam tribuit : sicut inducens albedinem tollit nigredinem. Sicque poenitentia in quantum est sacramentum, dimittit peccatum : quoniam sacramenta novae legis sunt instrumentales causae gratiae. Deus vero remittit sicut causa efficiens principalis, et Christus homo sicut meritoria causa, sacerdos vero sicut minister Dei sacramentorumque dispensator. Et quoniam ceteri effectus poenitentiae iam praetacti sequuntur ex ea in quantum remittit seu tollit peccata, ideo similis est ratio de ceteris omnibus poenitentiae effectibus.
Postremo quaeritur, an sine poenitentia peccator remissionem consequi valeat peccatorum. Et dicendum, quod manente causa, manet effectus. Causa autem quare privatur quis gratia, est inaequalitas peccatoris qua Deum offendit : quae quamdiu ad aequalitatem reducta non fuerit, non cessabit privatio gratiae. Quod cum per poenitentiam fiat, non potest sine poenitentiae actu remitti peccatum. Unde libro de Poenitentia loquitur Augustinus : Nemo suae voluntatis arbiter constitutus, potest novam vitam incipere, nisi poeniteat eum veteris vitae. Hinc poenitentia dicitur sacramentum necessitatis. Quemadmodum enim Baptismus ordinatur contra originale peccatum, ita poenitentia contra actuale. Sed ab originali nullus adultae aetatis potest mundari, nisi actu aut proposito Baptismum suscipiat : ergo et sine poenitentia taliter accepta, nemo ab actuali purgatur.
Et si obiciatur, quod sufficit bona voluntas et fervens affectio ; dicendum,quod ista sine gratia haberi non queunt, nec gratia sine poenitentia in eo qui fuit in peccato actuali mortali.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter satis concordant.
