Distinctio XII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS DUODECIMAE

 

 

In praecedentibus tractavit Magister de sacramento Eucharistiae quantum ad id quod in ea est sacramentum et res, hoc est de vero et naturali corpore et sanguine Christi. Hic tractat de illo quantum ad id quod est in ipso tantummodo sacramentum, id est signum rei sacrae, utpote sacramentalibus speciebus, quae signa sunt veri corporis et sanguinis Domini ; et de aliis quibusdam mirabilibus quae contingunt in eo, puta de fractione, cum tamen nulla in ipso frangatur substantia. Quocirca occurrunt aliae magnae difficultates : qualiter species illae possint nutrire, augere, reficere ; et qualiter queat aliquid generari ex eis ; et de resolutione quae apparet in eis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, An in isto sacramento accidentia per se exsistant, hoc est sine subiecto.

 

Et videtur quod non.

Primo probatur omnium auctoritate philosophorum, qui concorditer reputaverunt hoc impossibile esse.

Secundo, quia hoc implicat, et absolute impossibile est, sicut impossibile est hominem esse et non esse rationalis naturae. De ratione etenim accidentis est inhaerere, et inde nomen sortitur : nam dicitur accidens quasi ad aliud cadens, utpote se in se fulciri non valens, nec sustentare se ipsum.

Tertio, contradictionem includit aliquid esse et non esse. Cum ergo (iuxta Philosophum) accidentis esse sit inesse, constat quod quam impossibile sit ipsum esse et non esse simul, tam impossibile est ipsum esse et non inesse, seu subiecto non inhaerere.

Quarto, per multa experimenta videtur ostendi, quod in hostia consecrata maneat substantia panis, atque in vino consecrato substantia vini. Ridiculum namque esset apud philosophos dicere, quod accidentia inebrient, satient, et quod substantia generetur ex accidentibus ; et tamen haec fieri ex hostiis consecratis et vino consecrato, experientia multiplex probat, cum et vermes generentur ex huiusmodi putrefactis. Et quod nutritur, ex nutrimento sustentatur, quod et convertitur in nutritum.

 

In oppositum est auctoritas totius Ecclesiae ac fidei Christianae, quae ab exordio frequentavit istud mysterium, quod et Deus omnipotens per innumerabilia confirmavit miracula, tantoque plenius, quanto hoc sacramentum incomprehensibilius exstat.

 

Ad haec respondet Albertus :

Quaestio ista gravissima est, ad quam dicimus quod accidentia in sacramento manent sine subiecto. Non enim afficiunt neque denominant corpus Christi, nec sanguinem eius, neque substantiam panis et vini, quae (sicut ostensum est) transsubstantiantur nec manent. Et sicut cetera in hoc sacramento supermirabilia sunt et incomprehensibilia prorsus, ita et istud. Rursus, quemadmodum cetera in sacramento hoc consistentia, modum ac statum assumunt et induunt altiorem ac penitus supernaturalem, ita et formae accidentales. Transsubstantiatur quippe ibi corpus inanimatum in corpus animatum, non gloriosum in corpus gloriosum, naturale in divinum, et corpus ipsum illocaliter est ibidem ; sic et accidentia modum sortiuntur substantiae.

Et huius rei quatuor rationes a magistris traduntur. Prima, ut non exsistente ibi substantia quae proprium fuit subiectum specierum illarum, ad spiritualem escam mens rapiatur humana, ex significatione accidentium in rebus corporalibus ad spiritualia transvolans ac ea intelligens. Secunda ratio est, ut totum quod est in isto sacramento, agnoscatur fidei esse et supra naturam. Hinc Hugo disseruit : Divina et increata Sapientia carnem Christi sub corporalis edulii specie velatam ac sumendam proponit, ut sensus foveatur in uno, et fides in altero. Tertia ratio est assuefactio hominum ad credendum supernaturalia, cum videant oculis suis accidentia quae nullum subiectum afficiunt. Quarta ratio est ordinatio completiva eorum quae in hoc sacramento consistunt : quia cum omnia inferiora huius sacramenti statum accipiant altiorem, consequens fuit ut accidentalia quoque signa modum obtinerent sublimiorem in hoc quod remanent sine subiecto in obsequium sacramenti.

 

Ad obiecta ergo dicendum, quod accidentia illa duplicia sunt. Nam quaedam sunt qualitates sensibiles, quae sunt sensuum propriorum obiecta. Quaedam vero sunt obiecta communis sensus, ut quantitas et figura. Haec autem non aequaliter habent se ad subiectum : imo secundum ordinem naturae, quantitas proximior est subiecto quam qualitas. Et inter qualitates, illae quae obiecta sunt tactus, causae sunt aliarum, et immediate complexionem qualitatum tactus sequuntur, ut qualitates gustus, quoniam gustus est quidam tactus. Cumque saporis signa sint odores, odor proximior est subiecto quam color. Atque per hunc modum videtur dicendum, quod continens colorem est quantitas, et causans ipsum est complexio qualitatum tactus : sicque conservatur ibi non solum virtute divina, sed etiam naturali. De quantitate autem non videtur, quod valeat esse sine subiecto secundum naturam, sed solum potestate divina. Quamvis enim quantitas sit ante corpus naturale, non tamen est ante compositum ex partibus substantiae, quae sunt materia et forma. Itaque ex his videtur sola quantitas in sacramento esse sine subiecto.

Haec Albertus, qui plura scribit de his, quae nunc ex dictis Thomae clarius innotescent.

 

Itaque Thomas :

Quemadmodum, inquit, prima propositione libri de Causis asseritur, prima causa est vehementioris impressionis super causatum causae secundae, quam ipsa causa secunda. Idcirco, dum causa secunda removet suam influentiam a causato, adhuc potest remanere influentia causae primae in causato : sicut remoto rationali, remanet vivum, quo remoto, remanet esse. Cumque accidentium et omnium exsistentium causa prima sit Deus, causa autem secunda sit substantia seu subiectum, ex cuius principiis accidentia oriuntur, potest Deus accidentia conservare in esse, remoto influxu et conservatione causae secundae.

Cumque obicitur, quod accidentis esse est inesse ; dicendum, quod inesse non dicit esse accidentis absolute, sed potius modum essendi qui competit ei ex ordine ad causam proximam sui esse : quem ordinem potest accidens amittere sine sui corruptione, divina virtute.

Et si rursus obiciatur, quod res per se exsistens est substantia, sicque accidens ita per se exsistens, substantia esset ; dicendum, quia (ut probat in sua Metaphysica Avicenna) per se exsistere non est definitio substantiae, quia per hoc non designatur quidditas eius, sed esse, quod differt a sua quidditate. Definitio autem vel quasi definitio substantiae, est res habens quidditatem cui acquiritur vel debetur esse non in alio. Consimiliter, esse in alio, non est definitio accidentis, sed res cui debetur seu convenit esse in alio ; et hoc nec separatur nec separari potest ab accidente.

 

Praeterea, quod substantia corporalis sit subiectum accidentium, habet ex sua materia, cui primo inest subiici alteri. Prima autem dispositio materiae est quantitas, quia secundum quantitatem attenditur divisio materiae et indivisio, et per consequens unitas et multitudo, quae sunt prima consequentia ens : ideo sunt dispositiones totius materiae, non huius aut illius tantum. Hinc omnia alia accidentia fundantur in substantia, mediante quantitate, et quantitas prior est illis. Propter quod non claudit in sua ratione materiam sensibilem, quamvis includat materiam intelligibilem, ut septimo Metaphysicae dicitur. Unde ex hoc quidam decepti fuerunt, ita ut crederent dimensiones esse substantiam sensibilium rerum : quia remotis qualitatibus, nihil sensibile manere videbant nisi quantitatem, quae tamen secundum esse suum dependet a substantia, sicut et accidentia alia. Divina autem virtute confertur dimensionibus quae fuerunt in pane, ut sine subiecto subsistant in hoc sacramento, quod est prima proprietas substantiae ; et per consequens eis praestatur ut sustentent accidentia alia, sicut et ante dum eis substantia suberat : sicque alia accidentia sunt in dimensione subiective, dimensiones vero sunt sine subiecto.

Haec Thomas in Scripto.

 

Idem in tertia parte, quaestione septuagesima septima, ubi et addit :

Quidam dicunt accidentia illa esse in aere circumstante. Quod esse non valet, quoniam aer non est talium accidentium susceptivus, nec denominatur ab eis ; nec accidens idem numero manens, potest transire de subiecto in subiectum ; ad motum quoque accidentium horum aer depellitur ; nec aer ille propriis accidentibus spoliatur ut his informetur. Cetera autem accidentia manent dimensionibus individuata, et dimensiones per se, divina virtute.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordant his scripta eiusdem in Summa contra gentiles, libro quarto, quo addit :

Habet hoc proprium quantitas dimensiva praeter cetera accidentia, quod ipsa secundum se seu per se individuatur, quia positio, quae est ordo partium in loto, in eius ratione includitur. Est enim quantitas positionem habens. Ubicumque autem intelligitur diversitas partium eiusdem speciei, necesse est intelligi individuationem : nam quae unius sunt speciei, non multiplicantur nisi secundum individuum. Nec enim apprehendi possunt multae albedines, nisi prout sunt in diversis subiectis. Sed apprehendi possunt multae lineae,etiam si secundum se considerentur : diversus etenim silus qui per se lineae inest, ad pluralitatem sufficit linearum. Cumque sola quantitas dimensiva de sui ratione habeat unde multiplicatio individuorum in eadem specie accidere possit, prima radix multiplicationis huius ex dimensione esse videtur. Nam et in genere substantiae, multiplicatio individualis fit per divisionem materiae, quae nec intelligi potest nisi secundum quod materia sub dimensionibus consideratur. Remota etenim quantitate, substantia omnis indivisibilis remanet, prout primo Physicorum ait Philosophus. Manifestum autem est, quod in aliis generibus accidentium, multiplicantur individua speciei eiusdem per sua subiecta. Cumque in hoc sacramento ponamus, dimensiones subsistere per se, et alia accidentia fundari in eis veluti in subiecto, non oportet nos dicere, quod accidentia huiusmodi individua non sint : remanet quippe in ipsis dimensionibus radix individuationis.

Haec idem ibi.

 

Consonat Petrus, additque :

Duplex est subiectum accidentium, utpote primum et proximum, seu mediatum et immediatum. Subiectum primum et mediatum exstat substantia, et sine illo sunt omnia accidentia sacramenti istius, quia substantia ibi non manet. Subiectum vero immediatum et proximum est quantitas, qua mediante, accidentia multa insunt substantiae, ut color per superficiem. Et sine tali subiecto non sunt omnia accidentia illa, cum in dimensionibus subiectentur nonnulla. Substantia vero est immediatum quantitatis subiectum, qua sequitur substantiam ratione materia, quemadmodum qualitas ratione forma.

Hac Petrus.

                                              

Porro Richardus :

Quidam, inquit, dixerunt accidentia non posse fieri sine substantia, nec posse esse sine subiecto, eo quod contradictionem includat. Cum enim substantia minus dependeat ab accidentibus quam econtra, possibile esset fieri per omnipotentiam Dei, totam substantiam mundi sine accidente consistere. Quod videtur absurdum, quoniam sequeretur, quod possibile esset hominem fieri sine quantitate, ac totam mundi substantiam comprehendi posse in uno puncto : quod eis absurdum videtur.

Sed quia hic error est contra doctrinam Ecclesiae, asserentis accidentia ibi sine subiecto esse ; alii dicunt accidentia sine subiecto consistere in sacramento, quoniam opinantur quantitatem continuam non differre a substantia corporea nisi secundum relationem seu rationem : quia quod dicit substantia absolute, dicit quantitas sub modo se habendi qui est habere partem extra partem actualiter non distinctas ; continua quoque quantitas qualitatis, est qualitas ipsa ut habens partem extra partem actualiter non distinctas. Et dicunt, quod quamvis natura non possit causare quantitatem qualitatis nisi mediante quantitate substantia, tamen continua quantitas qualitatis diversa est realiter a continua quantitate substantia, sicut qualitas a substantia. Dicuntque, quod in Sacramento altaris quantitas remanens est quantitas qualitatis : quia ut opinantur, quantitas substantiae nequit a substantia separari. Verum ista opinio est contra Philosophum, qui in Praedicamentis distinguit quantitatem a substantia et qualitate. Est quoque contra communem positionem doctorum, et contra experientiam. Dum enim substantia corporea condensatur sine conversione alicuius rei in ipsam, efficitur minoris quantitatis absque alicuius sua partis amissione. Est etiam contra rationem, quoniam in diversis substantiis specie differentibus, videtur posse esse eadem quantitas specie. Non enim alia est longitudo vel latitudo aut profunditas in pugillo aquae quam aeris. Porro, quod dicunt, quantitatem qualitatis realiter differre a quantitate substantia, et illam realiter esse idem cum qualitate, est contra auctoritatem et rationem. Ait namque Philosophus sexto Physicorum, quod qualitas non est quanta nisi per accidens : quod verum non esset, si ex se vel ex sua natura consisteret quanta. Impossibile quoque est, naturaliter corpus quod est quantitas, simul esse cum alio corpore quod est quantitas ; sed qualitas simul est cum substantia : ergo naturaliter simul sunt ibi duae soliditates, imo et plures, quia qua ratione albedo haberet propriam quantitatem, etiam sapor, caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, haberent proprias quantitates ; nec solum simul essent quantitas substantiae et quantitas qualitatis, sed etiam soliditates plurium qualitatum. Patet ergo, quod opinio illa multa inconvenientia implicat.

 

Dicendum ergo, quod extendendo nomen accidentis ad omne quod non est substantia nec pars substantia, quaedam sunt accidentia qua non sunt nisi respectus ; et quaedam de quorum ratione est res absoluta et respectus, ut simitas ; et quaedam de quorum essentia nihil est nisi absolutum. Loquendo ergo de accidentibus primo et secundo modo, accidentia fieri posse sine substantia, si important respectus immediate fundatos super substantiam, contradictionem includit. Ad quod sequitur, quod nequeant fieri sine subiecto per quamcumque potentiam. Accidentia autem tertio modo dicta, per divinam potentiam posse separari a substantia, nullam contradictionem includit. Exsistentiae etenim accidentis duae sunt causae, videlicet Deus et creata substantia. Et Deus sine causa illa secundaria potest accidens huiusmodi conservare, sicut ostensum est.

Hac Richardus.

 

In ceteris sicut Petrus.

 

At vero Bonaventura hic absolute respondet, quod per divinam potentiam accidentia possunt sine subiecto exsistere, quoniam differunt realiter. Verumtamen ratio illa instantiam patitur, quoniam accidentia successivae natura nequaquam queunt esse sine subiecto, a quo nihilo minus realiter distinguuntur, sicut dicetur.

 

Unde et Durandus hic ait ac probat, quod accidens absolutum potest esse sine subiecto, non autem accidens relativum potest esse absque suo fundamento.

 

Praeterea Scotus hic ait :

Sunt duae opiniones extremae. Una, quae ponit solam quantitatem posse esse et esse sine subiecto in Sacramento. Quod probat primo, quoniam sola quantitas per se individuatur, ut tactum est ; et rursus, quoniam si albedo esset separata a quantitate, non esset sensibilis, imo et indivisibilis efficeretur ; item in tali casu esset qualitas spiritualis, nec corruptibilis esset, et posset esse in spirituali substantia, et sic spiritus posset esse albus. Sed istse rationes non concludunt. Non prima, quoniam nullum ens est singulare per aliquid alterius generis. Quemadmodum enim in omni genere est aliquod supremum in coordinatione ipsius, et media genera, ac species ; ita et infimum, de quo cetera omnia illa pradicantur. Qualitas ergo, etiam quando est in quantitate, non est per quantitatem formaliter haec, sed per intrinsecum aliquid. Ratio quoque illa, quod albedo esset insensibilis, non procedit. Nam quamvis non esset sensibilis de propinqua potentia, attamen esset de potentia remota, quia ex sua natura convenit ei esse in subiecto sensibili. Idcirco non sequitur, quod posset esse modo angelico : quia ex sua natura apta nata est esse in quantitate, non angelus. Insuper, coutra opinionem hanc arguo : Dependentia ad primum essentialior est quam ad secundum seu posterius, loquendo de dependentibus absolutis ; qualitas autem est forma absoluta : ergo essentialius dependet a substantia quam a quantitate. Si ergo qualitas potest esse sine dependentia actuali ad substantiam, poterit esse sine dependentia actuali ad quantitatem.

Secunda opinio est huic omnino contraria, utpote, quod nullum accidens possit esse subiectum alterius accidentis : quia accidentis non est nisi inhmrere, non alterius dependentiam terminare, nec subiici alteri : unde secundum Boetium, simplex forma non potest esse subiectum. Ergo omne accidens in isto sacramento consistens, est sine subiecto. Sed huius probatur contrarium, cum unum accidens denominet aliud et illud afficiat atque perficiat, ut claritas superficiem.

Hinc inter istas opiniones teneo medium, distinguendo de subiecto. Nam quoddam est subiectum ultimatum, quod ultimate terminat dependentiam formae, cui competit inhaerere, et ita substantiae est esse subiectum. Secundo sumitur subiectum pro proxime terminante dependentiam formae accidentalis, et sic unum accidens potest alterius dependentiam terminare.

Haec Scotus.

 

Qui circa haec scribit multum prolixe, et ea quae magis involvunt quam elucident veritatem : idcirco pertranseo. Verum prima opinionum istarum videtur esse Thomae, Alberti, Aegidii, Petri, Richardi ; qui tamen non negant quin per omnipotentiam Creatoris etiam accidentia de genere qualitatis possint esse sine subiecto in sacramento ; sed sine necessitate ad miracula non recurrunt, neque multiplicant ea.

 

Argentinensis demum hic loquitur, quod accidentia quae formaliter dicunt respectum, nequeunt esse sine subiecto, etiam per omnipotentiam Dei. Ideo sex praedicamenta, de quibus agitur in libro VI Principiorum, sine subiecto nequeunt esse, videlicet actio, passio, situs, habitus, quando et ubi, et praesertim relatio : quoniam aut formaliter dicunt respectum, aut tanta necessitate implicant ipsum et connotant, quod sine subiecto nequeunt esse usque intelligi : ideo necessario concernunt semper aliquid in quo sunt, vel circa quod habeant esse. Idem patet de numeris, quoniam numerus separari non valet a rebus numeratis, nec separabilis est numerus a decisione continui, ut tertio Physicorum patet etiam de accidentibus successivis. Tempus namque non est separabile a motu, nec motus a magnitudine seu mobili : imo de formali ratione accidentis successivi est, quod una pars succedat alteri : quod fieri nequit, nisi subiecto supposito in quo huiusmodi partes sibi invicem succedant. Idem patet de quarta specie qualitatis, quae separari non potest a quantitate, cum impossibile sit esse figuram sine lineis. Simitas quoque si separetur a naso, non est simitas, cum simitas sit curvitas nasi.

Haec Argentinensis.

Quae recitative induco magis quam assertive. In hac quippe materia opiniones sunt plurimae, diversis motivis persuasae. Et quamvis interdum in conclusione concordent, in mediis tamen dissentiunt, una iudicante quod motiva alterius non concludant. Et breviter, infinita contentio est in his, exceptis his quae fidei sunt.

 

Postremo Aegidius in tractatu praeallegato de Sacramento, multa super his scribit :

Cetera (dicens) accidentia per sua subiecta individuationem suscipiunt ; sola quantitas dimensiva, secundum se ipsam vel se ipsa est haec, et ut individuetur, subiecto non indiget. Idcirco ex parte individuationis, reprobari non potest quin quantitas in hoc sacramento possit esse per se. Nempe, cum tota causa ob quam dicimus accidens non posse per se esse, sit quia a subiecto dependet ; ideo, secundum quod accidentia magis et minus a suis dependent subiectis, magis et minus difficile est sustinere quod valeant per se esse, loquendo de accidentibus permanentis naturae, quia de successivis certum est quod non. Accidentia vero quae per sua individuantur subiecta, vel impossibile est per se exsistere sine contradictionis implicatione, aut valde difficile est hoc sustinere. Si ergo ostendatur, non omnia accidentia per sua subiecta individuari, et quod quantitas per se ipsam individuetur ; non poterit huius sacramenti veritas impugnari ex hoc quod quantitas per se exsistat.

 

Quod autem quantitas individuetur per se, et non alia accidentia, triplici via probatur. In tribus enim differunt universalia a particularibus. Primo, quoniam particularia habent esse signatum et determinatum ad locum et tempus, universalia non. Ideo dicitur, quod particularia sunt hic et nunc, universalia vero ubique et semper. Secundo, quod particularia plurificantur in eadem specie, universalia vero non : universalia enim plurificantur per differentiam formalem. Tertio, quod particularia sunt corruptibilia atque mobilia. Ex his formantur tres rationes. Prima, quia (ut probat Avicenna in Metaphysica sua) substantiae accidit esse in loco : substantiae enim non competit ubi, nisi per quantitatem ; et quidquid corporalium est in loco, per quantitatem est in eo. Ergo quantitati per se, non per aliud competit hoc : et ita per se est haec. Secunda est, quia in quantitate possumus intelligere plura in eadem specie : ergo ipsa per se ipsam individuatur. Quantitas etenim per se ipsam extensa est, cetera non nisi per eam : sicque quantitas per se ipsam habet partes extensas, quae eiusdem sunt speciei. Tertia, quoniam quantitati convenit moveri localiter, sicut esse in loco, eo modo quo ei competit actualiter esse, et per consequens esse individuale. Unde impartibilia seu non quanta, immobilia appellantur. Et sicut hoc triplici modo probatur, quantitatem individuari per se, non per subiectum ; sic ex opposito triplici modo probatur, cetera accidentia per sua subiecta individuationem accipere. Primo, quia non habent esse signatum nisi per subiecta ; secundo, quia non plurificantur nisi per ea ; tertio, quia nequeunt esse subiecta motus nisi per ea quibus insunt.

 

Porro, quidquid Deus potest per creaturam, potest per se : ergo sicut per ipsa subiecta conservat accidentia in esse, ita potest hoc per se ipsum, nisi aliud obstet, sicut in successivis et relativis, in quibus est impossibilitas et incapacitas essendi sine subiecto seu fundamento, ex parte ipsorum, non ex impotentia Dei. Utrum vero accidentia absoluta (praeter quantitatem), quae per sua individuantur subiecta, possint individuari alio modo virtute divina, incertum est ; et hoc investigare, magis videtur curiosum quam fructuosum. Quoniam ergo in hoc sacramento sola quantitas ponitur per se sine subiecto exsistere, cetera vero accidentia in quantitate fundantur, doctrina fidei de exsistentia accidentium sine subiecto, nil irrationale continet. Conveniunt autem quantitati respectu accidentium aliorum, quatuor, ex quibus probamus alia accidentia inesse substantiae mediante quantitate, et quod cetera accidentia in quantitate fundantur. Primum est, quoniam quantitas magis de propinquo se tenet ex parte materiae, quam accidentia alia. Et ex hoc primo sequitur secundum, ut quod materia ab omnibus aliis accidentibus absolvitur, praterquam a quantitate. Et ex isto secundo sequitur tertium, utpote, quod quantitas immediatius adhaeret materiae, quam accidentia cetera. Ex quo tertio sequitur quartum, quod scilicet materia potest intelligi cum quantitate, aliis accidentibus circumscriptis seu abstractis ; non autem potest intelligi materia cum accidentibus aliis, quantitate circumscripta.

Haec Aegidius.

Qui de his scribit prolixe. Praeterea scribit Aegidius, accidens non posse intelligi sine subiecto.

 

Antisiodorensis vero in Summa sua, libro quarto, affirmat quod accidens definiri potest atque intelligi sine subiecto, loquendo de accidenti secundum suum esse formale, seu quantum ad suam essentiam abstracte consideratam,prout definitur per proprium genus differentiamque intrinsecam.

Verumtamen iuxta intentionem Aegidii, plene non valet intelligi nisi per suum subiectum, a quo habet originationem, conservationem, unitatem, et individuationem secundum naturam. Et quamvis non insit actu, aptitudine tamen inhaerere, et aptitudinalem habitudinem ad subiectum habere, inseparabile est ab eo. Cumque scire sit rem per causam cognoscere, non potest accidens sine suo subiecto plenarie nosci nec definiri.

 

Denique Thomas de Argentina hoc loco recitat opinionem dicentium, quantitatem non distingui realiter a re quanta, seu corpus quod est de genere quantitatis, a corpore quod est de praedicamento substantiae, seu a materia quanta. Quod primo sic probant : Omnem rem priorem alia, potest Deus facere et conservare, et posteriorem destruere, non mutando localiter rem priorem. Ergo si quantitas differt re a substantia, et est posterior ea saltem ordine naturae et causalitate, potest Deus quantitatem destruere, substantia localiter non mutata : ergo substantia adhuc erit extensa, et occupans locum ut prius ; et per consequens adhuc manet continua et quanta, sine quantitate realiter distincta ab ea. Secundo, substantia lapidis intelligi potest manere in eodem loco in quo est, circumscripta seu abstracta ab ea per intellectum omni re posteriori ea ; sed non potest intelligi manere in loco sine quantitate : ergo quantitas non est ea posterior, nec accidens eius realiter ab ipsa distinctum. Tertio, si quantitas differt a substantia, posset Deus facere quod substantia corporalis coexsisteret quantitati, nec informaretur per eam : ergo talis substantia esset quanta se ipsa, sine omni quantitate sibi per informationem adiuncta, quoniam tota illa substantia corresponderet toti quantitati cui coexsisteret, atque per consequens pars parti : sicque substantia illa se ipsa consisteret quanta, quia supponitur quod non informetur quantitate cui coexsistit. Quarto, secundum Magistrum, color, sapor et consimilia accidentia in Sacramento, sunt sine subiecto : quod falsum esset, si quantitas a substantia differret realiter : essent enim subiective in quantitate. Quinto, si quantitas differt a substantia, ergo eius subiectum est materia aut forma, aut compositum ex utroque : non materia, quia sic aliquod accidens praecederet formam substantialem in materia ; nec forma, quia tunc si materia esset separata a forma, non esset quanta ; neque compositum, quia sic subiectum quantitatis esset compositius quantitate, quod falsum est, quoniam nullum accidens absolutum est simplicius suo subiecto. Sexto, si quantitas non est idem quod substantia, non esset substantia contrariorum susceptiva : quod est contra Philosophum in Praedicamentis. Septimo, si differunt realiter substantia et quantitas, tunc quando de denso fit rarum, aut est ibi quantitas nova, aut non. Si sic : aut est tota nova, et sic tota quantitas prima corrumpitur, quod falsum videtur ; aut partim est nova, et tunc petitur de illius novae quantitatis subiecto, quia vel est tota substantia, aut pars eius : quorum utrumque est inconveniens, quia quocumque illorum dato, sequitur quod duae quantitates sint in eodem subiecto, quod via naturae est impossibile. Si vero in illa substantia nulla nova quantitas est aequisita, et tamen est rarefacta ; hoc non potest esse nisi quia eadem quantitas coexsistit nunc maiori loco quam prius, et hoc aeque bene potest dici de substantia : ergo frustra ponitur substantia differre a quantitate. Octavo, id de quo vere praedicantur proprietates quantitatis, hoc vere est quantitas ; sed de substantia praedicantur veraciter proprietates quantitatis, videlicet longum, latum, finitum, etc. Nono, cuicumque convenit definitio, convenit definitum ; substantiae autem corporeae convenit definitio quantitatis continuae, quoniam partes eius continuantur ad terminum eumdem communem, alias ab invicem essent disiunctae.

 

Verum haec non concludunt, quia res simpliciter absolute distinctae genere praedicamentali, differunt realiter ; et tales sunt substantia et quantitas. Praeterea, augmentum, cuius terminus est quantitas, et generatio, cuius terminus est substantia, realiter distinguuntur : ergo et praefati hi termini eorumdem. Praeterea, lignum et lapis differunt specie, non tamen pedalis quantitas utriusque : ergo quantitates et substantiae eorum realiter distinguuntur. Praeterea, in consecratione sacramentali panis et vinum substantialiter transmutantur, et tamen eorum quantitates dimensionesve remanent, sicut probatum est. Praeterea, quantitas per se sensibilis est, substantia vero per accidens, ut secundo de Anima dicitur : non ergo sunt idem in re. Rursus, secundum Philosophum, si sola substantia esset, non esset aliqua magnitudo : ergo substantia et magnitudo, quae est quantitas, non sunt realiter idem.

 

Ad primum ergo obiectum dicendum, quod substantia secundum se et per se sumpta, est indivisibilis, nec occupat locum ; et quamvis prior sit quantitate, non tamen prior est ea quantum ad esse locale. Ad secundum, quod substantia non potest intelligi manere in loco circumscriptive sine quantitate, sicut nec alba sine albedine. Ad tertium, quod falsum assumit, quia in Sacramento substantia corporis Christi coexsistit quantitati panis, nec tamen coextensa est illi se ipsa. Ad quartum, quod qualitates in Sacramento sunt sine subiecto primo, id est subiecto quod est substantia, quamvis non sine subiecto proximo, quod est quantitas. Ad quintum, quod materia sine forma substantiali potest esse subiectum quantitatis, ut patuit in corpore Christi in triduo mortis. Averroes quoque libro de Substantia orbis, dicit in caelis non esse materiam, in quibus tamen conspicimus quantitatem. Ad sextum, quod non sequitur : imo et substantia indivisibilis contrariorum est susceptiva, ut anima gaudii et moeroris. Ad septimum dico, quod quando de denso fit rarum, est ibi quantitas nova ; et si tota densi substantia transmutatur, tota quantitas erit nova ; si pars, tunc pars ; et subiectum illius novae quantitatis erit substantia ex transmutatione huiusmodi genita, etc. Ad ultima duo dicendum, quod illud est quantitas, cui primo et per se ac immediate conveniunt proprietates quantitatis ; sed hac non conveniunt substantias nisi per aliud et mediate, puta per quantitatem.

Haec Argentinensis.

Qui etiam scribit hic, quod opinio omnium doctorum de Anglia et quorumdam de Parisiis est, quod in uno et eodem, imo et in quolibet homine sint plures formas substantiales.

 

Ad idem confert quod scribit Aegidius in tractatu de Sacramento altaris :

Dum res convertitur in aliquid praeexsistens, non est possibile quantum converti in quantum, sed quid in quid. Quo constat, quantitatem corporis Christi esse sub sacramento per concomitantiam.

Ex quo probatur, quod quantitas corporis Cliristi sit realiter distincta a corpore ipso : alioqui conversio esset in quantitatem, et quantitas esset ibi ex vi sacramenti seu conversionis, non concomitationis, et converteretur ibi quantum in quantum, nec totum corpus Cliristi esset sub qualibet particula hostiae, imo et corpus Christi esset ibidem localiter, ut videtur. Quae omnia reprobata sunt supra, nec sonant satis catholice. Constat quoque, quod secundum Philosophum, substantia non capit magis et minus : ergo substantia naturae humanae, perfecta, tota et integra est quantum ad substantialia in infante sicut in viro. Quod verum non esset, si quantitas esset ipsa substantia corporis. Unde alibi protestatur Richardus, quod ex theologica veritate, puta ex his quae in Sacramento creduntur, multo certius infallibiliusque probatur quod quantitas differt a re quanta, quam ex philosophia.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur consequenter, An accidentia in Sacramento remanentia, possint facta consecratione agere et pati quae ante consecrationem, utpote, sensum aut aliud extrinsecum immutare, ad generationem disponere, nutrire, et an aliquid possit ex eis generari.

 

Videtur quod nullum istorum conveniat eis.

Primo, quoniam agere est suppositorum ac subsistentium rerum, non formarum simplicium. Idcirco secundum Philosophum, qui dicit animam intelligere, dicit eam texere, cum tamen anima substantialis sit forma. Non ergo conveniunt formis accidentalibus.

Secundo, praehabitum est, quod formae istae in Sacramento habent modum essendi supernaturalem et elevatum. Non ergo naturales actiones et passiones conveniunt eis, cum modus agendi sequatur modum essendi.

Videtur quoque, quod non possint corrumpi, cum sint formae immateriales. Et prorsus incredibile videtur apud eruditos in philosophia, quod ex eis aliquid possit generari, nutriri, augeri. Ex eisdem quippe nutrimur ex quibus componimur. Nec possent superfluitates ex eis resolvi.

 

Ad haec respondet Aegidius :

Nulla transmutatione facta in corpore Christi, salvare possumus alterationem in hostia, quoniam remanet quantitas panis, subiecta qualitatibus secundum quas contingit aliquid alterari. Cum itaque supra ostensum sit, quomodo in hostia consecrata salvari valeat motus localis, restat ostendere, qualiter ibi salvetur motus alterationis. Potest equidem hostia consecrata calefieri, infrigidari, imo rarefieri et condensari. Nec dici potest, quod sit ibi illusio in veritatis Sacramento, sicut in praestigiis fit magorum ; neque quod ibi sit alteratio vera et tamen nil immutetur, praesertim cum per huiusmodi alterationem fiat dispositio ad corruptionem, quia per nimiam calefactionem posset hostia incinerari, nec miraculose sed naturaliter fit hoc. Sola ergo restat haec via ad declarandum qualiter ista contingunt, ut dicamus, in sacramento hoc remanere quantitatem qualitatibus subiectam, quia secundum qualitates fit alteratio. Propterea dicere possumus, quod eadem dimensio successive diversarum contrariarumque qualitatum fit subiectum. Quemadmodum enim naturaliter est generatio in rebus corruptibilibus, quia corruptibilia communicant in materia, quae est subiectum formarum substantialium ; sic naturaliter salvare possumus alterationem in Sacramento, quoniam manet ibi quantitas, quae subiectum est qualitatum. Sufficit quippe ad salvandum transmutationem, ponere aliquod tertium quod subiici possit formse utrique.

 

Verum his obici potest, quia secundum Philosophum, ΰλη, id est materia prima, maxime est subiectum generationis. Primum autem in omni genere, causa est aliorum sequentium. Ergo quantitas sine materia nequit esse alicuius alterationis subiectum. Rursus, sicut materia prima est principium omnis alterationis passivae, sic forma principium est omnis alterationis activae. Cum ergo nec forma substantialis ipsius panis ac vini, facta transsubstantiatione permaneat, videtur quod nec qualitates remanentes in pane et vino consecrato, poterunt aliquam actionem habere. Sicque albedo hostiae visum non immutaret, nec sapor vini gustum, nec humor eius aliquid humectaret : quorum oppositum docet experientia.

Dicendum, quod causa cur quantitas nequit esse naturaliter subiectum transmutationis sine materia et eius substratione, est quoniam quantitas naturaliter esse non potest nec conservari in esse absque materia. Conformiter, quod qualitates activae non possunt esse activa principia alterationum sine forma substantiali, est quoniam naturaliter esse aut conservari non queunt sine huiusmodi forma. Cum ergo virtute divina supernaturaliter conferatur in Sacramento quantitati sine subiecto exsistere, qualitatibus quoque sine substantia in quantitate conservari ac permanere, potest quantitas ipsa ex omnipotentia Dei esse subiectum transmutationum et alterationum, ac si subesset ei materia : sic et qualitates manentes exercere valent suas operationes, ac si maneret ibi forma substantialis.

 

Hinc quoque probatur, quod non augmentata corporis Christi substantia, circa Sacramentum altaris per rarefactionem et condensationem contingere potest motus augmenti : quia dimensiones indeterminatae determinatis dimensionibus sunt subiectae. Iam autem supra ostendimus, quomodo in hostia consecrata valeant esse motus localis et alteratio ; restat ostendere, quomodo ibi salventur diminutio et augmentum : quod maioris est difficultatis. Augmentum autem et diminutionem circa aliquid dupliciter intelligere possumus. Primo, per subtractionem alicuius partis, seu per additionem novae materiae, sicut in nutritione viventium, et etiam quodammodo aliorum. Secundo, per condensationem et rarefactionem. Possunt etenim vini species, sub quibus est sanguis Christi, frigore congelari et condensari, sicque locum occupare minorem, et tunc sub dimensionibus minoribus esset sanguis Christi. Per calorem quoque possunt rarefieri species illae, et sic occuparent locum maiorem, ita quod sanguis sub maioribus dimensionibus erit quam ante. Quod certum est fieri, sed qualiter fiat, difficile est videre. Naturaliter quippe loquendo, non est dare aliquam mutationem, nisi sit subiectum tertium quod subiici possit duabus formis oppositis, vel privationi ac formae. Non enim esset motus aut mutatio secundum illuminationem, nisi esset diaphanum se diversimode habens. Iuxta hunc modum salvamus in Sacramento motum localem et alterationem : quoniam hostia moveri potest localiter, quia dimensiones hostiae exsistentes circumscriptive in loco, possunt successive se commensurare locis diversis. Sic etiam alteratio ibi esse potest, quoniam eadem quantitas qualitatibus differentibus contrariisve subiicitur. Porro in praetacta augmentatione et diminutione quae fit per condensationem et rarefactionem, nihil subiicitur dimensionibus panis aut vini. Quomodo ergo fiunt ibi ?

 

Itaque advertendum, quod in materia panis et vini, omniumque generabilium et corruptibilium rerum, est quantitas duplex et duplex genus dimensionum. Sunt enim ibi dimensiones determinatae et indeterminatae. Dicimus namque, quod tantum de materia est sub uno pugillo aquae, quantum sub decem pugillis aeris ; nec tamen tantum occupat locum in uno sicut in alio : quoniam nullum horum convenit materiae per se, sed per quantitatem. Si ergo probare poterimus, quod non sit eadem quantitas per quam materia est tanta, videlicet unius pugilli in aqua, et occupat tantum locum, utpote decem cubitorum in aere ; rursus, si declarare poterimus, quod quantitas illa per quam materia est tanta, praecedit quantitatem illam per quam materia occupat tantum locum ; et quod in prima quantitate per quam materia est tanta, fundatur veluti in subiecto alia quantitas per quam materia occupat tantum locum : facile erit sustinere, quomodo per condensationem et rarefactionem contingant augmentum et diminutio in Sacramento, et occupatio maioris minorisque loci. Nam quantitas per quam materia est tanta, possunt dici dimensiones indeterminatae ; dimensiones vero determinatae dici possunt quantitas per quam materia occupat tantum locum. Nunc itaque declarandum, quod quia quantitas illa per quam materia dicitur quanta, quae dici potest dimensiones indeterminatae, subiecta est quantitati per quam occupat locum tantum, quae dici potest dimensiones determinatae : oportet dimensiones indeterminatas subiici dimensionibus determinatis. Et quia tantumdem de materia, dum est sub forma aquae, occupat locum minorem ; et dum est sub forma aeris, occupat locum maiorem : oportet easdem dimensiones indeterminatas aliquando subiici maioribus dimensionibus determinatis, et interdum minoribus. Utraeque autem dimensiones panis et vini manent, facta transsubstantiatione illorum : idcirco salvatur per hoc ibi occupatio maioris minorisque loci, et motus ad maiorem atque minorem quantitatem, quoniam remanent ibi dimensiones indeterminatae, possibiles subiici diversis dimensionibus determinatis.

 

El ut haec clarius intelligantur, ostendendum est primo, quod quantitas illa per quam materia est tanta, non est eadem cum quantitate per quam materia occupat tantum locum ; et quod dimensiones indeterminatae non sunt eaedem per essentiam cum dimensionibus determinatis, loquendo de eis prout nunc loquimur. Quod primo ostenditur, quia materia potest remanere tanta absque hoc quod maneat occupatio tanti loci. Cum enim ex aqua fit aer, manet materia tanta, quoniam quantum materia ; fuit sub forma aquae, tantum fit sub forma aeris (quoniam nihil de materia ibi deperditur, quia nihil ibi annihilatur, nec quidquam materiae de novo producitur aut creatur) ; non tamen manet occupatio tanti loci. Secundo, quoniam virtus naturalis agentis potest in quantitatem materia ; per quam materia occupat tantum locum, ut dum naturaliter ex aqua fit aer ; sed nulla virtus naturalis agentis potest immutare quantitatem per quam materia est tanta aut tanta. Non enim naturaliter fieri potest, quod parvum de materia fiat multum : quia tunc de grano milii fieri posset mons unus. Dimensiones ergo indeterminatae non sunt eaedem cum dimensionibus determinatis. Conformiter potest probari, quod dimensiones indeterminatae priores sunt dimensionibus determinatis, et eis subiectae sunt : alias materia posset absolvi ab una sicut ab alia ; quod non est verum. Quacumque enim transmutatione naturaliter facta, semper manet materia tanta quanta fuit prius, sed non semper occupat tantum locum.

 

Praeterea, quamvis transmutatione completa, nulla ibi maneat materia, attamen generatio et corruptio possunt esse ibidem absque miraculo alio : quamvis difficillimum videatur qualiter istud possit salvari, videlicet quod ex hostia putrefacta vermes gignuntur, et ex ea combusta remanet cinis, quae sunt materiales substantiae, quarum pars exstat materia. Aliqui ergo dixerunt, quod dimensiones indeterminatae convertuntur miraculose in naturam materiae, sicque generari possunt inde istae substantiae. Sed hoc sustinere videtur magis difficile, quam dicere quod talia generantur ex aere circumstante, vel ex materia de novo producta. Quamvis magni sint qui hoc dixerunt, et si viverent, suam positionem defenderent, attamen dicta eorum intellectum meum non quietant. Imo et ipsimet alibi aliter sunt locuti, utpote, quod sicut miraculose accidentibus illis collatum est sine subjecto subsistere, ita sine adiuncto novo miraculo facere possunt ac pati quod facit patiturque substantia : et ita possunt inebriare, nutrire, et possunt ex eis generari vermes et cinis, etc. Verum istud intellectum nostrum excedit, et intellectus noster qui ad intellectum eorum non attingit, non quietatur in huiusmodi dictis. Quamvis enim divina virtute datum sit accidentibus illis per se exsistere, non tamen datum est eis esse substantiam.

 

Tenendo igitur quasi viam mediam, dicimus quod dum ibi ex putrefacta aut combusta hostia generatur vermis aut cinis, incipit ibi esse materia ex qua talia generantur. Corruptis enim accidentibus panis, atque inductis accidentibus aliis, desinit ibi esse corpus Christi, et incipit ibi esse materia; et hoc naturaliter sine miraculo. Possumus quoque dicere, quod quinque sunt ibi simul et in eodem instanti, quamvis naturali ordine unum sit alio prius. In eodem namque instanti plene corrupta sunt ibi accidentia panis, et introducta accidentia alia, et desinit ibi esse corpus Christi, et incipit ibi esse materia, atque de ea educitur forma substantialis vermis et cineris. Quod ut clarius pateat, advertendum, quod dupliciter dicitur aliquid naturaliter fieri. Primo, quoniam naturale agens id efficit ; secundo, quia natura sufficienter disponit ut fiat. Primo modo ex igne naturaliter gignitur ignis ; secundo modo, homo ex homine, cum utique anima intellectiva ab extra sit. Ita per transmutationem naturaliter factam circa Sacramentum, inductis ibi dispositionibus quae ordinem habent naturalem ad materiam, naturaliter habet esse ibi materia, quamvis solus Deus valeat eam producere.

Haec Aegidius prolixe prosequitur, et prout potest declarat : in quibus sunt multa incerta et obscura, sicut quod dicit de duplici dimensione et duplici quantitate in eodem, realiter ab invicem distincta, de quibus infra magis veritas elucebit.

 

Insuper, circa haec asserit Thomas :

Agere, proprie non est nisi rei per se subsistentis ; ideo neque materia neque forma proprie agit, sed compositum, quod tamen non agit ratione materiae, sed formae, quae est actus materiae et actionis principium. Cumque quantitas teneat se ex parte materiae, et qualitas ex parte formae ; quantitas non agit nisi mediante qualitate, quae est per se actionis principium. Hinc qualitates sunt sensibiles primo, quantitates secundo. Cum ergo in Sacramento qualitates retineant eumdem modum essendi quem habebant substantia panis ibi consistente, quia in quantitate subiectantur ; ita habent eumdem modum agendi, ita ut immutent et agant naturaliter sicut prius. Quantitatis vero,quoniam habet alium modum essendi,quia non est in subiecto, non est agere nisi mediante qualitate.

 

Porro dum quaeritur, utrum accidentia in Sacramento possint aliquid extrinsecum substantialiter immutare ; dicendum, quod in actionibus naturalibus formae substantiales non sunt immediatum et proximum actionis principium, sed agunt mediantibus qualitatibus activis et passivis, ut propriis instrumentis. Unde secundo de Anima dicitur, quod calor naturalis est quo agit anima : ideo qualitates agunt non solum virtute propria, sed etiam virtute formae substantialis. Propter quod actio earum terminatur non solum ad formam accidentalem, sed etiam substantialem : hinc generatio est terminus allerationis. Huiusmodi quoque iustrumentalem virtutem accipiunt eo quod ex essentialibus causantur principiis. Unde sicut remotis substantiis, manet in accidentibus idem esse secundum speciem virtute divina, ita remanet in eis eadem virtus quae prius : ideo sicut prius poterant immutare ad formam substantialem, ita et facta consecratione. Neque virtute propria agunt ultra speciem suam, sed virtute divina.

 

Quaeritur quoque, qualiter queant corrumpi. Dicendum, quod sicut unaquaeque res habet proprium esse suae speciei, ita et propriam actionem. Unde sicut in qualitatibus remanentibus in Sacramento, manet actio conformis actioni substantiae prius exsistentis ; ita etiam esse subsistens quod convenit dimensionibus remanentibus, est conforme illi esse quod prius substantia panis habebat. Hinc sicut qualitas facit eamdem actionem quam prius faciebat, substantia panis et vini exsistente ibidem ; sic esse, in quo dimensiones subsistunt, corrumpitur eisdem passionibus quibus et ante. Sicque accidentia manentia corrumpuntur eodem modo quo ante corrumpi valebant. Poterant vero ante corrumpi dupliciter. Primo, manente subiecti substantia, per aliquam alterationem accidentalem : sicut vinum mutare potest suum colorem sive saporem. Quantitas vero ita corrumpi nequibat per motum in quantitate, videlieet per augmentum, quoniam panis et vinum non sunt corpora animata, quae possunt esse subiectum augmenti et diminutionis ; sed per additionem vel divisionem, quia secundum Philosophum tertio Metaphysicae, in additione quantitatis ad quantitatem, una quantitas incipit esse duabus desinentibus esse ; econtrario est in divisione. Secundo, per corruptionem substantiae : quae corruptio contingit ex transmutatione accidentium ex parte qualitatum, quoniam sicut generatio, ita corruptio est terminus alterationis ; atque ex parte quantitatis, quia cum unaquaeque res naturalis determinatam habeat quantitatem, poterit divisio in tantum procedere, quod species rei non permanebit. Unde cum in hoc sacramento aliquando aliqua facta alteratione in qualitatibus, adhuc manet esse illud dimensionum conforme substantiae praecedenti, tunc ratione corruptionis accidentium non desinit ibi esse corpus dominicum. Interdum vero alteratio venit ad terminum, et tunc tollitur esse praedictum, et desinit esse sacramentum. Similiter ex parte quantitatis : quia si fiat divisio in partes tantae quantitatis quae sufficiat ad speciem panis et vini, sunt aliae dimensiones, quoniam partes continui quae erant potentia, fiunt actu ; sed esse conforme praeexsistenti substantiae manet, ideo adhuc est sacramentum. Si autem quantitas partium ad hoc non sufficiat, utrumque desinet esse, puta dimensio et esse praedictum, et tune corpus Christi desinit ibi esse.

 

Praeterea, dum quaeritur, an aliquid valeat generari ex huiusmodi speciebus ; quidam respondent, quod species illae possunt putrefieri et corrumpi, tamen ex tali putrefactione non generantur vermes, neque substantia alia. Sed hoc nihil est. Nam accidentia cum corrumpuntur, non penitus annihilantur : imo succedit eis sensibile aliquid, quod oportet de novo esse generatum. Nec differt an sit vermis aut cinis seu aliud quodcumque, quia de omnibus est eadem difficultas.

Alii ergo dixerunt, quod substantia panis remanet ibi : quod reprobatum est supra.

Alii, quod ex mutua actione accidentium sacramenti ad corpora circumstantia generantur vermes ex aere continente. Quod non videtur, quoniam accidentia illa non habent ibi aliam actionem quam haberent si substantia panis ibi esset. Sed quando substantia erat ibi, non poterant vermes generari ex aere nec cinis per talem actionem. Sensibiliter quoque apparet, quod in loco ubi exstitit corpus Christi, est illud quod generatur, et praecedentis alterationis vestigia apparent ibidem. Aer vero ante ultimum instans corruptionis specierum, non erat in illo loco, quia sic subintrasset dimensiones sub quibus fuit Christi corpus ; nec movebatur ad locum illum, imo forsitan fuit quietus. Unde sequitur, quod totus motus localis aeris et alteratio eius, et corruptio ac generatio vermium aut cineris, sit in eodem instanti : quod est impossibile. Rursus, idem accideret, si corpus Christi conservaretur intra solida corpora. Idem quoque posset accidere, si corpus Christi in magna quantitate esset consecratum. Nec tanta inspissatio aeris posset de facili evenire sine sensibili eius immutatione.

 

Hinc alii dicunt, quod sacramento peracto redit substantia panis sub speciebus, sicque ex ea talia generantur. Sed nec hoc potest stare, quia quamdiu est ibi corpus Christi, non redit substantia panis : quia sic simul esset ibi corpus Christi et panis substantia. Corpus vero Christi manet ibi tamdiu sicut species panis, quibus remotis, iam non est ibi substantia panis, sed vermis aut cinis. Nunquam enim est substantia panis sine speciebus ipsius : idcirco substantia panis non potest redire, nisi dicatur redire quoad materiam tantum, quia eadem illa materia quae prius erat sub forma panis, postmodum fit sub forma cineris vel alicuius huiusmodi. Et hoc stare posset iuxta secundam opinionem praehabitam, quantum ad hoc quod ponebat substantiam panis in praeiacentem resolvi materiam : quod improbatum est supra. Sed quantum ad aliam partem, qua posuit quod annihilaretur, stare non valet : quod enim annihilatum est, non potest rursus idem numero sumi. Quantum vero ad primam opinionem, quae tenetur communiter, omnino stare non valet, quoniam quod in aliud est conversum, non potest redire nisi illud aliud convertatur in ipsum. Substantia autem panis in Christi corpus conversa est, et haec substantia panis facta est substantia corporis Christi. Unde non potest esse quod substantia panis redeat, nec quoad se totam, nec quoad partem, nisi corpus Christi convertatur in substantiam panis : quod est impossibile. Si autem substantia panis redire dicatur non eadem numero, sed specie, dicere oportebit, quod illa alia materia de novo creetur. Et forte hoc intellexerunt, qui dixerunt substantiam panis redire. Sicque satis probabiliter per hunc modum sustineri potest opinio, ut dicatur quod ad hoc Deus materiam creat, ne sacramentum deprehendatur, sicque fides meritum perdat. Nec tamen materia corporalis in principio creata augetur : quoniam quantum de materia conversum fuerit de substantia panis in corpus Christi, tantum de materia nunc creatur de novo.

 

Potest tamen et aliter dici, quod sicut species illa, ex hoc quod per se subsistunt, habent quod possunt agere quidquid poterant agere exsistentibus substantiis panis ac vini ; ita habent quod possunt converti in quidquid converti poterant substantiae praeexsistentes. Quod sic intelligi potest. Nam ut Commentator primo Physicorum et in libro de Substantia orbis ait, in materia generabilium et corruptibilium oportet intelligere dimensiones interminatas ante adventum formae substantialis : aliter non posset intelligi divisio materiae, ut in diversis partibus eius diversae formae substantiales consisterent. Huiusmodi autem dimensiones post adventum formae substantialis accipiunt esse terminatum atque completum. Quidquid autem intelligitur in materia ante adventum formae substantialis, manet idem numero in generato, et in eo ex quo generatur : quoniam posteriori remoto, remanet prius. Dimensiones autem illae interminatae se habent ad genus quantitatis sicut materia ad genus substantiae. Hinc sicut in quolibet completo in genere substantiae corporalis, est accipere materiam, quae est ens incompletum in genere illo ; ita in dimensionibus completis in sacramento, est accipere dimensiones incompletas ; et his mediantibus materia panis formam reciperet eius quod ex pane generaretur, pane non converso in corpus Christi. Unde sicut dimensionibus illis collatum est per se subsistere, et subesse illi esse quod est conforme esse prioris substantiae, et terminationi quantitatis, et omnibus aliis accidentibus ; ita etiam datur eis, quod possunt subesse alteri forniae naturali et accidentibus aliis, quia de natura sua non habent quod subsint tantum accidenti, sed etiam formae substantiali. Et tunc vel ex consequenti adveniet etiam materia propter naturalem concomitantiam formse ad materiam, sicut propter naturalem concomitantiam animae Christi ad corpus suum erat anima sub sacramento (et hoc quodammodo redit in primum dictum, ut scilicet materia ibi de novo fiat) ; vel ipsi dimensioni virtute divina dabitur natura materiae propter propinquitatem ad ipsam, ut sic illud generatum sit compositum ex materia et forma, sicque dimensio potestate divina convertitur in materiam dimensionatam, et fit illa.

 

Ex his aliqualiter patet responsio ad quaestionem qua quaeritur, an species istae sacramentales possint nutrire. Ad quod dicendum, quod quidam dixerunt species illas non nutrire, sed solum reficere atque inebriare ex sola immutatione accidentali, quemadmodum quidam inebriantur odore, et reficiuntur ac famem amittunt ex odore et sapore. Sed hoc non potest esse, quoniam talis immutatio quamvis ad horam reficiat, attamen sustentare non potest ; quod tamen faciunt species illae, si in magna quantitate sumantur.

Alii ergo dixerunt, quod ibi manet forma substantialis ipsius panis, habens eamdem operationem quam habuit panis : ideo nutrit. Sed hoc esse non potest, quoniam operatio formae est agere, et non pati. Nutrimentum autem non nutrit nisi secundum quod convertitur in nutriti substantiam : ideo nutrit secundum quod patitur, et secundum quod ex eo aliquid generatur : quod non potest dici de forma.

Idcirco dicendum, quod cum ex illis speciebus generari aliquid possit, sicut modo expressum est, eodem modo possunt nutrire. Cum autem dicitur sacramentum hoc seu cibus iste non transire in ventrem, nec alere carnem ; intelligendum est quantum ad rem contentam,quod est corpus Christi verum, quod non convertitur in manducantem. Accidentia quoque manendo in suo esse accidentali, non nutriunt, sed prout in aliud convertuntur, seu aliud sub eis creatur aut redit.

 

Praeterea quaeritur, an aliquis liquor possit speciebus sacramentalibus vini misceri. Ad quod aliqui dicunt, quod quicumque liquor addatur speciebus illis in quantacumque quantitate, mox desinit ibi esse corpus Christi, quoniam dimensiones illae non manent eaedem ; liquor quoque additus per totum diffunditur. Cumque corpus Christi non sit sub speciebus illis cum alio corpore, oportet quod in toto desinat ibi esse corpus Christi. Sed ista opinio stare non valet. Constat enim, quod corpus Christi manet ibi quamdiu illa accidentia manent. Illa vero accidentia non aliter corrumpuntur quam corrumperetur substantia panis et vini. Ex parvo autem liquore adiuncto non destrueretur vinum, ideo nec species vini remanentes. Nec quaelibet dimensionum distinctio tollit sacramentum. Sicut enim additio, ita divisio aliam facit dimensionem. Divisio autem non tollit sacramenti veritatem, ut patet in pane qui frangitur : unde nec additio, quoniam illa dimensionum varietas quam facit talis additio et divisio, est quantum ad indeterminationem ipsarum, non quantum ad determinatum esse earum, secundum quod competit eis subsistere ; nec quantum ad esse in quo subsistunt conformes substantiae praecedenti. Nec parvus liquor potest per omnes dimensiones diffundi, nisi rarefieret et transmutaretur in aliam liquoris speciem. Ideo non oportet quod occupet omnes dimensiones.

 

Ideo aliter est dicendum, quod hoc modo admiscetur liquor quicumque speciebus illis, sicut admisceretur substantiae vini. Liquor autem additus si esset aqualis quantitatis aut maioris, pertingeret ad omnes dimensiones vini : et ita si esset alterius speciei, faceret aliam liquoris speciem mediam ; si autem esset eiusdem speciei, vinum faceret aliud vinum secundum numerum, maxime quantum ad accidentia. Porro si liquor additus esset quantitatis minoris, non posset pertingere ad omnes dimensiones totius vini, sed ad aliquas, et illas immutaret altero dictorum modorum, et forte immutaretur secundum speciem, si esset alterius speciei. Constat item, quod in hoc sacramento non manet corpus Christi nisi quamdiu species illae manent eaedem numero. Ideo si apponatur parvus liquor, corrumpet partem specierum, et sub illa parte desinet esse corpus Christi : non enim probabile est, quod una gutta aquae per totum scyphum diffundatur. Si autem in magna quantitate addatur, corrumpet species secundum totum, sicque totaliter desinet ibi esse corpus Christi.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in tertia parte, quaestione septuagesima septima : ubi et tenet pro probabiliori responso, quod sicut divina virtute confertur quantitati per se subsistere, et aliis accidentalibus formis substare, ita et vicem supplere substantise atque materiae in hoc quod aliquid generetur ex dimensione, et nutriatur ex ea per modum praetactum.

 

Idem tenet in Summa contra gentiles, libro quarto ; et quae scribit ibi, iam sententialiter sunt inducta.

 

Responsio demum Alberti consonat responsioni Thomae in Scripto :

Ego (inquit) nulli praeiudico. Quidam enim dicunt, quod in transitu specierum in alia, redit substantia prima specierum illarum. Alii dicunt, quod sicut species sunt ibi sine substantia quasi in actu substantiae, ita in nutriendo habent substantiae actum. Et utrumque satis congrue dici potest. Verumtamen accidens hic in substantiam non mutatur.

Haec Albertus.

Cuius hoc ultimum verbum non videtur concordare Thomae, dicenti quod quantitas seu dimensio fit divina virtute materia dimensionata.

 

Petrus in omnibus his sequitur Thomam, et probabilius arbitratur quod formae illae accidentales finaliter convertuntur in eosdem humores in quos fieret substantiae, si adesset, conversio.

 

Concordat Richardus.

 

At vero Bonaventura :

Aliqui (inquit) dicunt, quod accidentia illa non reficiunt nutriendo, nec in alimentum convertuntur, quia nec accidentia possunt ita converti ; attamen agunt, aerem ac cerebrum immutando. Unde multi inebriantur ex vini odore.

Sed quoniam ex combustione hostiae cineres generantur, et ex putrefactione vermes, communior exstat opinio, quod percipiens sacramentum alitur ac nutritur : quod satis patet ad sensum, quoniam bibens vinum consecratum, sitim exstinguit in se, si sitiat. Cumque obicitur, quod alimentum est substantia, diversimode respondetur. Aliqui enim dicunt, quod virtute supernaturali accidentia convertuntur in substantiam. Nempe qui omnipotenti sua virtute potest accidentia illa sustentare sine materia, potest eadem sua virtute in substantiam ea convertere, in quam converteretur panis substantia si adesset. Et hoc dicunt ipsum sacramentum exigere, ne deprehendatur, et ne fides merito suo privetur. Alii dicunt, quod divina virtute redit substantia panis, quando desinentibus et corruptis speciebus, desinit ibi esse sacramentum. Et hoc dicit Innocentius in libro de Ecclesiasticis officiis. Hanc positionem credo probabilem et securam, maxime quoniam tanti viri auctoritate fulcitur. Caute tamen procedendum est hic, quia in hoc secretum fidei latet, et Sancti non multum loquuntur de his. Et quis scit, an Deus faciat sic aut sic ? Nec videtur omnino improbabile, quod aliquod accidens in substantiam convertatur, cum divina virtute per se subsistat. Sic nec improbabile reputatur, quin sicut substantia panis in corpus Christi miraculose convertitur, ita et revertatur. Cum enim in conversione substantiae panis corpus Christi non generetur nec fiat, et tamen sub speciebus illis esse incipiat corpus Christi, quis audeat hoc tanquam irrationabile reputare, ut corpore Christi non corrupto, sed desinente esse ibidem, substantia illa quae prius sustentabat accidentia illa, revertatur : cum accidentia illa non sint ob aliud sine subiecto, nisi ob dignitatem reverentiamque contenti, utpote sacramenti ? Quod si quaeratur, an illa reversio sit generatio, creatio, aliave mutatio ; dici potest, quod sicut illa conversio est singularis mutatio, ita et ista reversio. Quidquid autem horum dicatur, dummodo non pertinaciter asseratur, nullum consistit periculum. Solum hoc observetur, ut capacitatis nostrae intelligentia in Christi obsequium totaliter captivetur.

Haec Bonaventura.

 

Qui infra quaerit, utrum accidentia illa habeant potentiam convertendi alia in sacramentum, utpote si vino consecrato apponatur aqua. Videtur quod sic, quia si aquae benedictae addatur aqua non benedicta, totum est aqua benedicta. In oppositum est, quia nihil convertitur in sacramentum nisi per transsubstantiationem, quae fit sacramentalium virtute verborum, non vi specierum.

Dicendum ad quaestionem, quod non. Nec est simile de aqua benedicta, quoniam benedictio aquae non ponit nisi accidens aliquod et proprietatem quamdam sanctificationis. Haec autem consecratio ponit conversionem in veram substantiam, continentiamque eiusdem realem, quae est a sola increata virtute.

Haec idem.

 

Ex praeinductis iam declarata est haec sacrosanctae fidei veritas, quantum humani ingenii imbecillitate fieri potest. Nihilo minus quidam circa haec tot facit involutiones, ut si scripta eius produxerim, profectus legentis impediretur magis quam cresceret. Recitat circa haec primo opinionem sancti Doctoris, et primo facit scrutinium circa hoc quod Sanctus ille affirmat, formas substantiales agere mediate per qualitates activas, ut formam ignis per calorem ; qualitates quoque agere et producere simile sibi in specie, sicut calor causat calorem ; non autem agere ultra speciem suam, nisi virtute formae substantialis. Circa haec grandem facit inquisitionem et disputationem, quid ibi intelligatur per virtutem, et in quo sit realiter virtus illa ; cum tamen haec plana et certa sint, nec dignum sit talibus immorari, prasertim cum omnis effectus agat quodam modo in virtute propriae causae, id est virtute seu potestate quam habet a sua causa, vel virtute quae est in causa sua realiter, et iu ipso influentialiter, seu per quamdam impressionem aut participationem : quemadmodum serra virtute artis artificis cooperatur ad formae artificialis inductionem, atque propria virtute seu acumine causat ligni secationem.

Insuper, contra dicta B. Thomae arguendo, assumit sic : Nihil est in accidente nobilius eo. Hoc falsum videtur, cum caritas et actio eius sint in voluntate, beatitudo quoque in intellectu aut voluntate ; et tamen praestantiores sunt naturalibus illis potentiis, et summae perfectiones earum formales.

Secundo assumit sic : Quod non est, non est causa. Hoc quoque instantiam patitur, quoniam finis obtinendus nondum consistens nisi in apprehensione agentis, est causa, imo et causa causarum vocatur, quoniam movet causam efficientem, quae movet materiam : qua mota, inducitur forma, sicque acquiritur finis.

Tertio sic assumit : Nihil est causa instrumentalis respectu eius ad quod producendum sufficit sola sua virtus activa. Hoc reprobatur, quoniam omnis causa creata, est instrumentalis causa respectu sui effectus per comparationem eius ad primam causam. Verumtamen causa instrumentalis multipliciter dicitur, et vile censetur de usu nominum disceptare. Iuxta hunc modum possent et cetera scripta eius impugnari.

 

Argentinensis et Durandus praeinductae communi doctrinae satis concordant.

 

Porro Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali tuetur et probare conatur, quod species sacramentales non nutriunt vere, nec augent sumentem :

Mensa (dicens) altaris mensa est animarum, non corporum. Placuit autem clementissimo Creatori hoc declarare isto miraculo. Quidam sacerdos credens hostiis verum panem subesse, conficiebat in magna quantitate, prout ad corporis sui sustentationem sufficere aestimabat, et eas in cibum accepit. Qui infra paucos dies absque alterius morbi occasione defunctus est, ipso mortis suae experimento cognoscens, hostiis consecratis non subesse quod vere posset corpus nutrire. Non tamen negamus odore quodam posse corpus nutriri ; sed odor ille est vaporosa substantia, non accidens : odore autem qui accidens est, non potest hoc fieri.

Haec Guillelmus, qui probat istud per argumenta quaedam praetacta.

 

Porro Argentinensis cum praeallegatis doctoribus contrarium tenens, refert factum quoddam huic contrarium : Audivi, inquiens, a sacerdote fide digno, quod imminente quodam terribili praelio Romanorum, consecravit hostias plurimas pro militibus congressuris communicandis : qui casu ita se offerente, non communicaverunt, propter quod omnes hostias illas solus accepit, ex quibus fuit sic saturatus, quod alium cibum non affectavit.

Verumtamen ista narratio praeinductae non obviat, quia Guillelmus non negat quin dimensiones panis impleant stomachum, et occupent locum ; qualitates quoque concedit sitim posse auferre, non alere.

 

Denique praeinductis ex Thoma, Alberto, Bonaventura, Aegidio ac aliis, de exsistentia Christi sub hostia quamdiu manent ibi formae accidentales seu species, concordant scripta Henrici Quodlibeto secundo. Qui et Quodlibeto quarto interrogat, an species illae sacramentales nutriant. Ad quod respondet omnino ut Thomas in tertia parte.

 

Amplius, nono Quodlibeto, ultima quaestione, sciscitatur, utrum per miraculum et absolutam Dei omnipotentiam possit unum et idem corpus simul esse in diversis locis localiter. Arguitur quod sic, quia miraculose plura corpora possunt simul esse in uno loco, ergo et unum in pluribus locis. Item corpus Christi simul est sub pluribus dimensionibus sacramentaliter ; sed virtute divina possunt dimensiones panis converti in dimensiones corporis Christi : ergo virtute conversionis, dimensiones corporis Christi erunt ubi erant dimensiones panis. Sicut ergo substantia corporis Christi potest per conversionem eodem tempore esse sub diversis dimensionibus in diversis altaribus ; sic et dimensiones corporis Christi per conversionem possunt esse in diversis altaribus, ubi erant diversae dimensiones conversae in illas. Sed non sunt dimensiones corporis Christi, nisi ubi est verum et totum ac integrum corpus Christi : ergo totum Christi corpus simul potest esse per miraculum in locis diversis. In oppositum est, quia sic contradictoria essent simul vera, quoniam dimensiones corporis connumerantur dimensionibus loci. Si ergo idem corpus esset in pluribus locis, esset unum et plura ; et ita esset unum, et non unum : quod est absurdum. Nempe qua ratione posset idem corpus esse simul in duobus locis, eadem ratione et in tribus et quatuor ; et ex consequenti, in omnibus seu ubique, quod Deitati est proprium. Idcirco simpliciter dico, impossibile esse idem corpus simul esse in pluribus locis. Denique, si idem corpus aeque corporaliter et dimensionatum esset in pluribus locis, aut ergo quod exsistit in uno loco, exsistit in alio, aut non. Si sic, ergo si in uno loco sit gelu, in alio calor, simul haberet calorem et frigus ; similiter in uno loco ex defectu victualium esuriret, in alio comedens saturaretur ; atque in uno loco infirmaretur, in alio esset sanum ; imo in uno moreretur, in alio vivum et sanum maneret. Si dicatur secundum, consimilia inconvenientia sequerentur.

 

Nec simile est quod arguitur de exsistentia plurium corporum in uno loco : quia ex hoc non sequitur contradictoria esse simul vera, sed obviat tantum contraria dispositio circa idem ad esse simul cum alio, a qua contraria dispositione potest absolvi. In corporibus namque nihil repugnat ipsa esse simul, nisi dimensio. nes ; et hoc non propter dimensionum essentiam, sed propter sitii in quem natae sunt habere in loco : qui situs est accidens dimensionum, quemadmodum situs qui est ordo partium inter se, est differentia illis essentialis. Etenim propter situm qui dicit ordinem ad locum, tangunt se corpora, et tenent se extra se, et sese nequeunt penetrare ; estque dispositio illa imperfectionis in dimensionibus, et praeter dimensionum essentiam : ita quod quamvis non naturaliter, tamen supernaturaliter separabilis est ab illis per dotem subtilitatis, quae est quaedam potentia non resistendi, ita quod non resistit alicui, nec aliquid sibi. Sicque corpus per eam illabi potest alteri corpori, et hoc absque eo quod tangat illud resistendo. Unde et tale corpus non habet esse per se in loco per continentiam inter latera circumdantis. Ad aliud dicendum, quod in Eucharistia duo sunt, utpote, species illae visibiles, et res contenta, quae est corpus Christi. Circa quod duo considerantur, puta, conversio facta in ipsum, et per ipsam conversionem suum esse alicubi ubi ante non erat, sine sua mutatione et motione. Nec potest hoc secundum esse sine primo, quia impossibile est Christum dimensionaliter simul esse in pluribus locis. Dicuntque aliqui, quod nec primum horum potest esse sine secundo, ita scilicet, quod si ponantur simul et dimensiones et substantia panis converti in dimensiones et substantiam corporis Christi, ex ipsa conversione necesse est esse corpus Christi ubi conversio facta fuit, et panis desinit esse panis. Quod et si verum esset, non tamen esset ibi corpus Christi secundum rationem suarum dimensionum, id est, dimensionaliter : de quali modo quaerit haec quaestio. Idcirco ex illo non potest istud probari. Nam et si dimensiones panis converterentur in dimensiones corporis Christi absque conversione substantiae panis in substantiam corporis, non tamen dimensiones corporis Christi essent in substantia panis dimensionaliter : quia sic informarent atque extenderent ac figurarent.

Haec Henricus.

Qui de his scribit prolixe ; et infra patebit qualiter verum sit quod de dote agilitatis hoc loco deprompsit.

 

Verum huius positionis contrarium asserit Scotus :

Maxima (inquiens) mihi certissima est, Deo esse possibile quidquid non includit evidenter contradictionem, et ad quod non sequitur necessario contradictio. Tale est, unum et idem corpus esse in pluribus dimensionaliter atque localiter. Dico ergo, quod Deo simpliciter possibile est facere idem corpus simul esse in diversis locis localiter. Hoc patet ex intellectu terminorum. Cum enim dico, idein corpus simul esse in diversis locis localiter, nihil dico supra corpus nisi respectum extrinsecus advenientem, fundatum in uno quanto ad aliud quantum circumscribens. Talem autem respectum plurificari super idem fundamentum ad diversos terminos, non apparet contra aliquid notum secundum rationem : quia respectus intrinsecus advenientes, de quibus hoc minus videtur, possunt plurificari fundamento eodem manente, ut secundum albedinem unam similitudines duas fundari ad terminos duos. Porro quod « ubi » non dicat nisi respectum extrinsecus advenientem, ostensum est. Et mirum quod sequentes rationem, tantum sequuntur imaginationem, quod quia imaginatio non separat locum a corpore, nec econtra, nec percipit unum plurificari sine alio, ideo dicatur impossibile esse simpliciter, unum sine alio plui rificari, praesertim cum ipsa « ubi » sint posteriora quanto locato, et accidentaliter ac contingenter advenientia.

Haec Scotus.

 

Qui circa haec prolixe disceptat ; et quidquid sit de veritate conclusionis, videntur dicta praecedentis positionis magis idonea. Quid autem Omnipotens possit in istis difficultatibus, definire videtur incautum. Variis etenim modis potest eumdem effectum producere, et pluribus ac mirabilioribus modis quam excogitare valeat homo. Nec audeo dicere, quin possit efficere, corpus Christi esse sub speciebus panis aliter quam per conversionem panis in illud, aut per localem eius motum sive descensum. Etenim posset hoc forsan solo imperio, absque alicuius conversione in ipsum. Attamen idem corpus numero, posse simul esse in pluribus locis localiter, non videtur possibile, non ex impotentia Dei, sed ex incapacitate effectus, et incompossibilitate et repugnantia consequentium ad hoc. Et quae contra hoc modo obiecta sunt, non concludunt. Nempe quando arguitur ita, Cum dico, idem corpus simul esse in locis diversis, nihil dico supra corpus nisi respectum extrinsecum, etc. ; respondeo, quod dicendo unum et idem corpus esse simul in locis diversis, dicis et includis omnia illa quae necessario consequuntur ad esse in pluribus locis simul localiter, utpote, propria dimensione commensurari locis diversis, et haberi diversa ubi, atque per se diversis differentiis motuum ac alterationum moveri simul et affici, ac cetera ex Henrico iam tacta, quae uni et eidem corpori simul nequeunt convenire pariterque inesse. Nec ipsum « ubi » dicit solum respectum, cum sit reale praedicamentum, a praedicamento relationis realiter distinctum. Iuxta hunc modum multa valde in dictis istius de hac quaestione ac aliis continentur : quae etsi prima facie alicuius apparentiae forsitan videantur, acutius tamen inspecta, facile dissolvuntur.

 

 

QUAESTIO III

 

Modo quaerendum, An corpus Christi frangatur in sacramento.

 

Videtur quod sic, quia ita videtur ad sensum ; et nisi sic esset, videretur ibi esse deceptio sensuumque illusio, quam in tanto veritatis mysterio esse non decet.

Rursus, corpus Christi vere comeditur : ergo masticatur ac frangitur.

Iterum, frequenter in ipso Missae officio visus est angelus Dei quasi cum gladio divisisse infantulum sub hostia apparentem : ergo tali apparitioni aliquid correspondet reale, alioqui fictio esset sive deceptio.

 

Contra, formae illae sacramentales non videntur dividi posse, cum forma dicatur simplici et invariabili consistere essentia.

 

Ad haec Bonaventura respondet :

Quidam (ut refert Magister) dixerunt, verum corpus Christi frangi in sacramento, non tamen laedi neque corrumpi ; et hoc supernaturaliter fieri, sicut in Coena Christus dedit discipulis corpus suum adhuc passibile, quod sine eius laesione edebant. Et assumpserunt pro se verbum hoc Augustini, Unusquisque de altari accipit partem suam ; verba quoque Berengarii, qui de suo errore poenitens, locutus est coram Nicolao Papa : Confiteor verum corpus Christi manibus sacerdotum attrectari ac frangi. Quod verbum a Papa atque concilio exstitit acceptum. Sed istud erroneum est. Quod enim incorruptibile est, non potest realiter dividi. Verba vero Augustini et Berengarii intelliguntur dicta ratione sacramentalium specierum, quae dividuntur, in quibus consistunt divisio, masticatio, attritio. Quomodo autem corpori Christi competit manducari, dictum est ante.

 

Porro dum quaeritur, an speciebus sacramentalibus competat fractio ; respondendum, quod quidam dixerunt, quod ibi non sit vera fractio neque divisio, sed solum apparens ; nec tamen est falsitas neque deceptio, quia non ordinatur ad fallendum, sed instruendum, sicut quod Christus finxit se longius ire, ac duobus discipulis in alia apparebat effigie. Haec opinio reprobatur, quia si non est ibi fractio, ergo nec masticatio nec specierum attritio : quod est contra experientiam.

Ideo alia dixit opinio, quod ex parte sacerdotis ibi sit actus seu fractio ; attamen nil frangitur ibi, quia nec corpus Christi, nec species. Quod stare non valet, quoniam fractio activa infert fractionem passivam.

Est ergo tertia positio vera, quod sicut ibi sunt verse dimensiones panis transsubstantiati, veraque quantitas, ita et fractio vera, non tamen in dimensionibus corporis Christi.

Denique fractio illa designat dominicam passionem, et tres illae particulae hostiae consecratae significant tres partes mystici corporis Christi, puta Ecclesiae, cuius una pars regnat in caelis, alia quiescit in spe in monumentis, tertia versatur in labore ac tentationum periculo.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Albertus, qui addit :

Comestio multa includit, puta divisionem cibi per dentes, masticationem, traiectionem in ventrem, digestionem et incorporationem ; et tantum passive conceditur quod corpus Christi comeditur ratione traiectionis illius. Berengarius quoque in signum detestationis pristini sui erroris, per excessum confessus est corpus Christi dentibus atteri, inanibusque tractari et masticari.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas :

Corpus (inquit) Christi est sub speciebus sacramenti,non mediantibus propriis dimensionibus suis, imo illae sunt ibi concomitanter. Ideo quidquid convenit corpori Christi mediantibus dimensionibus suis, hoc non convenit ei secundum quod est sub sacramento. Cumque divisio quantitativa ei non valeat convenire nisi mediante propria dimensione, sequitur quod fractione specierum non frangitur corpus ipsius : imo nec frangeretur, quamvis passibile esset, sicut fuit in Coena.

Aliqui autem dixerunt, quod nec species frangantur, ita quod ibi sit fractio sine subiecto. Quod dici non potest, cum fractio sit quidam motus : ideo secundum rationem suae speciei requirit terminum a quo, et terminum ad quem ; sicque oportet ibi esse unum quod in multa dividitur, quod est fractionis subiectum.

 

Praeterea, de causis fractionis sciendum, quod in hoc sacramento est duplex res sacramenti, videlicet corpus Christi verum et mysticum. Hinc fractio duo significat. Primum est ipsa divisio corporis Christi, facta in passione. Secundum est distributio virtutis redemptionis Christi per diversa membra Ecclesiae : quam significationem tangit divinus Dionysius tertio capitulo Ecclesiasticae hierarchiae. Et iuxta hoc accipito significatio partium secundum diversum statum membrorum, quoniam quidam adhuc vivunt in corpore, et hi significantur per partem quae comeditur, quia diversis poenalitatibus atteruntur, suntque in motu ut Christo incorporentur. Quidam sunt mortui, qui sunt in differentia duplici. Nam quidam sunt in plena participatione salutis, et hoc est corpus Cliristi quod iam surrexit, ut Christus et beatissima Virgo ; et hi significantur per partem in calice missam, quoniam illi inebriantur ab ubertate domus Dei. Quidam sunt in exspectatione plenae glorificationis, ut qui iam stolam animae tantum habent, ut animae beatae in patria, vel neutram, ut in purgatorio consistentes ; et hi significantur per partem quae reservatur usque in finem Missae. Hi namque perfectam gloriam consequentur in fine, et interim in sepulcris quiescunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ista communia sunt, et eis doctores concordant : idcirco nec immorandum est.

 

 

QUAESTIO IV

 

Etiam quaeritur hic : De effectibus huius sacramenti.

 

Quocirca asserit Thomas, primo respondens ad istud, utrum per hoc sacramentum augeantur virtutes :

Proprius effectus cuiuslibet sacramenti accipiendus est ex similitudine ad materiam sacramenti ipsius : sicut expurgatio veteris vitae est effectus Baptismi, per ablutionem aquae significata. Ideo, cum materiale in hoc sacramento sit cibus, oportet quod effectus proprius sacramenti istius sumatur iuxta similitudinem ad cibi effectum. Cibus autem corporalis primo in cibatum convertitur, atque ex tali conversione deperdita restaurat, quantitatemque auget. Spiritualis vero cibus non convertitur in manducantem, sed illum convertit in se. Hinc proprius effectus sacramenti istius est conversio hominis in Christum, ut cum Apostolo dicat : Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus. Ad quod sequuntur alii duo effectus, puta augmentum spiritualis quantitatis in incremento seu profectu virtutum, et restauratio deperditorum per remissionem venialium, seu per reparationem cuiuscumque praecedentis defectus.

Si autem obiciatur, quod augere virtutes commune est omnibus sacramentis, non ergo huic est proprium sacramento ; dicendum, quod augmentum dupliciter dicitur. Primo, prout in viventibus et non viventibus invenitur, prout quaelibet additio facit augmentum : sicque virtutes augentur per omnia sacramenta quae gratiam inveniunt in subiecto, ex hoc quod ipsa sacramenta ex se nata sunt gratiam causare. Secundo augmentum dicitur proprie, prout in viveutibus est ex coniunctione nutrimenti : et ita est proprius huius sacramenti effectus. Potest quoque sacramentum istud perducere ad perfectionem caritatis, loquendo de perfectione viae, non patriae.

 

Quaeritur quoque, an sacramentum hoc prosit Beatis ad augmentum gloriae. Apparet quod imo, quia (ut Innocentius ait) in collecta B. Leonis Papae habetur : Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio. Insuper offertur pro parvulis decedentibus in innocentia baptismali.

Dicendum, quod gloria comprehendit praemium Beatorum, quod duplex est, utpote : gaudium essentiale, quod de Divinitate habent, et accidentale, quod habent de quocumque creato. Gloria autem Beatorum quoad praemium seu gaudium essentiale, augeri non potest, secundum opinionem probabiliorem ; sed quantum ad praemium accidentale, usque ad diem iudicii. Nam et tunc de glorificatione corporis crescet, imo de omnibus factis bonis accrescit gloria eis, quia gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Sic quoque gaudent de omnibus quae fiunt in Dei honorem, maxime de his in quibus de eorum electione et gloria agimus gratias Deo. Hinc simpliciter loquendo, quantum ad essentiale gaudium sacramentum hoc non auget gloriam in Beatis, sed solum quoad gaudium accidentale.

Ad obiecta dicendum, quod ut Innocentius solvit, ubicumque talis modus loquendi invenitur, intelligendus est ut ad hoc prosit, ut a fidelibus magis ac magis glorificetur Deus vel Sanctus talis. Porro, pro pueris baptizatis Missarum solennia celebrantur, non ut ipsi iuventur quantum ad culpae remissionem aut gloriae incrementum, sed ob alias causas. Primo, propter vivorum solatium. Secundo, ad ostendendum parvulos pertinere ad mystici corporis unitatem, dum idem modus exsequiarum servatur in ipsis ac aliis. Tertio, ad commendandum redemptionis humanae mysterium, quod in hoc sacramento commemoratur, per quod parvuli sine proprio merito salutem consequuntur aeternam.

 

Insuper quaeritur, an huius sacramenti effectus impediatur per solum mortale peccatum. Dicendum, quod omnis perfectio acquirenda impeditur per remotionem dispositionis ad eam. Quemadmodum autem dispositiones materiales se habent ad perfectionem formae, ita actus se habent ad perfectionem finis. Cumque hoc sacramentum perficiat hominem coniungendo ultimo fini, idcirco ad hoc quod effectum suum plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio : quae cum interdum sine mortali peccato impediatur, cum distractiones variae ipsam impediant, et peccata venialia actum virtutum amoveant seu interrumpant ; absque mortali peccato potest huius sacramenti impediri effectus, ita quod aliquis augmentum gratiae non consequatur, nec tamen mortalis peccati incurrat reatum, sed forte reatum venialis peccati, eo quod imparatus accedat. Effectum vero Baptismi non impedit nisi mortale peccatum, quoniam in Baptismo datur primum esse spirituale. Verumtamen non est dicendum, quod omne peccatum veniale impediat linius sacramenti effectum, sed solum illud quod tollit actualem devotionem illam qua in hoc sacramento exigitur.

 

Praterea si quaeratur, au virtute huius sacramenti peccata venialia dimittantur ; dicendum, quod virtute huius sacramenti sit transmutatio quadam hominis in Deum, et hic est proprius sacramenti huius effectus. Cumque ex caritatis fervore dimittantur peccata venialia, eo quod contrarientur caritatis fervori ; idcirco ex consequenti, virtute huius sacramenti venialia dimittuntur. Hinc tantus posset esse fervor devotionis, quod omnia venialia deleret peccata.

Et si obiciatur, quod tunc homo frequenter sine omni consisteret culpa, contra illud Ioannis, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus ; respondendum, quod non est inconveniens, quod homo aliqua hora absque omni veniali sit culpa, quamvis hoc non diu duret, propter difficultatem vitandi venialia. Et quo maior est fervor devotionis in celebrando aut communicando, eo plus de venialibus delet ; non tamen semper omnia, quoniam non est proprius eius effectus venialia tollere. Gratiae demum saeramenti huius non solum mortalia, sed et venialia opponuntur, quia in hoc sacramento non solum confertur gratia habitualis, sed etiam excitatur fervor actualis devotionis.

 

Quaeritur demum, an virtute sacramenti istius etiam mortalia dimittantur peccata. Et respondendum, quod effectus huius sacramenti correspondet his qua exterius in ipso geruntur. Exterior autem usus huius sacramenti consistit in manducatione, qua non convenit nisi viventi. Hinc effectus huius sacramenti praesupponit vitam gratia in sumente. Cumque mortale peccatum vitam spiritualem corrumpat, ideo sacramentum hoc non est ad abluenda peccata mortalia, sed solummodo culpas quae cum vita gratiae stare queunt.

Sed obici potest, quod dicitur in complenda, Sit ablutio scelerum, etc. Dicendum, quod (ut Innocentius scribit) illa locutiones sunt impropria. Dicitur quippe sacramentum hoc crimina abluere, in quantum impedit ea, praestando robur contra ea, et quia in aliquo potest esse peccatum mortale de quo sibi conscius non est, et talis si devote accedat, consequitur remissionem illius.

Verum obici potest, quoniam celebrans pro iniquis, interdum impetrat eis veniam et gratia infusionem virtute sacramenti istius, ergo plus sibi ipsi potest hoc impetrare : et ita, quamvis iniquus, potest licite celebrare et mortalium remissionem sibi mereri. Dicendum, quod Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. In quantum autem est sacramentum, habet effectum in omni vivente, in quo exigit praexsistere vitam gratia. In quantum vero est sacrificium, habet effectum quoque in aliis, in quibus non praexigit vitam spiritualem in actu, sed in potentia. Idcirco, si dispositos inveniat eos, obtinet eis gratiam virtute sacrificii veri a quo omnis gratia in nos fluxit, et per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut proxima causa, sed in quantum impetrat eis gratiam devotionis caritatis, qua contritionem perficiet et remissionem peccati.

 

Circa hoc quaeritur, an hoc sacramentum remittat poenam peccati mortalis. Dicendum, quod Eucharistia in quantum est sacramentum, habet pro principali effectu hominis unionem cum Deo : hinc per modum sacramenti non aufert nisi ea qua in habente vitam invenit opposita huic unioni ; et talis non est poena peccati mortalis dimissi. Ideo in quantum est sacramentum, non habet pro effectu dimissionem poena peccati mortalis. Sed in quantum sacrificium, accipit rationem satisfactionis : sicque tollit poenam in parte aut toto, sicut et alia satisfactiones, secundum mensuram poena debita pro peccatis, ac devotionis qua sacramentum offertur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praterea, super his scribit diffuse in tertia parte, quaestione septuagesima nona. Primo respondens ad istud, utrum per hoc sacramentum gratia conferatur :

Effectus, inquit, sacramenti istius consideratur multipliciter. Primo et principaliter, ex eo quod in sacramento hoc continetur, quod est Christus : qui sicut in mundum sensibiliter veniens, contulit mundo vitam gratia, iuxta illud Ioannis, Gratia et veritas per Iesum Christum facta est ; ita in hominem sacramentaliter veniens, vitam gratia operatur, secundum illud, Qui manducat me, vivet propter me. Unde Cyrillus testatur : Vivificativum Dei Verbum uniens se ipsum propria carni, fecit et ipsam vivificativam. Decebat namque cum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram eius carnem pretiosumque sanguinem, qua in benedictionem vivificativam accipimus in pane et vino. Secundo consideratur ex eo quod per hoc sacramentum repraesentatur, quod est passio Christi : idcirco effectum quem passio Christi fecit in mundo, sacramentum hoc facit in homine. Unde super illud Ioannis, Continuo exivit sanguis et aqua, dicit Chrysostomus : Quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, cum accesseris ad tremendum calicem, accede quasi ab ipsa Christi costa bibiturus. Unde et ipse Dominus dicit : Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Tertio consideratur effectus sacramenti ex modo quo traditur, utpote per modum cibi ac potus : ideo omnem effectum quem cibus et potus corporalis faciunt quantum ad vitam corporalem, quam sustentant, augent, reparant, roborant et delectant, facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Ideo ait Ambrosius : Panis est vitae aeternae, qui fulcit animae nostrae substantiam. Et Chrysostomus dicit super Ioannem : Praestat se nobis desiderantibus et palpare et comedere et amplecti. Unde et ipse Dominus dicit : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quarto consideratur ex speciebus sub quibus traditur, utpote speciebus panis et vini, quae ex multis constant et rediguntur ad aliquid unum. De hoc Augustinus dicit : Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quae ad unum aliquid rediguntur ex multis. Sicque spiritualem fidelium unionem designant. Unde loquitur Augustinus : 0 sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis ! Cumque Christus et passio eius sit gratiae causa et refectio spiritualis, et caritas sine gratia esse non valeat ; ex omnibus his manifestum est, quod sacramentum hoc confert gratiam.

 

Praeterea si quaeratur, an effectus eius sit adeptio gloriae ; respondendum, quod in hoc sacramento considerantur tam Christus in eo contentus, quam usus sacramenti. Et ex utroque competit sacramento, quod adeptio gloriae est eius effectus. Nam Christus sua passione modo aperuit atque promeruit nobis aditum regni caelestis. Refectio quoque qua sacramentum istud nos reficit in via per gratiam, perducit ad refectionem patriae per gloriam.

 

Amplius quaeri potest, utrum hoc sacramentum praeservet hominem a peccatis futuris. Dicendum, quod quo modo praeservatur homo a morte corporali, eodem modo praeservatur homo a peccatis futuris. Praeservatur autem homo a morte corporali dupliciter. Primo, in quantum natura hominis interius roboratur contra interiora corruptiva : et sic praeservatur a morte per cibum et medicinam. Secundo, per hoc quod munitur contra exteriores impugnationes : sicque praeservatur per arma quibus corpus munitur. Utroque itaque modo praeservat hoc sacramentum a peccato futuro. Primo, per hoc quod Christus coniungitur nobis per gratiam, roborat spiritualem hominis vitam tanquam spiritualis cibus medicinaque animae. Secundo, in quantum est signum passionis Christi, per quam victi sunt daemones : sicque repellit omnem impugnationem eorum. Unde super Ioannem ait Chrysostomus : Ut leones flammam spirantes, sic a mensa illa discedimus terribiles effecti diabolo.

 

Quaeritur etiam, an per peccatum veniale impediatur huius sacramenti effectus. Dicendum, quod effectus Sacramenti non solum est adeptio gratiae habitualis seu caritatis, sed etiam actualis quaedam refectio dulcedinis spiritualis : quae refectio impeditur per venialia peccata, per distractionem et imparatum accessum. Augmentum vero gratiai seu caritatis habitualis non impeditur nec tollitur per venialia illa.

Hsec Thomas in Summa.

 

In quibus scripta Alberti, Petri, Richardi et plurium aliorum virtualiter continentur.

 

Porro Bonaventura :

Hoc est, ait, sacramentum unionis. Ideo primus eius effectus est unire, aut unitos magis unire. Magis autem unire contingit tripliciter. Primo, quia unitur vinculo maiori, ut qui caritatem habet maiorem. Secundo, quia eodem vinculo unitur strictius, ut qui eodem habitu amat ferventius nunc quam ante. Tertio, quoniam firmius diligit, ut qui in eodem habitu magis est radicatus. Dicitur ergo hoc sacramentum magis unire, quoniam digne accedentem reddit ferventiorem, ut carbo ignitus ; reddit etiam fortiorem, ut bonus cibus. Atque ex hoc quod reddit caritatem magis ignitam, adiuvat ad consumendum venialis peccati rubiginem ; ex hoc quoque quod magis confirmat mentem, confert ad vitandum scelera universa : sicque ratione utriusque valet ad virtutum augmenta, potissime caritatis, non quantum ad essentiam, sed quoad fervorem et radicationem. Fervor etenim ille quotidie per venialia minoratur ; similiter et radicatio : idcirco oportet per hunc cibum restaurari deperditum. Nec obviat hos effectus produci etiam per alia sacramenta et per virtutes, alio ac alio modo : nam et sacramenta ac virtutes se invicem adiuvant, ac diversum habent modum agendi.

Haec Bonaventura.

 

Aegidius quoque, super Decretalem, Cum Marthae, consonat praeinductis.

 

Postremo, de effectibus huius superdignissimi sacramenti scribit Guillelmus in suo Sacramentali :

Quemadmodum aqua baptismalis vere est aqua regenerans et unda purificans, non sua natura, sed virtute divina, quae per verbum invocationis accedens efficit sacramentum ; sic vera Christi caro accessu virtutis divinas, quas ab ea nunquam recedit, fit sanctificationis sacratissimum instrumentum, ac digne sumentibus sacrae refectionis adiumentum. Quae virtuosissima est propter Dei sapientiam et Dei virtutem, cuius ipsa est vestimentum. Nempe si vestis S. Ioannis apostoli ex contactu sacri ipsius corporis id virtutis obtinuit, ut per manum Aristodemi adhuc increduli tactu suo tres mortuos suscitavit : quid de hoc vestimento Dei omnipotentis, id est corpore Christi, pia fides edocet sentiendum ? Si Petri apostoli baculus ex attactu Petri assequi potuit, ut tactu suo mortuum socium B. Martialis Lemovicensis suscitaret, et usque in praesens retinet ut daemones de obsessis expellat corporibus, et eos ad loquendum compellat : quid de sacratissimo Christi corpore sentiendum ? Si Christus Dominus tantas virtutes corporibus atque reliquiis Sanctorum suorum largitus est, imo ossibus eorum et capillis, et quod plus est, eorum pulveri ac sepulcris : quomodo non incomparabiliter multo maiores ac plures virtutes carni suae glorificatissimae ac deitati unitae donavit ? Quid enim mirabile ac praeclarum poterit cogitari, quod non ad Sanctorum suorum reliquias vel etiam memorias operatus sit Christus, et usque nunc operetur ? Amplius, si fimbriae vestimenti sui hoc tribuit, ut eius tactu haemorrhoissa sanaretur a sanguinis fluxu ; imo quod omnes qui tangebant eam, curarentur ab aegritudinibus suis : quid inaestimabilis potestatis et supernaturalis efficaciae credendus est suo sacratissimo et illibatissimo corpori contulisse ? Praeterea, si carni seu pinguedini serpentinae, de qua theriaca conficitur, virtutem concessit effugandi venenum quod hominis vitam exstinguit : quanto fortius sacratissimae carni suae virtutem praestitit eiiciendi animarum nostrarum venena, id est vitia et peccata, tentationes et passionum aculeos ? Insuper, si ligno vitae in medio paradisi virtutem impressit, ut vitam corporalem perpetuaret utentium fructu illius : quomodo non potius carni suae ac sanguini contulit, ut perpetuare vitam valeant animarum ? Qui utique quodammodo fructus ipsius sunt ; ipse vero verissimae vitae verissimum est lignum. Praeterea, si hanc virtutem dedit herbae paeoniae et iaspidi lapidi, ut phantasmata fugent, itemque daemonia ; si potestatem hanc praestitit verbis exorcismorum quorumdam, ut eis arceantur et ligentur daemones, et alia fiant miranda quae in libris magicis continentur : quomodo Verbum per quod facta sunt omnia, carnem quam pro nostra salute assumpsit, non universis virtutibus gloriae suae congruentibus et saluti expedientibus animarum illustravit ? Nonne ipse smaragdo impressit hanc vim, ut laetitiam operetur in animabus gestantium ipsum ; lapidi quoque bufonis, ut expellat tristitiam ; et lapidi topazio, ut temperantiam ab ardore libidinum donet ; ac adamanti, ut gratiositatem inducat ac pariat in gestante ? Propter haec omnia et alia innumerabilia mirabilia eius, quae pro parte maxima praeterimus et quae nec nosse nec numerare sufficimus, merito beatos reputamus eos qui tam divinissimae excellentiae sacramentum tota devotione ac veneratione assidua amplectuntur, suscipiunt, et spiritualiter intra se iugiter retinere conantur.

Haec Guillelmus.

 

 

QUAESTIO V

 

Amplius quaeritur, An expediat homini frequenter celebrare et communicare.

 

Videtur quod non, quia accedens indigne, hoc est cum mortali peccato, peccat mortaliter. Cum ergo homo ignoret an sit dignus amore vel odio, id est, an sit in caritate aut culpa mortali, videtur se committere discrimini, cum incertitudine tali accedens.

Rursus, accedens aut reputat se indignum, aut dignum : si indignum, insipienter et periculose agit accedendo, cum dicat Apostolus, Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

 

Ad haec Thomas respondet :

Quae in hoc sacramento geruntur, similitudinem habent cum his quae in corporali accidunt nutrimento. Cum enim fiat deperditio quaedam continua humiditatis naturalis seu humidi radicalis, per actionem naturalis caloris exercitiumque laboris, oportet frequenter corporeum sumere alimentum ad restaurationem deperditi, ne deperditio illa continua mortem inducat. Conformiter, ex concupiscentia innata et occupatione circa exteriora fit deperditio devotionis atque interni fervoris, quibus homo in Deum colligitur. Hinc oportet ut pluries deperdita restaurentur per huius vivifici cibi sumptionem, ne homo a Deo alienetur totaliter.

 

Si autem quaeratur, an sit quotidie celebrandum seu communicandum, cum dicat Ambrosius : Panis iste quotidianus est ; accipe quotidie quod tibi prosit quotidie ad salutem. Dicendum, quod in hoc sacramento duo requiruntur ex parte recipientis, videlicet : desiderium coniunctionis ad Christum, quod facit amor ; et reverentia sacramenti, quae pertinet ad donum timoris. Primum incitat ad frequentationem sacramenti quotidianam ; secundum retrahit. Si quis ergo per experientiam noscat, ex quotidiana celebratione in se augeri caritatis fervorem ac reverentiam sacramenti, talis deberet quotidie communicare. Si autem sentiret illa in se ex quotidiana communione non multum augeri, talis deberet aliquando abstinere, ut postmodum cum maiori reverentia ac fervore accedat. Et quantum ad hoc unusquisque relinquendus est discretionis suae iudicio. Ideo loquitur Augustinus : Si dixerit quispiam non quotidie Eucharistiam esse sumendam, alius affirmet quotidie accipiendam, faciat unusquisque quod secundum suam fidem pie credit esse agendum. Et probat hoc per exemplum Zachaei et centurionis, quorum primus ex caritatis fervore accepit Christum in domo gaudens, alter ex reverentia dixit, Domine, non sum dignus, etc. ; et ambo Domino placuerunt.

 

Praeterea si quaeratur, an sufficiat communicare semel in anno ; dicendum, quod secundum diversos status fidei diversus de hoc mos inolevit. In primitiva namque Ecclesia, quando vigebat maior devotio ex propinquitate ad tempus dominicae passionis, eratque maior fidelium ab infidelibus impugnatio : quia haec mensa contra tribulationes Ecclesia praeparatur, quotidie communio fidelibus indicebatur. Unde Anacletus Papa dixit : Peracta consecratione, omnes communicent qui nolunt ecclesiasticis carere liminibus : sic enim Apostoli statuerunt. Postea fuit indictum, ut saltem ter in anno communicarent. Unde Fabianus Papa disseruit : Si non pluries, saltem ter in anno communicent omnes, videlicet in Pascha, Pentecoste et Natali Domini, propter solennitatem dierum illorum. Deinde statutum est, ut ad minus semel in anno communicent. Nihilo minus licet pluries communicare : unde B. Augustinus hortatur, cunctis diebus dominicis communicandum.

Nec debet quis uno die plus quam semel communicare, ut per hoc designetur unitas dominicae passionis, et maior exhibeatur reverentia sacramento. Verum sacerdos cum publica sit persona, habens non solum pro se, sed et pro aliis sacrificare et eis sacramenta administrare, potest necessitate cogente pluries celebrare in die.

 

Ex his patet responsio, si quaeratur, an liceat omnino a communione cessare. Dicendum est enim quod non, propter praeceptum Ecclesiae de communione ad minus semel in anno sumenda, et propter rationabilem causam statuti illius ; et hoc, si adsint opportunitas et facultas : alias sufficit spiritualiter communicaro. Ipse quoque qui celebrat, communicare tenetur, nisi inevitabili impedimento impediatur : quia in sumptione et manducatione ratio huius sacramenti completur, cum sit alimonia spiritualis. Laudabilius quoque, virtuosius et magis meritorium est accedere, quam a tanto sacramento abstinere, ceteris paribus, utpote si cum praeparatione debita accedatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem in tertia parte, octogesima quaestione.

 

Concordat Albertus, dicens, quod inter fervorem caritatis trahentem ad celebrandum aut communicandum, et inter timorem reverentiae retrahentem, medium servet temperatrix discretio.

Qui insuper quaerit, cum Patres primum statuerint, ut quolibet dic dominico, et deinceps tribus vicibus per annum communicet populus, cur statutum sit, ut semel in anno hoc fiat ; et utrum matronae maritatae, et se a coitu retrahentes per unam noctem vel duas, aliasque devotae, prohibendae sint ne communicent saepius. Item quaeri potest de viduis et aliis caste viventibus. Respondet : Sancti illi Patres fuerunt in alio saeculo respectu temporis nostri, quoniam tunc novitio fervore adhuc fervebat Ecclesia. Postmodum venerunt tempora periculosa, in quibus refriguit caritas ; tuncque propter indignitatem populi christiani statutum est, ut ter in anno communicet. Deinde propter graviorem populi declinationem et pronitatem ad vitia et deformationem statutum est, ut saltem semel in anno ; et utinam hoc devote impleret ! Videtur quoque quod feminae illae praetactae non sint cohibendae a frequentiori communione, praecipue de mense in mensem : quia iniuste arcerentur quae dignae sunt, et impie cum eis agitur, dum eis cibus subtrahitur salutaris, qui datus auget eis gratiam concupitam.

 

Quaeritur item de poena non communicantium saltem semel in anno, an sint excommunicati. Dicendum, quod tales absque dubio excommunicandi sunt post sufficientem admonitionem, et videntur esse obstinatae malitiae, aut certe haereticae pravitatis. Ideo, meo iudicio multum delinquunt praelati, tales fovendo quos praecipue excommunicare deberent. Et hoc videtur innuere Fabianus Papa, dicendo : Ad minus ter in anno communicent, qui nolunt ecclesiasticis carere liminibus, id est, ab ingressu ecclesiae prohiberi.

Insuper puto, quod communicare volentes debent ad minus triduo abstinere a coitu. Unde in synodo Elibertana habetur : Omnis homo ante sacram communionem debet abstinere ab uxore tribus aut quatuor aut sex diebus, nec inter catholicos computari qui in Pascha, Pentecoste et Natali Domini non communicaverit. Verumtamen si alter coniugum reddat debitum solum invite, non est a communione arcendus, sed qui inordinate extorquet.

Haec Albertus.

 

Richardus ponit responsionem Thomae quasi in forma.

 

His demum Bonaventura alludens, ait :

Si quis semper esset paratus, semper utile esset sacramentum istud accipere, ut mundum receptaculum habens, comederet cibum hunc cum honore, devotione ac fructu multiplici. Hinc fidelibus primitivae Ecclesiae competebat omni die accedere, utpote sanctis. Postmodum vero caritate refrigescente, instituta sunt tempora communicandi diversa, etc., ut supra.

Haec Bonaventura.

 

Postremo, circa haec dico, quod ceteris paribus, multo melius sit ex caritate et zelo boni communis accedere, quam ex humilitate et timore cessare, prasertim cum sacramentum istud sit sacramentum totius caritatis, liberalitatis ac gratiae, medicinaque animae. Et dato quod quis tam meritorie, quoad se, abstineret sicut accederet ; tamen multo fructuosius est accedere, per comparationem ad alios : quia devote accedens, multipliciter succurrit non sibi dumtaxat, sed et toti Ecclesiae, et vivis ac mortuis, specialiter quoque adstantibus, et eis pro quibus sacrificat ac deposcit. Quamvis autem nullus sit absolute dignus celebrare aut communicare, per considerationem ad infinitam dignitatem Christi, et quoad suae deitatis maiestatem, necnon etiam per respectum ad suae assumptae humanitatis sanctitatem et honorabilitatem ; tamen secundum quamdam proportionabilitatem dignus est homo, si cum debita diligentia, custodia, humilitate, munditia et fervore se praeparet et accedat. In hac re multi sacerdotes etiam religiosi sunt negligentes, imo et pigri, ne dicam acediosi, qui acediam suam, qua facili occasione a celebratione cessant, palliant quodam virtutum colore, quasi prae reverentia tanti sacrificii accedere non audentes. Quod si ita esset, nec in ceteris divini cultus obsequiis tam negligentes ac tepidi esse auderent. Verumtamen qui accedunt quotidie, studeant tanto ferventius quanto frequentius tanta mysteria pertractare, et coram Altissimo iugiter mundi ac fructuosi consistere.

Postremo, quod dictum est, oportere ad minus semel in anno communicare, intelligendum est quantum est de lege communi. Nihilo minus multi fuerunt sancti utriusque sexus, vitam anachoreticam prorsus divinam in solitudine transigentes, qui infra plurimos annos nec sacramentalem confessionem fecerunt, nec sacram communionem sumpserunt, ut Paulus primus eremita, et beatissima illa Maria Aegyptiaca.