Distinctio XIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XIII
SUMMA DISTINCTIONIS TERTIAEDECIMAE
Supra egit Magister de Eucharistiae sacramento ; hic tractat de eius ministris seu de potestate conficiendi. Et primo quaerit, an vitiosi presbyteri vere conficiunt. Ad quod catholice respondendo, inserit quaedam non vera, utpote quod haeretici et excommunicati non consecrent. Ad quod probandum inducit quaedam Augustini eloquia. Insuper addit circa haec, quid sit proprie haeresis, et quid reddat haereticum.
QUAESTIO PRIMA
Circa haec quaeritur, Utrum omnis sacerdos vere ordinatus seu rite consecratus in sacerdotem, quantumcumque iniquus, excommunicatus, schismaticus, interdictus, suspensus sive haereticus, vere conficiat, dum intendit conficere, et debita forma atque materia utitur.
Videtur quod non, quoniam Canon ait : Quicumque ab imitate Ecclesiae fuerit alienus, exsecrare potest, non consecrare. Omnes autem praetacti sunt extra ecclesiasticam unitatem. Iterum Augustinus ait : Extra Ecclesiam non est veri sacrificii locus. Omnes autem praedicti sunt extra Ecclesiam. Ait quoque Hieronymus, quod praefati pollutum comedunt panem : ergo non corpus Christi, quod nullatenus est pollutum. Rursus, causa prima, quaestione 1, Quod quidam, asseritur : Degradati potestatem non habent consecrandi, sed baptizandi. Sanctus etiam Cyprianus fatetur : Sacramenta haereticorum sacrilegia sunt.
Ad haec Bonaventura respondet :
Aliqui distinxerunt, de quorum numero videtur fuisse Magister, quod sacerdotes mali quidam sunt occulte mali, et de Ecclesia, saltem numero ac quantum ad faciem exteriorem ; et tales conficiunt. Alii sunt aperte mali, et ab Ecclesia praecisi ; et isti nequeunt consecrare. Verum ista opinio consonat Cypriano, dicenti quod haeretici non habeant vera sacramenta : cuius oppositum probat Augustinus, et ostensum est supra. Idcirco dicendum, quod duo attenduntur in Sacramento, videlicet sacramenti veritas, et eius utilitas, quae est incorporatio seu unio ad mysticum corpus. Quantum ergo ad sacramenti veritatem, omnes sacerdotes vere conficiunt, in quibus est ordo sacerdotalis et intentio consecrandi, cum forma verborum et requisita materia. Boni vero sacerdotes conficiunt etiam quantum ad secundum, hoc est quoad utilitatem suam ac aliorum ; sacerdos vero peccator occultus, ad suam damnationem, sed ad adsistentium utilitatem qui cum fide et devotione audiunt eius Missam ; porro praecisus et haereticus, ad suam ac adsistentium damnationem. Cumque in praecisis et haereticis manifestis privetur sacramentum suo fructu, quamvis sit ibi verum corpus Christi : hinc sacri canones atque Sanctorum auctoritates ita loquuntur, quasi non vere conficiant ; et hoc in detestationem impietatis ipsorum, non ratione operis operati. Et per hoc solvuntur et concordantur auctoritates quae pro utraque parte diversimode loqui videntur.
Haec Bonaventura.
Qui insuper quaerit hic, utrum potestas sacerdotalis magis consistat in anima sacerdotis, aut in forma verborum ; an etiam brutum, ut mus, hostiam consecratam comedat, corrodat, traiiciatque in ventrem ; et utrum sacramentum in ventrem communicantis descendat. Ad quae omnia responsum est supra.
Concordat Thomas :
Quidam (inquiens) asseruerunt, quod haeretici et praecisi, excommunicati atque schismatici, cum sint extra unitatem Ecclesiae, non valeant consecrare : cuius opinionis videtur fuisse Magister in littera. Sed quoniam omne quod per consecrationem collatum est, exstat perpetuum ; ideo sicut Baptismus, qui per consecrationem donatur, nunquam amittitur quantum ad impressum characterem, quantumcumque quis in haeresim, schisma vel excommunicationem labatur,
ita nec sacerdotalis ordo ullo potest modo amitti. Cumque consecrandi potestas ordinem sacerdotalem sequatur, omnes illi praefati conficiunt, quamvis ad suam perniciem. Interdum tamen dicuntur consecrare non posse, quia id proprie dicimur posse quod possumus de iure. Hinc sacramentum eorum vocatur panis pollutus, quoniam quamvis in se inviolabiliter sanctus sit, tamen ratione effectus accidentaliter consequentis, fertur pollutus : quoniam ipsi se polluunt conficiendo et sumendo hoc sacramentum, imo et alios qui sacramentum ab ipsis scienter recipiunt. Idem dicendum est de degradatis, quoniam ordinem non amittunt.
Praeterea si quaeratur, an plus valeat Missa boni sacerdotis quam mali ; dicendum, quod de Missa loqui dupliciter possumus. Primo, quoad id quod in ea est essentiale, quod est corpus Christi et san-guis, seu ipsum sacrificium : et ita a quocumque dicatur, aequaliter bona est, quoniam opus operatum aequaliter bonum est, salubre ac virtuosum. Unde asserit Augustinus : In mysterio corporis et sanguinis Domini nil a bono sacerdote maius, nil a malo minus perficitur : quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris, et in virtute Spiritus Sancti. Secundo, quantum ad id quod annexum est sacramento, et secundarium est : sicque boni sacerdotis Missa melior est, quia non solum efficaciam habet ex opere operato, sed etiam ex opere operante. Unde ceteris paribus, melius est audire Missam boni sacerdotis quam pravi.
Insuper quaeritur, an liceat sacerdoti a celebratione omnino cessare. Ad quod quidam dixerunt quod imo, nisi habeat aliquos sibi commissos ac subditos, vel ex obedientia teneatur. Sed quoniam teste Gregorio, dum dona crescunt, rationes crescunt donorum; quum sacerdoti sit nobilissima potestas collata, negligentiae reus erit, nisi illa utatur ad Dei honorem, et ad suam ac aliorum salutem et opem, cum et princeps Apostolorum dicat : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Nisi forsan quis ex familiari Spiritus Sancti instinctu dimittat, sicut in Vitaspatrum de quodam sancto Patre narratur.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea de his quoque in tertia parte, quaestione octogesima secunda, testatur :
Sacramentum hoc tantae est dignitatis, quod non conficitur nisi in Christi persona. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo collatam. Potestatem autem consecrandi solis sacerdotibus contulit Christus, in quorum persona dixit Apostolis : Hoc facite in meam commemorationem.
Insuper malus sacerdos conficere potest. Non enim propria potestate aut meritis suis hoc consecrat sacramentum, sed virtute Christi, ut eius minister atque in eius persona. Non autem desinit esse minister Christi, quia malus. Habet namque Salvator et malos servos, praesertim loquendo de servis officialibus et ministris in donis gratiae gratis datae. Hinc et haeretici, schismatici, excommunicati, degradati, possunt conficere : quamvis quidam dixerunt contrarium, decepti in hoc, quia (ut ait Augustinus in secundo contra Parmenianum) aliud est aliquid non habere omnino, et aliud non habere hoc recte. Similiter aliud est non dare, et aliud non dare recte. Illi ergo qui intra Ecclesiam constituti, receperunt potestatem consecrandi corpus Christi, recte hanc habent potestatem : qui si postea labantur in haeresim, schisma, excommunicationem, praecisionem, non recte ea utuntur. Quod autem potestatem retineant, patet : quia (ut ait Augustinus ibidem) dum ad Ecclesiam redeunt, non denuo ordinantur. Possunt ergo conficere, praesertim cum consecrandi potestas ad characterem spectet ordinis sacerdotalis. Omnis autem character sacramentalis indelebilis est, iuxta praehabita. Hinc demum non licet talium Missam audire, nec ab eis sacramenta suscipere : quia hoc esset eis communicare in vitiis, loquendo de haereticis, schismaticis, excommunicatis, degradatis, qni per sententiam Ecclesiae sunt ab exsecutione consecrandi suspensi. Peccatores vero, non ita per sententiam Ecclesias ab exsecutione sui officii sequestrati, non sunt de necessitate ita vitandi.
Advertendum est etiam, quod quamvis Missa mali sacerdotis minus valeat quam Missa boni quantum ad orationes et cetera sacramento annexa, ut sunt devotionis affectus et laudes Dei, attamen orationes impii sacerdotis considerantur dupliciter. Primo, prout procedunt ab ipso in propria sua persona : et ita non sunt Deo acceptas. Secundo, prout effunduntur et offeruntur Deo in persona totius Eeelesiae, cuius sacerdos talis minister est : quod ministerium, sicut iam tactum est, manet in pravis ministris.
Iterum quaeritur hic, utrum plures sacerdotes possint eamdem numero hostiam consecrare. Dicendum, quod sacerdos in sua ordinatione constituitur in gradu eorum qui acceperunt a Christo in Coena potestatem consecrandi hoc sacramentum : ideo, secundum quarumdam consuetudinem Ecclesiarum, sicut Apostoli Christo coenanti concoenaverunt, ita novi ordinati episcopo ordinanti concelebrant. Nec ob hoc iteratur consecratio super eamdem hostiam, quia ut Innocentius III testatur, omnium intentio ferri ad idem instans consecrationis debet.
Haec Thomas in Summa.
Porro, ut Bonaventura aliique dicunt, propter haec quatuor vitia, quae sunt, haeresis, schisma, excommunicatio, fornicatio notoria, repelluntur sacerdotes ab huius celebratione sacramenti : quia haec vitia specialem habent repugnantiam ad istud sacramentum. In hoc quippe sacramento est secretum fidei, ideo repelluntur haeretici ; est vinculum caritatis, ideo et schismatici ; est vas gratiae, ideo simoniaci, qui gratiam vendunt et emunt ; et elevat hominem ad statum spiritualem, ideo fornicatores notorii, tanquam omnino carnales.
Denique, sicut refert Richardus, quidam dixerunt degradatos ipso sacerdotio seu consecrandi potestate esse privatos, quoniam relinquuntur saeculari iudicio puniendi. Sed hoc stare non potest, ut patet ex dictis. Nec persuasio valet, quoniam non subesse iudici saeculari, non est ordini essentiale, sed ex privilegio convenit clericis : quo suo facinore merentur dcgradati privari.
Amplius, sicut Thomas, Richardus et alii quidam hic dicunt, dispensare seu aliis ministrare hoc sacramentum, regulariter spectat ad sacerdotes, qui medii sunt inter Deum et populum, repraesentantque Christum ; et ipsorum consecratae sunt manus ad tractandum corpus dominicum, non autem diaconorum : ideo ipsis non convenit, nisi cogente necessitate, aut ex commissione episcopi, seu sacerdote longe posito et absente. Participat namque diaconus aliquid de potestate et eminentia sacerdotali.
Si autem obiiciatur, quia de B. Laurentio recitatur, quod dominici sanguinis dispensatio fuit ei commissa, qui non sacerdos, sed diaconus fuit : sanguis autem ad istud pertinet sacramentum, sicut et corpus ; respondetur, quod S. Laurentius non legitur dominici corporis, sed sanguinis dispensator fuisse. Nec est eadem ratio de utroque, quia dispensans sanguinem, non tangit nisi vasculum ; qui vero dispensat corpus dominicum, tangit illud. Manus autem diaconorum non sunt consecratae ad tangendum hoc saeramentum.
Haec illi.
QUAESTIO II
Deinde hic quaeritur, Quid sit proprie haeresis, et quid faciat haereticum.
Circa hoc ait Albertus : Haereticus dicitur a verbo, haereo, haeres, vel a Graeco nomine, αϊρεσις, quod est electio. Primo modo vocatur haereticus, qui inordinate haeret suae sententiae, quamvis a fide sit aliena, et eam defendit. Secundo, qui talem suum errorem cum electione sectatur magis quam veram sententiam Scripturarum, nec sanae informationi acquiescit, imo pertinax manet.
De his plenius scribit Bonaventura :
Haereticus, inquiens, non ex dono Dei, sed propria quasi auctoritate et proprio sensu accipit aliquam falsam sententiam : quam dicitur eligere, non quandocumque opinatur falsum aliquid, sed quando falsum praeacceptat et pertinaciter tenet, sive ipse sive alter invenerit tale falsum seu finxerit. Unde definiendo dici potest : Haereticus est, divinae legis ignorantia vel contemptu, pertinax erroris inventor, aut alieni sectator erroris, qui catholicae veritati magis vult adversari quam subiici. Qui autem suam sententiam quamvis erroneam seu perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, parati corrigi, non sunt inter haereticos computandi.
Haec Bonaventura.
Porro Thomas in secunda secundae, quaestione undecima :
Electio, inquit, spectat ad haeresim. Electio autem est mediorum ad finem, praesupposito fine. In credendis vero voluntas assentit alicui vero, tanquam proprio bono. Unde quod est principale verum, habet rationem finis ultimi ; quae autem secundaria sunt, habent rationem eorum quae sunt ad finem. In fide autem credentis est aliquis cuius dictis credens assentit, et hoc est principale in fide ; aliud est sententia, quam sequendo credit alicui. A fide ergo christiana dupliciter deviatur. Primo, non assentiendo ipsi Christo ; et talis est infidelitas Iudaeorum atque gentilium, qui circa finem habent voluntatem perversam. Secundo, per hoc quod quis Christo assentire intendit, sed errat in mediis, eligendo ea quae non sunt tradita a Christo, sed quae propria ratio suggerit, et iuxta proprium sensum verba Christi exponit. Hinc haeresis est species infidelitatis eorum qui fidem Christi profitentur, sed fidei dogmata corrumpunt. Ideo in libro de Utilitate credendi asserit Augustinus : Haereticus est, qui temporalis utilitatis et maxime principatus aut gloriae suae causa, falsas novasque opiniones gignit aut sequitur.
Haec Thomas in Summa.
Qui etiam in Scripto multa inducit de his : de quibus pertranseo, quoniam alibi, ubi opportuniorem habent locum, scripsi de eis.
De enormitate autem haereticae pravitatis asserit Thomas :
Unumquodque dicitur malum secundum quod nocet. Unde, cum haeresis plus noceat quam aliquod aliud peccatum, quia omnium virtutum fundamentum (utpote fidem) subvertit, maximum est omnium vitiorum ex genere suo, quia duritiam cordis habet adiunctam, electionemque mali ; quamvis ex accidenti aliquod peccatum possit esse gravius eo, in quantum maior Dei contemptus includeretur in eo. Verum de eo quod est per accidens, non est curandum, secundum Philosophum quinto Ethicorum.
Haec Thomas in Scripto.
Verum in prima secundae plenius docet, qualiter gravitas in peccatis diversimode et ex diversis pensatur. Estque probabile, quod sicut caritas Dei est summa virtus, sic odium Dei gravissimum sit peccatum, cum et octavo Ethicorum dicatur, quod pessimum opponitur optimo. Quibusdam quoque videtur, quod peccata in Spiritum Sanctum gravissima sint.
Quaeritur demum, an haeretici sint sustinendi. Ad quod idem Doctor respondet :
Haeresis est vitium infectivum. Propter quod ad Timotheum de haereticis ait Apostolus : Multum proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Hinc Ecclesia eos a consortio excludit fidelium, praesertim ne simplices conversentur cum eis, ne corrumpantur. Ideo per Ecclesiam incarcerantur et puniuntur, potissimum si inficiant alios. Si autem non inficerent alios, possent tolerari. Qui vero sunt firmi in fide, possent cum ipsis conversari, ut ipsos convertant ; non autem in divinis, quoniam excommunicati sunt et blasphemi. Propter quod in iudicio saeculari licite possent occidi, suisque bonis spoliari, etiam si alios non corrumpant : quia in Deum blaspbemi sunt, cum falsam fidem observent. Propter quod iustius possunt puniri quam rei criminis laesae maiestatis, et quam hi qui falsam eudunt monetam.
Haec in Scripto.
Porro in secunda secundae, quaestione undecima :
Duo, inquit, circa haereticum possunt pensari. Unum ex parte haeretici, puta peccatum ipsius : et per hoc meretur non solum excommunicari, sed etiam mox occidi, cum multo gravius sit fidem corrumpere quam monetam falsare. Secundum est misericordia Ecclesiae, cuius est errantem ad veritatem reducere : et ita Ecclesia non statim damnat haereticum, sed primo ac secundo pie ac sapienter admonet ac instruit eum. Qui si tunc permanserit pertinax, separat eum Ecclesia a se per excommunicationis sententiam, atque ulterius relinquit euin saeculari iudicio tradendum ad mortem. Ait quippe Hieronymus : Secandae sunt putridae carnes, et scabiosa ovis a caulis est repellenda, ne tota domus et massa inficiatur. Arius una scintilla fuit in Alexandria, sed quoniam statim obrutus non est, totum orbem flamma eius depopulata est. Exstirpanda ergo sunt zizania, dum sine exstirpatione tritici fieri potest.
Haec in Summa.
Ait quoque Antisiodorensis in Summa sua, haereticis litteratis (qui quandoque fuerunt catholici) non esse audientiam dandam : imo tollendos esse de medio, nisi simpliciter resipiscant, ne et alios suis persuasionibus versutiisque inficiant ; simplices vero aliunde deceptos, pie esse informandos ac revocandos.
Haec circa istam distinctionem sufficere possent ; nunc tamen aliqua sunt addenda in fine huius ultimae distinctionis de sacramento Eucharistiae, scilicet de defectibus qui contingunt in Missae officio, et poenitentiis iniungendis.
Unde S. Thomas hic scribit de defectibus qui contingunt in Missae officio, et de poenitentiis eisdem iniungendis :
Ille cuius negligentia accidit, ut mus seu aliud brutum comedit species sacramentales seu hostiam consecratam, quadraginta diebus debet secundum canones poenitere ; et bestiola, si capi potest, comburi eiusque cinis in sacrarium mitti. Si autem amissa fuerit hostia, aut pars eius, ita ut nequeat inveniri, poeniteri debet triginta diebus. Si vero per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit in tabulam quae terrae adhaeret, lingua lambetur, et tabula radetur ; si non fuerit tabula, terra radetur ac igni comburetur, et cinis in altari condetur ; et sacerdos quadraginta dies poeniteat. Si autem super altare stillaverit calix, minister sorbeat stillam, et tres dies poeniteat. Si autem super linteum altaris, et ad aliud stilla pervenerit, quatuor diebus poeniteat ; si autem usque ad tertium linteum, novem diebus poeniteat ; si usque ad quartum, viginti diebus ; et linteamina quae stilla tetigerit, tribus vicibus lavet minister calice subtus posito, et aqua ablutionis sumatur ac iuxta altare recondatur. Tutum est quoque ut pars lintei abscindatur et comburatur, et cinis in altari condatur. Porro si aliquis per ebrietatem aut voracitatem Eucharistiam vomuerit, quadraginta diebus poeniteat si laicus est ; clerici vel monachi diebus septuaginta ; episcopus nonaginta. Si autem infirmitatis causa vomuerit, septem diebus poeniteat. Dicunt autem quidam, quod poena irrogata fuit propter cautelam ut negligentia magis vitetur : ideo circumstantiis pensatis, potest minui scu addi ad eam. Tutius tamen est ut poena servetur iam dicta. Debet vero, ut aliqui dicunt, illis diebus ieiunare, et a communione cessare. Alii dicunt,quod his diebus iniungenda est poenitentia arbitraria, pensatis conditionibus negotii ac personae ; et hoc probabilius videtur.
Haec Thomas in Summa.
Insuper quaerit ibidem, utrum sufficienter possit occurri, hoc est provideri seu remedium adhiberi defectibus, periculis, inopinatisque casibus, qui circa celebrationem contingunt ; et arguit sex argumentis, quod non. Quae argumenta non aliud quaerunt, quam quid agendum sit in huiuscemodi casibus : idcirco ut clarius intelligantur haec omnia, ponam casus in forma, et ad unumquemque ponam huius sancti Doctoris responsa.
Itaque quaeritur primo, quid agendum sit, si sacerdos ante consecrationem moriatur aut alienetur, aut aliqua infirmitate impediatur ne Sacramentum sumere valeat et Missam perficere. Sicque videtur non posse satisfacere praecepto Ecclesiae, quo iubetur ut sacerdos celebrans Sacramentum accipiat.
Respondendum, quod si sacerdos morte aut gravi infirmitate praeoccupetur ante consecrationem, non oportet per alium sacerdotem suppleri officium inchoatum ; si vero incepta consecratione evenerit, utpote corpore consecrato ante sanguinis consecrationem, seu consecrato utroque, debet Missae celebritas per alium adimpleri. Hinc ut in Decretis, quaestione 7, capitulo 1, Nihil, habetur, in Toletano concilio legitur : Censuimus convenire, ut dum a sacerdotibus tempore Missarum sacra mysteria celebrantur, si aegritudinis alieuius contingat eventus, quo sacerdos coeptum nequeat explere officium, sit liberum episcopo seu presbytero alteri exsequi consecrationem incepti officii. Non enim aliud competit ad supplementum initiatis mysteriis, quam aut incipientis aut subsequentis benedictio completa sacerdotis : quoniam nec perfecta videri possunt, nisi perfecto ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium format personarum diversitas, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem convertatur, nullus absque patentis proventu molestiae sacerdos vel minister imperfecta praesumat relinquere munera. Quod si quis temerarie praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.
Secundo quaeritur, quid agendum sit, quando sacerdos ante consecrationem vel post, recolit se aliquid comedisse aut bibisse, aut alicui mortali peccato non confesso, aut excommunicationi subiacere, cuius ante non recordabatur, in quo casu videtur perplexus.
Dicendum, quod ubi difficultas occurrit, semper eligendum est id quod minus habet periculi. Maxime autem periculosum est circa hoc sacramentum, quod est contra ipsius sacramenti perfectionem : imo hoc sacrilegium grande est. Minus autem est, quod ad sumentis pertinet qualitatem. Ideo si sacerdos post consecrationis inceptionem recordetur se comedisse aliquid aut bibisse, nihilo minus debet sacrificium perficere, Sacramentumque sumere. Similiter si recolat aliquod peccatum se habere, poenitere debet cum proposito confitendi et satisfaciendi. Sic si meminerit excommunicationi se subiacere, assumat propositum petendi humiliter absolutionem : sicque per invisibilem Pontificem absolvetur quantum ad istum actum. Si vero ante consecrationem memor sit alicuius istorum, tutius reputarem, praesertim in casu manducationis et excommunicationis, quod inceptam desereret Missam, nisi grave scandalum timeretur.
Tertio quaeritur, quid agendum sit, si in vinum consecratum cadat musca, aranea aut aliud animal venenosum ; vel si sacerdos agnoscat aliquid venenosum calici esse immissum. In quo casu videtur perplexus, quia si sumit, videtur Deum tentare, et occidit se ipsum ; si non sumit, videtur agere contra praetactum praeceptum Ecclesiae.
Dicendum, quod si ante consecrationem tale quid accidat et sacerdos hoc deprehendat, debet totum effundere, ablutoque calice, aliud vinum infundere consecrandum. Porro si post consecrationem aliquid horum contingat ac deprehendatur, debet animal caute capi, et diligenter lavari atque comburi, et ablutio simul cum cineribus in sacrarium mitti. Si autem deprehenderit venenum esse immissum, nullatenus sumere debet, nec dare alteri ad sumendum, ne calix vitae vertatur in mortem ; sed debet diligenter in aliquo vasculo ad hoc apto cum reliquiis conservari ; et ne sacramentum maneat imperfectum, debet aliud vinum apponere, atque de novo resumere a sanguinis consecratione, sacrificiumque perficere.
Quarto quaeritur, quid agendum sit, quando per negligentiam ministri non apponitur aqua, aut etiam nec vinum, nec sacerdos advertit hoc.
Dicendum, quod si sacerdos ante consecrationem sanguinis, etiam post corporis consecrationem, percipiat vinum aut aquam non esse in calice, debet statim apponere et consecrare. Si vero post consecrationis verba percipiat aquam deesse, debet procedere, quoniam aqua non est de necessitate sacramenti ; et puniendus est cuius negligentia hoc contingit ; nulloque modo miscenda est aqua vino iam consecrato, quoniam sequeretur corruptio sacramenti pro aliqua parte. Si vero post verba consecrationis percipiat vinum non esse in calice, si hoc percipiat ante corporis sumptionem, debet deposita aqua, si imposita est, imponere vinum cum aqua, et resumere a verbis consecrationis sanguinis. Si vero hoc post corporis sumptionem percipiat, debet apponere aliam hostiam consecrandam simul cum sanguine. Quod dico, quia si diceret sola verba consecrationis sanguinis, non servaretur debitus ordo consecrandi. Et sicut dicitur in praetacto capitulo concilii Toletani, perfecta videri non possunt sacramenta, nisi perfecto ordine compleantur. Si vero inciperet a consecratione sanguinis, et repeteret omnia verba sequentia, non competeret nisi adesset hostia consecrata, cum in verbis illis occurrant quaedam dicenda atque fienda non solum circa sanguinem, sed etiam circa corpus. Debet quoque in fine iterum sumere hostiam consecratam et sanguinem, non obstante etiam si prius acceperit aquam quae erat in calice : quia praeceptum de perfectione sacramenti maioris est ponderis, quam praeceptum de accipiendo sacramentum hoc a ieiuno.
Quinto quaeritur, quid agendum sit, quando sacerdos non recolit se verba consecrationis dixisse, aut aliqua quae in consecratione huius sacramenti dicuntur. Nam videtur peccare, sive reiteret verba super eamdem materiam, quae forte iam protulit, sive utatur pane et vino non consecratis quasi consecratis.
Dicendum, quod quamvis sacerdos non recolat se dixisse aliqua quae dicere debuit, non tamen debet ex hoc mente perturbari. Non enim qui multa dicit, meminit omnium quae iam dixit, nisi forte aliquid in dicendo apprehenderit sub ratione iam dicti. Sic enim efficitur aliquid memorabile. Unde si aliquis attente cogitet id quod dicit, non tamen cogitet se dicere illud, non multum recolit postea se illud dixisse. Sic quippe fit aliquid obiectum memoriae, in quantum accipitur sub ratione praeteriti, ut dicitur in libro de Memoria. Verumtamen si sacerdoti probabiliter constet se aliqua omisisse, si illud non est de necessitate sacramenti, non aestimo quod propter hoc debeat resumere immutando ordinem sacrificii. Si vero certificetur se omisisse aliqua eorum quae sunt de necessitate sacramenti, videlicet formas consecrationis, idem videtur agendum quod dictum est de defectu materiae, ut scilicet resumatur a verbis consecrationis, et cetera per ordinem repetantur, ne immutetur sacrificii ordo.
Sexto quaeritur, quid agendum sit, quando dilabitur ex frigore hostia consecrata de manu sacerdotis in calicem ante fractionem vel postea. In quo casu non videtur sacerdos posse servare ritum Ecclesiae de ipsa fractione, vel quod sola tertia pars mittatur in calicem.
Dicendum, quod fractio hostiae consecratae, seu quod una sola pars mittatur in calicem, respicit mysticum corpus, quemadmodum admixtio aquae : ideo praetermissio horum non facit sacrificii imperfectionem, ut propter hoc necesse sit aliquid iterari circa celebrationem sacramenti istius.
Haec Thomas in Summa.
Et additur hic, quod si per negligentiam sacerdotis hostia conservetur tamdiu ut putrescat, sacerdos triginta diebus poeniteat, id est, ieiunet et a communione cesset, sicut expositum est.
