Distinctio XXX — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE

 

 

Hic tractat Magister de alio impedimento coniugi quod dicitur error, et de quo errore intelligendum sit hoc, ponens distinctionem erroris. Specialiter quoque inquirit de matrimonio beatissima Virginis et S. Ioseph, an fuit matrimonium verum, deinde an fuit consummatum. Et horum occasione determinat de finali matrimonii causa, et de diversis causis ipsius.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

HIc quaeritur, Utrum [disparitas conditionis vel] error impediat matrimonium, et quis error, et qualiter.

 

Videtur quod non impediat, quoniam Abraham contraxit vere cum ancilla sua nomine Agar ; Iacob quoque cum ancillis principalium suarum uxorum. Sic et legitima cum illegitima vere contrahit omni die.

Imo cum hoc sit iuris divini, quod uxor subiecta sit viro atque inferior illo, apparet quod error [conditionis] de quo in textu habetur, magis ad matrimonium conferat et coaptet.

 

In contrarium sunt qua continentur in littera.

 

Circa haec scribit Parisiensis in suo Sacramentali :

Per leges et statuta rationabilia occurrendum fuit malis quae circa matrimonium possunt accidere. Hinc necessario condendae fuerunt leges et statuta de matrimoniis contrahendis, cum eorum accessoris ac sequelis. Cumque omnis positio et lex consona debeat esse naturae, oportet leges et statuta huiusmodi naturae proportionabiliter concordare. Mas aut femina dum matrimonialiter coniunguntur, dant sibi invicem plene dominium corporis sui. Impossibile vero est, duos plenarie aliquid possidere. Hinc qui est in potestate alterius, non potest sine illius licentia et consensu corporis sui dominium transferre in alium. Unde error in tali persona matrimonium impedire censetur. Et quoniam circa coniunctiones viri ac mulieris, multa fiunt corruptiones et commixtiones nocivae ac vitiosae, ad quas proni sunt multi, necessarium fuit per magistratum Ecclesiae contra talia providere. Cumque de pertinentibus ad magistratum nihil agendum sit sine dictamine et consilio eius, constat matrimonia non esse contrahenda, nisi per magistratum cui commissum est matrimonia iudicare. Hinc per praelatum Ecclesias, qui totius Ecclesias vices auctoritatemque gerit, seu per eius vicarium ad hoc deputatum, est matrimonium contrahendum, non clam, sed palam, ut inquiratur de matrimonii impedimentis, quatenus rite ac legitime, imo et secure in omnibus procedatur.

Haec Guillelmus.

 

De his plenius scribens Thomas :

Quidquid, inquit, ex sua natura impedit causam, impedit et effectum. Cumque consensus sit matrimonii causa, id quod consensum evacuat, matrimonium quoque evacuare cognoscitur. Consensus vero actus est voluntatis, qui praesupponit actum intellectus ; et primo deficiente, certum est defectum contingere in secundo. Itaque, quando error impedit cognitionem, sequitur in consensu defectus, et per consequens in matrimonio. Et sic error, de iure naturali habet matrimonium impedire : nam etsi non contrarietur matrimonio secundum se, tamen contrariatur ei quantum ad causam suam. Hinc matrimonium quod fuit inter Iacob et Liam, non fuit perfectum ex eorum concubitu, qui contigit ex errore, sed ex consensu postmodum accedente, ut ait Magister. Uterque tamen a peccato excusatur, ut in littera continetur.

 

Quaeritur item, an omnis error matrimonium impediat. Respondendum, quod sicut error ex hoc quod involuntarium causat, peccatum excusat, ita habet quod matrimonium impediat ex eodem. Error autem non excusat a peccato, nisi sit illius circumstantiae cuius appositio seu remotio facit differentiam liciti aut illiciti in actu. Si enim quis percutiat patrem suum baculo ferreo, quem credit ligneum esse, non excusatur a toto, quamvis forsan a tanto ; sed si putet percutere filium causa disciplinae, et percutiat patrem, excusatur a loto, dummodo diligentiam adhibuit debitam. Errorem ergo impedientem matrimonium, oportet esse alicuius eorum quae sunt de matrimonii essentia : quod duo includit, puta, personas duas, et potestatem unius in aliam. Primum tollitur per errorem personae ; secundum, per errorem conditionis, quoniam servus non potest potestatem sui corporis alteri libere tradere sine consensu domini sui. Idcirco hi duo errores matrimonium impediunt, et non alii. Propter quod error non habet matrimonium impedire ex natura generis, sed differentiae adiunctae, videlicet in quantum est error alicuius eorum quae de essentia matrimonii exstant.

Unde et error circa nobilitatem non evacuat matrimonium in quantum huiusmodi, sicut nec fortuna : diversitas neque varietas qualitatis. Verumtamen si error nobilitatis aut dignitatis redundat in errorem personae, tunc impedit matrimonium. Hinc si consensus mulieris feratur in istam personam directe, error de nobilitate ipsius non impedit matrimonium ; si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit ille, et ei alius praesentetur, est error personae, et matrimonium impeditur. Imo etiam error aliorum impedimentorum matrimonii, quantum ad ea quae faciunt personas illegitimas, impedit matrinonium. Sed ideo de errore illorum impedimentorum Magister mentionem non facit, quoniam illa impediunt matrimonium, sive sint cum errore, sive non : ut cum aliqua contrahit cum diacono, sive sciat illum esse diaconum, sive non, non est matrimonium. Conditio autem servitutis non impedit, si servitus cognoscatur, et servus licentiam habeat domini sui. Denique error haeretici qui est circa ea quae sunt matrimonium consequentia, ut an sit sacramentum, et utrum sit licitum, matrimonium non impedit.

 

Praeterea si quaeratur, utrum matrimonium possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam ; dicendum, quod finalis causa matrimonii potest esse duplex : una per se, alia per accidens. Causa per se, est causa ad quam matrimonium directe per se ordinatur ; et haec semper est bona, ut procreatio prolis, evitatio fornicationis. Causa vero matrimonii per accidens, est quam ipsi contrahentes intendunt ex matrimonio ipso. Et quia quod ex matrimonio intenditur, ad matrimonium sequitur, et ex posterioribus non variantur priora, sed econtrario ; idcirco ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem aut pravitatem, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Cumque causae per accidens sint infinitae, ideo tales causae matrimonii possunt esse infinitae, quarum quaedam sunt bonestae, quaedam inhonestae.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus.

 

Et addit Richardus :

Error circa substantialia matrimonii impedit matrimonium, ut error personae et error conditionis, utpote servitutis ; non error circa accidentalia, ut error fortunae aut qualitatis : divitiae etenim et paupertas, pulchritudo et turpitudo, boni et mali mores, matrimonio sunt accidentales. Contrahens demum aliquando errat circa subiectum nobilitatis, aliquando circa nobilitatem subiecti. Primus est error personae, ut dum intendens contrahere cum filia regis, contrahit cum filia civis : ideo matrimonium impedit. Secundus est error qualitatis, nec impedit illud, ut si contrahat cum persona sibi nota, quam aestimat nobilem, cum non sit.

Haec Richardus.

 

Idem Bonaventura :

Error, inquiens, potest esse duplex in consensu. Primus circa personam, secundus circa proprietates personae. Primus consensum tollit, et matrimonium impedit : ut qui contrahit cum Titio, credens quod sit Martinus. Et ad talem errorem oportet quod duplex persona occurrat : una in conspectu interiori, alia in exteriori ; et talis error facit consensum et voluntatem diverti ab eo qui apparet exterius, quoniam omnis consensus atque voluntas aliquam sequitur cognitionem. Nempe (ut asserit Augustinus) invisa diligere possumus, non autem incognita. Error vero proprietatum personae non tollit omnino consensum : ideo nec matrimonium impedit, nisi error conditionis.

Haec Bonaventura.

 

Omnia etiam ista scribit Antisiodorensis, adiiciens errorem qualitatis et fortunae non impedire matrimonium, quoniam non repugnat matrimonii bonis : quia tam bene concipit fidemque servat deformis et pauper ut pulchra et dives : imo multoties melius, quoniam pulchritudo et opulentia divitiaeque incitamenta sunt lasciviendi.

Haec Antisiodorensis.

 

Concordant et ali.

 

 

QUAESTIO II

 

Rursus hic quaeritur, An inter incomparabilem supermundissimam Virginem et S. Ioseph. fuerit verum et consummatum matrimonium.

 

Et de hoc iam supra dicta sunt aliqua.

 

Et videtur difficile, quomodo sapientissima Virgo voto virginitatis emisso, potuit absolute contrahere.

Nec videtur matrimonium illud fuisse perfectum, cui non aderant bona coniugi ; nec consummatum, cui non adfuit copula propagativa carnalis.

 

Verum ad ista et consimilia Magister in littera compendiose respondet, praesertim ex Augustino.

 

Insuper Thomas super his scribit, primo respondens ad istud, an sacratissimam Virginem decuit virginitatem vovere :

In beata, inquiens, Virgine debuit apparere omne illud quod fuit perfectionis. Virginitas autem quamvis in se optima sit, tamen pro tempore illo matrimonium ei praeferebatur, propter exspectationem seminis benedicti, per viam generationis venturi. Ideo beata Virgo vovit virginitatem tanquam quid optimum et acceptissimum sibi ; non tamen simpliciter, sed sub conditione hac honestissima, nisi Deus aliter secum ordinaret. Nec tamen conditionem istam apposuit quasi dubitans an vellet virgo manere, sed an deberet. Et hoc est quod asserit Augustinus, quod proposuit se virginem perseveraturam, nisi Deus aliter ordinaret. Et istud decentissimum fuit in ipsa, quoniam ipsa fuit confinium veteris Testamenti ac novi, sicut aurora, diei ac noctis. Propter quod votum eius sapuit novam legem, in quantum vovit virginitatem ; et veterem, in quantum adiecit conditionem. Hinc et perfectionem consiliorum evangelicae legis decuit inchoari in Virgine tanta ; quemadmodum quantum ad consummationem, a Christo et in Christo debuit inchoari.

 

Deinde respondendo ad id, utrum Virgo beata debuit esse viro matrimonialiter iuncta :

Conveniens, ait, fuit Matrem Christi matrimonio esse iunctam, tum propter causas in littera assignatas, tum propter alias : quarum prima est, ut significaret Ecclesiam, quae est virgo et mater. Secunda, ut per Ioseph genealogia dignissimae Virginis texeretur : quia non fuit consuetudo Hebraeis, ex parte mulieris genealogiam describere. Tertia, ut virginibus excusatio tolleretur, si de fornicatione diffamentur. Quarta, quatenus Christus sua nativitate coniugium approbaret. Quinta, ut maior virginitatis perfectio in gloriosissima Virgine ostenderetur, quae et in matrimonio mansit virgo.

 

Verum his obici potest illud Hieronymi : Voventibus virginitatem non solum nubere, sed et nubere velle est damnabile.

Rursus, consentiens in matrimonium, consentit saltem implicite in copulam carnalem.

 

Et respondendum, quod post votum virginitatis absolute factum, non licet in matrimonium consentire : quia si sit votum solenne, non fit matrimonium verum ; si autem sit votum simplex, verum est matrimonium, attamen peccant sic contrahentes. Votum autem beatissimae Virginis non fuit solenne, sed simplex, in corde conceptum et conditionatum, ut patuit. Ex speciali quoque et familiari Spiritus Sancti consilio in matrimonium consensit, imo et desuper fuit certificata quod etiam Ioseph eiusdem fuit propositi : ideo non se commisit periculo nubens. Nec tamen ob hoc aliquid deperit veritati, quoniam illud propositum non fuit conditionaliter in consensu appositum. Talis quippe conditio cum sit contra matrimonii bonum, utpote prolem procreandam, matrimonium tolleret.

Ad aliud respondetur, quod copula carnalis continebatur implicite in beatissimae Virginis consensu, quemadmodum actus in potentia continetur implicite. Potentia autem ad copulam virginitati non contrariatur, nec aliquid de eius minuit puritate. Virgo quoque beata fuit certificata quod actus copulae nunquam sequeretur in ea.

 

Amplius, rationes matrimonii Dominae bene assignantur in littera : primo ex parte concepti, ut scilicet partus diabolo celaretur ; secundo ex parte matris, ne lapidaretur ; tertio ex parte Ioseph, ut obsequeretur matri virgini ac filio eius, et testis esset virginitatis illius. Verumtamen diabolus cognitione naturali bene perpendisset virginitatem Mariae, si permissus fuisset. Habet enim naturalia lucida et valde acuta, multo plus quam homo. Sed homo etiam sensu potest cognoscere de puella an sit virgo. Diabolus quoque cognoscit eam virginem esse quae nunquam coniuncta est viro aliterve corrupta : quod et de beatissima illa bene novisset, nisi prohibitus fuisset.

 

Verum his obici potest, quod diabolus per Christi miracula sufficienter cognoscere potuit, ipsum esse Filium Dei. Nihilo minus Christus evidenter fecit miracula.

Secundo, beatissima Virgo, quamvis non fuisset nupta, non potuisset lapidari propter simplicem fornicationem quasi adultera : ergo nec propter hoc oportuit eam nuptui tradere.

Imo apparet quod Iudaei facilius credidissent Iesum esse Messiam, si mater eius fuisset viro non tradita, quoniam scriptum noverunt : Ecce virgo concipiet.

 

Et respondendum ad primum, quod per illa miracula non potuit diabolus aperte cognoscere Christi deitatem, quoniam simul vidit in eo signa infirmitatis et virtutis : unde quod aliquando aliquid de eius divinitate confitebatur, magis ex praesumptione quam certitudine fuit. Sed istud propter praecedens vaticinium fuisset signum certissimum adventus Fili Dei.

Ad secundum dicendum, quod ratio illa intelligitur de lapidatione diffamiae ; vel quia gloriosa Virgo fuit de stirpe sacerdotali ex parte matris : unde Elisabeth de filiabus Aaron eius cognata fuit. Filia autem sacerdotis etiam non nupta, in stupro deprehensa, lapidabatur, ut legitur in Levitico. Sed ex parte patris fuit de tribu Iuda et semine David. Nam simul contrahere poterant tribus Levi et Iuda : imo natae ex tribu Levi, coniungi poterant quibuslibet viris tribuum aliarum, quoniam non acceperunt hereditatem inter ceteras tribus, divisam ab alis. Idcirco ex tali coniugio non provenit confusio sortium, ob quam vitandam aliae tribus prohibebantur contrahere invicem.

Ad tertium, quod Christus maluit Iudaeos dubitare de sua deitate quam de suae Matris integritate, sciens lubricam esse virginitatis famam, ut ait Ambrosius.

Haec Thomas.

 

Attamen, contra solutionem primam illius argumenti obici potest,quod Christus fecit quaedam miracula soli omnipotentiae Dei possibilia, nec minora nativitate ex Virgine, per quae sufficienter probavit se esse Messiam. Propter quod dixit : Si opera non fecissem quae nullus alius fecit, peccatum non haberent ; et rursus : Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi ; si autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite.

Insuper ex adimpletione hebdomadarum a Daniele praetaxatarum de Christi adventu, facile cognovisset diabolus Christum venisse. Similiter ex testimonio angeli ad pastores, et aliis multis, nisi divinitus fuisset prohibitus. Nec ignoravit diabolus prophetatum fuisse Dei Filium incarnandum : ideo quamvis vidit in Christo signa infirmitatis, nihilo minus cognovisset quod Deus esset : imo hinc certius perpendisset in eo duplicem esse naturam, divinam videlicet et humanam.

Hinc cum Augustino dicendum, quod diabolus in tantum cognovit Christum, in quantum permissus fuit cognoscere, prout super Ioannem, Matthaeum et Lucam diffusius demonstravi.

 

Quaeritur item, an matrimonium illud fuit aliquando consummatum. Apparet quod imo, cum in Evangelio Christus vocetur primogenitus, et fratres habuisse legatur ; et rursus, quod Ioseph non cognovit eam donec peperit Iesum ; et consimilia quaedam sint scripta.

Dicendum, quod Mater Christi ante partum, in partu, et post partum in alternum virgo permansit. Sed eius virginitati ante partum, Ebionitae ae Iudaei contradixerunt, mentientes Iesum ex semine Ioseph natum. Virginitati vero ipsius in partu, philosophi derogabant, dicentes duo corpora simul esse non posse in loco eodem. Virginitati autem eius post partum, Helvidius quidam idiota infelix sacerdos, ausus est derogare, qui loquacitatem putans facundiam, accepta disputandi materia, a blasphemis Matris Dei incepit, dicens eam post partum a Ioseph cognitam : contra quem vilissimum rudissimumque haereticum gloriosus ac doctissimus scripsit Hieronymus.

 

Ad obiecta ergo dicendum, quod hoc ly antequam, in Scripturis non semper denotat ordinem ad illud quod futurum est secundum veritatem, sed quandoque ad illud quod futurum speratur secundum cursum communem, ut cum dicitur : Iste antequam haberet viginti annos, defunctus est. Similiter ly donec, interdum designat hoc quod praecessit terminari, veniente eo quod exspectatur, ut cum dicitur : Sede hic, donec veniam. Quandoque autem non, ut cum ad Corinthios dicitur : Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos, etc. Et in Psalmo : Sede a dextris meis, donec ponam, etc. Numquid postea non sedebit ? In Scripturis quoque primogenitus interdum vocatur, ante quem nullus est natus, quamvis post ipsum non sit alius natus : alias unigeniti in lege non habuissent ius primogeniturae, nec debuissent Deo offerri. Quod autem Ioseph cogitavit Mariam dimittere, fuit non quod aliquid indignum suspicabatur de ea, sed quoniam tantae sanctitati cohabitare pertimuit. Item, quod Christus legitur habuisse fratres et sorores, intelligendum est de propinquis secundum carnem, eo modo quo cognati in Scripturis vocantur fratres. Nam et Ioseph creditur virgo mansisse.

Haec Thomas.

 

Idem Petrus.

Qui et allegat Bedam dicentem : Beata Virgo proposuit corde virginitatem se servaturam, sed votum ore non expressit ; postmodum vero una cum viro suo ore expressit.

Concordat Richardus praedictis per omnia ; similiter et Albertus, Durandus, alique communiter.

 

Bonaventura etiam addit :

Totum quod in matrimonio beatissimae Virginis gestum est, familiarissimo consilio Spiritus Sancti peractum est. Decuit etenim tam praeelectissimam Virginem virginitatem vovere, triplici ratione. Primo, ut esset convenientissimum habitaculum Fili Dei, qui est candor lucis aeternae, splendor gloriae, sapientia Patris, et sanctitas penitus infinita : unde decuit habitaculum eius esse purissimum, puritate etiam voto firmata. Secundo, ut esset cunctis mulieribus atque virginibus totius virginitatis et castitatis exemplum : virginitas autem ex voto servata, consistit perfectior. Tertio, quia condecuit in ipsa excellentissima omnium mulierum virginumque regina esse privilegium, complementum, summumque apicem universae virginitatis ac puritatis. Cum ergo in alis multis virginitas decoretur, perficiatur et extollatur, in quantum procedit ex voto ; rectissimum fuit talem eminentissime esse virginitatem summae Mariae, quam oportuit tanta puritate nitere, quod sub Deo maior intelligi nequit.

 

Postremo Scotus :

Beata, inquit, Virgo vovit (ut dicitur) virginitatem sub conditione, videlicet, nisi aliter Deus cum ipsa disponeret. Sed contra hoc est, quod in omni voto quantumcumque absoluto, subintelligitur ista conditio, si Deo placet : quoniam nullus debet offerre aliquid Deo, velit ipse vel nolit. Ideo dico, quod absolute vovit. Quod Sancti coniciunt ex responsione et interrogatione qua dixit : Quomodo fiet istud ? etc. Quae quaestio fuit de supernaturali insolitoque effectu. Ideo nisi iam firmasset in corde suo, nequaquam se cognoscendam a viro, nulla fuisset interrogatio illa. Et ad hunc intellectum angelus ei respondit : Spiritus Sanctus superveniet in te, etc.

Quomodo ergo potuit contrahere matrimonium ? Responsio :

In contractu matrimonii est mutua datio corporum ad copulam carnalem sub conditione implicita, scilicet si petatur. Unde contrahentes cum proposito statim vovendi castitatem, vere contrahunt. Maria autem certificata fuit quod illa copula nunquam ad effectum perduceretur, nec datio illa ad consummationem. Nempe cum in Matthaeo legatur, angelum instruxisse S. Ioseph, Noli timere accipere Mariam coniugem tuam ; multo plus, imo indubitanter concluditur, quod ipsa per angelum, vel immediate a Deo antequam desponsaretur ipsi Ioseph, audivit : Noli timere accipere Ioseph virum iustum in coniugem. Ecce enim Spiritus Sanctus dabit eum tibi custodem et testem tuae virginitatis, qui tecum pari voto contineat, atque in multis ad custodiam virginitatis tuae congruentibus obsequatur. Nec mirum de ista probabilitate : quidquid enim factum est in Ioseph per visionem angelicam, totum factum est ratione Mariae, quae fuit immediata in illa ineffabili et admirabili conceptione Fili Dei.

Haec Scotus.

 

Et quamvis possint ista teneri, tamen rationes eius non cogunt ; et opinio eius est manifeste contra Augustinum, dicentem quod sacratissima Virgo promisit virginitatem sub praetacta honestissima conditione : quod utique decenter ac rationabiliter sonat. Cumque obiciatur, quod in omni voto quantumcumque absoluto, intelligitur talis conditio ; dici potest, quod sapientissima Virgo explicite et formaliter conditionem illam apposuit, saltem in corde suo. Et constat quod ita non additur in omnibus votis : imo religiosae personae utriusque sexus in evangelica lege, absolute, seu sine tali expressa conditione, castitatem promittunt. Ex praetacta quoque responsione benedictissimae et superhonestissimae Virginis, qua dixit, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ; nil aliud probatur, nisi quod plenissimo cordis proposito statuit omnem virilem vitare amplexum. Ex hoc itidem quod angelus instruxit Ioseph, non videtur opinio ista probari, quia illa instructio fuit quando ille bonus Ioseph iam vidit Virginem fecundatam : unde voluit occulte dimittere eam.