Distinctio XXVI — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SEXTAE

 

 

Tractando de septem ecclesiasticis sacramentis, primo tractavit Magister de Baptismo, per quem fit spiritualis fidelium generatio ; nunc ultimo tractat de matrimonio, per quod fit generatio corporalis : quae quamvis secundum viam generationis et quantum ad esse naturae sit prior, tamen secundum viam perfectionis est posterior. Primo igitur tractat de matrimonio quantum ad eius institutionem ac distinctionem ab aliis sacramentis ; deinde de causa eius finali ac duplicitate, quoniam est in officium naturae, atque in remedium culpae ; consequenter tractat de Matrimonii necessitate et permissione, hoc est, qualiter sit in praecepto, et qualiter non. Postea, circa haec excludit errorem, id est haereticorum quorumdam insaniam, dicentium nuptias esse malas, et coniugium vitiosum, non divinitus institutum ; ac ultimo pandit quomodo coniugium sit sacramentum.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Utrum coniugium sit opus naturale ac licitum, et etiam actus virtutis, ita ut exerceri possit sine peccato.

 

Videtur quod non sit naturale, quia si sic, abstinere ab eo esset innaturale, et per consequens vituperabile.

Rursus, naturalia uniformiter et eodem modo apud omnes consistunt : quod in coniugio non videmus.

 

Hinc quoque apparet quod non cadat sub praecepto, quia peccatum non est nisi violatio praeceptorum, et ita non nubere esset transgressio, cum tamen dicat Apostolus : Qui non iungit virginem suam matrimonio, melius facit. 

Insuper, quod sine peccato exerceri non valet, sub praecepto non cadit : alias homo obligaretur ad culpam. Actus autem matrimonialis sine peccato exerceri non potest, ut Innocentius Papa, et Alexander ac alii multi sensisse videntur. Et in Psalmo innuitur : Ecce in iniquitatibus conceptus sum.

Nec sine libidine et indecentia agitur.

 

In contrarium sunt quae habentur in textu.

 

Ad haec Thomas respondet :

Aliquid dicitur naturale dupliciter. Primo, quoniam ex principis naturae ex necessitate causatur, ut motus deorsum in gravibus : et ita nec matrimonium nec quidquam eorum quae mediante libero arbitrio fiunt, est naturale. Secundo, quia natura ad illud inclinat, sed libero arbitrio mediante completur, quemadmodum actus virtutum dicuntur naturales : sicque matrimonium est naturale. Nam ratio naturalis inclinat ad ipsum dupliciter. Primo, quantum ad principalem eius finem, qui est bonum prolis. Non enim natura solum intendit prolis generationem, sed etiam educationem et provectionem ad statum perfectum, qui est status prudentiae ac virtutum. Unde secundum Philosophum, tria a parentibus proles sortitur, quae sunt : esse, et nutrimentum, ac disciplina. Nec proles a parentibus educari posset ac instrui, nisi determinatos ac certos haberet parentes ; nec hoc esset, nisi obligatio aliqua esset unius viri ad certam mulierem : quod matrimonium facit. Secundo, quantum ad secundarium Matrimonii finem, qui est mutuum obsequium sibi a coniugibus in rebus domesticis impensum. Quemadmodum enim naturalis ratio dictat, ut homines simul cohabitent, quia unus non sufficit sibi in omnibus quae ad vitam pertinent, ratione cuius dicitur homo naturaliter politicus ; ita eorum quibus indigetur ad vitam humanam, quaedam opera sunt competentia viris, quaedam mulieribus. Hinc natura movet ad hoc, ut sit associatio quaedam viri ad mulierem, in qua matrimonium consistit. Et has duas causas assignat Philosophus octavo Ethicorum.

 

Denique natura hominis inclinat ad aliquid dupliciter. Primo, quia est conveniens naturae generis : et hoc omnibus animalibus est commune. Secundo, quia conveniens est naturae ratione differentiae suae, in quantum videlicet est rationalis. Et sicut natura generis quamvis sit una, non tamen eodem modo est in omnibus speciebus, ita etiam non eodem modo inclinat in omnibus, sed secundum quod unicuique competit. Ad matrimonium ergo inclinat natura hominis in quantum rationalis, quantum ad secundam rationem praetactam : propter quod Philosophus hanc rationem assignat hominibus prae animalibus aliis. Sed quantum ad primam rationem, inclinat ex parte generis : propter quod ait, quod filiorum procreatio omnibus animalibus est communis. Non tamen inclinat ad hoc in animalibus cunctis eodem modo. Etenim quorumdam animalium fetus, mox ut nati sunt, sufficiunt sibi quaerere victum, vel ad sustentationem eorum sola sufficit mater : et in his non est aliqua determinatio masculi ad feminam. Porro in illis in quibus filii indigent utriusque sustentatione parentis, tamen ad breve tempus, invenitur aliqua determinatio quantum ad tempus illud, ut in aliquibus avibus. Verum cum filii hominum indigeant cura parentum ad magnum tempus, est determinatio masculi ad feminam maxima, ad quam etiam generis natura inclinat. Sed cum natura hominis non sit immobilis sicut divina : hinc et ea quae sunt de iure naturali, diversificantur in hominibus secundum diversos eorum status et conditiones ; quamvis ea quae in rebus divinis naturaliter sunt, nullatenus varientur.

Ex his patet solutio ad obiecta circa primum quaesitum.

 

Si autem quaeratur, an matrimonium adhuc in praecepto sit ; dicendum, quod natura dupliciter inclinat ad aliquid. Primo, sicut ad id quod necessarium est ad consistendam cuiuscumque particularis personae ; et obligatio ad hoc, spectat ad quemlibet illius naturae, sicut est manducare. Secundo, sicut ad id quod necessarium est ad multitudinis statum, ad quam pertinent multa quorum interdum unum impedit aliud : et ad talia non tenetur quilibet homo per modum praecepti, alias unusquisque teneretur ad agriculturam aut aedificaturam ; atque in talibus satisfit inclinationi naturae, dum unus excreet istud, alius aliud : et tale est generare. Ideo non obligatur unusquisque ad statum coniugalem, sed expedit quosdam spirituali et contemplativae vitae vacare, a qua valde impediunt occupationes et curae, voluptates et onera vitae matrimonialis. Unde Theophrastus probat, quod sapienti non expedit nubere.

 

Restat quaerendum, an actus matrimonialis seu carnalis copula coniugalis, possit esse licitus, virtuosus ac meritorius. Et dicendum, quod supposito quod corporalis natura a vero et bono Deo sit instituta, impossibile est dicere, quod ea quae pertinent ac necessario requiruntur ad conservationem corporalis naturae ac speciei humanae, atque ad quae natura inclinat, sint universaliter mala. Cumque inclinatio naturae sit ad prolis propagationem, per quam natura speciei conservatur ; impossibile est dicere, quod actus quo proles procreatur, sit universaliter illicitus, ita ut in eo medium virtutis inveniri non possit : nisi ponatur secundum Manichaeorum vesaniam, quod corporalia sint creata a priucipio tenebrarum, quod est haeresis pessima.

Nec obstat, quod copulae carnalis voluptas impedit actum contemplationis in tantum, ut dicat septimo Ethicorum Philosophus, quod impossibile sit in actu huiusmodi voluptatis intelligere aliquid, quoniam actus rationis omnino tuuc absorbetur. Nam etsi impediat actualem mentis cum Deo coniunctionem, non tamen habitualem ; nec mens tenetur semper ad actualem cum Deo unionem. Verumtameu secundum Hieronymum, Spiritus Sanctus non tetigit mentes Prophetarum in huiuscemodi actu : unde et sacerdotibus prohibebatur tempore ministeri eorumdem, ministris quoque et sacerdotibus evangelicae legis semper.

Turpitudo demum concupiscentiae actum illum concomitans, non est turpitudo culpae, sed poenae, ex originali peccato proveniens, ut scilicet vires inferiores et corporis membra non obediant rationi.

 

Praeterea, cum nullus actus ex deliberata voluntate procedens (ut patuit super secundum) sit indifferens, oportet ut actus matrimonialis sit meritorius, vel demeritorius. Si enim ad hunc actum inducat virtus iustitiae, ut contorali debitum reddatur, vel virtus religionis, ut proles ad Dei obsequium procreetur, meritorius est. Si autem moveat libido intra bona Matrimonii sistens, ut scilicet nullo modo ad aliam personam accedere velit, peccatum est veniale. Si vero extra bona Matrimonii efferatur, ita quod cum alia idem facere vellet, sic esset mortale. Natura autem non potest ita movere, quin vel ordinetur ratione, vel non ordinetur : et si ordinetur, est motus virtutis ; si non ordinetur, est motus libidinis.

Nec obstat, quod super Matthaeum ait Chrysostomus : Matrimonium etsi utentibus se poenam non infert, mercedem tamen non praestat. Hoc enim accipit quantum ad hoc quod difficultatem non habet, ratione cuius est aliquid meritorium praemii accidentalis. Verumtamen in quantum ex caritate iubetur et exercetur, meritorius est praemi substantialis. Difficultas quoque laboris requiritur ad meritum praemii accidentalis ; ad meritum vero praemii essentialis, requiritur difficultas consistens in ordinatione medii : et hoc etiam est in actu matrimoniali.

Nec iterum obest praedictis, quod ait Apostolus : Hoc dico secundum indulgentiam. Indulgentia quippe quandoque est de malis minoribus : et sic indulgetur actus matrimonii, prout ad ipsum movet libido intra terminos Matrimonii consistens : sic enim est veniale peccatum. Sed prout ad ipsum movet virtus, non habet indulgentiam, nisi secundum quod indulgentia est de minoribus bonis, quae idem est quod concessio.

Nec oportet quod in actu matrimoniali sit primus motus secundum quod primus motus dicitur veniale peccatum, quoniam ille motus est actus seu motus appetitus sensitivi in aliquod inordinatum, quod non est semper in Matrimonii actu.

Haec Thomas in Scripto.

 

Quibus per omnia Petrus concordat ; tamen quomodo matrimonium fuit in praecepto, aliter determinat, sicut patebit. Nam et quaestiones istae, an actus Matrimonii sit licitus et virtuosus ac meritorius, moventur infra, distinctione tricesima prima, ab aliis.

 

Richardus etiam consonat praeinductis, atque ad quaestionem hanc, utrum copula carnalis fuerit in praecepto etiam post originale peccatum, respondet :

Matrimonium post peccatum fuit in officium et in remedium. Quoad primum fuit in praecepto etiam post peccatum, quousque facta fuit sufficiens multiplicatio hominum ad cultum divinum, ita quod tot fuerunt vacantes operi illi, quod melius erat quosdam manere in castitate virginali aut viduali, quam omnes copulae matrimoniali intendere. Sed quantum ad secundum nunquam fuit in praecepto, quoniam morbum carnalis concupiscentiae potest homo efficacius curare, moderari, reprimere per exercitia meditationum et spiritualium affectionum, degustationem caelestium consolationum, macerationemque corporis : quia (ut sanctus ait Bernardus) gustato spiritu, necesse est desipere carnem ; affectanti caelestia, terrena non sapiunt ; inhianti aeternis, fastidio sunt transitoria.

Haec Richardus.

 

Qui etiam quaerit hic, utrum copula matrimonialis fuit in praecepto ante peccatum : de qua quaestione dictum est satis super secundum, et de praeceptis tunc homini datis. Post lapsum vero non tenetur unusquisque ad actum matrimonialem, sicut nec ad matrimonium : imo et coniugati ex communi consensu possunt nunc penitus continere desiderio perfectionis maioris, multiplicato nunc genere humano.

 

Insuper Antisiodorensis :

Ius (inquit) naturale quoddam est speciale, quoddam universalius, quoddam universalissimum. Hoc autem est universalissimum, quod est in omnibus rebus, utpote concordia seu consonantia, seu proportio omnium rerum. De tali iure loquitur Plato in primo Timiei. Nam unum elementum non potest sine alio esse. Propter quod asserit Augustinus : Iudicium divinae largitatis est, quod quaelibet creatura compellitur dare se ipsam, id est, communicare se alteri, seu ad bonum universi conferre, vel aliis modo aliquo deservire. Ius naturale universalius est, quod omnia animalia respicit. Ius naturale speciale est, quod naturalis ratio dictat : et de tali iure est matrimonium. Quoddam tamen matrimonium est de iure universaliori, puta coniunctio maris et feminae. Fidelitas vero quam vir debet uxori, est de iure speciali : unde unam esse unius, est de iure naturali speciali.

Denique videtur quod una mulier per dispensationem potuit habere plures viros, quia si propter multiplicandum populum Dei, dispensatum est aliquando cum viro ut haberet plures, eadem ratione dispensari potuit cum muliere ut plures haberet, quando ille quem habebat, non poterat generare vel propter frigiditatem vel propter aliam causam, et mulier voluit fieri mater, ne subiaceret maledicto legis. Ad hoc dicimus, quod non est simile de viro et muliere, propter multas causas, quas assignat Augustinus in libro de Bonis coniugi. Prima est dignitas sexus. Secunda est ordo pacificus domini. Tertia est fecunditas, quia unus vir plus potest fecundare quam tres mulieres vel quatuor possunt parere. Quarta causa est propter sacramentum.

Haec Antisiodorensis in Summa, libro quarto : de quibus infra magis dicetur.

 

Praeterea Guillelmus in suo Sacramentali :

Matrimonium, ait, est sancta et sanctificativa atque perfecta societas maris ac feminae in genere humano, seu vinculum faciens eos debitores huiusmodi societatis. Siquidem natura humana tanquam arbor nobilissima, et Dei agricolantis plantatio pretiosissima, velut ex duobus ramis, mare et femina constat : cuius indicium est vis generativa quae ambobus his ramis simul est indita, in neutro eorum perfecta, imo partem sui habens in uno, et partem in altero, quemadmodum et semen generationis humanae ex neutro eorum totaliter est. Neque figura membrorum genitalium certum indicium est aut testimonium masculinitatis aut feminitatis, cum in quodam genere animalium, mas semen recipiat et membrum femineum genitale tantum habeat, id est portam et matricem, femina vero econtrario masculina tantum habeat membra. Indicium horum certissimum est ipse fructus, id est proles, quae non potest esse nisi duorum. Fructus autem et arbor quasi correlative dicuntur ad invicem. Nec accidit unquam ut unus numero fructus diversarum sit arborum.

Hinc necesse est adunationem maris et feminae esse sanctam seu consecratam et socialem, ad conservandum, educandum et instruendum. Perit quippe fructificatio per sodomiam et publicam prostitutionem. Et quamvis fructus nascatur praeter vinculum coniugale, tamen perit ex toto aut parte, dum non est qui custodiat, enutriat, curet atque salubria proli provideat.

Haec Guillelmus, qui ista prolixe prosequitur.

 

Denique praeinductis consonant scripta Alberti, Bonaventurae, Argentinensis, Durandi et aliorum, etiam de eo quod dictum est, actum matrimonialem posse fieri sine peccato ; de hoc tamen infra, distinctione tricesima prima, diffusius est dicendum.

 

 

QUAESTIO II

 

Consequenter quaeritur, An matrimonium sit sacramentum novae legis, et divinitus institutum ante peccatum, ac gratiae collativum, et quid sit in re.

 

Videtur quod non sit sacramentum evangelicae legis, quoniam sacramenta evangelicae legis simul cum ipsa lege inceperunt ; sed matrimonium fuit in lege naturali ac scripta.

Secundo, omnia sacramenta, novi Testamenti efficaciam sortiuntur a Christi passione : quod non convenit matrimonio, quoniam Christi passionem diu praecessit.

Tertio, saepe iam habitum est, quod sacramenta evangelicae legis sunt medicinalia vasa, contra morbum et laesionem peccati instituta. Matrimonium autem praecessit omne peccatum in genere humano commissum.

 

Et si est sacramentum, quaeritur quid sit eius materia, quid forma, quis eius minister, et item quid sit in eo sacramentum tantum, quid res et sacramentum, et quid res tantum, et qualiter conferat gratiam : haec etenim condependent. Ex quibus patebit an characterem imprimat.

 

Ad haec Bonaventura respondet :

Sicut in aliis sacramentis est aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est res et signum ; ita in matrimonio. Differentia tamen est in modo significandi, et ordine comparandi. Nam quaedam sacramenta sunt totaliter ab institutione ; quaedam partim a naturae dictamine, partim ab institutione. Illa sunt totaliter ab institutione, quorum usus respicit ea quae sunt fidei purae, ut Baptismus et Eucharistia ; et ista habent signa significantia secundum institutionem, interius atque exterius : ideo habent elementa convenientia instituta, exteriusque adhibita. Et in talibus etiam verum est, quod signa ista eminentiora fiunt secundum appropinquationem veritatis ; et in talibus verum est, quod primum signum est causa secundi, et secundum quodammodo tertii, ut patet in Baptismo. Sunt et alia quae partim ab instinctu naturae sunt, ut Matrimonium (et Poenitentia), partim a fide, secundum quod illa coniunctio significat coniunctionem Dei et animae ; et talia suam primam institutionem habuerunt in paradiso, matrimonium autem magis aperte. Cumque matrimonium sit quodammodo a natura et in statu innocentiae, in quo non debuit homo subici elemento ; ideo non fit in elemento extra sensibili. Habet tamen exterius signum, quod significat interiorem coniunctionem per naturam suae significationis, sicut verbum vel nutus ; et aliud additur, quod naturaliter significat consensum animorum interiorem, scilicet copula carnalis, secundum quod significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, seu Dei et animae : et hoc est secundum fidem et institutionem. Ad hoc enim est habile per naturam et significat per institutionem, videlicet, quia unus est mas et significat Christum, alius est femina et significat animam.

 

Unde patet quid sit hic signum, quoniam primo et principaliter est verbum vel nutus, in quo exprimitur consensus ; et ut annexum, est distinctio sexuum. Patet quoque, quare non habet elementum ut alia sacramenta ; et quare signum non crevit in eminentia, quia non fuit omnino secundum institutionem : ideo incommutabile est quantum ad ipsum significandum. Augmentum tamen est in evidentia significandi, quoniam certius scitur nunc quid significat matrimonium quam ante.

Unum quoque est ibi signatum principale, puta coniunctio Christi atque Ecclesiae. Cumque coniunctio ista sit duplex, una per caritatem, alia per naturae conformitatem ; ideo dupliciter in hoc sacramento significatur : prima per consensum animorum ; secunda per commixtionem sexuum, ut dicit Magister.

 

Insuper de institutione Matrimonii est dicendum, quod institutio respicit usum. Cumque usus Matrimonii sit in officium et in remedium, usus vero aliorum sacramentorum sit in remedium tantum ; ideo matrimonii usus non convenit solum infirmis, sed etiam sanis. Hinc duplex est institutio eius : una ante lapsum, in officium naturae multiplicandae ; alia post lapsum, in remedium culpae vitandae. Est namque usus matrimonii in remedium contra ignorantiam, dum erudit in quantum signum ; et in remedium contra concupiscentiam, dum illam refrenat in quantum medicamentum. Conformiter, eius officium fuit quantum ad duas operationes potentiarum. Et quantum ad actum cognitivae, ut homo videret exterius in creatura coniunctionem quam intelligebat interius : non (inquam) ut erudiretur, sed ut videndo materialiter quod sciebat, oblectaretur. Similiter, quantum ad actum generativas fuit in officium, ut quia per se homo, videlicet vir, non potuit speciem conservare, adiuncta socia, in actum conservationis posset prodire.

 

Denique si quaeratur, a quo fuerit sacramentum hoc institutum ; dicendum quod a Deo, sicut ait Salvator, Quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed sciendum, quod quaedam sunt sacramenta quae sunt purae : fidei, ut Baptismus et Confirmatio, et consimilia quaedam. Alia non solum sunt fidei dictaminis, sed et naturalis, ut Poenitentia et Matrimonium : non tamen sunt penitus de dictamine naturalis iuris ac rationis, nisi veniat illustratio desuper. Prima Deus instituit, mandando ; secunda, interius illustrando : sicque instituit Matrimonium. Non enim praecepit Adae ut Evam duceret in uxorem, sed illustravit eum interius, ut intelligeret eam sibi datam coniugem, et omnibus posteris per liberum consensum uxores illo modo coniungi debere. Hinc Adam sic illustratus, dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis. Imo, sicut in littera ait Magister, prophetice est locutus : unde non dixit hoc verbum a semetipso,sed a Deo. Ideo institutio huius sacramenti est a Deo per hominem.

Instituit demum Dominus hoc sacramentum quantum ad formam atque materiam, secundum quod illi tempori congruebat, excipiendo solum patrem et matrem. Et quoniam aliae personae secundum diversa tempora debebant congruere institutioni, de legitimitate personarum reliquit Ecclesiae dispensandum : ideo circa hoc dispensat Ecclesia.

Sed cum matrimonium contrahatur per humanum mutuumque consensum, videtur esse humanus contractus, et ab hominibus institutus, et non ecclesiasticum sacramentum desuper ordinatum. Et respondendum, quod in matrimonio sunt duo. Primum est obligatio mutua : et hoc hominum est, et quasi humanus contractus. Secundum est indissolubilitas mutuae obligationis : et hoc est Dei instituentis ; atque ex illo matrimonium rationem sacramenti sortitur.

 

Insuper quidam dixerunt, quod sacramentum istud non conferat gratiam ; et ad auctoritatem dicentium sacramenta novae legis gratiam dare, dixerunt hoc esse intelligendum de sacramentis in nova lege institutis. Et ita non esset remedium per efficaciam, sed per indulgentiam ; nec concupiscentiam minueret simpliciter et secundum habitum, sed secundum indulgentiam et secundum actum, ita ut non urat, iuxta illud Pauli : Melius est nubere quam uri.

Alii dicunt, quod gratia datur in Matrimonio ratione benedictionis, quia ad benedictionem sacerdotis Deus nubentibus benedicit. Sed hoc non valet, quoniam benedictio illa est aliquod sacramentale ; sacramentum autem efficacius est ad dandum gratiam quam sacramentale. Benedictio quoque non datur nisi in primis nuptis.

Est ergo positio tertia verior, quod suscipientibus digne hoc sacramentum, datur remedium excusans coitum, et faciens non esse peccatum, aut veniale solum, quod alias esset mortale : quod esse potest sine dono gratiae novae, et hoc habuit matrimonium statim post lapsum. Verum nunc tempore evangelicae legis, non solum confert istud remedium, sed etiam aliquid gratia : his qui digne illud suscipiunt, utpote qui ex caritatis consensu uniuntur ad procreandum prolem ad cultum divinum. Nam ratione expressionis consensus in individuam consuetudinem vitae, et ratione benedictionis Ecclesiae, cuius est debite sacramenta tractare, sublevatur anima a corruptione concupiscentiae inordinatae, et datur gratia ad copulam singularem, ad copulam utilem, et ad copulam inseparabilem. Ex qua gratia fit remedium contra triplicem concupiscentiae inordinationem, et nascitur triplex Matrimonii bonum. Concupiscentia namque inclinat ad multas, quoniam luxuriosus non est una contentus : hinc in Matrimonio datur homini gratia ut soli contorali velit coniungi ; sicque excluditur inordinatio illa per copulam singularem, id est unius tantum ad unam. Rursus, concupiscentia inclinat ad delectationem, non ad utilitatem : luxuriosus quippe non quaerit nisi satisfacere libidini suae. Et contra hoc datur in Matrimonio gratia ut non cognoscant se invicem nisi propter prolem ; sicque excluditur secunda inordinatio ista per copulam utilem. Iterum, concupiscentia fastidium generat post expletionem : unde luxuriosus postquam cognovit unam, respuit illam et vadit ad aliam. Hinc in Matrimonio datur gratia qua velit semper esse cum una ; sicque excluditur haec inordinatio tertia per copulam inseparabilem. Itaque, ex copula singulari oritur bonum fidei, ut ad aliam non accedat ; ex copula utili, bonum prolis ; ex copula inseparabili, bonum sacramenti.

 

Praeterea quaeritur, utrum carnalis commixtio sit de integritate sacramenti. Et respondendum, quod integritas rei dupliciter sumitur : primo, quantum ad esse necessitatis ; secundo, quantum ad esse completionis. Primo modo non est illa commixtio de integritate Matrimonii, quia sine illa est quidditas seu essentia Matrimonii, verumque sacramentum ; secundo modo est de integritate ipsius. In Matrimonio enim considerantur haec tria : signum, officium, remedium. Quantum ad signum, duplex est Matrimonii significatio : significat namque coniunctionem Christi atque Ecclesia per caritatem, et item coniunctionem per natura conformitatem. Rursus duplex est eius officium : unum, mutuae educationis ac fomenti ; aliud, procreatio prolis. Duplex est etiam eius remedium : unum contra concupiscentiae defluxionem, ne per alias evagetur ; aliud contra inordinationem, ut non libidine, sed desiderio prolis, aut maritali affectu commisceatur. Primum significatum et primum officium et primum remedium sunt in sacramento Matrimonii, quantum ad coniunctionem animorum ; secundum autem, solum quantum ad corporum unionem. Sic et primum est de substantia Matrimonii, quantum ad necessitatem ipsius esse ; secundum vero quoad plenitudinem eius.

Hac Bonaventura in Scripto, qui et in Breviloquio compendiose scribit de his. Verum omnia ibi prolata, in iam dictis moxque dicendis plenarie continentur.

 

At vero Thomas his consonans :

Sacramentum, inquit, importat remedium aliquod sanctitatis, adhibitum homini contra peccatum per sensibilia signa : quod cum conveniat Matrimonio, certum est quod sit sacramentum. Et verba de prasenti quibus matrimonialis consensus exprimitur, sunt forma sacramenti istius, non benedictio sacerdotis. Et sicut Poenitentia non habet aliam materiam nisi actus sensui subiectos, qui sunt ei loco materialis elementi, ita est de Matrimonio : in quo actus illi exteriores, sunt signum seu sacramentum tantum ; res vero et sacramentum, est obligatio perpetua inter coniugatos ex actibus illis nascens ; res autem ultima contenta, est effectus seu gratia sacramenti istius ; res quoque non contenta, sed significata, est unio Christi ad Ecclesiam, quam rem non efficit, sed solum significat.

 

Insuper matrimonium institui debuit ante primorum lapsum parentum. Natura namque inclinat ad matrimonium, intendens ex ipso aliquod bonum, quod secundum diversos status hominum variatur : hinc oportuit bonum illud diversimode institui in diversis hominum statibus. Ideo matrimonium secundum quod ordinatur ad prolis procreationem, quae necessaria fuit etiam non exsistente peccato, institutum fuit ante peccatum ; sed prout re medium praebet contra vulnus peccati, institutum est post peccatum, tempore legis naturae ; penes determinationem vero personarum, institutionem habuit in lege Moysis ; secundum vero quod repraesentat mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae, institutionem in nova habuit lege, sicque est sacramentum evangelicae legis ; verum quoad alias utilitates quae ex matrimonio consequuntur, ut sunt amicitia et mutuum obsequium coniugatorum, etc., institutionem habuit in lege civili. Cumque de ratione sacramenti sit, quod sit signum et remedium : ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio sacramenti ; et quoad primam institutionem, convenit ei quod sit in naturae officium ; et quoad ultimam, quod sit in officium civilitatis. Est quoque principaliter in officium naturae, et institutum est ante peccatum a Deo, in hoc quod primo homini formavit mulierem ex costa illius, et dixit, Crescite et multiplicamini, etc. : quod quamvis et aliis animalibus dixerit, non tamen implendum per ea eo modo sicut per homines.

Haec Thomas.

 

Qui respondendo ad hoc, an Matrimonium conferat gratiam, recitat opiniones quae ex Bonaventura narratae sunt, consentiens tertiae, utpote, quod matrimonium in quantum in fide Christi contrahitur, habet ut conferat gratiam adiuvantem ad illa operanda quae in matrimonio requiruntur. Ubicumque enim divinitus datur aliqua facultas, dantur et auxilia per quae homo convenienter uti valeat illa facultate : quemadmodum potentis animae correspondent propria membra seu organa quibus exire queant in actus. Cumque in matrimonio detur homini ex institutione divina facultas utendi sua uxore ad prolis procreationem educandae ad Dei servitutem, datur etiam ei gratia sine qua id convenienter exsequi nequit : et haec gratia data, est ultima res in hoc sacramento contenta, et instrumentaliter ab ipso causata, principaliter vero a Deo. Nempe actus illi contrahentium exteriores, et verba consensum mutuum exprimentia, directe faciunt nexum quemdam, qui est Matrimonii sacramentum : qui nexus ex virtute divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam. Denique, contra concupiscentiam potest remedium dari dupliciter. Primo, ex parte concupiscentiae, ut reprimatur in sua radice : sicque remedium contra concupiscentiam praestat Matrimonium per gratiam quae in ipso donatur. Secundo, ex parte actus eius, idque dupliciter. Primo modo, ut actus ad quem concupiscentia inclinat, turpitudine carcat : quod fit per Matrimonii bona, quae honestant Matrimonii concupiscentiae actum et motum. Alio modo, ut actus turpitudinem habens impediatur : quod fit ex ipsa actus natura, quia dum concupiscentiae satisfit in actu coniugali, non ita incitat ad alias corruptelas ; propter quod dixit Apostolus, Melius est nubere quam uri. Quamvis enim opera concupiscentiae secundum se nata sint concupiscentiam augere, tamen secundum quod ratione ordinantur, reprimunt eam, quoniam ex similibus actibus consimiles relinquuntur dispositiones et habitus.

 

Postremo, duplex est rei integritas : una, quae attenditur secundum perfectionem ipsius primam, quae consistit in esse rei ; secunda, quae attenditur penes perfectionem rei secundam, quae in operatione consistit. Cumque carnalis commixtio sit usus seu operatio matrimonii, constat quod sit de secunda, non de prima Matrimonii integritate : alias in paradiso non fuisset matrimonium. Denique sacramentum ex suo nomine sanctificationem importat, sed sine commixtione carnali matrimonium sanctius est, ut in textu habetur.

Si autem obiciatur, quoniam id quod pertinet ad significationem sacramenti, est de necessitate ipsius ; carnalis autem commixtio pertinet ad significationem matrimonii, ut in littera dicitur : ergo est de necessitate ibidem, sacramenti istius. Dicendum, quod significatio rei contentae est de necessitate sacramenti : ad quam significationem non spectat carnalis commixtio, sed ad rem non contentam, puta ad unionem Christi atque Ecclesiae.

Haec Thomas in Scripto.

In quibus continentur dicta Alberti de his, qui tamen multas circa distinctionem hanc quaestiones inducit circa ea quae in textu habentur, cum tamen et textus iste pro maxima parte, et quaestiones istae in secundo libro inducta sint.

 

De his quoque sanctus Doctor scribit in Summa contra gentiles, libro quarto :

Dum aliquid ad fines ordinatur diversos, indiget habere dirigentia diversa in fines, cum finis sit proportionatus agenti. Generatio autem humana ordinatur ad plurima, puta ad perpetuitatem speciei, et ad perpetuitatem populi in aliqua civitate, ad perpetuitatem item Ecclesiae. Hinc oportet ut a diversis dirigatur. In quantum ergo ordinatur ad bonum naturae, quod est perpetuitas speciei, dirigitur in hunc finem a natura inclinante : sicque vocatur naturae officium. In quantum vero ordinatur ad bonum politicum, subiacet ordinationi legis civilis. Sed prout ordinatur ad bonum Ecclesiae, subiacet ecclesiastico regimini. Ea quoque quae populo per ministros Ecclesiae dispensantur, sacramenta vocantur. Matrimonium ergo secundum quod consistit in coniunctione maris et feminae intendentium prolem ad Dei cultum generare ac educare, est sacramentum Ecclesiae. Et sicut in aliis sacramentis per ea quae exterius geruntur, aliquid spiritualiter significatur ; ita in hoc sacramento per coniunctionem maris et feminae coniunctio Christi et Ecclesiae figuratur, iuxta illud Apostoli : Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Cumque sacramenta efficiant quod figurant, credendum est quod per hoc sacramentum gratia conferatur nubentibus per quam ad unionem Christi et Ecclesiae pertineant : quod et eis maxime necessarium est, quatenus sic carnalibus et terrenis intendant, quod a Christo et Ecclesia non disiungantur.

Haec idem ibi.

 

Quod autem superius ait Bonaventura, quod coniugati non debeant se cognoscere nisi propter prolem, pie est accipiendum : quia et laudabiliter se cognoscere possunt causa reddendi debitum, etiam dato quod ex natura aut senectute sterilis esset unus eorum vel ambo.

 

Praeterea Petrus :

In matrimonio, inquit, est obligatio ad actum carnalem, et virtus spiritualis in significando et efficiendo ; sicque est ibi carnale aliquid et humanum, et aliquid spirituale ac divinum. Unde ut causa proportionaretur effectui, congruum fuit matrimonium a Deo per hominem institui, non humana, sed divina virtute ; nec humano consilio, sed inspiratione divina. Unde mox post soporem instituit primus homo matrimonium auctoritate divina, cum dixit : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, etc. In quibus verbis ostendit tria Matrimonii bona, videlicet : bonum inseparabilitatis, dicendo, Relinquet homo ; et bonum fidei seu fidelitatis, addendo, Et adhaerebit uxori suae ; bonum quoque prolis, subdendo, Et erunt duo in carne una, id est, in carne unius prolis procreanda.

Haec Petrus.

Verumtamen non est absolute nec proprie asserendum, quod primus homo instituit matrimonium.

 

Richardus etiam circa haec addit :

Aliquid dicitur sacramentum novae legis dupliciter. Primo, quia in ea est institutum, ut Confirmatio et Baptismus : sicque matrimonium non est novae legis sacramentum, cum ante sit institutum. Secundo, quoniam quamvis ante fuit institutum, tamen in nova lege non est evacuatum, sed confirmatum, et factum gratiae causativum : et ita matrimonium est sacramentum novae legis, in qua gratiam gratum facientem causat et continet, quod antea sibi non competebat.

Haec Richardus.

 

Praeterea Parisiensis in suo Sacramentali Guillelmus :

Perscrutemur iam, ait, quae sit virtus sacramentalis matrimonii, id est, quam gratiam praestet, et quod remedium contra carnalitatis libidinisque peccatum. Manifestum est enim ex ipsa contrarietate quam habet ad prostitutionem fornicariam et sodomiticam abominationem, quod adiuvat coniuges contra illas. Qui enim pia intentione matrimonialibus vinculis se adstringunt, et onera matrimonii, quae valde sunt gravia, subeunt, quatenus se a praenominatis inquinationibus immaculatos Deo custodiant, eique filios generent atque enutriant, indubitanter misericordiam apud ipsum merentur ; sed hoc non est virtus sacramentalis, sed meritum propri actus. Suscipientibus autem pie ac reverenter Matrimonium, virtute sacramenti istius praestatur refrigerium multum contra concupiscentiae carnalis ardorem, ita ut quam vis viri sint iuvenes, corpulenti, copiose ac delicate nutriti, tamen ad proprias uxores, licet speciosas, sint velut frigidi, atque ad alias, quamvis formosas, quodammodo gelidi. Idem de mulieribus dicimus, non levi rumore aut vana opinione, sed de ipsa experientia certi, imo et illorum testimonio qui se gratiam hanc assecutos agnoscunt et fassi sunt. Nec invenimus cui donum istud tam magnum ac admirabile attribuere valeamus, nisi virtuti sacramentali matrimonii. Quod vero secus accidit in plerisque, peccatis eorum est imputandum, qui non recta intentione contraxerunt, aut a sincera intentione collapsi sunt.

Haec Guillelmus.