Distinctio XXIV — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXIV
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUARTAE
Hucusque tractavit Magister de sacramentis ad quamcumque determinatam personam spectantibus : quae sacramenta sunt quinque, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio ; iam tractat de duobus residuis, quae ad totius ecclesiasticae communitatis utilitatem, necessitatem, conservationem, profectum ac regimen pertinent. Quorum primum est Ordo, per quem fit propagatio spiritualis ; secundum vero Matrimonium, quo fit propagatio et conservatio naturalis et corporalis, tamen in ordine ad spiritualem ac beatificum finem. In hac ergo distinctione agit Magister de Ordinis sacramento, et de septem speciebus seu gradibus eius, et quare sint septem, et quomodo Christus actus eorum exercuit, praesignavit, constituit. Deinde declarat quibus ornamentis, id est virtutibus, donis et perfectionibus, debeant decorari ad hos ordines promovendi, sive in eis constituti. Consequenter tractat per septem capitula de septem istis ordinibus eorumque actibus, proprietatibus et officis ; deinde de quibusdam dignitatibus et eminentibus officis, iurisdictionibus et auctoritatibus ecclesiasticorum, praesertim de quadripartito ordine episcoporum.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An Ordo sit sacramentum evangelicae legis.
Videtur quod non. Primo, quoniam ordo ad triumphantem spectat Ecclesiam, in qua novem sunt ordines : non ergo ad Ecclesiam spectat militantem.
Secundo, ordo est quaedam relatio ; relatio autem est minimae entitatis : ergo et modicae dignitatis, non ergo sacramentum Ecclesiae, quod constat esse dignitatis praecipuae.
Tertio, in civili regimine est etiam ordo, qui tamen non ponitur sacramentum : ergo nec ordo iste.
Quarto, sacramentum est materiale elementum, ut dictum est saepe ; ordo autem est quid spirituale in anima, puta signaculum, ut patebit.
In oppositum est auctoritas totius Ecclesiae, et quod per sacrum Ordinem efficitur homo aptus, dignus ac potens alia sacramenta peragere, dispensare, tractare.
Circa haec loquitur sanctus Doctor, primo declarans, quod in Ecclesia militante decentissimum sit, ordinem esse :
Deus, inquit, creaturas producere voluit ad similitudinem sui, secundum quod decuit ut sint perfectae, et in eis cognoscatur excellentia Creatoris. Ideo, ut in suis operibus repraesentetur ipse non solum secundum quod est in se, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem praefigit, ac modum hunc indidit, quod ultima perficiuntur per media, et media per prima, ut S. Dionysius docet. Idcirco, ut ista pulchritudo non deesset Ecclesiae, statuit ordinem in eadem, ut unus aliis influat, sacra tradat, sicque Deo assimiletur, ac suo modo ministerialiter cooperetur. Nec hoc repugnat verse ac salubri libertati gratiae ac virtutum. Et quamvis unus sit isto modo superior altero, nihilo minus potest se inferiorem reputare merito. Ordo quoque aliter consideratur et est, in ecclesiastica et angelica hierarchia, sicut patebit.
Secundo, exponit Ordinis definitionem quam tradit Magister, dicendo :
Ordo est signaculum quoddam Ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Haec, inquit, definitio convenit Ordini secundum quod est Ecclesiae sacramentum : ideo ponit signum exterius ibi, Signaculum quoddam ; et aliud, quod est quasi effectus interior. Signaculum namque non ponitur hic pro interiori charactere, sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum potestatis interioris et causa. Nec ista definitio Baptismati convenit : nam quamvis in Baptismo detur quaedam potentia recipiendi alia sacramenta, ratione cuius characterem imprimit ; non tamen est hoc principalis eius effectus, sed interior ablutio. Ordo autem principaliter potestatem importat : ideo character seu signaculum ponitur in definitione Ordinis, non Baptismi. Potentia quoque recipiendi alia sacramenta, passiva est potius quam activa ; Ordo autem est potestas activa dandi ac influendi. Nomen etiam ordinis dupliciter sumitur. Primo, pro relatione, quae est habitudo inter superiorem ac inferiorem, et est in utroque extremo : nec ita hic sumitur. Secundo, pro gradu seu potestate praeminentiae, qui ordinem primo modo acceptum constituit. Cumque ratio ordinis ut est relatio, primo inveniatur ubi aliquod superius altero occurrit ; ideo gradus hic eminens per spiritualem potestatem, dicitur Ordo.
Insuper Ordo iste est sacramentum. Sacramentum namque, iuxta praehabita, non aliud est quam sanctificatio quaedam homini exhibita cum signo sensibili. Cum ergo in Ordinis susceptione, consecratio homini exhibeatur per visibilia signa, constat quod Ordo sit sacramentum. Et ita quamvis in nomine suo non exprimat materiale elementum, non tamen sine illo confertur : unde nec in angelis ordo est sacramentum, quoniam eis non confertur cum sensibili signo. Verumtamen non omnis benedictio seu consecratio quae homini sensibiliter exhibetur, est sacramentum, cum et monachi atque abbates benedicantur, et reges ungantur : illae autem benedictiones, consecrationes, unctiones, sacramenta non sunt, quia non ordinantur ad divinorum dispensationem sacramentorum, quemadmodum consecratio Ordinis huius.
Quaeritur quoque, an apta sit forma sacramenti huius, cum dicitur :
Accipe, etc. Dicendum, quod sacramentum hoc principaliter consistit in tradita potestate. Potestas vero a potestate traducitur seu derivatur sicut simile a simili ; atque per usum seu actum suum cognoscitur, quia potentiae notificantur per actus. Hinc in forma Ordinis sacramentalis, usus eius designatur per actum qui imperatur ; traductio vero potestatis, per modum imperativum. Alia demum sacramenta non ordinantur principaliter ad effectus similes potestati qua conferuntur, sicut hoc sacramentum : idcirco in ipso est communicatio quaedam univoca. Unde in aliis sacramentis exprimitur aliquid ex parte divinae virtutis, cui assimilatur sacramenti effectus, non autem in hoc sacramento. Quamvis enim in episcopo, qui est huius sacramenti minister, non sit auctoritas respectu collationis sacramenti istius ; aliquam tamen habet auctoritatem respectu potestatis ordinis quae confertur per ipsum, in quantum a sua potestate instrumentaliter derivatur.
Praeterea de materia sacramenti sciendum, quod materia in sacramentis foris exhibita, designat, virtutem in sacramentis agentem, omnino ab extrinseco advenire. Cumque proprius huius effectus, qui est character, non percipiatur ex aliqua operatione accedentis ad sacramentum, sicut in Poenitentia, sed prorsus ab extra adveniat ; convenit ei habere materiam aliter quam aliis sacramentis. Quod enim in aliis sacramentis confertur, in ipso sacramento confertur a solo Deo ; spiritualis autem potestas, quae in hoc sacramento traditur, derivatur etiam a ministro qui confert sacramentum, sicut potestas imperfecta a perfecta. Ideo efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia, quae virtutem divinam continet atque significat ex sanctificatione per ministrum adhibita ; efficacia vero huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Materia vero adhibetur magis ad determinandum potestatem quae traditur particulariter ab habente eam complete, quam ad causandum potestatem : quod patet ex hoc quod materia competit usui potestatis.
Haec Thomas in Scripto.
In quibus quaedam obscura contineri videntur.
Primo, quod ait : In aliis sacramentis, id quod confertur in eis seu in ipso sacramento, a solo est Deo ; spiritualis autem potestas, quae in isto sacramento confertur, etiam derivatur a ministro sacramentum conferente. Cui dicto obici potest, quod tam ex isto Doctore quam ex aliis toties est inductum, quod sacramenta novae legis efficiunt quod designant, ita quod in ipsis est vis supernaturalis causalis, instrumentaliter cooperativa ipsius sacramentalis effectus. Unde sicut in aliis sacramentis, sacramentalis effectus, virtus seu gratia, a solo Deo est principaliter et sicut a causa principali effectiva, atque a sacramento seu ministro instrumentaliter, dispositive et cooperative ex participatione potestatis divinae ; ita in isto, in quo virtus sacramentalis seu character non concurrit ad productionem potestatis ordinati plus seu aliter quam in ceteris sacramentis.
Secundo, quod ait : Efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia. Cuius contrarium apparet ex eo quod frequenter praehabitum est, efficaciam ac virtutem sacramentorum potissime consistere in formis eorum, ita quod forma sacramenti se habet per modum agentis, materia instar passivi.
Tertio, quod dicit : Efficacia huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat. Cui verbo obicitur, quod apud dispensatorem non residet efficacia ista nisi instrumentaliter, imperfecte, et secundum esse diminutum pertenue ; in Deo autem principaliter, auctoritative, perfecte. Haec scholastice et inquisitive, non reprehensive tanguntur contra tantum Doctorem.
Qui etiam in Summa contra gentiles, libro asserit quarto :
Manifestum est quod in sacramentis aliis confertur gratia sub signis visibilium rerum. Omnis autem actio debet esse proportionata agenti. Oportet ergo quod aliorum sacramentorum dispensatio fiat per visibiles homines spiritualem virtutem habentes. Non enim dispensatio sacramentorum competit angelis, sed hominibus visibili carne indutis, iuxta illud Apostoli ad Hebraeos : Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum. Huius quoque ratio aliunde accipitur. Nam sacramentorum virtus ac institutio a Christo habet initium, qui corporis et sanguinis sui sacramentum dedit in Coena, et frequentandum instituit. Cumque corporalem atque visibilem corporis sui praesentiam fuerit Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alios institueret ministros, qui fidelibus sacramentum hoc dispensarent. Hinc discipulis consecrationem corporis et sanguinis sui commisit, dicens : Hoc facite in meam commemorationem. Minister autem se habet ad dominum suum sicut instrumentum ad principale agens ; instrumentum quoque oportet esse principali proportionatum agenti : hinc Christi ministros oportet ei esse conformes. Christus quoque propria potestate et auctoritate operatus est nostram salutem, in quantum Deus et homo : quatenus secundum id quod homo est, pro nostra redemptione pateretur ; et in quantum Deus, passioni suae salvandi efficaciam omnimodam largiretur. Oportet ergo ministros Christi homines esse, et aliquid divinitatis eius participare per aliquam spiritualem potestatem : quemadmodum instrumentum aliquid participat de virtute principalis agentis. Sic item data est ista potestas primis Christi discipulis, ut per eos derivaretur ad posteros, cum data sit eis in aedificationem et conservationem Ecclesiae usque ad finem : quod sub sensibilibus signis fieri expedit propter rationes frequenter praehabitas.
Haec idem ibi : ubi de his plenius loquitur.
Concordant Petrus et Richardus.
Porro Bonaventura :
Necessarius, inquit, est ordo in Ecclesia propter duo, videlicet propter pulchritudinem et rectitudinem. Cum enim in Ecclesia tanta sit fidelium multitudo, nisi adesset ordo, inesset confusio. Hinc omnis sapiens eo ipso quod sapiens, pulchritudinis est amator, nec producit sine ordine multa. In multitudine quoque sunt multi qui gubernatione informationeque indigent. Gubernare vero et informare spectat ad superiores, qui nisi habeant inferiores ae subditos, dici non possunt superiores.
Denique, Ordo sacramentum est evangelicae legis. Quemadmodum enim signum interdum ponitur pro signato, et econverso ; ita figura pro veritate seu re figurata : quae tamen diversa sunt, et nihilo minus unum dicitur esse in alio, sicut rota in rota. Sic et lex nova et sacrificium eius differunt a lege antiqua ac sacrificio eius. Sacrificium namque Eucharistiae proprium est novae legi, tamen figura eius praecessit in veteri. Similiter ordo seu ordinata potestas, ut hie sumitur, est legi evangeliem proprium saeramentum ; habuit tamen figuram in lege, et sacerdotium legis fuit figura sacerdoti Christi. Verum ista et illa multum distant in dignitate.
Amplius, sacramentum Ordinis unum est. Multas tamen habet partes, quae non plurificant sacramentum, quoniam non sunt paries totaliter subiectivae ; recipiunt tamen praedicationem totius, quia habent quodammodo naturam partium subiectivarum : unde partes potestativae vocantur. Quae maxime competunt ordini. Primo, quoniam ordo dicitur ordinata potestas, quae ex ordinatione multorum ad unum efficitur perfecta ; et quodlibet horum participat rationem potestatis, quamvis non perfecte. Secundo, quoniam ordo concernit distinctionem in partibus, sicut et numerus. Hinc sicut partes numeri quodam modo habent naturam partium integralium, in hoc quod simul sumptae constituunt numerum ; et etiam quodam modo naturam partium subiectivarum, in hoc quod praeter ipsam unitatem quaelibet pars numeri est numerus : sic omnes ordinum gradus unum reddunt sacramentum perfectum, et tamen quilibet gradus ordo vocatur.
Haec Bonaventura.
Quibus concordat Albertus.
Insuper, circa litteram addit Bonaventura :
Differentia est inter novum et vetus Testamentum, in comparatione sacerdoti atque regni. Vetus quippe Testamentum adhuc fuit carnale, carnaliterque viventium. Ideo potestas regalis et saecularis exstitit maior ac principalior sacerdotali. Unde signanter dicebatur in lege regnum sacerdotale, quia sacerdotium pendebat ex regno : ita quod sacerdotium fuit adiacens regno. In novo autem Testamento, videlicet prima Petri secundo, contrarium dicitur : Vos autem genus electum, regale sacerdotium. Nam principalius nunc est sacerdotium quam regnum, et potestas spiritualis quam temporalis. Sic etenim competit statui gratiae.
Haec idem.
Porro alii plures communiter dicunt, quod Ordo est unum sacramentum eo modo quo dictum est de Poenitentia et Eucharistia, utpote non unitate indivisibilitatis, ut punctus ; nec continuitatis, ut linea ; sed perfectionis seu reductionis ad unum, quod est unum aggregative.
His concordat Durandus, additque :
Ordo tripliciter sumitur. Primo, pro relatione, ut cum asserit Augustinus : Ordo est parium dispariumque sua loca cuique tribuens dispositio. Secundo, pro gradu seu ordinata potestate, ut dictum est. Tertio, pro eo quod exterius sensibiliter agitur circa ordinatum : sicut alicui traditur calix cum pane et vino sub praescripta forma verborum, ut constituatur in gradu sacerdoti super populum ; et hoc magis proprie dicitur ordinatio quam Ordo. Sic tamen sumit Magister, dicendo : Ordo est signaculum quoddam, etc.
Haec Durandus.
QUAESTIO II
Amplius quaeritur, Utrum clericis et in sacris ordinibus constitutis competat coronam habere.
Videtur quod non, quia ridiculum videtur sic radi, et ad derisionem inductum, ut in Itinerario S. Clementis narratur.
Rursus, quoniam superstitiosum et idololatriae germen esse apparet. Unde per Ieremiam Dominus comminatur : Visitabo super eos qui attonsi sunt in comam.
Ad hoc Thomas respondet :
Eis qui ad divina ministeria applicantur, competit rasura ac tonsura in modum coronae, ratione figurae, quia corona est signum regni, ac perfectionis, cum sit circularis. Qui autem ministeris applicantur divinis, adipiscuntur regiam dignitatem, atque perfecti virtutibus esse debent. Competit quoque eis ratione subtractionis capillorum ex parte superiori per rasuram, ad designandum quod mens eorum a contemplatione retardari non debet occupationibus terrenorum ; et ex parte inferiori, quoniam sensus eorum temporalibus non debent rebus involvi. Talem autem incisuram perfidi ad cultum daemonum faciebant, ideo comminabatur eis Altissimus. Huius demum coronae figura in Nazaraeis praecessit : nam ea quae fiebant in veteri Testamento, imperfecte repraesentant ea quae novi Testamenti sunt. Hinc pertinentia ad ministros novi Testamenti, non solum per Levitarum significantur officia, sed et per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaraei autem quamdam perfectionem profitebantur, in depositione comae suae designantes temporalium rerum contemptum, quamvis non in modum coronae deponerent, sed totam comam, quoniam nondum erat tempus sacerdoti regi ac perfecti. Similiter conversi tondentur propter temporalium renuntiationem, non tamen raduntur, quia non mancipantur divinis totaliter, sed exterioribus partim.
Quaeritur quoque, an corona sit ordo. Respondendum, quod ministri Ecclesiae separantur a populo ut plenius vacent divinis : in quibus quaedam per determinatas personas sunt exercenda, ad quod datur specialis potestas ordinis ; quaedam vero communiter fiunt a generali ministrorum collegio, ut dicere laudes divinas, ad quod non exigitur aliqua ordinis potestas, sed solum deputatio quaedam ad tale officium, quod fit per coronam : ideo non est ordo, sed praeambulum quoddam ad Ordinem. Nec in ea character imprimitur. Deputatio etiam illa per episcopum fieri debet, per quem vestes ac vasa et cetera quae divino applicantur cultui, benedicuntur.
Item quaeritur, an clerici et tonsuram accipientes, teneantur temporalibus renuntiare. Apparet quod imo, quia ministri Ecclesiae debent esse perfectiores ministris Synagogae, qui temporalia non habebant ut ceteri ; sed Deus et sacrificia eius fuerunt eorum hereditas, ut in Levitico et Deuteronomio legitur. In Decreto quoque ex sanctorum Patrum eloquio allegatur : Dona clericorum veniant in communi. Item S. Hieronymus contestatur : Deus esse eorum hereditas dedignatur, qui cum populo possident aliquid.
Et dicendum, quod ex hoc quod quis coronam accipit clericalem, non renuntiat patrimonio suo, nec aliis temporalibus rebus : quoniam terrenorum possessio non contrariatur directe cultui Dei,ad quem clerici deputantur, sed immoderata illorum dilectio et sollicitudo : quia affectus in crimine est, non res. Illorum ergo possessio Deus esse non vult, qui terrenis inhaerent finaliter et avare. In veteri quoque Testamento sacerdotes ac Levitae habebant urbes ad habitandum, oblationes atque primitias, sacrificia et hostias, quibus sufficienter fuit eis provisum. Si vero clerici, praesertim ad ordines sacros promoti, sint indigentes ac pauperes, episcopus qui eos promovit, ipsis providere tenetur, non alias.
Haec Thomas.
Qui etiam ait, quod ex quo sacerdotes et Levitae erant per singulas tribus dispergendi, non poterant inter eas hereditatem accipere. Quibus verbis obici potest, quod etiam inter ipsas tribus ubi fuerunt dispersi, habebant certas urbes, in quibus habebant fixas mansiones, et suburbana ad alendum pecora sua in pascuis, et pari modo potuissent habere et agros : idcirco factum est hoc, ut liberius Deo vacarent, et tanto plus essent intenti in divinis, quanto minus occupabantur circa terrena sollicitanda. Denique, non solum de Levitis, sed item de Simeonitis Iacob patriarcha praedixerat : Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. Nihilo minus Simeonitae habebant sortem atque funiculum inter ceteras tribus. Sed et de tribu Beniamin in Iosue fertur, quod in medio filiorum Iudae partem seu possessionem suam sortita sit. Hinc illud creditur factum etiam mystica ratione, ad praefigurandum ministros evangelicae legis, qui ex Patrum sanctione aut religiosa professione renuntiant proprietati et omni facultati terreum atque carnali prosapiae. Lude et in Deuteronomio Moyses de Levitis locutus est : Qui dixerunt patri suo, Nescio vos ; et his qui genuerunt eos, Ignoro illos ; hi custodierunt eloquium tuum, Domine.
Circa haec scribit Petrus :
In omni transitu a statu in statum, convenienter interponitur aliqua dispositio media. Hinc in transitu a statu laicorum ad statum ministrorum Dei, convenienter interponitur tonsura prima : per quam qui tonsurantur, a statu laicorum separantur, atque ad statum ministrorum Ecclesiae praeparantur. Cumque a laicorum statu separentur, convenienter in signum huius, capilli eorum deponuntur ; et quia in ministros Dei (cui servire, regnare est) eliguntur, congruenter in illis aliqui capilli in modum coronae dimittuntur. Denique tonsura in corpore fit, character vero animae imprimitur : idcirco ad esse Ordinis tonsura non praeexigitur, sed ad bene esse.
Est ergo dispositio congruitatis, non necessitatis.
Insuper clericorum aliqui profitentur vitam communem, et his non licet proprium habere ; quidam non, et his licet habere in usu, non in affectu. Nam ea quae habent, divino cultui debent subicere ; non autem tenentur ea omuino abicere.
Hoc iterum sciendum, quod clericus aut est promotus ad ordines sacros, aut non. Si sic : aut habet aliunde unde sufficienter vivere possit, et sic Ecclesia non tenetur ei providere, quia non indiget ; aut non habet, et tunc Ecclesia ei tenetur, quoniam ipse obligatus exstat Ecclesiae, nec valet ad saeculi actus redire.
Haec Petrus.
Richardus demum istis concordans, sciscitatur utrum clerici non beneficiati, nec in sacris constituti, teneantur portare tonsuram. Respondet :
Clerici tales aut publice exercent actus clericali statui repugnantes, aut non. Si sic, tunc quamvis peccent talia opera exercendo, non tamen peccant tonsuram huiusmodi non portando : imo eam portando magis peccarent. Et tales si tertio moniti ab eo ad quem pertinet, contempserint se emendare, privilegio clericali privantur, extra de Sententia excommunicationis, Contingit : quia ut dicitur ibi, privilegium meretur amittere qui permissa seu concessa sibi potestate abutitur, ac frustra legis auxilium invocat qui committit in legem. Si vero non exercent actus repugnantes beneficio clericali, sed tanquam clerici privilegio clericali utuntur, peccant non faciendo radi tonsuram loco et tempore opportuno, atque ad eam portandam compelli possunt ac debent, et ita intelligenda sunt iura. Clerici etenim scandalum in Ecclesia generantes, ad correctionem cogendi sunt, et ex consequenti ad portandum tonsuram, nisi forte tale commiserint facinus pro quo clericali privilegio merito sint privandi.
Insuper quaerit, utrum clerici uxorati, non tamen bigami, teneantur tonsuram portare. Dicendum, quod clerici tales aut utuntur privilegio clericali, aut non. Si sic, portare tenentur. Si non, aut hoc est ut devitent ecclesiasticum iudicium, quod propter delictum suum verentur, putantes facilius evadere in curia laicali ; aut non propter delictum quo ecclesiasticum formident iudicium, sed quoniam volunt se penitus ad actus laicales transferre, ut si velint milites fieri, aut alia saecularia negotia exercere. Primo modo, compelli possunt ac debent, ut ferant tonsuram, ecclesiasticumque subeant iudicium ; secundo modo, credo quod compelli non debeant portare tonsuram. Et per istam distinctionem concordari possunt iura diversimode sonantia.
Iterum investigat, utrum bigami teneantur non portare tonsuram. Respondet : Clerici bigami aut sunt religiosi, aut saeculares. Si saeculares, tenentur eam non portare. Idem dicunt nonnulli, si sint religiosi : quia constitutio prohibens generaliter lata est. Unde sicut videmus, quod constitutio torneamenta prohibens, omnes ligat quacumque intentione torneamenta exerceant, et quantumcumque sobrie, quia prohibitio generaliter loquitur, quamvis propter abutentes sit facta ; sic in proposito dicunt. Verumtamen, credo quod liceat bigamis religiosis tonsuram portare, quam ante bigamiam receperunt, praesertim ante editionem prohibitionis praetactae.
Haec Richardus.
Concordat Albertus, et addit :
Exteriora in tonsura fiunt propter interiora. Interius autem corrcspondens coronae seu tonsurae, est elevatio mentis ad Deum, non character. Et ipsa corona non est quid penitus corporale, sed est corporale ad spirituale ordinatum ; et illud spirituale est partim coniunctum, videlicet elevatio mentis ad Deum ; partimque subsequens, utpote Ordo ad quem disponit.
Amplius, dubium non est quin clerici ius habeant in sua hereditate patrimoniali. Aliter vero videtur in feudis quibusdam : quaedam enim sunt ad annuum pretium cum homagio alicui exhibita, et quaedam pro stipendis militiae debitis. Videtur ergo quod patrimonium possunt habere. Atque feudalia scio quod in multis terris habent, et pretium exhibent, pretioque precibusve inducunt alium aliquem sibi in temporalibus aequivalentem, qui loco eorum facit homagium. Illa vero feudalia, quae sunt quasi pro stipendis militum, videtur mihi quod sine iniuria domini feudi habere non valeant. Religiosi autem propria nequaquam possunt habere.
Haec Albertus.
Denique ad probationem huius ultimi verbi, allegat Richardus illud, extra de Statu monachorum, Cum ad monasterium :
Prohibemus districte in virtute sanctae obedientiae sub obtestatione divini iudici, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat. Nec aestimet abbas, quod super hoc possit dispensare, quoniam abdicatio proprietatis, quemadmodum custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, quod contra eam nec summus Pontifex possit professis licentiam indulgere.
De his omnibus Bonaventura scribit egregie, et pene omnia iam dicta in eius Scripto diffuse habentur.
Quaerit quoque, utrum clerici qui de bonis Ecclesiae sustentantur, utpote habentes beneficium praebendale, teneantur ad horas canonicas. Respondet : Quidam obligantur Ecclesiae, quia Ecclesia obligatur eis, ut qui beneficia recipiunt Ecclesiae. In quibusdam est econverso : quia Ecclesia ipsis obligatur, quoniam ipsi primo per sacrorum ordinum susceptionem obligantur Ecclesiae. Unde apparet secundum ius commune, quod clerici in sacris ordinibus constituti, ad horas tenentur canonicas ex officio ; infra vero sacros ordines, tenentur ad eas beneficiati ex beneficio ; constituti vero in sacris ordinibus et beneficiati, tenentur ad ipsas ex utroque. Et hoc dictat ius canonicum, et concordat divinum.
Haec Bonaventura.
QUAESTIO III
Deinde quaeritur, Utrum in hoc sacramento imprimuntur gratia et character ; de connexionibus quoque et modis characterum ordinum.
Et apparet quod non confert gratiam, quia non datur digne nisi gratiam iam habenti. In eodem autem non est nisi gratia una gratum faciens.
Item, ut dictum est, character est indelebilis ; sed aliqui ordinati degradantur, in quibus videtur character deleri.
Rursus, per dona gratiae gratum facientis conformatur homo Christo sublimiter, magisque eminenter quam per dona gratiae gratis datae. Ergo ultra dona illa non requiritur ullus character.
Ad haec Thomas respondet :
Cum Dei perfecta sint opera, cuicumque divinitus datur potentia aliqua, dantur etiam ea per quae congrue exsequi possit ea ad quae ordinantur. Quemadmodum autem gratia gratum faciens necessaria est ad hoc quod homo sacramenta digne recipiat, ita quoque ad hoc quod homo sacramenta digne dispenset. Hinc in sacramcnto Ordinis, per quod homo ordinatur ad aliorum sacramentorum dispensationem, gratia gratum faciens datur.
Dicitur autem sacramentum hoc contra ignorantiam dari : non quod detur contra ignorantiam suscipientis, sed plebis, a qua habet ignorantiam expellere per hoc quod per Ordinem praeficitur plebi. Hinc ad idoneam ordinum exsecutionem non sufficit qualiscumque bonitas vitae, sed requiritur bonitas excellens : quatenus sicut illi qui ordinem suscipiunt, constituuntur super plebem ordinis gradu, ita et superiores sint meritis sanctitatis. Hinc in ordinis susceptione confertur maius gratiae munus, per quod ordinati reddantur ad maiora idonei et condigni.
Praeterea de impressione characteris fuit hic triplex opinio. Una, quod solum in ordine sacerdotali character imprimitur. Sed hoc non videtur, quoniam actum diaconi nullus potest exercere nisi diaconus : quo patet quod habet aliquam spiritualem ac specialem in sacramentorum dispensationibus potestatem. Ideo alia opinio est, quod in sacris ordinibus character imprimitur, non in minoribus. Quod etiam nihil est, quia per quemlibet ordinem ponitur homo super plebem in aliquo gradu potestatis, ordinatae ad dispensationem sacramentorum. Cumque character sit signum ab aliis distinctivum, oportet quod imprimatur character in quolibet ordine : cuius signum est, quod perpetuo manent, et nunquam reiterantur. Et haec est opinio tertia, quae communior veriorque putatur. Unde quantumcumque quis quemcumque ordinem habens, ad laicatum se transferat, semper manet in eo character. Quod et inde ostenditur, quia si ad clericatum postea revertatur, non denuo ordinatur quantum ad ordinem quem semel accepit.
Denique, quilibet ordo habet actum aliquem circa sacramentum, vel ordinatum ad sacramenti dispensationem : quemadmodum ostiari habent admittere homines ad sacramenti inspectionem.
Amplius, si quaeratur, an character Ordinis praesupponat in suscipiente characterem Baptismi, characteremque Confirmationis ; dicendum, quod per characterem baptismalem fit homo aliorum susceptivus sacramentorum : ideo carens illo, nullius sacramenti alterius capax est, praesertim cum iuxta praehabita, Baptismus sit ianua sacramentorum. Hinc si quis se fingat aut probabiliter putet esse baptizatum, cum baptizatus non sit, et ordinetur ; non recipit ordinem vere, nec potest conficere, nec quemquam absolvere : idcirco secundum canones baptizandus est, et denuo ordinandus. Alias si in episcopum promoveatur, illi quos ordinat, non suscipiunt ordinem. Attamen pie credi potest, quod quantum ad ultimos sacramentorum effectus, summus Sacerdos suppleret defectus, nec permitteret haec ita iacere, quod Ecclesiae posset periculum imminere.
Verumtamen ad susceptionem ordinis non praerequiritur de necessitate character aut sacramentum Confirmationis, sed solum de congruitate, secundum quod ad aliquid agendum vel recipiendum requiritur id sine quo non potest convenienter agi aut recipi.
Conformiter respondendum, si quaeratur, an character unius ordinis de necessitate praesupponat characterem alterius ordinis, praesertim inferioris. Unde si quis accipiat ordinem superiorem, praetermisso inferiore, non reordinatur, sed confertur sibi quod defuit, secundum canonum instituta. Hinc in primitiva Ecclesia quidam ordinabantur presbyteri, qui nondum acceperant ordines inferiores ; nihilo minus poterant omnia quae inferiorum sunt ordinum, quia potestas inferior in superiore continetur, sicut ducatus in regno. Postmodum vero ordinavit Ecclesia, ne ad superiores se ingerat ordines, qui in minoribus humiliter non servivit. Hinc quoque ordinati per saltum, non reordinantur ; sed iuxta canones, quod omissum de praecedentibus ordinibus fuit, suppletur et confertur.
Si autem obiciatur, quod ordines sunt quidam gradus subordinati, in quibus non potest quis pervenire ad gradus superiores, nisi ascendat per inferiores ; respondendum, quod ordines isti non sunt gradus in eadem actione aut uno motu concurrentes, ut oporteat ad ultimum pervenire per primum : imo sunt gradus constituti in rebus diversis, sicut est gradus inter leonem et hominem ac angelum. Nec oportet quod qui angelus est, prius fuerit leo, deinde homo, ac postmodum angelus.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Albertus :
Mihi (dicens) non videtur dubium esse, quin ordo iste characterem imprimat (ordo, inquam, ostiari : quanto magis ordines sacri ?) Causa enim seu ratio irreiterationis sacramenti non est nisi duplex : prima, quia causa non redit, sicut originale non redit post Baptismum ; secunda, quia immobile aliquid manet in suscipiente sacramentum. Prima autem causa non iterandi sacramentum Ordinis, non est hic : defectus enim et peccatum contra quod datur, saepe reiteratur. Ergo secunda causa hic locum habet, quod scilicet aliqua potestas indelebilis imprimitur, quae character vocatur.
Sed obici potest, quod in hierarchia angelica, angelis animarum nostrarum custodibus non imprimitur character, qui tamen sunt superiores ostiaris seu custodibus in ecclesiastica hierarchia : ergo nec istis. Respondendum, quod de signis angelorum nobis incertum est ; tamen de gradibus angelorum hoc nobis est certum, quod quantum ad gradum dignitatis unus super alium manet perpetuo, quamvis forsan evacuabuntur quantum ad actum atque officium, quando erit Deus omnia in omnibus post diem iudici. Hinc puto falsum esse, quod angeli non sunt distincti inter se siguaculis naturae et gratiae ac gloriae, secundum quod eorum officia sunt diversa, superiora et inferiora.
Praeterea quaeritur, cum charaeter creatus consignet, et aliquo modo confoiunet trinitatem creatam increatae, quomodo character iste hoc faciat. Respondetur, quod conformat ostiarium ei qui non dormit neque dormitat custodiendo Israelem. Et sicut Christus in templo ostendit quemdam divinum fulgorem, quo territi cesserunt et exierunt de templo qui illud profanaverunt ; sic quaedam divina virtus deterrendi immunda a sancto loco, datur ostiaris, ex qua virtute pellere possunt immunda ab sedibus consecratis. Et hic est actus eorum, ratione ordinis huius ; nec hoc possunt qui ordinem istum non acceperunt neque hanc potestatem.
Haec Albertus.
Qui in praedictis iam verbis videtur sentire, angelos specifice esse distinctos, quod super secundum videtur negasse, ut ibi narratum est.
In his Petrus et Richardus concordant.
Additque Petrus, characteres septem ordinum essentialiter et specie esse distinctos, sicut et ordines ipsos. Richardus quoque, quod in collatione cuiuslibet ordinis, gratia gratum faciens ordinato confertur, si digne recipit ordinem. Quemadmodum enim natura non solum dat suo effectui id quod necessarium est ad exsecutionem sui naturalis effectus, sed etiam illud quod requiritur ad exsecutionem idoneam ; sic Deus dando ordinum potestatem, simul largitur gratiarum charismata per quas digne ac meritorie exsecutionibus mancipentur.
Haec Richardus.
Eadem Argentinensis, qui et communem doctorum doctrinam communiter sequitur, et eadem scribit quae alii. Scripta quoque domini Bonaventurae de his, continentur in introductis ex Thoma et aliis.
Porro Durandus :
Cum (inquit) character sit potestas per quam homo potest exercere et exsequi operationes divinas, hinc sicut aliquid dupliciter habet rationem potestatis, ita et characteris. Simpliciter namque vocatur potestas, per quam possumus in operationem in quam ante non poteramus. Potestas vero secundum quid dicitur, per quam aliquid licite possumus quod et alias poteramus, sed non licite. Sic et character simpliciter vocatur, potestas qua possumus quod non potuimus ante. Secundum quid vero dicitur character, potestas per quam possumus quod et ante potuimus, quamvis non licite. Charaeter ergo primo modo acceptus, in solo imprimitur sacerdotio ; sumptus autem secundo modo, imprimitur in aliis ordinibus. Nam aliquis potest evangelium legere, ac cetera obsequia sacerdoti exhibere, quamvis non sit diaconus ordinatus, quamvis non possit id licite (et ita de ordinibus inferioribus aliis) ; non autem potest quis vere conficere corpus et sanguinem Salvatoris, nisi sit ordinatus sacerdos.
Nec est instantia nisi de exorcista, qui videtur in sua ordinatione accipere potestatem ad spiritualem effectum, puta ad impediendum daemonis potestatem. Sed hoc secundum Cyprianum non cogit, quia secundum ipsum nil facit, sed tantum significat id quod postea in Baptismo efficitur. Ait namque : Scias diaboli nequitiam permanere usque ad aquam salutarem, in Baptismo autem nequitiam omnem amittere. Et ita secundum ipsum exorcista non habet super daemonem potestatem. Sed quia contrarium tenetur communiter, ideo potest concedi, quod in ordinatione exorcistae character imprimitur.
Haec Durandus.
In quibus insinuat, quod nec in aliis ordinibus minoribus, imo nec diaconatu nec subdiaconatu, imprimatur verus et proprie dictus character : quod ex dictis et dicendis censetur erroneum. Imo tam vere ac verus imprimitur in eis character, quam vere sunt ordines, et quam ratio ordinis convenit eis. Et sicut ex Alberto iam claruit, sicut proprius ostiari actus non est tantum corporaliter ostium aperire, et quosdam ad ingressum admittere, quosdam arcere, sed potestative hoc agere, sicut expressum est ; ita actus diaconi non est qualitercumque evangelium legere et alia quaedam peragere, sed ex tradita sibi potestate peragere illa, ut statim dicetur. Denique eadem potestate potest quis aliquid simpliciter et licenter seu de facto et de iure : quemadmodum sacerdos exsistens in caritate, vere et licite celebrat sacerdotali potestate, atque eadem potestate celebrat illicite et contra ius, quando scienter in mortali exsistens vitio celebrat.
QUAESTIO IV
Consequenter, nunc sciscitandum, Utrum in suscipientibus ordinem requirantur virtuositas vitae atque scientia totius sacrae Scripturae.
Videtur quod non : quia cum homo ignoret an vere sit virtuosus et in caritate exsistens, grandi se periculo committeret, qui ad ordines procederet.
Item videmus frequenter, quod simplices sacerdotes devotius conversantur quam eminenter litterati. Propter quod dixit Salvator : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Salomon quoque loquens de Deo : Cum simplicibus, ait, sermocinatio eius.
Ad haec Doctor sanctus respondet :
Sicut B. Dionysius tertio Ecclesiasticae hierarchiae capitulo loquitur, Quemadmodum subtiliores ac clariores essentiae, influxu solarium radiorum impletae, lumen in eas superveniens ac descendens aliis corporibus communicant, influunt, ac infundunt ; sic in omni actu obsequioque divino non est audendum aliis fieri ducem, nisi quis secundum omnem habitum suum factus sit deiformissimus, id est Deo simillimus. Cumque homo in quolibet ordine constituatur dux aliis in rebus divinis, in quolibet ordine tanquam praesumptuosus peccat mortaliter qui cum conscientia peccati mortalis ad eum accedit. Hinc sanctitas vitae ad cuiuslibet ordinis acceptionem et usum seu exsecutionem requiritur de necessitate praecepti, non de necessitate sacramenti. Unde si malus ordinetur, vere suscipit ordinem. Hinc rursus divinus Dionysius in epistola ad Demophilum scribit : Talis, utpote non illuminatus, audax videtur, sacerdotalibus manum apponens ; et non veretur neque verecundatur divina praeter dignitatem attrectans et exsequens, et quasi putans Deum nescire quae ipse in se cognovit ; et decipere aestimat Deum, quem falso nomine patrem appellat ; et audet ipsius immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa christiformiter enuntiare. Ergo huiusmodi ordinatus, praesertim sacerdos, qui ordinem suum indigne exsequitur, est quasi blasphemus,et vocatur deceptor, sicque valde mortaliter peccat. Ideo quoque in Levitico Dominus dixit ad Moysen : Homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offeret panes coram Domino, nec accedet ad ministerium eius. Quanto magis habens maculam culpae mortalis, non debet Christi sacramenta conficere nec tractare. Nam et sanctus ait Hieronymus : Non solum episcopi et presbyteri atque diaconi providere magnopere debent, ut cunctum populum cui praesunt, sermone et conversatione praecedant, verum etiam inferiores gradus, et omnes qui oraculo Dei deserviunt, quoniam vehementer Dei Ecclesiam destruit, laicos esse meliores quam clericos. Denique, sicut quaedam sunt medicinae corporales quae exigunt in accipiente robur naturae, alias cum vitae periculo assumuntur ; aliae vero dari possunt debilibus : ita in spiritualibus quaedam sunt sacramenta ad peccati remedium ordinata, et talia sunt peccatoribus exhibenda, ut Poenitentia et Baptismus ; alia vero quae gratiae conferunt eminentiam, requirunt hominem gratia confortatum.
Praeterea in quolibet hominis actu ad hoc quod sit ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Idcirco ad hoc quod homo actum ordinis idonec exsequatur, oportet quod tantam scientiam habeat, quod per eam sufficienter dirigi possit in exsecutione et actibus ordinis sui. Ideo etiam tanta scientia requiritur in eo qui est ad ordinem aliquem promovendus. Nec oportet quod universaliter in tota Scriptura instructus sit, sed magis aut minus, secundum quod eius ordo seu officium ad plura aut pauciora, ad maiora vel minora extendit se, ut curati et qui aliis in spiritualibus praesident, sciant ea quae ad doctrinam fidei morumque pertinent, et alii sciant ea quae ad exsecutionem sui ordinis spectant.
Sed obici potest illud Malachiae prophetae, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore eius requirent. Ergo sacerdotum est, totius legis divinae habere peritiam. Ad quod adduci potest, quod princeps Apostolorum in sua ait prima Canonica : Parati sempor ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Ad quod implendum scientia requiritur valde magna. Et respondendum, quod sacerdos duplicem habet actum : unum principalem super corpus Christi verum ; alium secundarium super corpus ipsius mysticum. Secundus dependet a primo, non econverso : ideo aliqui ad sacerdotium promoventur, quibus committitur primus actus dumtaxat, ut religiosi ; et illis sufficit praetacta scientia. Aliis commissa est cura animarum ; et de illis intelliguntur auctoritates inductae : quia scientia legis eis necessaria est, non ut sciant omnes difficiles quaestiones, quia in illis debent ad superiores et doctiores recurrere ; sed ut sciant ea quae populus eis commissus credere, scire et agere debet. Porro ad superiores sacerdotes, praesertim episcopos, pertinet, ut etiam ea sciant quae difficultatem continent in divinis, et de talibus instruant inferiores : et quo in altiori sunt gradu, eo plus obligantur ad haec, ut S. Dionysius libro de Ecclesiastica asserit hierarchia.
Ex his patet responsio quaestioni qua quaeritur, utrum promovens indignos ad ordines, peccet. Talis etenim infidelitatis est reus, et peccat mortaliter, tradens divina et committens sacra mysteria indignis, vel non sufficienter litteratis, nec virtuosis. Quod potissime est inicum,dum tales ad curam animarum promoventur vel admittuntur : quod vergit in damnum boni communis, atque in derogationem Salvatoris, cuius oves committuntur lupis.
Et si obiciatur, quod digni non valeant inveniri ; dicendum, quod Christus nunquam ita relinquit Ecclesiam suam, quin in ea inveniri queant ministri idonei ad indigentiam populi, si indigui abiciantur et boni promoveantur. Et si non invenirentur tam multi boni, melius esset paucos bonos quam plures esse malos, ut sanctus testatur Clemens. Debet quoque episcopus debitam facere inquisitionem de qualitate et scientia ordinandorum. Unde Apostolus scripsit ad Timotheum episcopum : Manum nemini cito imposueris. Alias universa peccata quae ex insufficientia ordinatorum contingunt, redundant in promotores et admissores eorum.
Insuper ex praehabitis patet responsio ad id, utrum exsistens in peccato mortali, peccet mortaliter utendo ordine sibi collato. Respondendum est quod imo, si conscius sibi sit aut esse debet de tali peccato, quoniam Deus in Deuteronomio iussit : Iuste quae iusta sunt exsequeris. Idcirco quicumque hoc quod sibi competit ex ordine, facit indigne, ille quod iustum est iniuste exsequitur, et facit contra legis praeceptum : idcirco mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum pertractat officium, non est dubium quin indigne faciat illud : unde constat quod mortaliter peccet. Si autem teneatur celebrare, non ob hoc exstat perplexus : quoniam poenitere potest ac debet.
Si autem quaeratur, an subditus possit a tali sacerdote sacramenta accipere licite ; apparet quod non, quia induceret eum ad peccandum, et communicaret ei in malo. Dicendum, quod quamdiu talis minister ab Ecclesia sustinetur, potest subditus eius ab ipso sacramenta suscipere, quia ad hoc obligatur ; tamen praeter necessitatis articulum non esset tutum quod illum induceret ad aliquid sui ordinis exsequendum, durante in se conscientia tali de illo ministro : quam tamen posset deponere, quoniam in instanti potest homo a Deo compungi ac poenitere.
Postremo, quandocumquc sacerdos seu alius ordinem habens, in peccato mortali exsistens, exhibet se in aliquo actu ordinis sui ut ministrum Ecclesiae, mortaliter peccat ; et toties taliter peccat, quoties huiusmodi actum exercet : quoniam ut divinus Dionysius primo Ecclesiastica hierarchia capitulo contestatur, indignis fas non est tangere symbola, id est sacramentalia signa, seu sacra vasa. Idcirco dum tangunt res sacras quasi officio suo utentes, peccant mortaliter. Secus esset, si in aliqua necessitate aliquod sacrum contingerent aut exsequerentur, in casu quo et laico id liceret : ut si in necessitatis articulo baptizarent aut corpus Christi in terram proiectum colligerent.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus concordant Petrus, Richardus alique communiter.
Et addit Petrus :
Sicut non est idoneus ministrare regi terreno, qui est inimicus ipsius, sic non est idoneus ministrare Regi aeterno, qui non habet gratiam eius. Et sicut inimicus ingerens se ad ministrandum regi praeter necessitatis articulum, offendit eumdem ; sic ingerens se ad ministrandum Deo in ordine aliquo sine caritate et gratia.
Haec Petrus.
De his dictum est plenius supra, ex his aliisque doctoribus, atque Bonaventura, qui asserit : ordinatum et sacerdotem ad hoc quod sine peccato mortali exerceat actum suum, non teneri esse in caritate, seu sine culpa mortali, sed examinare conscientiam suam de hoc, an sit in peccato mortali, nec sibi conscium esse de hoc, imo probabiliter confidere se esse in gratia, ita quod pie credere possit se fecisse quod in se est. Idem dicit requiri atque sufficere, ad hoc quod homo sine mortali peccato celebret sive communicet.
Insuper dictis ex Thoma concordant hic scripta Alberti per omnia. Qui et aliqua addens :
Quidam, inquit, accipiunt ordines ex sola devotione, ut monachi et alii religiosi ; quidam vero ad hoc, ut in ipsis ordinibus administrent aliis verbum Dei ac sacramenta, ut quidam religiosi, et qui intitulati sunt ad curam animarum. De primis adhuc distinguo. Quidam enim habent curam animarum in suis ordinibus, ut abbates et confessores ipsius seu constituti ab eo ; aut non habent, neque habebunt. Si habent, idem videtur esse iudicium de eis aliisque curatis. Si non habent, et causa devotionis suscipiunt ordinem, videtur mihi quod non tenentur nisi ut sciant pronuntiationes psalmorum et distinctiones eorum quae legunt, quae ex grammatica addiscuntur. Si vero sumunt docendi officium ex beneficio, ut clerici intitulati ; vel ex professione, ut quidam religiosi : videtur quod plura scire tenentur, et illa credo esse quae in grosso exponenda sunt populo in fide ac moribus, quae vocantur Christianae fidei rudimenta ; in aliis vero determinent casus et quaestiones secundum consilium superiorum, ita ut sciant et dicant recurrendum esse ad illos.
Denique, nullum est dubium quin mortaliter peccet qui scienter promovet indignum ad ordines, vel ad curam pastoralem, vel ad aliquod ecclesiasticum beneficium. Indignus autem quis appellatur dupliciter, puta, contrarie et privative. Contrarie, qui habet in se aliquod contrarium aut repugnans dignitati, hoc est, mortale peccatum seu ignorantiam eorum quae scire tenetur : et talis nullo modo est promovendus. Privative autem indignus est, qui privatus est dignificantibus ad promotionem, non tamen habet contrarium in se : et in talibus dispensari posset propter necessitatem aliquarum Ecclesiarum quae indigent litteratis ac defensoribus, ut aliquid haberent de Ecclesia donec sufficienter addiscerent. Sed credo quod eis non possit cura committi, vel dari praebenda ; sed expensae pro eis fieri possunt de beneficio Ecclesiae, quod interim alteri committeretur.
Nec valent excusationes quas quidam praetendunt, videlicet : quod propter nobiles magis honoratur Ecclesia, aut quod non faciliter invenitur alius tam utilis Ecclesiae in temporalibus, aut quod melius est habere quosdam quam nullos. Nam primum horum est ridiculosum, quia quo malus exstat nobilior aut potentior, tanto nocivior. Secundum quoque non valet, quoniam omnis temporalis utilitas spirituali est postponenda. Nec tertium, cum melius sit habere paucos bonos quam multos malos.
Insuper dicendum videtur, quod inidoneus promotus inidoneus manens, peccat mortaliter quoties scienter et sine necessitate administrat ordinem sive officium suum.
Nec potest dispensari cum ita indigno, quod promoveatur, ita quod coram Deo sit validum, et quin ipsemet peccet mortaliter in quolibet actu administrationis, quamdiu manet indignus. Etenim dominus Papa, sicut in quadam decretali testatur, unumquemque cum quo dispensat, propriae conscientiae quoad Deum relinquit. Sed quia interdum oportet tolerare mala ne fiant peiora, hoc modo dispensat, quod in iudicio hominum obici non potest contra hoc super quo dispensatum est.
Haec Albertus.
Ad quaestionem denique, an sacerdos in mortali peccato exsistens, quamvis occulto, peccet mortaliter actus ecclesiasticos exercendo, utpote praedicando, baptizando, potissime celebrando, etc., respondens sexto Quodlibeto Henricus :
Actus, inquit, bonus et virtuosus ex genere, nunquam est malus nisi ex circumstantia ; et quaestio ista restringitur ad circumstantiam peccati mortalis. Itaque, secundum Augustinum libro de Libero arbitrio, clarum est nil aliud in tota congerie culpae damnari nisi libidinem, id est improbam cupiditatem : quae non est in actione nisi quoniam actio procedit ex amore implendi desiderium pravum ; imo ipsa cupiditas non aliud est quam huiusmodi amor, quemadmodum caritas est amor implendi desideria bona. Ex tali autem amore cupiditatis potest actio mala procedere dupliciter. Primo per se, puta ad prosequendum illud quod desideratur, ut fornicari, furari. Secundo per accidens, ut dum quis occidit maritum, quatenus uxore eius fruatur liberius. Si ergo exsistens in peccato mortali, peccet mortaliter actus ecclesiasticos exercendo, propter circumstantiam peccati mortalis quod habet in se, hoc non est nisi quia incurrit in talem amorem male inflammantem, aut timorem male humiliantem, ex illo amore nascentem, qui sunt duae radices peccandi. Porro ex tali amore non possent actus illi boni ex genere, procedere per peccatum mortale, nisi fiant ex desiderio acquirendi per actus illos ea per quae voluntas promovetur ad explendum actum peccati quem habet in voluntate, utpote acquirendi pecuniam per quam exerceat suam carnalem libidinem, aut aliquid tale ; similiter nec ex illo inordinato timore, nisi per hos actus intenderet fugere impedimenta prohibentia prosecutionem illius libidinis, videlicet ut non amittat favorem, honorem, etc. Contingit autem sacerdotem talem, propter neutrum horum moveri ad exercendum ecclesiasticos actus, verum ut officio suo incumbat, vel ex naturali pietate, ut laici audiant divinum officium. Hinc dico simpliciter, quod esse in mortali peccato, ex ratione talis peccati non habet circumstantiam propter quam oporteat actum sic factum esse mortale peccatum : imo si in hoc peccat mortaliter, oportet hoc esse ex alia circumstantia cum dicto mortali peccato.
Distinguendum est ergo de huiusmodi actibus, atque de tempore in quo fiunt, de personis quoque exercentibus eos. Nam ecclesiastici actus sacerdotibus incumbentes, aut respiciunt donum gratiae gratum facientis, aut non, sed donum gratiae gratis datae : cuiusmodi sunt actus praedicandi, consulendi, corripiendi, seu Horas dicendi psallendo in communi, aut legendo sacerdoti epistolam ad altare vel evangelium, vel aliquid huiusmodi faciendo : haec enim omnia de genere suo neque in agente neque in his circa quos fiunt, requirunt gratiam gratum facientem, neque praeexsistendo nec eam causando. Et de talibus actibus dico absque distinctione, quod exsistens in peccato mortali potest eos exercere absque hoc quod peccet mortaliter : quia tenetur ad eos ex officio, nec oportet ibi esse talem contemptum. Actus de primo genere, ut administrare sacramenta, qui ad minus respiciunt gratiam quam efficiunt in suscipientibus digne, propter sanctitatem sacramentorum, in eo quod talem finem respiciunt, requirunt dignitatem in suo ministro : ita quod contemptus mortalis in eo sit, si non digne et absque mortali culpa administret ea, nisi necessitatis articulus sit excusans. Si enim non sit necesse sacramentum administrare, sed absque incommodo, scandalo et periculo valeat tempus aliud exspectari, peccat mortaliter administrando, quia contemnit sacramentum. Si autem necessitas sit : aut haec est de sacramento necessitatis, ut poenitentia in extremis ; et ita administrans non peccat mortaliter, quamvis sit in mortali, quoniam non accedit irreverenter praesumendo de se, sed quadam necessitate aut pietate inducitur ad subveniendum periclitanti. Aut est circa sacramentum quod non est necessitatis, nisi propter peccatum futurum cavendum, ut si populus scandalizaretur nisi fieret Missa : et sic non peccat mortaliter in administrando alia sacramenta a Sacramento altaris. Aut est circa Sacramentum altaris, et hoc dupliciter : primo, in ministrando sacramentum iam consecratum ; secundo, consecrando et administrando. Primum horum dicunt aliqui non posse fieri sine peccato mortali ab eo qui in mortali est culpa, quoniam sicut ministrari non debet nisi mundis, ita nec tangi nisi a mundis. Alii dicunt oppositum, quod verius puto, quia tactus ille non attingit nisi ad formas panis ; nec fuisset mortale peccatum, si peccator tetigisset corpus Christi deambulantis in terra, ex pia causa. Secundum vero esset peccatum mortale, quia oporteret eum communicare, quod non licet exsistenti in peccato mortali.
Haec Henricus.
Qui in ista opinione nullum pro se allegat doctorem authenticum, nec quempiam Patrum sanctorum. Praecedens autem positio habet pro se multas evidentes auctoritates, imo et divini Dionysi, et (quod maius est) Scripturae canonicae. Sed et multa falsa sunt in opinione ista. Primo quod ait, actum praedicandi posse fieri sine peccato mortali ab eo qui est scienter in mortali peccato : cuius oppositum (ut supra ostensum est) S. Thomas evidenter ostendit, eo quod talis quantum in se est, evacuat intentionem Scripturae ; et concordat quod ait Scriptura : Peccatori dixit Deus, Quare tu enarras iustitias meas ?
Secundo quod ait, actum iudicandi fieri posse sine mortali culpa ab eo qui est in culpa mortali : cuius oppositum supra ostensum est, non solum ex Thoma, Alberto, multisque aliis, imo etiam ex hoc quod sancti patres Ambrosius Chrysostomusque testantur, quod exsistens in peccato mortali, indignus est iudicare alium de eodem peccato, potissime de minori. Et eodem modo indignus est corripere alios, qui de eodem aut maiori vitio reprehendi meretur.
Tertio quod dicit, epistolam et evangelium posse legi in officio Missae sine peccato mortali ab eo qui sibi conscius est de mortali : cuius contrarium praefati doctores ostendunt ac probant, quod quicumque aliquem actum sacri ordinis exercet in peccato mortali, peccat mortaliter.
Quarto quod asserit, actus istos non exigere caritatem et gratiam in eo qui facit eos : cuius contrarium est ostensum, cum sint actus privilegiati. Et quamvis non de necessitate ordinis seu sacramenti, tamen de necessitate praecepti requirunt gratiam in eo qui recipit aut exsequitur eos.
Quinto quod dicit, sacerdotem exsistentem et manentem in mortali, posse sacramentum Eucharistiae consecrare et ministrare aliis in articulo necessitatis, vel causa scandali vitandi, sine peccato mortali : cuius contrarium satis ostensum est. Nec excusat eum necessitas, cum possit in instanti vel subito poenitere, et emendationem atque confessionem proponere.
Sexto quod dicit, talem ministrum posse tangere sacramentum sine mortali, cum iuxta divinum et sacratissimum Dionysium, non sit fas enin sacra tangere symbola, id est consecrata vasa, sicut expositum est. Imo sacerdos aut minister huiusmodi, aliquem actum ordinis sacri efficiens, est quasi Dei irrisor, subsannator et tanquam blasphemus censendus.
Insuper rationes quas allegat Henricus, nil valent, ut quod talis sacerdos tenetur ad huiusmodi actus : imo dico, quod tenetur eos non exercere quamdiu in mortali est vitio, sed obligatur se emendare, poenitere, atque ad tam divinissima mysteria peragenda disponere et dignificare.
Rursus, quod ait, non esse in illis actibus contemptum mortalem, nil probat : non enim omne peccatum mortale procedit ex formali contemptu, ut patet de his qui ex infirmitate seu ignorantia peccant. Item qui celebrat et suscipit sacramentum, ita posset excusari iuxta haec scripta, ut ille qui sacramentum alii administrat. Rursusque Apostolus ait : Quicumque manducaverit panem hunc indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini ; et denuo, Iudicium (inquit) sibi manducat et bibit. Sed non est minus celebrare quam communicare : imo sacerdos, ceteris paribus, in his multo gravius peccat quam non sacerdos seu laicus. Hinc ista opinio videtur multum erronea, periculosa ac devitanda. Et miror quod doctor ille, qui in aliis scriptis est communiter tam rigorosus, est in istis tam laxus. De his autem pertranseo, quoniam copiose praehabita sunt, et ex praehabitis horum veritas lucide innotescit. Hoc tamen adicio, quod quamvis amor male inflammans, et timor male humilians, sint quaedam generales peccandi radices, non tamen omne peccatum mortale procedit directe et immediate ex allero horum, sed interdum mediate ac reductive.
QUAESTIO V
Modo quaerendum, Utrum sint tantum ordines septem ; et qualiter ab invicem distinguantur : nam quidam dicuntur ordines sacri, quidam non sacri.
Videtur quod sint pltires quam septem. Nam psalmistatus videtur esse ordo ; similiter episcopatus ; atque in textu habetur, Quadripartitus est ordo episcoporum.
Item ordo est totum potestativum, in quo superius continet inferiora et superaddit : sicque potest sacerdos, inferiorum ordinum actus efficere, nec oportet actus per supposita diversa distingui.
Et merito quaeritur, cur hoc sacramentum magis distinguitur per tot partes seu species quam alia sacramenta, cum tamen quamdam eminentiam habeat, simpliciusque consistat, et magis spirituale quam alia : propter quod minus divideretur.
Ad haec Thomas respondens, et primo cur in Ecclesia plures sint ordines :
Ordinum (inquit) multitudo introducta est in Ecclesia propter tria. Primo, propter commendandam sapientiam Dei, quae in condecenti ac ordinata entium dispositione atqne distinctione praesertim relucet, in cuius figuram scriptum est : Videns regina Saba ordinem ministrantium Salomoni, etc., non habebat ultra spiritum, id est, prae admiratione defecit. Secundo, ad succurrendum humanae infirmitati : quia per unum omnia ad divinum cultum spectantia expleri nequeunt sine magno gravamine. Propter quod etiam Dominus dedit Moysi senes in adiutorium. Tertio, ut via proficiendi hominibus amplior detur, dum in diversis officis plures constituuntur, ut omnes sint Dei cooperatores, quo nihil divinius est, ut S. Dionysius loquitur. Diversificatur autem hoc sacramentum magis quam alia : quoniam alia sacramenta dantur ad percipiendum quosdam effectus, hoc vero ad exercendum aliquos actus : ideo secundum illorum actuum varietatem distinguitur ordo.
Et si quaeratur, qualis sit ista divisio ; dicendum, quod non est totius integralis in partes, nec totius universalis in species, sed totius potestativi, cuius est ista natura, quod secundum completam rationem suam est solum in uno, et in aliis secundum quamdam participationem. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, regimen monarchicum in quo unus tantum principatur, est optimum : in quo plenitudo potestatis residet penes unum ; et tale est regimen militantis Ecclesiae.
Denique septem sunt ordines, quorum sufficientiam aliqui sumunt per adaptationem ad gratias gratis datas, de quibus in prima ad Corinthios legitur, dicentes, quod sermo sapientiae competit episcopo, cum ipse aliorum sit ordinator, quod ad sapientiam pertinet ; sermo scientiae sacerdoti,qui habet elavem scientiae ; fides diacono, qui praedicat Evangelium ; operatio virtutum subdiacono, qui se ad opera perfectionis extendit per continentiae votum ; interpretatio sermonum acolytho, quod designatur in lumine quod deportat ; gratia sanitatum exorcista, qui damones pellit ; genera linguarum psalmista ; prophetia lectori ; discretio spirituum ostiario, qui quosdam admittit et quosdam repellit. Sed hoc nihil est, quoniam gratia gratis data non dantur eidem, sicut ordines. Episcopatus quoque et psalmistatus non sunt ordines, ut dicetur.
Hinc alii assignant sufficientiam istam secundum quamdam assimilationem ad hierarchiam angelicam, in qua ordines spirituum supernorum distinguuntur secundum purgationem, illuminationem et perfectionem, dicentes, quod ostiarius purgat exterius, segregando bonos a malis ; interius vero acolythus, quia per lumen quod portat, significat se interiores pellere tenebras ; sed utroque modo exorcista, quia diabolum, quem expellit, utroque modo perturbat. Illuminatio demum quae fit per doctrinam propheticam, fit per lectores ; et quae fit per doctrinam evangelicam, per diaconos ; quae per apostolicam, per subdiaconos. Perfectio autem communis fit per sacerdotes, sicut quae est Poenitentiae ac Baptismi ; excellens vero per episcopum, ut consecratio sacerdotum ac virginum ; excellentissima autem per summum Pontificem, in quo est plenitudo auctoritatis. Verum hoc etiam nihil est, quoniam ordines angelorum non distinguuntur per actus illos, quia in quolibet ordine sunt, et quia secundum B. Dionysium, solis episcopis convenit perficere, sacerdotibus illuminare, inferioribus omnibus purgare.
Ideo alii appropriant ordines septem donis, ut sacerdotio correspondeat donum sapientiae, quae nos cibat pane vitae et intellectus, sicut sacerdos nos reficit pane caelesti ; timor ostiario, quoniam timor separat nos a malis : sicque intermedi ordines correspondeant intermedis donis. Sed hoc iterum nihil est, quia in quolibet ordine septiformis gratia datur.
Aliter ergo dicendum, quod scilicet Ordinis sacramentum ordinatur ad Eucharistiam, quae (teste B. Dionysio) est sacramentum sacramentorum. Ideo distinctio ordinum accipienda est secundum diversam relationem ad Eucharistiam, quia potestas ordinis aut est ad Eucharistiae consecrationem, aut ad aliquod ministerium ordinatum ad illam. Si primo modo, sic est ordo sacerdotum : idcirco cum ordinantur, accipiunt calicem cum vino, et patenam cum pane, in signum accipiendi potestatem consecrandi corpus et sanguinem Domini. Porro cooperatio ministrorum vel est in ordine ad ipsum sacramentum, vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo, sic tripliciter. Primo enim est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento quoad dispensationem, quamvis non quoad consecrationem, quam solus facit sacerdos : et hoc ad diaconum spectat, qui et sanguinem dispensat. Secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis sacramenti : et hoc ad subdiaconum pertinet ; idcirco accipit calicem de manu episcopi, sed vacuum, cum ordinatur. Tertio est ministerium ordinatum ad praesentandum materiam sacramenti : et hoc competit acolytho, qui urceolum praeparat cum vino et aqua. Ministerium vero ad praeparationem recipientium ordinatum, non potest esse nisi super immundos. Nam mundi eo ipso quo mundi, sunt ad sacramenta percipienda idonei. Triplex quoque est genus immundorum, secundum S. Dionysium. Aliqui sunt enim infideles credere non volentes, et hi a visione divinorum et a coetu fidelium omnino sunt excludendi : quod facere ad ostiarios spectat. Alii credere volunt, sed nondum in fide instructi sunt, utpote catechumeni : ad quorum instructionem deputatur ordo lectorum. Hinc prima rudimenta fidei, utpote vetus Testamentum, eis legendum committitur. Quidam sunt fideles in fide instructi, defectum habentes ex daemonis potestate, scilicet energumeni : ad quos ministerium habet ordo exorcistarum.
In primitiva autem Ecclesia, propter paucitatem ministrorum, cuncta ministeria inferiora committebantur diaconis ; nihilo minus universae inferiores potestates implicite erant in una diaconi potestate. Postmodum, ampliatis cultu Dei et ipsa Ecclesia, id quod implicite fuit in una potestate, explicite tradidit in diversis ordinibus. Sicque intelligendum est quod ait Magister, quod Ecclesia diversos ordines sibi instituit.
At vero psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum. Cum enim Psalmi cum cantu pronuntientur, ideo dicitur psalmista et cantor. Nec cantor est nomen ordinis specialis : tum quia cantare ad totum pertinet chorum ; tum quia non habet specialem relationem ad Eucharistiae sacramentum. Tamen quia officium quoddam est, interdum computatur inter ordines large sumptos.
Quaeritur quoque, an ordines distinguantur per sacros et non sacros. Et respondendum, quod ordo vocatur sacer dupliciter. Primo, secundum se : et sic quilibet ordo est sacer, cum sit sacramentum quoddam. Secundo, ratione materiae circa quam habet aliquem actum : sicque ordo dicitur sacer, qui habet actum circa rem consecratam ; et ita sunt tres ordines sacri, puta sacerdos, et diaconus, qui habet actum circa corpus Christi vel sanguinem consecratum, et subdiaconus, habens actum circa vasa consecrata : ideo istis iniungitur continentia, ut sancti et mundi sint qui sancta tractant.
Haec Thomas.
Amplius Bonaventura :
Ratio (ait) quare hoc sacramentum habet gradus, est quoniam ordinatur ad dispensandum sacramentum dignissimum, et ad ministrandum in templo Dei. Ad ministrandum autem concurrunt quaedam digniora et aliqua minus digna. Etsi omnia requirant sanctos ministros, maxime tamen illa quae attenduntur circa altare, et circa sanctorum portationem vasorum, et circa oblationem sacrifici consummandam, iuxta illud Isaiae : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Sanctitas vero seu sanctificatio potissime consistit in continentia : hinc quidam sunt ordines qui requirunt continentiam in ministris, quidam non. Ideo quidam ordines dicuntur sacri, quidam non sacri, ratione ministeri, ad quod requiritur sanctitas in ministro.
In hoc demum omnes concordant, quod huic sacramento competit graduum distinctio, sive propter hoc quod penes ipsum membra Ecclesiae in corpore mystico ordinantur secuudum diversas operationes et gratias ; sive ob hoc quod secundum istud sacramentum pulchritudo Ecclesiae militantis conformatur pulchritudini Ecclesiae triumphantis ; sive ob hoc quod istud sacramentum in suo supremo ponit et disponit hominem ad gratiam perfectionis, et gratia perfecta in pluralitate donorum Spiritus Sancti consistit ; sive ob hoc quod hoc sacramentum ordinat ad dignissimum ministerium, quod est consecratio dominici corporis, ad quam non statim est convolandum, sed paulatim per gradus ascendendum, cum istud sacramentum ob sui nobilitatem ac reverentiam debeat multa habere ministeria inferiora. Itaque omnibus modis his accipitur ratio pluralitatis in gradibus ordinum. Atque secundum adspectum ad has rationes plurificandi, sumitur sufficientia graduum ecclesiasticorum diversimode a diversis. Quidam etenim sumunt penes distinctionem membrorum Ecclesiae, quae attenditur secundum dona gratiarum, de quibus ait Apostolus : alii per Spiritum datur sermo sapientiae, etc. Dicuntque novem esse ordines, secundum novem genera gratiarum illarum. (Cetera ut supra in Thoma.)
Haec Bonaventura.
Qui scribit hic eadem quae Thomas, et sufficientiam approbat quam et Thomas. Insuper, circa id quod in littera dicitur, Canones duos tantum ordines censent sacros appellari, affirmat : Ordo uno modo dicitur sacer, quoniam tangit res sacratas : et ita sunt tres ordines sacri. Secundo, quia dispensat rem sacram, et tractat ac defert : et ita sunt duo ordines sacri, videlicet sacerdotium et diaconatus. Tertio, quia conficit sacramentum : sicque solum sacerdotium sacer ordo vocatur.
In praeinductis nunc concordant Albertus, Petrus, Richardus, alique communiter. Scotus tamen quaedam communi doctrinae contraria scribit, quibus immorari et occupari reor superfluum. Antisiodorensis quoque praehabitis consonat.
Adhuc de ista materia, hoc est de sacramento Ordinis et concernentibus illud, aliqua sunt addenda ex Guillelmo Parisiensi, qui in suo fatur Sacramentali :
Sacramenta sunt spiritualia medicamenta,per quae spiritualis sanitas efficitur ac patratur. Ubi autem medicamenta, ibi medici sunt necessari. Medicos vero spiritualium medicamentorum oportet esse ordinatos, atque ad illa ministranda sanctificatos. Sanctificatio quippe nobilissima atque praecipua operatio est inter ea quae ministerio hominum exercentur : ideo ministerium eius oportet habere speciales ac appropriatos ministros. Ad sancta autem ac sacratissima neminem fas est ingredi, nisi praesanctificatione aliqua praeparatum. Cumque ecclesia domus sit Dei, necessario habet ostiarios et custodes ac auditorium sacrum, ubi Dei iudicia ac praecepta et verba ipsius iugiter recitentur ac audiantur. Hinc lectoribus indiget. Rursus, cum in domo Dei deceat luminaria accendi, ac sacris ministeris anteferri, oportuit in ecclesia acolythos seu ceroferarios esse. Et quia exigentibus demeritis hominum, maligni spiritus corpora hominum frequenter infestant, animasque perturbant, oportuit exorcistas consistere. Ministros autem Sacramenti altaris oportuit ab aliis esse distinctos, et multo plus consecrari ac sanctificari quam ipsum templum ac vasa ipsius. Et sicut cultus templi medius est ac mediatorius inter Deum cui impenditur, et communem religiosae et sanctae conversationis cultum ; sic ministri ipsius ex necessitate medi sunt et mediatores inter Deum et alios ipsius cultores. Ergo necessariam habent specialem gratiam sanctitatis, qua huic cultui specialiter deputentur. Ordo vero, prout hic sumitur, est sanctitas prima, qua divino cultui exercendo adscribitur homo. Et dicitur sanctitas seu sanctificatio prima, quae nulla pollutione peccati tollitur aut foedatur, sicut nec baptismalis character.
Actus demum et partes cultus divini, sunt adoratio, collaudatio cum partibus suis, quae sunt gratiarum actio, benedictio et glorificatio,intercessio quoque pro aliis, sacrificatio et sacramentatio, etc. Quemadmodum autem in causis forinsecis simplices, imperiti, et iudicialium causarum ignari, indigent advocatis ; ita in spirituali negotio et cultu divino plebs sacerdotibus indiget, qui agunt causam populi coram Deo, ne plebs simplex imperite orando offendat, insipienterve offerat. Nempe sacerdos non suas, sed Ecclesiae supplicationes ac hostias Domino offert, tanquam mediator et internuntius plebis cui officiatur. Et sicut advocatus non suum ius allegat, sed eius cui patrocinatur ; sic sacerdos ex suo officio verba ac preces Eeclesiae gestat in ore, et ea allegat quae precibus Ecclcsiae efficaciam possunt praestare, utpote quae Christus pro nostra salute assumpsit, egit ac passus est. Vox quoque interior et intellectus talium orationum, vox et intelligentia exstat Ecclesiae, et propter gratiositatem et meritum eius exauditur, praesertim preces (inquam) ac merita Christifidelium, quae innituntur ac uniuntur orationibus ac meritis Salvatoris, qui (ut ait Evangelista) fuit in oratione Dei pernoctans, et nunc quoque interpellat pro nobis.
Haec Guillelmus.
Ex cuius Sacramentali plura allegassem, nisi diligenter percurrendo invenissem ea quae scribit, sententialiter esse inducta.
Scribit etiam qualiter multa sublimia nomina conveniant sacerdotibus evangelicae legis, ratione administrationis sacramentorum : ita quod ipsi rite vocantur dapiferi ac pincernae in palatio summi Regis, medici animarum, iudices populorum, cooperatores Altissimi, reconciliatores reorum, et dii inter homines appellandi, mediatores inter Deum et proximos, pretiosissimis et supernaturalibus donis intus ornati, divinissimis characteribus insigniti, supcrnaturaliter sublimati. Sed heu, heu ! homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et quanto a supergloriosissimo ac superpissimo Creatore ac Salvatore sublimius ac copiosius sunt honorati ac decorati, tanto se ipsos vilius dehonorant, turpius inquinant, damnabiliusque confundunt.
QUAESTIO VI
Adhuc quaeritur circa haec, Quando et in quo actu ordines et eorum characteres imprimantur.
De hoc Thomas testatur :
Eiusdem est formam inducere, et materiam ad ipsam formam de proximo praeparare. Unde episcopus in collatione ordinum duo facit : praeparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem, et tradit ordinis potestatem. Praeparat quidem, instruendo eos de officio suo, et aliquid circa eos operando, quatenus idonei sint potestatem accipere : quae praeparatio consistit in tribus, quae sunt benedictio, impositio manus et unctio. Per benedictionem divinis obsequis mancipantur. Per manus impositionem plenitudo gratiae datur, per quam ad magna officia fiunt idonei : ideo solis sacerdotibus atque diaconis fit, quoniam eis competit dispensatio sacramentorum,quamvis uni ut principali, et alteri sicut ministro. Unctione quoque ad aliquod sacramentum tractandum consecrantur : ideo unctio solis sacerdotibus fit, qui propris manibus corpus Christi tangunt : quemadmodum etiam calix inungitur, quoniam continet sanguinem Christi ; et patena, quae continet eius corpus. Potestatis autem collatio fit per hoc, quod datur eis aliquid quod ad proprium eorum pertinet actum. Cumque principalis actus sacerdotis sit consecrare corpus et sanguinem Salvatoris, ideo in porrectione seu datione calicis sub determinata forma verborum, ordo sacerdotalis seu sacerdoti character imprimitur.
Porro Christus dedit Apostolis sacerdotalem potestatem quantum ad principalem eius actum, in Coena, cum dixit : Accipite et manducate. Unde subiunxit : Hoc facite in meam commemorationem. Post resurrectionem vero dedit eis sacerdotalem potestatem quantum ad actum secundarium, qui est absolvere et ligare, cum dixit : Quorum remiseritis peccata.
Verum his obici potest, quod subdiacono quoque character imprimitur in calicis porrectione, non ipsi diacono : unde videtur subdiaconus conformior sacerdoti quam diaconus. Respondendum, quod potestas diaconi media est inter potestatem sacerdotis et subdiaconi. Sacerdos quippe directe potestatem habet super corpus Christi, subdiaconus vero solum super vasa ; diaconus autem super corpus in vase contentum. Ideo eius non est, tangere corpus dominicum, sed portare in patena, ac sanguinem dispensare cum calice. Ideo eius potestas ad actum principalem, non potuit exprimi per dationem vasis tantum, nec per dationem materiae ; sed exprimitur potestas eius quoad secundarium actum, in hoc quod datur ei liber Evangeliorum, in qua potestate intelligitur alia. Idcirco in libri porrectione imprimitur ei character.
De acolytho quoque sciendum, quod principalior eius actus est ministrare in urceolo quam in candelabro, quamvis denominetur ab actu illo secundo, tanquam magis noto et ei plus proprio : ideo in datione urceoli imprimitur ei character.
Haec Thomas.
Praeterea Bonaventura :
Praesupponendum est hic, ait, quod omne sacramentum habet aliquod signum exterius essentiale : nullatenus enim accidit sacramento signum esse, imo essentiale est ei simpliciter. Iterum supponendum, quod in omni sacramento in quo character imprimitur, illud essentiale est sacramento, in quo imprimitur ipse character. Rursus, cum signum similitudinem debeat habere cum signato, idcirco in illo character imprimitur quod ei exterius in sacramento magis assimilatur. Cumque in Ordine imprimatur character, qui est signaculum ad aliquam potestatem spiritualem, hoc pro regula generali servandum est, quod in illo signo exteriori character imprimitur in quolibet ordine, in quo potestas principalis illius ordinis significatur tradi ordinato. Ad quam significandam duo concurrunt exterius, puta traditio alicuius instrumenti, atque expressio verbi, ut sic in signo visibili simul et audibili significetur dari. Nec sufficit signum audibile sine visibili, propter hoc quod aliud verbum, aliud respicere debet signum, ut patet in aliis sacramentis. Nec sufficit signum sine verbo, quoniam signum tale, ut vas aut liber, potest alteri dari ad multa : unde oportet per verbum arctari. Et haec duo essentialia sunt atque intrinseca sacramento, et integrantia ipsum secundum rationem signi. Cumque manus sit organum organorum in operando, et lingua in exprimendo et significando, recte significatur potestas conferri in officio utriusque. Et haec in quolibet ordine inveniuntur, secundum quod reperitur et characteris impressio. Sed quia characteres sunt diversi, habentes dignitatem maiorem sive minorem secundum gradus potestatum ; idcirco tam signa quam verba diversificantur, praesertim in sacris ordinibus et in non sacris. Nempe in ordinibus sacris datur potestas nobilis et excellens : ideo fit ibi manus impositio, non tantum instrumenti traditio ; quia in manu, quae est organum organorum, consistit principalius operandi potestas. Unde sic ordinabant in primitiva Ecclesia, in qua non nisi duo ordines ultimi erant explicite. In ordinibus vero minoribus fit traditio alicuius instrumenti, ut clavis aut libri. Et si plura instrumenta uni tradantur, illud est pro principali habendum quod episcopus tradit cum verborum prolatione, dicendo : Accipite. Denique, quinque fiunt in sacerdoti datione : benedictio, inunctio, impositio manus, porrectio alicuius materialis, et verborum expressio. Iamque supra ostensum est, in quo horum character imprimitur.
Haec Bonaventura.
Et in his ac dictis Thomae continentur et aliorum saepe praeallegatorum dicta doctorum. Verumtamen Petrus opinatur characteres sacerdoti ac diaconatus imprimi in impositione manus episcopi super eos. Insuper Thomas scribit hic de actibus ordinum singulorum. Albertus quoque circa litteram multas quaestiones producit, quarum solutiones ex dictis ac dicendis pro maxima parte patent.
Richardus etiam addit :
Pro regula dico, quod in susceptione illius signi exterioris imprimitur character, in quo signo principalis potestas quam respicit ille ordo, significatur expressius : ad quam expressionem concurrunt alicuius instrumenti traditio et verbi expressio, quo determinatur expressius instrumenti significatio. Cumque principalis potestas quam respicit ostiari ordo, expressius designetur in clavium ecclesiae datione, quam in aliquo alio quod circa ipsum fit ; et potestas lectoris, per hoc quod sibi ab episcopo datur codex divinarum lectionum ; potestasque exorcistae, per hoc quod de manu episcopi accipit librum exorcismorum ; atque potestas acolythi, per hoc quod accipit candelabrum cum cereo ; potestas item subdiaconi, per hoc quod accipit de manu episcopi calicem vacuum et patenam : ideo in his instrumentis et signis cum determinatis formis verborum characteres imprimuntur. De impressione vero characterum diaconi ac sacerdotis iam dictum est.
Haec Richardus.
Praeterea de actibus ordinum asserit Thomas :
Consecratio quae fit in Ordinis sacramento, ordinatur ad Eucharistiae sacramentum : ideo ille est uniuscuiusque ordinis actus principalis, per quem proximius ordinatur ad Eucharistiae sacramentum ; ac penes hunc actum est unus ordo eminentior altero. Cumque ad sacramentum Eucharistias tanquam ad quid dignissimum multa ordinentur, non est inconveniens, ut unus ordo praeter actum suum principalem, etiam alios multos habeat, actus, tantoque plures, quanto est altior : quoniam virtus quanto superior, tanto se ad plura extendit. Hinc non solum ordines inferiores, sed et sacerdotalis potestas ad Eucharistiae susceptionem disponit. Duplex namque est praeparatio suscipientium sacramentum : una remota, quae ad inferiores pertinet ordines ; alia propinqua seu proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramenti susceptionem. Nam et in naturalibus, ab agente eodem fit materia in ultima dispositione ad formam, et accipit ipsam formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit homo, per hoc quod a peccatis purgatur ; ideo sacerdos est proprius dispensator omnium sacramentorum per quae homo a peccatis purgatur, videlicet Baptismi, Poenitentiae et Unctionis Extremae. Insuper idem actus quandoque ad diversos pertinent ordines differenter. Nam et actus aliqui immediate ordinantur ad Deum dupliciter. Primo, ex parte unius personae tantum, ut facere singulares orationes : et talis actus competit cuilibet baptizato. Secundo, ex parte totius Ecclesiae : et sic solus sacerdos habet actus ad Deum immediate ordinatos, quoniam ipse solus gerit personam totius Ecclesiae, qui Eucharistiam consecrat, quae est totius universalis Ecclesiae sacramentum. Sic quoque oblationes oblatae a populo, per sacerdotem offeruntur : ideo duplex ministerium circa oblationes est necessarium : unum ex parte populi, et hoc est subdiaconi, qui accipit oblationes a populo, et ponit super altare, vel tradit eas diacono ; aliud ex parte sacerdotis, et hoc est diaconi, qui oblationes ministrat sacerdoti : et in hoc consistit principalis actus ordinis utriusque.
At vero aliqui dicunt, quod in ordinis susceptione datur ostiario vis quaedam divina arcendi quosdam ab introitu templi, sicut fuit in Christo quando eiecit vendentes et ementes de templo. Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad sacramenti gratiam. Idcirco dicendum, quod suscipit potestatem ut ex officio hoc agere queat, quamvis ab aliis quoque hoc fieri valeat, sed non ex officio. Et ita est in omnibus minorum actibus ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamvis alii non habeant officium ad hoc : quemadmodum etiam in domo non consecrata potest legi Missa, quamvis consecratio ecclesiae ad hoc ordinetur ut in ea celebretur.
Haec Thomas.
Quae videntur praehabitis verbis repugnare Alberti, quae catholice dicta censentur, praesertim quoniam sacramenta evangelicae legis efficiunt quod designant. Et si vera ac realis potestas ostiario condonatur in sua ordiuatione ad exercendum opera sui offici, possunt verba illa Alberti de potestate illa intelligi quae etiam est donum gratiae gratis datae.
QUAESTIO VI
Praeterea, quia praehabitum est, quod nec corona seu clericalis tonsura, nec psalmistatus sit ordo, restat quaerendum, Utrum episcopatus sit ordo.
Videtur quod sic, quia episcopatus est potestas et gradus Ecclesiae in spiritualibus dispensandis ; et rursus, quia divinus Dionysius libro Ecclesiasticae hierarchiae tractat de episcopatu, sacerdotio, diaconatu, et innuit hos esse tres ordines sacros.
Ad hoc respondet Albertus :
Cum nullus sit actus excellentior cuiuscumque ecclesiastici ordinis, quam consecrare corpus ac sanguinem Salvatoris, nullus potest esse ordo post aut supra sacerdotium. Ideo ea quae Magister enumerat, dicens, Ordo episcoporum quadripartitus est, etc., iurisdictionum sunt nomina, utpote : episcopatus, archiepiscopatus, metropolitanus et Papa. Verumtamen archiepiscopos vocat, quos nunc Ecclesia appellat primates ; et quos Ecclesia modo archiepiscopos nominat, ipse nuncupat metropolitanos. Et ista non dicunt nisi potestatem iurisdictionis supra sacerdotem ; ordo autem vocatur potestas ecclesiastica circa sacramentum Eucharistiae aliquo modo operativa ac ordinata, non circa mysticum Christi corpus.
Haec Albertus.
Concordat Thomas :
Ordo, inquiens, dupliciter accipi potest. Primo, ut est sacramentum : sicque omnis ordo refertur seu ordinatur ad Eucharistiae sacramentum. Cumque episcopus supra sacramentum hoc non habeat maiorem potestatem quam sacerdos, non habet hoc modo ordinem sacerdotio altiorem. Secundo sumitur ordo ut est officium quoddam respectu quarumdam actionum sacrarum : sicque cum episcopus habeat potestatem in hierarchicis actibus respectu mystici corporis, episcopatus dicitur ordo, et supra sacerdotium eminens : et ita B.Dionysius loquitur.
Haec Thomas.
His consonans Bonaventura :
Ordinis (ait) potestas principaliter ordinata est ad sacramentorum dispensationem, potissime sacramenti Eucharistiae, in quo est status graduum ac ordinum ascendentium : ideo ultra sacerdotium non est aliquis ordinis gradus. Sed intra hunc gradum ac ordinem est distinctio dignitatum et officiorum, quae nequaquam constituunt novum gradum ac ordinem, ut archipresbyter, episcopus, patriarcha, Papa. Sicque episcopatus prout concernit sacerdoti ordinem, recte vocatur ordo ; sed prout distinguitur contra sacerdotium, dicit dignitatem quamdam seu officium ei annexum ; nec novus character ei imprimitur, nec nova datur potestas, sed data ampliatur. Hinc sicut non recipit alias claves, ita nec ordinem alium. Hoc senserunt magister Hugo et Magister Sententiarum. Sicque tenet communis opinio, quod in consecratione ad episcopatum non imprimitur novus character, sed eminentia quaedam confertur, quae iugiter manet cum charactere ordinis, etiam omni iurisdictione sublata. Propter quod nec consecratur de novo.
Haec Bonaventura.
In his aliorum responsa sententialiter continentur.
QUAESTIO VII
Restat quaerendum, Utrum supra sacerdotalem potestatem oportuit ordinari potestates iurisdictionales eminentiores, praesertim episcopalem ; et utrum super ceteras universas necessarium fuit esse unum summum pontificem cunctis fidelibus praesidentem.
Videtur quod non, quia in veteri lege desuper data, non fuit nisi unus pontifex.
Rursus, non decuit Ecclesiam ab infidelibus suum sumere ritum. Sed distinctio ista praelatorum in episcopos, archiepiscopos, etc., a gentilibus habet ortum, ut ait Magister.
Item Apostoli videntur luisse pares in ecclesiastica potestate, nisi quod beatissimus Petrus luit princeps, id est praelatus eorum. Ergo ceteri episcopi debent esse aequales in potestate et iurisdictione, solum Papam supra se habentes.
De hac re scribit Bonaventura in Breviloquio suo :
Cum ordo sit signaculum potestativum, non tantum respectu aliorum sacramentorum dispensandorum, verum etiam respectu sui ; et potestas super potestatem, est potestas excellens : ideo sibi non tantum competit simplex potestas, ut est in ordine simplici, sed etiam eminentia potestatis, cuiusmodi est in his quorum est ordines ordinarie dispensare. Cumque excellentia quanto plus descendit, tanto plus dilatatur ; et quo magis ascendit, eo magis unitur : hinc plures sunt episcopi quam archiepiscopi, paucissimi patriarchae, et unus pater patrum, qui Papa merito appellatur, tanquam unus primus et summus pater spiritualis omnium patrum, atque cunctorum fidelium hierarcha praecipuus, unicus sponsus, caput indivisum, pontifex summus, generalis ac plenus Christi vicarius, fons, origo et regula cunctorum principatuum ecclesiasticorum, a quo tanquam a summo derivatur ordinata potestas usque ad infima membra, secundum quod exigit praecellens dignitas in ecclesiastica hierarchia.
Haec Bonaventura.
At vero Thomas super his plenius loquens :
Sacerdos, ait, habet duos actus. Unum principalem, qui est consecrare corpus dominicum ; alium secundarium, qui est praeparare populum ad huius sacramenti susceptionem. Quantum ad primum, actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate, nisi divina ; sed quantum ad secundum, dependet ab aliqua superiori potestate, etiam humana. Omnis namque potestas quae non potest exire in actum nisi praesuppositis quibusdam ordinationibus, dependet a potestate quae huiusmodi ordinationes instituit. Sacerdos autem non potest absolvere et ligare nisi praesupposita iurisdictionis praelatione, qua sibi subdantur hi quos absolvit. Potest autem consecrare quamcumque materiam a Christo determinatam, nec aliud requiritur de necessitate sacramenti nisi et debita forma. Itaque, supra sacerdotalem ordinem oportet esse episcopalem potestatem, quantum ad sacerdotum secundarium actum. Denique, sicut omnium naturalium rerum perfectiones exemplariter fontalilerque praeexsistunt in Deo, sic Christus fuit omnium ecclesiasticorum officiorum exemplar ; et unusquisque minister, quantum ad aliquid, gerit Christi typum. Ille quoque est maior, qui secundum maiorem perfectionem Christum repraesentat. Cumque sacerdos repraesentet Christum secundum quod Christus per se ipsum aliquod ministerium adimplevit ; atque episcopus, in hoc quod Christus alios ministros instituit, Ecclesiamque fundavit : hinc ad episcopum pertinet, aliquid mancipare divinis obsequis, quasi cultum divinum ad similitudinem Christi constituens ; propter quod episcopus specialiter appellatur sponsus Ecclesiae.
Insuper, ubicumque sunt multa ordinata in unum, oportet esse unum universale regimen super particularia regimina : quia, ut in principio Ethicorum habetur, in cunctis virtutibus et actibus est ordo secundum ordinem finium. Bonum autem commune est dignius quam bonum particulare aut speciale. Ideo supra potestatem regitivam quae coniectat bonum particulare, oportet esse potestatem regitivam universalem, quae coniectat, attendit, procurat bonum commune : alias non posset colligatio ad unum esse. Idcirco, cum tota Ecclesia sit unum corpus mysticum, oportet si ista unitas debeat conservari, quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius Ecclesiae, supra potestatem episcopalem qua unaquaeque specialis Ecclesia regitur : et haec est potestas domini Papae. Ideo qui hanc negant, recte schismatici nuncupantur, quasi divisores ecclesiasticae unitatis. Inter episcopum quoque et Papam sunt alii gradus dignitatum, correspondentes gradibus unionum : secundum quos una congregatio seu communitas dicitur includere aliam.
Ad obiecta ergo dicendum, quod ritus Iudaeorum non fuit nisi in una gente : ideo suffecit eis unus pontifex. Ritus vero Christianorum toto orbe terrarum diffusus est, et per omnes populos, nationes et linguas est divulgatus : ideo oportebat varios esse gradus et ordines praelatorum, maiorum et minorum, unumque summum universorum.
Ex quibus patet responsio ad secundum. Ecclesia namque a gentilibus sumpsit ordinem praelatorum quantum ad id quod bonum fuit in eo, abiciendo malum annexum, et convertendo bonum in melius.
Ad tertium, quod quamvis omnibus Apostolis communiter data sit potestas ligandi ac solvendi ; attamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur, primo soli Petro data est aut promissa, ut ostendatur quod ab eo ista potestas in alios debeat derivari atque descendere. Propter quod etiam singulariter Christus locutus est Petro : Confirma fratres tuos ; Pasce oves meas, id est, loco mei esto praepositus et caput fratrum tuorum, ut ipsi te in loco meo assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirment, ut exponit Chrysostomus.
Verum his rursus obicitur, quoniam (teste Apostolo) sine ulla contradictione, quod minus est, a maiore benedicitur ; sed quilibet episcopus a quolibet episcopo promovetur et consecratur, imo et Papa ab Ostiensi episcopo : ergo nec Papa nec archiepiscopus excedit episcopum.
Et respondendum, quod potestas sacerdotis exceditur a potestate episcopi tanquam a potestate alterius generis ; potestas vero episcopi exceditur a potestate Papae tanquam a potestate eiusdem generis : ideo omnem actum hierarchicum quem potest facere Papa in ministratione sacramentorum, potest episcopus facere ; non autem omnem actum quem potest facere episcopus, facere potest sacerdos in sacramentorum collatione. Ideo quantum ad ea quae sunt episcopalis ordinis, omnes episcopi sunt aequales : propter quod quilibet potest alium consecrare.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in Summa contra gentiles, libro quarto :
Quamvis (inquit) populi distinguantur per diversas provincias et civitates, tamen sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum populum christianum. Quemadmodum ergo in uno speciali populo unius Ecclesiae, requiritur unus episcopus qui sit totius populi caput ; ita in toto populo christiano exigitur quod sit unum totius Ecclesiae caput. Item, ad unitatem Ecclesiae est necesse quod omnes fideles in fide conveniant. Sed circa ea quae fidei sunt, contingit quaestiones moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Idcirco oportet unum toti praeesse Ecclesiae. Rursus, regimen Ecclesiae optimum est, puta monarchicum, in quo unus toti residuae multitudini praesidet. Quod etiam patet ex fine regiminis : pax namque et unitas subditorum est finis regiminis, et huiuscemodi unitatis congruentior causa est unus quam multi. Nec sufficit dicere, quod unus iste sit Christus. Nam quamvis omnia ecclesiastica sacramenta ipse perficiat (siquidem ipse est qui baptizat et peccata remittit), nihilo minus corporaliter ab Ecclesia recessurus, elegit atque substituit sibi ministros, per quos sacramenta dispensaret ac populum gubernaret. Eadem ratione, quoniam corporalem praesentiam fuit Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui commendaret ac committeret qui loco sui totius universalis Ecclesiae gereret curam. Hinc soli Petro promisit, Tibi dabo claves regni caelorum, ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandum Ecclesiae unitatem. Et per haec excluditur praesumptuosus error quorumdam, qui se subducere nituntur ab obedientia Romani Pontificis, et eum esse pastorem universalis Ecclesiae non fatentur.
Haec idem ibi.
Qui in Scripto super quartum, ad idem allegat quod in libro Thesaurorum scribit B. Cyrillus Alexandrinus episcopus :
Tanquam membra maneamus in capite nostro, apostolico Romanorum Pontificum throno, a quo nostrum est quaerere quid credere el quid tenere debemus, ipsum venerantes et ipsum rogantes prae omnibus : quia ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare loco illius qui ipsum aedificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed soli ei dedit : cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Iesu Christo obediunt.
Ad idem probandum multa consimilia introducit in Summa contra Graecos.
Amplius, de his multa conscribit Albertus in aliis suis tractatibus. Nempe in libro de Missa, super illud in canone, Una cum famulo tuo Papa nostro :
Hic, ait, tanguntur officialia membra, a quibus principaliter profluit haec adunatio unitasque Ecclesiae. Et quod ait, Una, notat associationem capitis cum corpore mystico, seu Christi cum Ecclesia. Papa vero dicitur, quia est pater patrum, successor Petri, vicarius Christi. Et dicitur Papa noster, quia per ipsum nobis influitur communio seu adunatio ista, et eius est continere Ecclesiae unitatem.
Insuper, super illud in canone, Adunare, disseruit : Adunare digneris, o Domine, Ecclesiam tuam catholicam, id est, ad unum redigere. Hoc etenim unum, quod est communio, per omnem ordinem graduum Ecclesiae ad unum caput ordinatur in caelis, quod est Christus ; et in terra, quod est eius vicarius, praesul Romanus. Haec namque congregatio seu adunatio in caelo praefulget, in naturis ostenditur, in Christi operibus exemplificatur, in legibus divinis praecipitur, atque in toto mystico Christi corpore observatur. In caelis enim Angeli ad Archangelos, Archangeli ad Principatus, Principatus ad Potestates, Potestates ad Virtutes, Virtutes ad Dominationes, Dominationes ad Thronos, Throni ad Cherubim, Cherubim ad Seraphim, secundum illuminationis et obedientiae seriem ordinantur. Ipsa quoque multitudo angelorum quae in unoquoque est agmine, ad unam personam quae in illo praeeminet ordine, comparatur : imo tota caelestis militiae multitudo, ad unum caput supremum colligitur ac refertur. Ideo ordo caeli vocatur, quoniam ordo relatio est multorum in gradibus differentium, ad unum. Hinc in Iob habetur : Numquid nosti ordinem caeli, aut pones rationem eius in terrae ? Denique istud in natura ostenditur, ubi ramusculi multi ad virgas, virgae multae ad ramum, rami multi ad stipitem unum, multique stipites ad unam infiguntur ac colliguntur radicem, ut omnia participia fiant ac socia succi qui in radice consistit. Sic multae grues unam sequuntur ordine litterato ; sic multa membra suscipiunt unius beneficium capitis, in quo adunantur, et unum corpus constituunt ac consistunt. Insuper in operibus Christi haec adunatio exemplificatur, quoniam opus Christi semper fuit, dispersa in unum colligere. Hoc ipsum in divinis praecipitur legibus, quia (ut S. Dionysius protestatur) lex Divinitatis est, per prima reducere media, et per media, ultima. Talis autem reductio ultimorum ad media, et mediorum ad prima, esse non valet nisi ordine quodam ad unum. Haec item adunatio in toto Christi mystico corpore (quod est Ecclesia) observatur, in quo omnia ad unum rediguntur, quae Petri clavibus committuntur. Hae claves uni committuntur, ut plenitudo potestatis in uno monstretur, et ab illo in alios secundum partem sollicitudinis derivetur, iuxta illud : Dabo clavem David super humerum eius ; et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris sui, et suspendam super illum omnem gloriam domus patris sui. Paxillus iste est Petrus seu eius successor, eo quod sibi imminet totum Ecclesiae tabernaculum. Gloria vero non esset tota super eum suspensa, nisi in sua dispositione, patrocinio atque regimine haberet omnem Ecclesiae potestatem et gloriam.
Haec Albertus.
Qui de his scribit ibidem diffuse. Ex quibus ostenditur, quod omnes ecclesiasticae potestates ac dignitates sint eminenter in summo Pontifice, sublimiorique modo quam in ceteris universis.
Unde libro de IV Coaequaevis ait Albertus :
Hierarchia est quoddam totum potestativum. In potestatibus autem ordinatis, semper sequens in ascendendo seu altior supponit praecedentem, et habet plus : quod probatur tam in potestatibus naturae, quam officiorum et gratiae. In potestatibus enim naturae, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, non econtrario.
In officis quoque, potestas decani est in potestate centurionis, et potestas centurionis in potestate tetrarchae, non vice versa. Similiter in gratis, potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri, non econverso.
Haec Albertus.
Concordat Richardus, et addit :
Petrus summus fuit inter Apostolos. Quamvis enim potestatem clavium omnes immediate acceperunt a Christo, attamen potestatem iurisdictionis acceperunt mediante Petro. Et quoniam iurisdictio ministrat materiam (quae est subditus eius qui habet iurisdictionem), quae requiritur ad hoc quod potestas clavium exeat in actum ; ideo usus potestatis illius quam omnes immediate acceperunt a Christo, dependebat indirecte a Petro. Idem dico de potestate episcoporum per comparationem ad Papam.
Haec Richardus.
Concordat Durandus :
Potestas (inquiens) quae tota data est uni in suo fonte, non est in aliis nisi derivata et limitata pro voluntate illius. Sed potestas iurisdictionis quae est ad regendum populum, tota et in suo fonte data est beatissimo Petro, et in eo successoribus eius, quando cura Ecclesiae ipsi soli commissa est post resurrectionem Christi, dicentis ad eum : Pasce oves meas. Hoc enim nulli aliorum Apostolorum dictum est, nec tunc, nec ante, nec postea. Ergo talem potestatem perfectam et plenam solus habet S. Petri successor ; nec est in aliis nisi derivata et limitata secundum placitum Papae.
Porro de potestate consecrationis seu ordinis magnum est dubium. Hanc etenim quidam dixerunt a principio primitivae Ecclesiae in omnibus Apostolis et sacerdotibus fuisse aequalem, ita quod unusquisque eorum potuit ex sua sacerdotali potestate omnia sacramenta conferre, omnesque ordines, benedictiones et consecrationes efficere, quas nunc agit episcopus. Sed ad tollendum schisma, postea fuit ordinatum ut ex se eligerent unum superiorem, qui diceretur episcopus, id est aliis superintendens, cui obedirent, et cui reservarentur quae deinceps per episcopos fiunt. Et istud probatur per hoc, quod in Scripturis, praesertim in Epistolis Pauli, idem vocantur presbyteri seu sacerdotes atque episcopi. Unde et in Actibus Paulus loquens soli clero civitatis Ephesinae : Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus episcopos. Alii dicunt, quod ex divina institutione et Christi ordinatione, potestas ordinis et consecrationis maior est in episcopis quam in presbyteris aliis : quemadmodum etiam in veteri Testamento, solus pontifex speciali consecratione prae ceteris consecrabatur, et inferiores ministros in eorum officis ordinavit. Et ista opinio est communior, sed ignoro an verior, cum et Hieronymus manifeste consentiat primae opinioni.
Haec Durandus.
Haec eadem tangit Petrus, et primam opinionem approbare videtur, dicendo :
Quoad potestatem ligandi atque solvendi, potestas sacerdotum dependet a potestate episcopi. Oportet enim ordinatum regimen multitudinis descendere ab universali rectore per multos medios generales, usque ad plurimos immediatos ac particulares. Ideo ait Hieronymus : Olim idem presbyter fuit qui et episcopus, et antequam instinctu diaboli coepit in Ecclesia partium studium esse, communi consilio presbyterorum gubernabantur Ecclesiae. Postquam vero unusquisque quos baptizabat, suos esse putavit, non Christi ; in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris superponeretur, et schismatum semina tollerentur. Itaque episcopi sciant se consuetudine magis quam dominicas dispensationis veritate presbyteris esse maiores.
Haec Petrus.
Praeterea advertendum, quod positio ista secunda verior reputatur, quam etiam S. Thomas, Raimundus, Albertus, Bonaventura et alii plures sequuntur, dicentes, quod quamvis in exordio primitivae Ecclesias episcopus et sacerdos non distinguebantur quantum ad nominum designationem et in communi modo loquendi, tamen quantum ad rem et potestatis differentiam erant distincti. Nam soli Apostoli confirmabant, qui tunc soli erant episcopi. Unde legitur in Actibus, quod cum audissent Apostoli qui erant Ierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem, ut scilicet baptizatos a Philippo diacono confirmarent. Dicunt quoque expositores quidam catholici, quod Christus universos Apostolos fecit episcopos post resurrectionem, cum dixit : Accipite Spiritum Sanctum, etc. Petrus quoque de Alliaco, libro suo de Ecclesiastica potestate, affirmat quod gloriosi Apostoli recepto Spiritu Sancto, ante eorum divisionem adstiterunt beatissimo Petro in regimine Ecclesia, ut cardinales ; divisi vero, diversas dioeceses sunt sortiti, atque ex tunc episcopale exercuerunt officium. Nec dubium quin et archiepiscopi fuerunt, imo et quosdam discipulos suos fecerunt archiepiscopos, sicut et Paulus constituit Titum archiepiscopum Cretensium. De his omnibus in opusculis de Ecclesiastica potestate, et de Auctoritate summi Pontificis, ac generalium conciliorum, plenius scripsi.
Postremo quod Durandus dicit, Paulum apostolum soli civitati Ephesinae seu eius sacerdotibus protulisse haec verba, Attendite vobis et universo gregi, etc., ex inadvertentia prodit, cum scriptum sit in Actibus, quod mittens vocavit ad se condiscipulos, quibus in unum collectis dixit verba praeallegata, inter quos fuerunt quidam vere ac proprie episcopi nominati.
