Distinctio XL — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE

 

 

Nunc de impedimento matrimonii quod ex consanguinitate oritur, tractat Magister, declarando, quid sit consanguinitas ipsa, et de gradibus eius, et usque ad quantum gradum impediat, qualiter etiam diversi diversimode gradus hos computent.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Quaeritur ergo, Quid sit consanguinitas, et cur impediat matrimonialem coniunctionem, et usque ad quotum gradum.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Ad intelligentiam horum, primo procedendum est secundum viam narrationis, secundo penes viam inquisitionis, tertio proponenda est triplex definitio, et notula seu regula triplex.

Primo ergo videndum, quid sit consanguinitas. Quae sic definitur : Consanguinitas est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum. Stipes autem vocatur persona a qua aliqui duxerunt originem, atque a qua descendentes consanguinei sunt ad invicem et illi etiam a quo sunt.

Secundo videndum, quid sit linea consanguinitatis. Quae taliter definitur : Linea est ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos continens gradus. Et apte dicitur ordinata collectio. Nam sicut in linea praedicamentali est ordo secundum superius et inferius ; sic in linea consanguinitatis, secundum prius et posterius. Cumque ordo possit considerari ad id quod est supra, et ad id quod infra, et ad id quod iuxta ; ideo tres lineae communiter assignantur : una ascendentium, secunda descendentium, tertia transversalium. Secundum lineam ascendentem computantur sic gradus : pater et mater, avus et avia, proavus et proavia, atavus et atavia. Secundum lineam descendentem, filius et filia, nepos et neptis, pronepos et proneptis, abnepos et abneptis. Secundum lineam transversalem, duo fratres, filii vel filiae duorum fratrum, nepotes vel neptes duorum fratrum, pronepotes vel proneptes duorum fratrum, et ibi est status.

Tertio videndum, quid sit gradus. Qui sic definitur : Gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quota generationis distantia personae inter se differunt. Haec autem definitio datur secundum iura canonica. Nam secundum iura civilia, gradus accipiuntur secundum numerum personarum collectarum in linea. Unde dicunt legistae, quod frater et soror duos faciunt gradus ; decretistae vero, quod unum et primum.

 

(Rationem quoque huius diversitatis dicit Hugo, capitulo quartodecimo, de Consanguinitate. Alexander episcopus : Invenimus ob aliam et aliam causam, alteram legum, alteram canonum, fieri computationem. In legibus namque ob nihil aliud ipsorum graduum facta est mentio, nisi ut hereditas vel successio ab una persona ad alteram inter consanguineos deferatur. In canonibus vero ob hoc progenies computatur, ut aperte ostendatur usque ad quotam generationem consanguineis sit a nuptis abstinendum. Ibi praescribitur ut hereditas propinquis modo legitimo conferatur ; hic vero, ut rite atque canonice inter fideles nuptiae celebrentur. Porro in legibus gradus non numerantur distincte nisi usque ad sextum gradum ; in canonibus usque ad septimam distinguitur generationem. Hac ergo de causa, quia hereditates nequeunt deferri nisi ab una persona ad alteram, curavit saecularis imperator iu singulis personis singulos praefigere gradus. Quoniam vero nuptiae non valent fieri sine duabus personis, ideo sacri canones duas in uno gradu constituunt personas. Utramque tamen computationem, si attente subtiliterque fuerit perspecta, idem sensisse, et eamdem esse, et ad eumdem terminum convenire, erit manifestum. Iustinianus namque usque ad quem gradum perduret, in suis legibus non definit ; canones vero ultra septimam nullam numerant generationem. Sexto quippe gradu determinato in legibus suis, subintulit : Hactenus ostendisse sufficiat, quemadmodum cognationis gradus numerentur. Ex his etenim palam est intelligere, quemadmodum ulteriores gradus numerare debeamus. Generata namque persona, addit gradum. Fratres itaque qui secundum saeculares leges dicuntur esse in gradu secundo, secundum canones sunt in primo ; fili fratrum ibi in quarto, hic in secundo ; nepotes ibi in sexto, hic in tertio.

Sumptum est hoc ex causa 35, quaestione 5).

 

Nec est contradictio, quia unius habitudinis duo sunt extrema. Et quia secundum iura canonica, gradus est habitudo, et duplicis extremi una est habitudo, ponitur unus gradus ; sed quia sunt duae personae, et quaelibet suum habet respectum ad principium, ideo secundum leges computantur duo gradus.

 

His visis, notandae sunt tres notulae seu regulae. Prima est, quod nulli licet contrahere cum aliqua usque ad quartum gradum inclusive : contra quam prohibitionem si quis praesumpserit copulari coniugio, irritum habeatur. Secunda regula est, quod toto gradu personae descendentes a stipite distant ab invicem, quoto gradu distant a capite, etc. Tertia est, quando personae inaequaliter distant a stipite, utpote, una in gradu secundo, alia in quinto, tunc linea consanguinitatis et gradus computandi sunt secundum distantiam magis remoti, etc.

 

Itaque dum quaeritur, utrum consanguinitas sit vinculum ; dicendum, quod consanguinitatem esse vinculum, nemo dubitat. Sed unde proveniat, dubitationem controversiamque habet. Quidam enim dixerunt, hoc vinculum in hominibus tantum, non in bestis esse, propter unitatem humanae naturae, quae tota fuit in uno : propter quod et originale peccatum in omnes descendit. Quod si ita esset, cur ego et tu non essemus fratres in primo gradu, cum tota substantia carnis meae ac tuae in Adam exstiterit ? Haec quoque opinio improbata est super secundum. Hinc alia est positio, quod consanguinitas est ex propagatione carnali proveniens in hominibus, ita quod duo faciunt vinculum istud, puta, relatio ad eamdem originem, et naturalis affectio. Relatio ad eamdem originem : tum sicut ad materiale principium, quia de sanguine eiusdem hominis generantur ; tum sicut ad principium effectivum, quoniam simul cum semine illo descinduntur spiritus et virtus formativa, quae naturam assimilat : propter quod communiter proles assimilatur parentibus secundum quod virtus illa in operando est fortior. Est itaque consanguinitas habitudo qusedam ramorum ad stipitem, et econtra. Cumque natura humana cognoscitiva sit talis originis etiam in particulari, et naturaliter adhaesiva ; ideo dicitur ibi esse vinculum consanguinitatis. Sed quia haec virtus assimilativa deficit in successione per admixtionem extranei sanguinis, deficit quoque cognitio propinquitatis ac naturalis affectio : sicque vinculum consanguinitatis non tantum protenditur quantum propagatio ista. In brutis vero cognitio talis non est nec alligatio, nisi quantum ad matrem et fetum, et hoc modico tempore, scilicet quamdiu enutritio durat : ideo non est in ipsis vinculum consanguinitatis. Et haec dico de naturali affectione, secundum aptitudinem magis quam secundum actum. Unde qui putat aliquem sibi esse extraneum, qui tamen est frater eius, non magis ad eum afficitur quam ad alienum. Mox vero ut agnoscit quod frater sit suus, naturali affectione trahitur ad eumdem, et ei quasi quodam vinculo alligatur. Hinc consanguinitas nominat vinculum secundum proprietatem non absolutam, sed relativam.

 

Porro dum quaeritur, an et cur consanguinitas sit matrimonii impeditiva ; dicendum, quod vinculum consanguinitatis in aliquo suo gradu impedit matrimonium ex dictamine legis naturalis, et in aliquo gradu ex prohibitione legis divinae, atque in aliquo ex statuto Ecclesiae. Nam inter patrem et filiam, et inter matrem et filium, apud omnes naturali dictamine impedit illud : et hoc, propter reverentiam et honorem qui a prolibus exhiberi debent parentibus ; tum propter generationis successionem, quae procedere, non retrocedere debet. Hinc non debet proles suo principio (id est parenti) misceri ut gignat. Ex prohibitione demum legis divinae impedit consanguinitas matrimonium usque ad gradum secundum : et hoc, quoniam mulierem cognoscens, revelat turpitudinem eius, et discooperit ignominiam eius, quod non decet fieri personae ita propinquae. Ex statuto quoque Ecclesiae impedit usque ad quartum membrum inclusive : et hoc, propter amicitiam dilatandam : propinquae namque aliunde satis amantur. Unde quintodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Habita est rectissima ratio caritatis, ut homines quibus utilis et honesta consistit concordia, vinculis diversarum necessitudinum necterentur, ne unus multas haberet in uno, sed singulae spargerentur in singulas, ac ad socialem vitam diligentius colligandam, plurimae plurimos obtinerent. Videtur etiam copula personarum valde propinquarum bono matrimoni, id est proli, obesse, cum dicat Gregorius : Experimento didicimus, ex tali copula non posse succrescere sobolem. Impedit etiam maius bonum, id est vinculum affinitatis, quae inde contracta, est ratio mutuae amicitiae inter multos.

 

Denique, secundum tempora nostra prohibetur matrimonium in consanguinitate usque ad quartum gradum inclusive, ut patet extra de Consanguinitate, Non debet, in Decretali edita in concilio Lateranensi, ubi Ecclesia statuit istud, quoniam potuit et congruum fuit ac utile, imo et necesse. Quod potuit, patet ex hoc quod in principio constitutionis matrimonii duae tantum personae excipiebantur, videlicet pater et mater, iuxta illud Genesis : Relinquet homo patrem et matrem. Postmodum in lege Moysis plures personae fuerunt exceptae. Cum ergo lex Christi abundet prae lege Moysis, debuerunt in lege evangelica excipi plures quam in lege Moysis. Christus autem in propria persona non excepit : ergo auctoritatem excipiendi et determinandi personas huiusmodi, reliquit Ecclesiae suae, et maxime principi eius, videlicet Papae. Quod attendentes sancti Patres, exceperunt plures personas.

Huius quoque cominissionis ista est ratio, quoniam sacramentum hoc in quodam consistit contractu, qui est personae ad personam. Unde cum Christus plenam iurisdictionem contulerit Petro super spiritualia, etiam maiorem quam imperatori ac regibus super temporalia ; et imperatores ac principes limitare possunt ac ordinare temporales contractus : quid mirum, si ecclesiastico principi et Ecclesiae multo magis dedit posse determinare legitimas personas ad contrabendum connubia ?

Fuit etiam congruum, quoniam consanguinitas ortum habet a propagatione, propagatio ex semine, quod habet in se naturam quatuor humorum ac quatuor elementorum : hinc consanguinitas ante quartam generationem terminari non debet. Quemadmodum ergo corpus quatuor constat elementis, sic consanguinitas quatuor gradibus debet extendi. Et lex Christi plus perfectionis debet addere supra legem Moysis, quam lex Moysis supra legem naturae ; cumque lex Moysis supra legem naturae addiderit unum gradum, congruebat in lege Christi duos ad minus adici gradus.

Fuit et utile, quoniam vinculum matrimonii ratione affinitatis quae ibi contrahitur, fovet caritatem et foederat inimicos : quod potissime iam utile fuit, quando caritas in multis refriguit.

Fuit item necesse. Nam propter multitudinem consanguineorum et paucitatem annorum vitae praesentis, erant perpauci qui consanguinitatem poterant usque ad gradum septimum numerare ; et ex hoc oriebatur periculum maximum in matrimoniali contractu multorum, qui intra gradus prohibitos contraxerunt. Ideo statutum illud Gregori de protractione usque ad septimum gradum, oportuit retractari, cum homines iam decrescant in vitae duratione, et crescant in libidine.

In homine autem sex assignantur aetates. Prima est infantia, usque ad septimum annum ; secunda est pueritia, usque ad quartumdecimum annum ; tertia adolescentia, usque vicesimum quintum, vel secundum alios usque vicesimum octavum ; quarta iuventus, usque quinquagesimum annum ; quinta senectus, usque septuagesimum ; sexta senium seu decrepita vel veterana, usque in finem vitae.

Haec Bonaventura.

 

At vero Thomas :

Omnis (inquit) amicitia, secundum Philosophum octavo Ethicorum, in quadam communicatione consistit. Et quoniam amicitia est ligatio quaedam seu unio, ideo communicatio quae est amicitiae causa, dicitur vinculum. Hinc secundum quamlibet communicationem denominantur aliqui colligati ad invicem : sicut dicuntur concives, qui communicationem habent politicam ; et commilitones, qui in negotio communicant militari. Eodem modo consanguinei nuncupantur, qui in communicatione conveniunt naturali. Unde consanguinitas definitur vinculum aliquorum, etc. Est enim quaedam propinquitas in naturali communicatione fundata secundum actum generationis, qua propagatur natura. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, communicatio ista est triplex. Una secundum habitudinem principi ad principiatum ; et haec est consanguinitas patris ad filium : propter quod asserit, quod parentes diligunt filios tanquam aliquid sui. Alia est secundum habitudinem principiati ad principium, ut filii ad patrem : unde ait, quod filii diligunt parentes tanquam causam seu principium sui esse. Tertia est secundum habitudinem eorum qui sunt ab uno principio, sicut fratres dicuntur ex eisdem nasci. Et quoniam punctus suo motu lineam facit, et pater per propagationem quodammodo descendit in filium ; ideo secundum tres habitudines istas sumuntur tres lineae consanguinitatis, videlicet : linea descendentium secundum habitudinem primam, linea ascendentium penes secundam, linea transversalium iuxta tertiam. Sed quia propagationis motus non quiescit in termino uno, sed ultra progreditur ; idcirco contingit accipere patrem patris, et filium filii, sicque deinceps ; atque secundum hos diversos processus, diversi gradus inveniuntur in linea una, etc., prout supra. Linea vero non sumitur hic prout est species quantitatis continuae, sed pro his qui linealiter disponuntur, et prout assignatur in numeris linea et figura, secundum quod unitas post unitatem ponitur in aliquo numero. Sic etiam quaelibet unitas addita, gradum facit in linea tali : et ita est de linea consanguinitatis, propter quod una linea plures continet gradus.

 

Denique, sicut albedo dicitur maior dupliciter : primo intensive, ex ipsius qualitatis vigoratione ; secundo extensive, ex subiecti seu quantitatis maioritate ; ita consanguinitas dicitur maior dupliciter. Primo intensive, ex natura consanguinitatis. Secundo extensive : et sic quantitas consanguinitatis mensuratur ex personis inter quas propagatio consanguinitatis procedit ; et hoc secundo modo gradus in consanguinitate distinguitur. Hinc contingit quod aliquorum duorum qui sunt in eodem gradu consanguinitatis respectu alicuius personae, unus sit magis consanguineus quam alter, considerando primam quantitatem consanguinitatis : sicut pater et frater attinent alicui in primo gradu consanguinitatis, quia ex neutra parte incidit persona media ; attamen intensive loquendo, magis attinet filio pater suus quam frater suus, quoniam frater non attinet sibi, nisi in quantum est ex eodem patre. Ideo quanto aliquis est propinquior communi principio a quo consanguinitas descendit, tanto est magis cosanguineus, quamvis non sit in gradu propinquiori.

 

Porro dum quaeritur, an consanguinitas de iure naturali impediat matrimonium ; dicendum, quod sicut praehabitum est, illud de iure naturali impedit matrimonium, per quod matrimonium redditur incompetens fini ad quem ordinatur. Finis autem matrimonii primo et per se est bonum prolis, quod per aliquam consanguinitatem, scilicet inter patrem et filiam, et inter matrem ac filium non totaliter quidem aufertur : quia filia ex patre potest concipere, et cum illo prolem nutrire ac informare ; sed non modo convenienti fieret. Inordinatum est enim, ut filia patri iungatur in sociam, cui debet per omnia esse subiecta. Secundus matrimonii finis per se tantum, est concupiscentiae repressio, quae magis accenderetur si liceret cognatis misceri, eo quod pariter demorentur : ideo lex illas personas prohibuit matrimonialiter sociari quae solent in una domo morari, ut etiam Rabbi Moyses contestatur. Finis vero matrimoni secundarius et accidentalis, est hominum confoederatio et amicitiae multiplicatio : qui finis impediretur, si inter cognatos liceret coniugium.

 

Convenienter demum institutum est ultimo ab Ecclesia, ne infra quartum gradum, nec in ipso quarto gradu matrimonium contrahatur : quia usque ad quartam generationem homines vivere solent, sicque consanguinitatis memoria non deletur. Unde et Dominus comminatur, se visitaturum peccata parentum usque in tertiam et quartam generationem in filiis. Et quia in qualibet generatione est quaedam nova commixtio sanguinis (cuius identitas consanguinitatem facit) cum sanguine alieno ; et quanto plus alteri commiscetur, tanto plus a primo receditur ; cumque sint quatuor elementa, quorum quodlibet tanto facilius est alteri commiscibile, quanto est magis subtile : ideo in prima commixtione evanescit identitas sanguinis quantum ad primum elementum, scilicet ignem, quod est subtilissimum ; in secunda, quantum ad aerem ; in tertia, quantum ad aquam ; in quarta, quantum ad terram : et ita post quartam generationem convenienter iteratur carnalis commixtio. Ideo instituit Ecclesia ita. Statutum autem Ecclesiae non imponit modum praeteritis, sed futuris : ideo si nunc prohiberetur quintus gradus, non ob hoc essent separandi qui ante licite contraxerunt in gradu illo.

Haec Thomas in Scripto.

 

In quibus una eum dictis ex Bonaventura contenta sunt quae Albertus, Petrus, Richardus et alii saepe praefati, de ista scribunt distinctione.