Distinctio XVIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XVIII
SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAEDECIMAE
Iam ante tractavit Magister de Poenitentia ac partibus eius ; nunc tractat de potestate per quam ministri Poenitentiae seu sacerdotes, quorum est poenitentes absolvere in foro confessionis, absolvunt eosdem aut ligant. Et circa hoc primo inquirit, qualiter sacerdos confitentem absolvit, qui iam per veram contritionem ac confitendi propositum a Deo est absolutus ab omni peccato mortali, et per consequens a debito poenae aeternae. Quid ergo mundat, quid dimittit sacerdos, praesertim cum Deo sit proprium peccata dimittere, a tenebris vitiorum per illuminationem internam, sapientiae infusione mundare, a macula culpae per gratiae nitorem ac virtutum splendorem purgare, et a damnatione eruere aeternali ? Deinde quaerit, quae sit ista ministrorum Ecclesiae potestas, qua tam magna ac divina agere perhibentur, et quis usus seu actus et effectus clavium, atque quo sensu, quo modo sacerdotes solvunt et ligant, dimittunt retinentque peccata. Insuper tractat de usu clavium qui excommunicatio appellatur. Tandem circa finem distinctionis istius redit ad perscrutandum quid sit macula culpae interior, et quae sint tenebrae interiores. Harum quaestionum solutiones modo patebunt.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum in Ecclesia sint claves spirituales ad aperiendum poenitentibus regnum caelorum, et an sint duae ab invicem realiter differentes.
Videtur quod non sint huiusmodi claves, quia per Christi passionem iam aperta est ianua regni caelestis. Non ergo requiritur clavis qua poenitentibus aperiatur.
Secundo, poenitens per veram contritionem meretur ingressum regni caelestis et heres est eius, caritatem habendo : ergo ius habet intrandi et possidendi patriam Beatorum, nec indiget apertione conservi, praesertim cum multi simplices clavem non habentes, magis digni et apti sint ingredi reguum illud, quam hi qui claves habere dicuntur.
Videtur quoque una clavis ad unius ianuae reserationein sufficere, et ita non erunt duae claves.
In oppositum est quod Christus apud Matthaeum loquitur beatissimo Petro, Tibi dabo claves regni caelorum : in quibus verbis pluraliter exprimit elaves.
Circa haec scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali :
Amplissime atque magnifice de clavibus Ecclesiae et potestate ac sacerdotali ministerio sentiendum esse non dubitamus. Claves namque Ecclesiae datae sunt, officiaque et potestas sacerdotibus collata, ad dispensandum divitias misericordiae Dei, ut sint in Ecclesia qui aperiant pulsantibus, et introducant intrare volentes, et tanquam officiales pietatis divinae, confugientes ad eam tota gratulatione et applausu recipiant, reos absolvant, peccata dimittant, spoliatosque omnibus bonis gratiae a latronibus infernalibus ad pristinam opulentiam reducere enitantur, vulneratos ac morbidos medicina caelesti ac divina sacramentorum virtute curantes. Etenim pie credimus ac sentimus, eis qui cum fide huius sacramenti ac vehementi desiderio redeundi ad pacem et gratiam Dei, quamvis timore propriae infirmitatis et oppressione pravae consuetudinis, propositum abstinendi a prioribus vitiis ac fiduciam evadendi ea non habeant firmum, interdum ex divinae pietatis abundantia et respectu, praestari virtute clavium ac sacramenti istius tale propositum ac talem fiduciam. Conantibus quippe ad Deum reverti, credendum est indubitanter Patrem misericordiarum porrigere dexteram sui auxilii. Quemadmodum ille qui lunaticum filium attulit ad Christum, credere nitebatur, sed fidem ad quam conabatur nondum habuit ; ideo dixit : Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam. Unde merito sui conatus, sibi ipsi perfectioris fidei donum et filio suo obtinuit sanitatem.
Verum quaeri potest de poenitente, quando conteritur atque absolvitur, an habeat illa peccata de quibus conteritur et absolvitur, an non habeat. Si non habet, ergo iam sanctus et innocens est, nec habet quod ei remittatur ; si vero adhuc habet, ergo simul stant contritio et peccatum. Ad quod dicimus, quod remissio peccatorum dupliciter intelligi potest : primo, non imputatio neque exactio eorum ad poenam et ultionem ; secundo, ipsa ablutio macularum et sordium, quae interdum culpae vocantur. Sicque peccata dimittuntur dupliciter, utpote, quantum ad poenam, et quantum ad culpam. Et verum est quod neutra remissionum illarum simul esse potest cum culpa seu cum poena cuius est remissio, hoc est, nec remissio culpae cum culpa, neque remissio poenae cum debito poenae, propter contrarietatem carum ad invicem ; sed dimitti dicuntur, quia ultra non imputantur nec exiguntur ad poenam, quae ante imputabantur. Et absolvi ab huiusmodi debitis, est nunc primo ea non habere : imo gratiam purificantem ac reconciliantem a Deo suscipere, per quod poenitens fit Creatoris sui amicus, cuius per culpam exstitit inimicus. Et ad hoc sacerdos instrumentaliter ae multipliciter cooperatur, ut dictum est, et clarius iam dicetur.
Haec Guillelmus.
At vero Thomas :
In corporalibus, inquit, dicitur clavis instrumentum quo ostium aperitur. Ostium autem regni caelestis nobis clauditur per peccatum, et quantum ad maculam, et quantum ad poenae reatum. Idcirco potestas qua tale obstaculum regni removetur, dicitur clavis. Quae potestas est in Deo Trinitate per auctoritatem : unde a quibusdam dicitur elavem auctoritatis habere. Sed in Christo homine fuit ista potestas ad removendum praedictum obstaculum, per meritum passionis, quae etiam dicitur ianuam aperire : propter quod dicitur a quibusdam habere elavem excellentiae. Cumque ex latere Christi dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus fabricatur Ecclesia : hinc in sacramentis Ecclesiae manet efficacia passionis Christi. In ministris quoque Ecclesiae, qui dispensatores sunt sacramentorum, manet potestas aliqua ad removendum praefatum obstaculum, non virtute propria, sed divina, passionisque Christi. Et haec potestas metaphorice nuncupatur clavis Ecclesiae, quae et clavis ministerii nominatur. Quamvis ergo ianua regni caelestis sit aperta, tamen clauditur peccanti per propriam eius culpam.
Si vero obicias :
Cuicumque clauditur caelum, aperitur infernus, et econverso ; ergo qua ratione Ecclesia habet claves regni caelorum, dicenda est habere claves inferorum, quod tamen non dicitur. Dicendum, quod clavis inferni, qua aperitur et clauditur, est potestas conferendi gratiam : per quam homini aperitur infernus, ut educatur de peccato (quod est porta inferni), et clauditur, ne homo ultra in peccatum labatur. Gratiam autem conferre solius est Dei : ideo clavem inferni sibi soli retinuit. Clavis vero regni, est potestas dimittendi poenae reatum, per quem prohibetur a regno : ideo magis potuit homini dari clavis regni quam clavis inferni. Nec enim sunt idem. De inferno quippe educitur homo per remissionem culpae, qui in instanti non introducitur in regnum propter reatum poenae temporalis. Vel dicendum, ut alii dicunt, quod idem est clavis caeli et clavis inferni, quoniam ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur alterum ; sed denominatur a digniori.
Praeterea clavis ista spiritualis sic definitur :
Clavis est ligandi atque solvendi potestas, qua ecclesiasticus iudex indignos excludere debet a regno, et dignos recipere : ut ex littera habetur, et ex glossa Hieronymi, Matthsei sextodecimo. Ut enim secundo de Anima docet Philosophus, potentiae definiuntur per actus. Cumque clavis sit quaedam potestas, oportet quod per actum seu usum suum definiatur, et quod in actu exprimatur obiectum, a quo speciem recipit actus, ac modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut caelum aperiat absolute, cum sit modo apertum, sed ut huic vel illi aperiat : quod ordinate fieri nequit, nisi idoneitate eius cui aperitur, pensata. Hinc in praetacta definitione ponitur genus clavis, cum dicitur, Potestas ; atque subiectum potestatis, cum subditur, Ecclesiasticus iudex ; actus quoque, cum additur, Excludere et recipere, secundum quod duo sunt actus clavis materialis ; obiectum etiam, cum dicitur, A regno ; et modus agendi, cum dicitur, Dignos et indignos.
Si autem quaeratur, an clavis ista sit idem quod sacerdotalis character ; dicendum, quod ad duo, quorum unum est causa alterius, ordinatur una potestas, sicut in igne ad calefaciendum et dissolvendum. Cumque omnis gratia atque remissio in corpore mystico descendat a capite suo Christo : hinc eadem potestas per essentiam esse videtur, qua sacerdos conficere potest et qua solvere potest et ligare, si iurisdictio adsit ; nec differt nisi ratione, secundum quod ad diversos comparatur effectus : quemadmodum ignis secundum aliam rationem dicitur calefactivus et liquefactivus. Cumque nil aliud sit character ordinis sacerdotalis, quam potestas exercendi id ad quod ordo sacerdotii principaliter ordinatur, oportet sustinere quod sit idem quod spiritualis potestas : idcirco character, et potestas conficiendi seu sacerdotii ordo, et potestas clavium, est idem realiter, ratione differens.
Si demum quaeratur, quando clavis confertur ; dicendum, quod omnis potestas spiritualis confertur cum aliqua consecratione : ideo clavis datur simul cum ordine. Exsecutio vero clavis debitam requirit materiam, quae est plebs iurisdictioni ordinatae subiecta : hinc sacerdos antequam habeat iurisdictionem, habet claves, non clavium usum.
Dicitur quoque sacerdos quosdam a regno excludere, non impedimentum intrandi ponendo, sed impedimentum positum et inventum non removendo, quod nec tollere valet nisi Deus primo illud abstulerit : ideo Deus invocatur ut absolvat, sicque sacerdotis absolutio habeat locum.
Porro dum quaeritur, an sit una tantummodo clavis ; dicendum, quod in omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui actum illum debet efficere, utpote, iudicium de idoneitate recipientis, atque expletio actus. Hinc in actu iustitiae, quo redditur alicui id quo dignus consistit, oportet esse iudicium, quo discernatur au dignus sit, ac ipsa redditio. Et ad utrumque istorum auctoritas seu potestas quaedam exigitur. Non enim dare possumus nisi quod in nostra potestate habemus ; nec proprie appellatur iudicium, nisi vim habeat coactivam, quia iudicium determinatur ad unum : quae determinatio in speculativis fit virtute primorum principiorum, quibus intellectus nequit resistere ; in practicis vero, per vim imperativam in iudicante exsistentem. Cumque clavis requirat idoneitatem in recipiente, quoniam ecclesiasticus iudex per elavem recipit dignos et excludit indignos : hinc eget discretionis iudicio, ipsoque actu ac auctoritate ad utrumque. Sicque duae claves ponuntur, una pertinens ad iudicandum, alia ad absolvendum : quae non distinguuntur in auctoritatis essentia, quia utrumque ex officio competit ei ; sed ex comparatione ad actus distinctos, quorum unus alium praesupponit.
Si ergo obiciatur, quod ad unam seram sufficit clavis una ; sera vero ad cuius remotionem requiritur clavis, est culpa : ergo ad unam culpam tollendam non requiruntur dum claves. Patet responsio : iam etenim dictum est, quod sit una clavis in essentia, duplex seu duae quantum ad efficaciam et operationem.
Sed fortius obici posset. Claves namque in collatione ordinis conferuntur, scientia autem non semper ibi infunditur. Et dicendum, quod de scientia est duplex opinio. Una, quod scientia quae est habitus infusus seu acquisitus, sit clavis, non principalis, sed in ordine ad aliam elavem : idcirco in illo qui aliam elavem non habet, non est nec dicitur clavis, sicut in homine litterato non sacerdote. Interdum quoque sacerdotes quidam carent hac clave, qui nec infusam neque acquisitam habent scientiam, sed naturali industria diriguntur, quam vocant claviolam : sicque clavis scientiae quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen cum ordine quod sit clavis ; et haec videtur fuisse Magistri opinio. Sed hoc non videtur verbis Evangelii concordare, quae claves S. Petro dandas promittunt. Unde non solum una, sed duae in ordinis impressione dari videntur. Hinc alia opinio est, quod scientia quae est habitus, non est clavis, sed auctoritas exercendi actum scientiae : quae auctoritas quandoque est cum scientia, aliquando sine ea, ut in saecularibus patet iudiciis. Nam quidam sunt iudices auctoritatem iudicandi habentes, non tamen scientiam iuris ; et econverso quidam suut iurisperiti non auctoritate iudiciaria praediti. Cumque actus iudicii ad quem quis ex auctoritate tenetur, sine scientia bene fieri nequit : idcirco auctoritas iudicandi quae clavis est, non valet sine scientia absque peccato assumi ; sed scientia sine auctoritate, potest sine peccato haberi. Potestas etiam clavium, quamvis sit realiter idem cum potestate sacerdotali, potius tamen dicitur duae quam una : quoniam illa est tantum ad unum actum alterius generis, qui est consecratio dominici corporis.
Haec Thomas.
Cuius argumentum quod facit contra Magistrum, videtur potius contra ipsum, cum secundum ipsum non sit realiter nisi una clavis, duae vero secundum Magistrum. Nihilo minus opinio ista quam sequitur Thomas, verior aestimatur.
Consonat Petrus, et addit :
Clausura caeli est triplex. Quaedam universalis non perpetua, ut illa quae facta est generi humano per peccatum primorum parentum, quae duravit usque ad Christum. Secunda universalis et perpetua, quae fiet per finalem sententiam in die iudicii, de qua dicitur : Clausa est ianua. Tertia particularis et temporalis, qua quis intermedio tempore sibi ipsi claudit regnum caelorum, peccando atque reatum incurrendo. Quoad primam clausuram, soli Christo datse sunt claves, qui pro originali satisfecit ; quoad secundam, nulli ; quoad tertiam, praelatis Ecclesiae. Hae claves realiter sunt quaedam potestas. Quemadmodum enim principium naturalium actionum est quaedam naturalis potentia, principium vero actuum voluntariorum, rationalis potentia ; ita principium actuum facultatem naturae excedentium est aliqua supernaturalis potentia, et talis exstat vis clavium. Quae supernaturalis potestas a Deo infusa est et data, non innata nec acquisita : quae nuncupatur character ordinis, secundum quod est principium distinguendi habentem a non habente ; et potestas conficiendi, in quantum ordinatur ad consecrationem corporis Christi ; et potestas clavium, in quantum ordinatur ad dispensandum haec sacramenta. Quamvis etiam actus isti sint differentes, non tamen sunt a diversis potentiis, quoniam ordinantur ad invicem : sicut eadem est in sole potentia lucendi, illuminandi, liquefaciendi et indurandi.
Denique in sole potentia liquefaciendi et indurandi una est in radice, et duae in effectibus : sic una tantum clavis est in radice, sed in effectibus duae. Siquidem potestas iudicandi ex duobus integratur sive perficitur : ex potestate discernendi in causae examinatione, et definitione in eius determinatione per sententiam condemnatoriam aut absolutoriam.
Haec Petrus.
His concordans Richardus addit :
Claves principaliter datae sunt ad aperiendum, secundario ad claudendum : per quas confessor aperire et claudere potest tripliciter. Primo, iudicando : dum examinata conscientia confitentis, iudicat ei caelum esse apertum seu clausum. Secundo, relaxando aliquid de poena peccato debita : et sic claudit, obligando poenitentem ad aliquam satisfactoriam poenam. Tertio, excommunicando et ab excommunicatione absolvendo : quod tamen plus pertinet ad forum contentiosum quam poenitentiale. Hos tres modos tangit Magister in littera.
Haec Richardus.
Concordat omnino Albertus.
Similiter Bonaventura, qui ait :
Obstaculum ingrediendi regnum caelorum, est debitum alicuius peccati. Quod debitum triplex est. Primum, peccati mortalis commissi, et hoc est debitum aeterni supplicii. Hoc obstaculum amovet solus Deus, quoniam removetur per culpae deletionem. Secundum obstaculum est debitum peccati contracti, videlicet originalis ; et hoc est debitum solutionis pretii, quod solus Christus removere potuit et removit : ideo clavis excellentiae ei adscribitur. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi : nam postquam homini est culpa dimissa, adhuc obligatus est ad poenam temporalem. Et hoc removeri potest per eum qui peccato potest poenam taxare : quae potestas est sacerdotibus communicata.
Si autem quaeratur, an scientia sit clavis ; dicendum, quod distinctio clavium diversimode sumitur a diversis. Quidam accipiunt eam penes id a quo sunt et ad quod finaliter reducunt, dicentes, quod sicut in angelis est hierarchia caelestis descendens ab hierarchia supercaelesti et ad illam ascendens ac rediens, ita est in militante Ecclesia. In angelis autem hierarchia, ut divinus Dionysius protestatur, est ordo, scientia et actio, id est potestas ordinata actione atque scientia, ita quod potestas correspondet Patri, ut patet in Thronis, in quibus Deus maiestatis quiescit ac residet ; scientia Filio, ut patet in Cherubim, qui pleni scientia appellantur ; actio Spiritui Sancto, cui ardor a quo operatio manat, ut patet in Seraphim. Per hunc modum intelligendum est in hierarchia ecclesiastica, quae maxime consistit penes Ordinis sacramentum, in quo confertur potestas ordinata scientia et actione ; et hanc dicunt clavium potestatem, quae compleetitur actum discernendi atque solvendi. Et ita secundum eos, in sacerdote sunt tres potestates : una principalis et prima, quae est ordo seu potestas conficiendi ; secunda est potestas discernendi ; tertia absolvendi. Sicque apparet perfectissima pulchritudo in ordine ecclesiastico, secundum repraesentationem illius superioris perfectissimae Trinitatis.
Si praeterea quaeratur ab his, cur potestas conficiendi non est clavis ; respondent, quia non est ad alterum, sicut aliae duae : quia non refertur ad homines. Et haec positio satis est probabilis.
Alii sumunt rationem distinguendi penes id in quo sunt et contra quod sunt. Dicunt enim, quod hae duae claves respiciunt intellectum et affectum, removendo duplex malum nobis inflictum, puta : errorem per scientiam, et difficultatem ad bonum per absolvendi potentiam. Verum ista positio minus probabilis est : tum quoniam non inquirit distinctionem clavium via recta ; tum quia etsi scientia sit in intellectu, auctoritas tamen discernendi per scientiam in eadem potentia est, ut videtur, in qua auctoritas absolvendi, puta in voluntate.
Tertius modus distinguendi claves sumitur penes id ad quod immediate ordinantur. In foro autem poenitentiali sunt duo, sicut in foro iudiciali, in quo sunt duo actus, videlicet discernere causam, deinde proferre sententiam : quorum utrumque est necesse committi, ad hoc quod plene committatur alieni iudicandi potestas. Et est duplex auctoritas, concurrens in unam plenam : quod patet, quia ab invicem aliquando dividuntur. Interdum enim dominus Papa committit alicui auctoritatem perscrutandi et discutiendi aliquam causam, quatenus discussam usque sententiae prolationem, ad suum remittat iudicium. Et tales habent auctoritatem discernendi seu discutiendi, non sententiandi. Iuxta hunc modum de auctoritate sacerdotibus commissa est sentiendum, videlicet, quod cum collata sit eis sufficiens arbitrandi auctoritas inter Deum et reum, utramque habeant auctoritatem. Cumque utraque ista auctoritas sit ordinata ad caeli apertionem, utraque clavis est, suntque duae claves ; attamen quia ex eis constat una plena auctoritas, in uno ordine (puta in sacerdotio) dantur, et unum respiciunt. Sicque patet quod plures sunt claves. Unde sicut iuxta antiquos doctores, ad eamdem seram aperiendam interdum duplex clavis requiritur : una, quae aperit viam, et dicitur anteclavis ; alia, quae directe aperit, et dicitur clavis principalis : ita in spiritualibus scientia est sicut anteclavis, quia iudicium dirigit ; potestas vero absolvendi, clavis est principalis. Et ita claves hae distinguuntur penes actus ad quos immediate sunt, utpote penes discernere de culpa, et absolvere a poena.
Haec Bonaventnra.
Cuius opinio esse videtur, quod duae istae claves realiter ab invicem differant. Argentinensis vero et Durandus primae positioni consentiunt, quae communior veriorque videtur.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro quarto :
In Evangelio, ait, Christus loquitur Petro : Quodcumque ligaveris super terram, etc. ; et rursus discipulis : Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Constat itaque, quod utroque loco usus est Christus futuro subiunctivi modi, quod significat consumptionem seu consummationem rei significatae per verbum. Ideo sensus est : Quodcumque solveris, id est, cuinscumque solutionem consummaveris super terram, erit solutum et in caelis. Consummatio autem dicitur respectu inchoationis. Deus inchoat solutionem dimittendo culpam et poenam sternam ; sacerdos vero consummat, dimittendo aliquid de poena ex vi clavium per impositionem manuum. Et hoc patet in resuscitatione Lazari. Dominus enim dixit, Lazare, veni foras ; et statim prodiit. Postea dixit, Solvite eum, etc. Ergo ubi Dominus non inchoat, sacerdos non consummat. Ideo si sacerdos iniungat poenitentiam minorem condigna, poenitens, illa completa, non evolabit : imo residuum in purgatorio solvet, nisi aliunde per caritatis fervorem et contritionis acerbitatem supererogationisque opera suppleatur. Non enim sacerdos penitus consummat absolutionem, sed in parte ; et quantum ad illam partem, poenitens solutus est in caelo. Cumque in ficte accedente nihil inchoaverit Dominus, nihil in eo consummat sacerdos.
Praeterea si quaeratur, an clavis erret, id est habens elavem ; dico, quod quoad aliquid errat, et quoad aliquid non. Nam errat secundum veritatem, non errat secundum iudicii aequitatem. Nempe secundum exteriora ipsum iudicare oportet : quemadmodum iudex qui punit innocentem secundum allegata et probata, iuste iudicat secundum iudicii aequitatem, non tamen iudicat iuste secundum veritatem.
Alii exponunt sic : Quodcumque ligaveris super terram, supple, iuste, quantum ad utrumque, utpote, quantum ad illum qui ligat, et quantum ad illum qui ligatur. Sed expositio aequipollet praehabitae.
Haec Antisiodorensis in Summa.
Qui in his sentire videtur, quod vis clavium non se extendat nisi ad temporalis poena diminutionem : quod et Bonaventura sensisse in verbis videtur praehabitis. Et Scotus movet quastionem hic specialem, alii quoque doctores : unde de hoc infra dicetur.
QUAESTIO II
Nunc quaeritur, Quid sit macula in anima, an scilicet sit ipsa culpa, et si non, an dimisso peccato remaneat ; et utrum peccatum possit remitti quantum ad maculam, non tamen quantum ad poenam.
Apparet autem quod culpa sit realiter macula ipsa, quia nihil deformius, nihil turpius est peccato, praesertim cum S. Dionysius in libro de Divinis nominibus contestetur, quod omne ens est pulchrum, et quod universa participant pulchro, sicut et bono. Peccatum vero cum formaliter non sit aliquid positivum, formaliter expers est totius decoris, et ita non est nisi macula atque deformitas. Ex quo ultra probatur, quod macula non sit quid positivum in anima ; et item, quod peccato remisso, non maneat in anima macula aliqua.
Circa haec scribit Bonaventura in quaestionibus litterae :
Quamvis peccatum sit unum in se, tamen secundum diversam considerationem tria sortitur vocabula, et hoc per comparationem ad nostrum iudicium : quia iudicium nostrum consideratur primo per modum speculationis ; secundo, prout se extendit ad affectum ; tertio, prout extendit se ad effectum. Conformiter iudicium Dei omnipotentis sub triplici ratione consideratur respectu peccati. Primo, per modum speculationis : et ita peccatum est macula eius iudicio, propter turpitudinem quam in eo considerat. Secundo consideratur iudicium Dei sub ratione affectivi : sicque peccatum est ei foetor, quoniam affectus bene dispositus abominatur ac refugit illud. Tertio, prout procedit in effectum ultionis : et ita peccatum appellatur debitum mortis aeternae. Rursus, peccatum consideratur per respectum ad eum in quo est, quem quia foedat et maculat, recte macula nominatur ; et rursum in respectu ad eum in cuius affectu non est, et sic dicitur foetor ; et ad Deum, sicque vinculum mortis aeternae vocatur. Unde patet quomodo ipsum peccatum est macula atque per gratiae infusionem deletur. Interdum carentia gratiae dicitur macula, quam constat tolli per gratiam. Potest etiam aliter accipi, ut patebit.
Haec Bonaventura.
Porro Thomas plenius scribens :
Ex hoc, inquit, aliquid fertur maculatmn, quoniam debitae pulchritudinis patitur detrimentum. Hinc macula secundum quod huiusmodi, non nominat aliquid positivum ; sed per comparationem ad illud quod pulchritudinis detrimentum inducit, aliquando ponere aliquid perhibetur, sicut aliquid impressum vultui hominis quod eius decorem tegit aut aufert. Pulchritudo autem animae consistit in similitudine et assimilatione sua ad Deum, cui conformatur per claritatem gratiae ab eo exortae. Quemadmodum vero perceptio claritalis corporalis causatae a sole, prohibetur a nobis per interpositum obstaculum aliquod ; sic claritas gratiae prohibetur ab anima per peccatum, quod dividit inter Deum et eam. Sicque macula ex se non dicit nisi gratiae privationem, sed tanquam causam sui dicit ipsum obstaculum quod impedit gratiae receptionem. Cumque gratia sit in essentia animae, illuminans intellectum dirigensque affectum : hinc privatio gratiae, puta peccatum, parit in intellectu errorem ac caecitatem, et in voluntate obliquitatem atque perversitatem. Ex quibus manifestum est, quod macula ista non aufertur ab anima, nisi peccatum, quod est gratiae impedimentum, removeatur, et lumen gratiae infundatur. Sicque macula ista aufertur, non ut non fuerit in anima, quia praeteritum non potest non fuisse, sed sic, ut non habeat effectum avertendi Deum a nobis, et ut non amplius imputetur : quod fit dum propter praeteritam culpam Deus a nobis non retrahit suae pietatis adspectum, nec gratiae suae influxum aut miserationis suae effectum. Verumtamen pulchritudo animae non recuperatur omnimode, seu quantum ad quodcumque accidentale. Non enim recuperatur quantum ad innocentiae dignitatem, sed quantum ad decorem gratiae quae restituitur : imo interdum maior efficitur quam exstitit ante.
Insuper in peccato sunt duo, videlicet : aversio a summo et incommutabili bono, atque conversio ad commutabile bonum. Et iuxta hoc sunt duo effectus peccati. Unus est indignatio Dei adversus nos, correspondens nostrae aversioni ab ipso ; alius est poena ordinans inordinatam illam conversionem. Cumque primum in peccato ex parte nostri sit illa conversio ; et quod prius est in generatione, est ultimum in destructione : idcirco ex parte Dei est primum reconciliatio sui ad nos, secundum vero liberatio a debito poenae. Poena quoque est duplex. Una exterminans reos seu hostes : quae poena ex ipsa reconciliatione aufertur. Alia autem est poena corrigens civem, seu filium, aut amicum : cuius poenae debitum potest manere reconciliatione iam facta. Hinc simul dum peccatum remittitur quoad maculam, et quoad poenam aeternam, quae est exterminans, omnino dimittitur ; non autem semper quoad poenam temporalem, quae est corrigens.
Haec Thomas.
Consonat Petrus :
Macula (inquiens) peccati in anima, non est nisi dissimilitudo eius ad Deum, ad euius similitudinem facta est. Gratia vero est similitudo Dei. Quemadmodum ergo dissimilitudo non nisi per similitudinem tollitur, sic macula peccati non nisi per gratiam Dei. Porro pulchritudo innocentiae continet duo : unum essentiale, utpote similitudinem Dei ; alterum accidentale, puta continuationem similitudinis. Primum per poenitentiam redditur, non secundum.
Si quaeras, quid sit macula ista ; dicendum, quod sicut anima per conversionem a bonis mutabilibus ad aeterna, exuitur mutabilium similitudine, atque induitur similitudine Dei : sic per aversionem ab aeternis ad temporalia, exuitur similitudine aeternorum, et haec est macula privationis ; et induitur quadam temporalium similitudine, secundum quod amans transformatur in amatum, et haec est macula positionis. Verumtamen haec similitudo non est mala in se, sed in tali subiecto, secundum quod retrahit a similitudine nobiliori divina : propter quod rationem maculae proprie habet a privatione, quamvis in se sit res quadam. Sicut enim speculum amittit similitudinem rei cuius facies ab eo avertitur, et recipit similitudinem rei cuius facies ad ipsum convertitur, ita et anima.
Praeterea si quaeratur, quomodo post absolutionem sacerdotis remanet debitum poena temporalis ; dicendum, quod aliqui posuerunt quod sacerdos absolvendo remittit poenam aeternam. Quibus obicitur, quia cum culpa in contritione remissa fuerit, ergo pro aliquo tempore, contritus, fuit sine culpa dignus aeterna poena. Alii dixerunt, quod commutat poenam purgatorii in poenam temporis huius. Sed contra, non habet potestatem super purgatorii poenam, quia non habet potestatem ligandi et solvendi nisi super terram. Alii dicunt communiter, quod remittit partem poenae satisfactoriae debita culpis confessi, secundum proportionem. Contra, poenitens meruit sibi remitti, sicut suffragia Ecclesiae prosunt defunctis si fiant pro eis, secundum quod ea sibi meruerunt prodesse. Haec autem remissio fit virtute clavium, de thesauro Ecclesia, qui clavibus subest. Qui thesaurus integratur ex tribus. Primo, ex meritis fidei et caritatis totius Ecclesia : unde asserit Augustinus, quod poenitens nequit curari nisi sustentet eum unitas Ecclesia. Secundo, ex merito supererogationis perfectorum virorum in Ecclesia, scilicet martyrum et innocentium. Tertio, ex superabundanti merito passionis Christi et totius conversationis sua in saeculo isto, quod annexum est virtuti sacramentorum, quorum ministerium habent praelati.
Haec Petrus.
Concordat Richardus, dicendo :
Sacerdos potestate clavium potest poenitenti remittere aliquam partem poena temporalis debita culpis ipsius, non tantum illius quam ei iniunxit aut iniungere posset, sed illius quoque quae in purgatorio est explenda ; atque de poenis istius potest plus aut minus remittere, secundum quod poenitens ad huiusmodi remissionem magis dispositus est. Macula autem peccati mortalis est dispositio qua peccator dispositus est et dignus poenis mortis aeterna.
Sed quaeri potest, utrum si revelatum esset confessori, totam poenam peccatis debitam esse poenitenti remissam, adhuc deberet ei aliquam satisfactionem iniungere. Et dicendum quod imo, quia (ut dictum est) satisfactio poenitentia est peccatorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non praebere : ideo in cautelam contra futura peccata esset talis poenitentia iniungenda. Nempe poenitentia ista non est solum satisfactio pro peccatis praeteritis, sed etiam remedium et cautela contra peccata futura.
Haec Richardus.
In his doctores communiter satis concordant. Et super his copiose scribit Guillelmus Parisiensis, qualiter peccatum recte vocetur macula, deformitas, tenebra mentem creatam deformans, foedans, commaculans, ita quod lumen naturale in ea obfuscatur, lumen gratia exstinguitur et aufertur, ac lumine gloria, nisi poeniteat vere, in aeternum privatur.
QUAESTIO III
Praeterea quaeritur, An potestas clavium se extendat ad remissionem culpae ac poenae etiam sempiternae ; et utrum sacerdos potestate clavium uti possit ad placitum.
Videtur quod potestas ista nequaquam extendat se ad culpae remissionem, quoniam Deo proprium perhibetur peccata dimittere.
In textu quoque habetur, quod Deus sibi soli hoc reservavit, sicut et gratiam dare, infundere et creare.
Nunc quoque inductum est, quod sacerdos non dimittit culpam nec poenam aternam, sed dumtaxat aliquid poena temporalis.
In oppositum est, quod Christus dixit discipulis : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc.
Confessores quoque in forma absolutionis pronuntiant : Et ego auctoritate ipsius, etc., absolvo te a vinculis excommunicationis, ete., et omnibus peccatis tuis, etc.
Circa haec scribit Albertus :
Quaestio ista est utilis ; ad quam dico, quod essentialis actus clavis est super poenam illam quae purgatoria dicitur. Sunt enim in genere poenae tres modi poenarum : una est poena aeterna ; secunda est poena temporalis seu transitoria, viribus poenitentis improportionata, utpote purgatorii poena ; tertia est poena transitoria, viribus poenitentis proportionata, videlicet poena vitae praesentis. Tria quoque sunt in Poenitentia contra poenam peccati cooperantia : primum est dolor gratia informatus, qui operatur et valet contra poenam aeternam ; secundum est confessio, faciens poenam transitoriam viribus poenitentis proportionatam ; tertium est satisfactio, quae delet poenam proportionatam viribus poenitentis. Cum ergo potestas clavium sit media inter primum illud et tertium, videtur quod operetur contra poenam transitoriam viribus poenitentis improportionatam, utpote contra purgatorii poenam. Rursus, dimissa poena aeterna, adhuc non recessit homo nec evasit a divino iudicio, sed restat sibi purgatorii poena, si per claves et satisfactionem non adiuvetur : ergo purgatoria poena secundum iustitiae ordinem media est inter aeternam et satisfactoriam huius vita. Unde videtur quod poena aeterna immediate commutetur in illam, et illa, virtute clavium, in huius vitae transitoriam ac satisfactoriam poenam : et ita vis clavium est super purgatorii poenam. Non tamen negandum videtur, quod ille qui habet in clavibus iurisdictionem maiorem, sicut episcopus, legatus et maxime Papa, possit dimittere aliquid de poena expiativa plus aut minus, secundum discretum iudicium causa, puta necessitatis vel utilitatis, ut infra patebit, ubi de indulgentiis erit tractatus.
Si autem obiciatur, quod poena purgatorii non est de foro militantis Ecclesiae ; dicendum, quod poena illa iam dicta, non dicitur purgatoria ratione loci aut fori purgativi, sic enim non esset nisi post vitam hanc. Sed dicitur purgativa per similitudinem : primo, quoniam est secundum iudicium Dei ; secundo, quia ob suam acerbitatem improportionata est viribus hominis, si modo imponeretur, sicut et purgatorii poena.
Haec Albertus.
Qui per poenam hanc purgatoriam intelligere videtur poenam quae secundum rigorem iustitiae infligenda esset pro peccatis suis poenitenti etiam in hac vita, nisi meritum passionis Christi interveniret.
De his Thomas diffusius scribens :
Sacramenta (inquit) nova legis ex sanctificatione invisibilem gratiam continent, et hac sanctificatio quandoque ad sacramentum de necessitate requiritur tam in materia quam ministro, ut patet in Confirmatione : tuncque vis sacramentalis est in utroque coniunctim. Quandoque vero ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materia, ut in Baptismo, quia non habet ministrum determinatum quantum ad sui necessitatem : et tunc tota vis sacramenti consistit in materia. Quandoque vero de necessitate sacramenti requiritur consecratio vel sanctificatio ministri sine sanctificatione materia : sicque tota vis sacramenti consistit in ministro, ut in Poenitentia. Hinc eodem modo se habet potestas clavium quae est in sacerdote, ad effectum sacramenti Poenitentia, sicut se habet virtus quae est in aqua Baptismi, ad Baptismi effectum.
Baptismus autem et Poenitentiae sacramentum conveniunt quodammodo in effectu, quia utrumque contra culpam ordinatur directe : quod non est verum de aliis sacramentis. Sed differunt in hoc, quoniam sacramentum Poenitentiae, eo quod habeat actus suscipientis quasi materiales, non potest dari nisi adultis, in quibus requiritur praparatio ad suscipiendum effectum sacramentorum ; Baptismus vero aliquando datur nondum adultis, imo et usu rationis carentibus. Hinc per Baptismum datur gratia atque remissio peccatorum pueris sine eorum praeparatione aliqua praevia ; non autem adultis, in quibus exigitur praeparatio. Quae interdum praecedit tanta ante susceptionem Baptismi, quod infunditur gratia ante Baptismum, non tamen ante votum Baptismi. Interdum autem talis praeparatio tempore non praecedit, sed est simul cum Baptismi susceptione : et tunc per Baptismi susceptionem gratia remissionis culpae confertur. Sed per Poenitentiae sacramentum nunquam datur gratia, nisi praeparatio adsit vel prius fuerit : unde virtus clavium operatur ad culpae remissionem, vel in voto exsistens, vel in actu se exercens, sicut et aqua Baptismi.
Verum, sicut Baptismus non agit ut principale agens, sed ut instrumentum, non quidem pertingens ad causandum gratiae susceptionem, sed instrumentaliter disponens ad gratiam, per quam fit culpae remissio ; ita est de clavium potestate. Unde Deus solus per se culpam remittit ; et in eius virtute instrumentaliter agit Baptismus tanquam instrumentum inanimatum, sacerdos vero ut instrumentum animatum, quod dicitur servus, secundum Philosophum Ethicorum octavo. Ideo sacerdos agit ut minister. Sicque patet, quod potestas clavium ordinatur aliquo modo ad culpae remissionem, non ut agens, sed sicut disponens. Unde si ante absolutionem aliquis non fuisset perfecte dispositus ad gratiam accipiendam, in ipsa confessione et absolutione sacramentali gratiam consequeretur, nisi obicem poneret. Si enim clavis nullo modo ad culpae remissionem ordinaretur, sed tantum ad poenae dimissionem, ut aliqui dicunt, non exigeretur votum potiendi effectu clavium : quemadmodum non exigitur votum accipiendi alia sacramenta quae non ordinantur contra culpam, sed poenam.
Itaque, sicut ait Magister, sacerdotibus commissa est potestas dimittendi peccata, non ut propria virtute dimittant, quia hoc Deo est proprium, sed ut operationem Dei remittentis ostendant tanquam ministri. Sed hoc tribus modis contingit. Primo, ut ostendant eam non ut praesentem, sed ut promittant futuram, sine hoc quod aliquid operentur ad eam : sicque sacramenta veteris legis operationem Dei monstrabant ; sacerdos quoque veteris legis ostendebat tantum, et nil operabatur ad gratiam. Secundo, ut praesentem significent, et nil operentur ad eam : et ita secundum quosdam, sacramenta novae legis significant gratiae collationem, et potestas clavium tantum designat gratiae collationem, quae datur in confessione et absolutione, prout de ista opinione dictum est supra, in prima distinctione. Tertio, ut significent divinam operationem in remissione culpae praesentem, atque ad ipsam dispositive ac instrumentaliter operentur : et ita secundum aliam opinionem, quae communius sustinetur, sacramenta novae legis emundationem ostendunt divinitus factam. Sicque sacerdos novi Testamenti ostendit absolutos a culpa, quoniam proportionabiliter loqui oportet de ministris et sacramentis, et de potestate eorum. Nec obstat, si culpa sit iam per contritionem dimissa, sicut nec quod Baptismus disponat quantum in se est, in eo qui sanctificatus iam est.
Porro dum quaeritur, an potestas clavium seu sacerdos per eam, possit remittere peccatum quantum ad poenam ; dicendum, quod idem iudicium est de effectu quem potestas clavium actualiter exercita complet in eo in quo contritio tempore praecessit, et de effectu Baptismi qui habenti gratiam datur, in quo gratia per Baptismum augetur, et tota poena dimittitur. Similiter, illi qui ante confessionem seu absolutionem obtinuit gratiam per veram contritionem, et per consequens culpae atque aeternae poenae remissionem, gratia augetur vi clavium in confessione, et poena temporalis dimittitur : non tamen tota, ut in Baptismo, qui est spiritualis regeneratio ; Poenitentia autem est spiritualis curatio, propter quod totam poenam non aufert, nec solum aufert de poena qnain confitens habet in confitendo, ut aliqui dicunt : sic enim confessio et absolutio sacramentalis non essent nisi in onus, quod non competit sacramentis novae legis ; sed etiam de illa poena quae in purgatorio debetur, aliquid remittitur, ut in purgatorio minus puniatur absolutus ante satisfactionem decedens, quam si ante absolutionem decederet.
Si autem obiciatur, quia si per quamlibet confessionem aliquid poenae remittitur, posset quis toties eadem peccata confiteri, quod nihil poenae infligendum esset pro eis. Et respondendum, quod secundum quosdam, confessio non potest habere effectum magis quam semel super idem peccatum, ita quod in prima absolutione tantum dimittitur vi clavium, quantum dimitti potest ; attamen valet iterata confessio, tum propter instructionem, tum propter maiorem certitudinem, tum propter intercessionem confessoris, tum propter verecundiae meritum. Sed hoc non videtur verum, quoniam et si haec esset ratio iterum confitendi, non tamen esset ratio iterum absolvendi (praesertim in eo qui certus est de praecedenti absolutione : ita enim poterit dubitare de secunda absolutione, sicut de prima) ; sicut videmus quod sacramentum Extremae Unctionis non iteratur super eumdem morbum, eo quod totum quod per sacramentum fieri potuit, semel est factum. Et praeterea, in secunda confessione non requireretur quod is cui fit confessio, claves haberet, si vis clavium in ea nil operaretur.
Hinc alii dicunt, quod etiam in secunda confessione et absolutione aliquid vi clavium de poena remittitur, quoniam in secunda absolutione augmentum gratiae datur ; et quo gratia maior confertur, tanto minus de impuritate peccati permanet pracedentis : ideo minor poena purgans debetur. Propter quod in absolutione, confitenti plus aut minus de poena dimittitur vi clavium, secundum quod magis vel minus se disponit ad gratiam ; et potest esse tanta dispositio, puta contritio seu erubescentia de peccato, et conatus ac fervor ad Deum, quod tota poena (ut dictum est) auferatur. Unde inconveniens non est, si per frequentem confessionem tota poena tollatur, ita ut peccatum omnino maneat impunitum quoad poenam inflictam, pro quo passio Christi satisfecit.
Quaeritur quoque, an sacerdos possit ligare et solvere iuxta arbitrium proprium. Et respondendum, quod sacerdos operatur in usu clavium ut instrumentum et minister. Nullum autem instrumentum habet efficacem actum, nisi secundum quod movetur a principali agente : ideo divinus Dionysius in fine Ecclesiasticae hierarchiae testatur, quod sacerdotibus utendum est virtutibus hierarchicis prout Deitas moverit eos. Idcirco in Evangelio recitatur, quod Christus collationi clavium praemisit : Accipite Spiritum Sanctum. Unde si quis praeter hunc motum divinum uti sua potestate praesumpserit, non consequeretur effectum, ut S. Dionysius loquitur, et ultra hoc a divino ordine averteretur, ac culpam incurreret. Cumque poenae satisfactoriae infligendae sint ut medicinae, ideo sicut medicinae in arte determinatae non omnibus sunt eaedem, sed variandae sunt secundum arbitrium medici, non propriam voluntatem sequentis, sed artem ac regulas medicinae ; ita poenae satisfactoriae determinatae in canone non omnibus competunt, sed variandae sunt secundum sacerdotis arbitrium divino instinctu regulatum. Quemadmodum etiam medicus interdum ex prudentia non dat medicinam tam fortem quae sufficiat ad morbi curationem, ne propter debilitatem suam aeger maius incurrat periculum ; ita sacerdos divino motus instinctu, non semper totam poenam quae uni peccato debetur iniungit, ne pusillus districtione et iuris rigore territus ac deiectus recedat a poenitentia totaliter.
Haec Thomas.
In quibus primo obscurum videtur quod ait :
Quandoque ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materiae, sicut in Baptismo. Nempe iuxta praehabita in tractatu de Baptismo, verus Baptismus dari potest in qualibet vera aqua, quamvis non sanctificata, etiam sine peccato in necessitatis articulo. Sanctificatio autem aquae non ad necessitatem sed solennitatem pertinet sacramenti illius.
Secundo, quod ait in solutione tertii argumenti quaestionis qua quaerit, utrum sacerdos per potestatem clavium valeat remittere peccatum quantum ad poenam : Pro quolibet, inquit, peccato oportet aliquam poenam satisfactoriam remanere, per quam praestetur medicina contra peccatum. Et quamvis virtute absolutionis dimittatur aliqua poena peccati, vel aliqua pars poenae debitae pro aliquo magno peccato, non oportet quod tanta quantitas poenae dimittatur respectu cuiuslibet peccati : quia secundum hoc, aliquod peccatum remaneret sine poena. Sed virtute clavium de poenis singulorum peccatorum proportionabiliter aliquid dimittitur. Huic, inquam, dicto videtur non consonare, quod (sicut iam patuit) ait confessionem posse toties iterari, quod tota poena dimittatur.
Tertio, quod ait, iuxta hoc, peccatum posse manere omnino impunitum. Cui verbo obviare videtur commune dictum hoc Augustini, Nullum malum impunitum. Sed hoc accipi potest de poena foris inflicta. Etenim in hoc casu peccatum non manet impunitum, praesertim cum et ipse dolor poenitentiae de peccato sit poena praecipua et maximus dolor, sicut expositum est. Erubescentia quoque de turpitudine et insipientia culpae est poena non minima ; sic et satisfactio quae a confessore iniungitur poenitenti, punitio quaedam est.
Consonat Petrus responsioni Thomae, quantum ad principalia.
Richardus quoque, qui contestatur :
Quamvis sacerdos absolvendo remittere nequeat peccati maculam effective, attamen ministerialiter ac instrumentaliter remittit contrito maculam peccati dispositive, in quantum ministerio suo adsistit divina virtus, quae peccatum dimittit. Cumque macula ista sit dispositio qua anima pati potest poenas inferni, idcirco sacerdos virtute clavium ad aeternae poenae remissionem disponit : quam poenam Deus effective principaliterque remittit, sicut et maculam culpae.
Haec Richardus.
Qui etiam circa inducta interrogat, an poenitens et confessus tenetur obedire suo confessori, quamcumque poenitentiam iniunxerit sibi, implendo. Respondet : Si poenitentia satisfactoria sit manifeste excedens, aut vires confessi transcendens, non tenetur implere ; sed debet confessori suo suggerere dispositionem suam et petere ut relaxet. Quod si confessor noluerit, confessus ille ad superiorem recurrat.
Rursus inquirit, an sacerdos parochialis tenetur audire confessionem sui parochiani quotiescumque voluerit confiteri. Respondet, quod de congruo debet illos audire, nisi aperte immoderanter hoc petant. Non autem de necessitate tenetur, nisi quando illi confiteri tenentur, ut dictum est.
Item quaerit, an confessor peccet mortaliter, absolvendo a vitiis a quibus non potest. Respondet quod imo : praesertim quando scienter hoc facit ; et etiam si faciat ex ignorantia affectata, aut ignorantia iuris, quod scire tenetur ; deinde si ex ignorantia crassa, sed minus : ignorantia vero invincibilis excusat. Graviter autem excedunt, qui cum ignari sint, ad tale se officium ingerunt ; et item qui non cum debita diligentia informationem inquirunt in pertinentibus ad suum officium : imo diligentius inquirerent informationem atque consilium, si ecum aut vaccam emere vellent.
Haec Richardus.
At vero Bonaventura sequitur opinionem supra in responsione Thomae narratam et improbatam. Itaque Bonaventura :
Sacerdos, ait, per potestatem clavis mediator est Dei ac hominum, ita quod peccator per ipsum ascendit ad Deum : sicque sacerdos est os peccatoris, loquens pro ipso ad Deum. Per sacerdotem quoque Deus descendit ad homines : sicque sacerdos est angelus Dei, imo et os eius, separans pretiosum a vili. Et in quantum ascendit ad Deum, habet se per modum inferioris et supplicantis ; in quantum vero descendit, habet se per modum superioris ac iudicantis. Secundum primum modum potest hominibus gratiam impetrare ; secundum alium modum potest alienatos Ecclesiae reconciliare. In horum significationem, in forma absolutionis praemittitur deprecatio per modum deprecativum, et subiungitur absolutio per modum indicativum ; et deprecatio gratiam impetrat, absolutio vero eam supponit. Nunquam enim sacerdos absolveret aliquem de quo non praesumeret quod esset absolutus a Deo. Itaque potestas clavium se potest extendere ad dimissionem culpae per modum deprecantis ac impetrantis, non per modum impertientis.
Haec Bonaventura.
Cuius responsio procedit iuxta alia eius dicta, quibus affirmat quod sacramenta evangelicae legis non continent gratiam neque causant, nisi per modum cuiusdam pacti Dei cum Ecclesia militante et per adsistentiam quamdam : quia perhibuit atque asseruit se gratiam collaturum his quibus adhibentur ecclesiastica sacramenta. Quae opinio, sicut ostensum est, non videtur sufficienter salvare dignitatem ac eminentiam evangelicae legis. Denique, modo nunc tacto etiam sacerdotes veteris Testamenti impetrabant gratiam plebi, orando, immolando et procurando. Imo et nunc in evangelica lege per modum deprecantis et impetrantis, homines virtuosi ac fervidi, praesertim perfecti et sancti, sunt peccatoribus causae dispositivae ad gratiam impetrandam ac poenam diminuendam, ut etiam in littera Magister ex Augustino allegat. Et ita sacerdos ex vi clavium non plus posset quam tales non sacerdotes. Tenendum ergo, quod evangelicae legis sacramenta continent gratiam, atque efficiunt quod designant.
Consequenter Bonaventura respondendo ad istud, utrum potestas clavium se extendat ad poenae diminutionem, affirmat :
Praeter opinionem quam Magister refert in littera, quod scilicet sacerdos per claves absolvat a poena aeterna, sunt adhuc tres opiniones. Una, quod sacerdos absolvit non a poena, sed a vinculo confessionis, ligando ad poenam satisfactionis. Quae opinio trahi videtur ex verbis Hugonis in libro de Potestate ligandi, ubi septem vincula distinguuutur : primum est vinculum obdurationis ; secundum, servitutis ; tertium, captivitatis ; quartum, aeternae damnationis sive punitionis ; quintum, perpetuae detestationis peccati ; sextum, confessionis ; septimum, poenalis expiationis. Sacerdos autem solvit peccatorem, ut non teneatur iterum eadem confiteri, et ligat eum ad vinculum satisfactionis. Sed opinio ista non valet, quia sacerdos absolvendo non dicit, Absolvo te a confessione, sed, peccatis. Ab illis ergo absolvit, vel quantum ad poenam, vel quantum ad culpam.
Hinc secunda opinio est, quod sacerdos absolvit etiam quantum ad poenam purgatoriam, non de ea aliquid relaxando, sed solum commutando ; et hoc, sub conditione, si impleat satisfactionem iniunctam : quae si fuerit sufficiens et condigna, absolvit a tota ; et si non, absolvit a tanta. Ideo si peccator moriatur ante satisfactionis completionem condignae, oportet eum in purgatorio residuum solvere. Sed nec ista valet opinio, quia peccator iste post absolutionem divinam non magis tenetur ad purgatoriam poenam quam ad aliam. Et hoc patet, quia in tantum conteri posset, quod Deus totam poenam dimitteret ei.
Est ergo tertia positio magis consona fidei pietati, quod scilicet sacerdos aliquam partem poenae dimittit vi clavium, absolvendo. Cum enim universae viae Domini sint misericordia et veritas, idcirco in iustificatione, quae opus est misericordiae, ita remittit culpam, ut non totaliter praetereat iustitiae regulam : ideo confessum tenet adhuc obligatum ad poenam, quae secundum rigorem iustitiae improportionata est viribus nostris, ac nostrae cognitioni ignota ; et pro illa oportet aliquo modo satisfieri Deo. Providit ergo pius et iustus Deus nobis aliam viam, et constituit arbitrum sacerdotem, cui dedit potestatem arbitrandi atque taxandi poenam, ac manifestandi eamdem, et dimittendi nobis aliquid debitae poenae vi clavium et merito passionis dominicae. Quanta autem sit pars illa, non est nostrum determinare, sed Dei. Sicque Poenitentiae sacramentum erit fructuosum magis quam onerosum.
Haec Bonaventura.
Cuius responsio magis consonare videtur praeinductae responsioni Alberti.
Insuper Scotus sequitur in his opinionem ex Bonaventura narratam, videlicet quod sint duae claves distinctae, et quod claves non extendant se ad remissionem culpae nec poenae aeternae, sed ad remissionem poenae temporalis tantummodo. Namque ait : Scientia actualis aut habitualis non est clavis, quia auctoritas cognoscendi, quamvis requirat scientiam vel discretionem concomitantem ad rectum usum suum, sicut auctoritas iudicandi iustitiam aliquam ; attamen sicut potestas iudicandi non est iustitia, imo potest consistere sine ea, ita auctoritas seu potestas cognoscendi in aliqua causa, potest esse sine discretione cognoscendi.
Aliqui quoque dicunt, quod claves istae sint idem cum charactere sacramentali. Quibus obicitur, quod potestas clavium potest esse sine alia potestate, id est sine charactere seu potestate sacerdotali : imo et una prior est alia tempore. Et in Apostolis ita fuit, quia una eis data est in Coena, utpote potestas conficiendi ; alia autem post Christi resurrectionem, dum dixit : Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. In consecratione etiam sacerdotum, prius datur eis una quam alia : quia potestas sacerdotalis eis confertur in porrectione calicis, dicente episcopo : Accipite potestatem conficiendi seu celebrandi. Deinde accipiunt potestatem ligandi et solvendi, ponente episcopo manum super capita eorumdem, dum ait : Accipite Spiritum Sanctum ; quorum remiseritis, etc.
Haec Scotus.
Quorum oppositum constat ex praeinductis, nec communiter doctores sic tenent. Sed potestas in se una est in essentia ac radice, duplex vero, imo et multiplex in effectu. Ad quod insinuandum, verba illa evangelica distincte sic proferuntur. Et verum est, quod potestas clavium superaddit quamdam relationem potestati sacerdotali : quia non potest sacerdos absolvere, nisi aliquam habeat iurisdictionem super eum quem absolvit, ut dictum est saepe.
Probat quoque Scotus opinionem suam per hoc, quod character non potest esse nisi relatio : cuius contrarium supra ostensum est, quia realiter qualitas est.
Scribit item, quod confessor debet circumstantias merito inquirendas inquirere, non supervacuas, quae aures prurientes delectant ; et perscrutari, an confitens habeat contritionem vel saltem attritionem ; nec aliter potest rectum proferre iudicium, nec satisfactionem iustam rite imponere. Quod est contra eos qui confessionem audiunt quasi quamdam narrationem aut fabulam quamdam.
Argentinensis demum in omnibus his sequitur positionem communem de realitate et unitate seu numero clavium.
QUAESTIO IV
De excommunicatione nunc quaeritur, An Ecclesia possit ac debeat quemquam excommunicare.
Videtur quod non, quia Ecclesia est pia suorum mater fidelium : ergo non debet filios suos abiicere, sed indesinenter ad errantium reductionem laborare.
Rursus, Apostolus : Noli (inquit) vinci a malo, sed vince in bono malum. Ergo Ecclesia non debet alicuius frangi improbitate, sed sua pia ac longanimi patientia obduratos, rebelles et contumaces ad vitam revocare virtutum.
Praeterea, quanto quis vitiosior duriorque consistit, tanto plus indiget communicatione spiritualium bonorum ipsorum fidelium : ergo non est extra illorum communionem ponendus. Quod tamen per excommunicationis sententiam agitur : excommunicatio quippe sic definitur : Excommunicatio est separatio ab unione Ecclesiae quoad fructum et suffragia communia.
In oppositum est practica et doctrina Ecclesiae.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto :
Excommunicatio est a communione Ecclesiae separatio, quae fit propter contumaciam aut aliam manifestam offensam. Consistit autem haec separatio in mensa, in sacramentis, in salutatione, in orationibusque Ecclesiae. Haec etenim excommunicato subtrahuntur. Nec exhibetur ei societas in contractibus, nec in verbis, nisi sint verba de eius correptione et admonitione. Porro excommunicatio alia est maior, alia minor. Maiori excommunicatione excommunicati, sunt qui in excommunicationis sententia nominatim exprimuntur ; et de hac non absolvit nisi ille qui excommunicavit aut superior eo. Minori excommunicatione excommunicati, sunt qui participant cum excommunicatis maiori excommunicatione, exceptis quibusdam personis quae in Decreto excipiuntur ; et de hac potest absolvere etiam simplex sacerdos in confessione. Item excommunicationum alia est iusta, alia iniusta : iusta, quae fit animo corripiendi, emendandi, salvandi, ac propter debitam culpam, ordine iuris observato ; iniusta, dum quis non meruit excommunicari, dum iuris ordo non observatur. Habuit autem excommunicatio ortum ab Apostolo, qui Corinthium fornicatorem tradidit Satanae, ut spiritus eius salvus fieret.
Sed obici potest, quoniam contra caritatem est spiritualia bona auferre. Videtur quoque iniustum, pro temporalibus quempiam excommunicare, quia sic poena excedit culpam : spiritualia namque incomparabiliter meliora sunt temporalibus rebus. Dicendum, quod Ecclesia indigno spiritualia aufert, non subtrahendo quod ille habet, sed non impendendo quo caret. nec punit ultra condignum, quoniam ille meruit damnationem aeternam. Ecclesia quoque poenam quam infert, ordinat ad excommunicati salutem : quatenus ex sua punitione redeundo ad cor, salubriter erubescat, poeniteat et emendet.
Haec Antisiodorensis.
ln quibus quod ait, excommunicationem ab apostolo Paulo coepisse, intelligendum est sane. Nempe a Christo fundamentum et auctoritatem sortitur, qui ait : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. In veteri quoque Testamento excommunicatio fuit, ut expositores dicunt super illud Evangelii S. Ioannis : Iam enim Iudaei mandatum dederant, ut si quis confiteretur eum Christum, extra synagogam fieret. Sed et beatissimus princeps Apostolorum Petrus Ananiam et coniugem eius tradidit Satanae in interitum carnis. Ecclesia etiam in privato orat pro excommunicatis, et diligit eos ; omnisque poena quam infert, medicinalis est.
Praeterea Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali, probans Ecclesiam hanc potestatem excommunicandi habere, effatur :
Quemadmodum saecularium regum potestas est corporaliter excommunicare, hoc est communionem auferre temporalium et corporalium rerum ; ita et spiritualium regum, utpote praelatorum maiorum, est spiritualiter excommunicare, id est communionem sacrorum et sacramentorum ac sacramentalium auferre seu denegare. Rursus, sicut de civitate corporali eiiciendi sunt qui leges eius ac statuta violant et contemnunt, nec in numero civium sunt habendi quamdiu hoc agunt ; ita de spirituali civitate, puta Ecclesia, rite eiiciuntur qui Christi instituta atque Ecclesiae canones et decreta contumaciter aspernantur : quod per ecclesiasticum iudicium et spirituales iudices est agendum. Amplius, cum manifestum sit duas esse respublicas, oportet duo esse genera administrantium atque regentium eas. Et proportionabiliter habent se istae respublicae et rectores ac procuratores earum, leges quoque, statuta ac praecepta et iudicia earumdem. Hinc quidquid licet magistratui saeculari statuere pro utilitate et conservatione reipublicae sibi subiectae, hoc spiritualis potestas potest pro republica ei credita ordinare ac agere. Porro primum et maximum bonum reipublicae spiritualis est glorificatio Omnipotentis, supergloriosissimi Dei ; secundum, salus animarum ; tertium, emendatio delictorum ; quartum, declinatio seu recessus ab ipsis ; quintum, conservatio spiritualium salutariumque bonorum ; sextum, ampliatio ac propagatio talium. Quidquid ad haec sex peragenda, conservanda augendave pertinet, licitum est magistratui spirituali statuere circa subiectos. Cumque ad Dei pertineat gloriam ac honorem, ut eius contumelia tollatur de medio, et contumeliosi in eum eiiciantur de medio sanctorum, certum est praelatis hoc ipsum licere, praesertim cum hostes civibus admixti potissime sint nocivi, consimiliter vitiosi virtuosis, in tantum ut scriptum sit : Cum perverso perverteris.
Haec Guillelmus.
Qui istam disputationem diffuse prosequitur, per varias rationes ac similitudines comprobans, quam utile ac necessarium fuit et sit ecclesiasticae politiae, habere auctoritatem eiiciendi rebelles et induratos, et separandi eos de congregatione obedientium, ne modicum fermentum totam massam corrumpat.
Deinde ostendit qualiter exercenda sit ista potestas :
Quatuor, inquiens, debent concurrere in intentione excommunicantis. Primum est honoratio Dei, ut pro vitanda contumelia Dei et procuranda honorificentia eius, excommunicatio infligatur. Secundum est honor sanctorum, id est rerum sacrarum, ut sacramentorum, ne sancta canibus dentur et profanentur. Tertium est spiritualis sanitas ipsius Ecclesise, ad cuius pertinet sanitatem internam, ut morbida ac putrida membra praecidantur. Quartum est correctio et salvatio eius qui excommunicatur, aliorum quoque cautela : quatenus ille per praesentem confusionem et castigationem revertatur ad intellectum, ac eius exemplo alii terreantur.
Haec idem, qui de his multa pulchra conscribit.
Praeterea de his S. Thomas plenissime scribit :
Ille (inquiens) qui per Baptismum in Ecclesia ponitur, ad duo adscribitur, puta ad coetum fidelium, et ad participationem sacramentorum ; et hoc secundum praesupponit primum, quia in participatione sacramentorum soli fideles communicant. Hinc aliquis potest extra Ecclesiam fieri per excommunicationem dupliciter. Primo, per hoc quod separatur tantum a sacramentorum participatione : et haec est excommunicatio minor. Secundo, per hoc quod excluditur ab ista communicatione sacramentorum et a fidelium coetu : quod est excommunicatio maior, de qua praetacta definitio data est. Tertium vero impossibile est, ut scilicet separetur seu excludatur a coetu fidelium, et non a participatione sacramentorum : quia fideles in sacramentis communicant. Insuper, communicatio fidelium duplex est. Una in spiritualibus, ut sunt mutuae orationes et conventus ad sacra percipienda. Alia in corporalibus, ut in actibus legitimis, qui actus et quae communio his versibus continentur :
Si pro delictis anathema quis efficiatur,
Os, orare, vale, communio, mensa negetur.
Os, id est, osculum ei negetur ; orare, ne cum illo oremus ; vale, ne salutetur ; communio, ne in sacramentis quis cum eo communicet ; mensa, ne cum ipso quis comedat. Quae omnia tanguntur in hac alia excommunicationis definitione : Excommunicatio est a qualibet licita communione atque legitimo actu separatio. Oratur autem pro excommunicatis, non inter orationes quae pro membris Ecclesiae fiunt, ut detur poenitentiae spes.
Si autem obicias, quod excommunicatio non est culpa, sed est poena : ergo per eam nemo amittit suffragia Ecclesiae. Dicendum, quod suffragia unius prosunt alteri secundum quod ei continuantur. Potest autem actio unius alteri continuari dupliciter. Primo, virtute caritatis, qute omnes fideles connectit ut sint unum in Deo, iuxta illud : Particeps ego sum omnium timentium te. Hanc continuationem excommunicatio non intercipit : quoniam iuste excommunicari nemo potest nisi pro culpa mortali, per quam a caritate divisus est, etiamsi non excommunicetur ; iniusta autem excommunicatio caritatem alicui auferre non potest. Secundo, per intentionem facientis suffragia, quae intentio fertur in eum pro quo suffragia fiunt. Hanc continuationem excommunicatio intercipit : quia Ecclesia per excommunicationis sententiam separat excommunicatos ab universitate fidelium, pro quibus suffragia facit. Hinc suffragia Ecclesiae excommunicato non prosunt quae pro tota Ecclesia fiunt ; nec ex persona Ecclesiae oratio pro eo inter membra Ecclesiae fieri potest, quamvis persona privata possit pro illo orare.
Denique si quaeratur, cur et qualiter conveniat Ecclesiae aliquem credentium excommunicare ; dicendum, quod iudicium Ecclesiae conformari debet iudicio Dei. Deus autem peccatores multipliciter punit, ut eos ad bonum trahat : primo, flagellis castigando ; secundo, hominem sibi ipsi relinquendo, quatenus propriam infirmitatem experiatur, et ita ad Dominum revertatur : in quorum utroque Ecclesia imitatur Deum excommunicationis sententiam infligendo. In quantum enim hominem a communione fidelium separat quatenus salubriter erubescat, imitatur Dei iudicium quo per flagella castigat. In quantum vero separat illum a suffragiis ac aliis spiritualibus bonis, imitatur iudicium Dei quo hominem sibi ipsi relinquit, quatenus per humilitatem se ipsum cognoscens, ad Deum compunctus recurrat.
Si autem obiciatur, quod excommunicatio est maledictio quaedam, non autem licet maledicere homini ; dicendum, quod maledictio duplex est. Una quae sistit in malo alteri imprecato, ut si dicas : Pereas in aeternum. Et ita non licet. Alia quae infert malum illud ad bonum eius cui maledictio illa infertur. Sicque excommunicatio est maledictio quaedam, et ita est licita.
Denique ex hoc quod quis suffragiis privatur Ecclesiae, triplex incurrit incommodum, ex opposito ad triplex commodum quod ex suffragiis Ecclesiae consequitur homo. Valent namque ad augmentum gratiae eis qui gratiam habent, atque ad obtinendum eam eis qui eam non habent. Et quantum ad hoc dicit Magister, quod gratia per excommunicationem subtrahitur. Secundo valent ad virtutis custodiam. Et quantum ad hoc asserit, quod per excommunicationem protectio Dei aufertur : non quod excommunicatus a providentia Dei totaliter excluditur, sed ab illa defensione qua Omnipotens filios Ecclesiae specialiori modo tuetur. Tertio valent ad defensionem ab hoste. Et quantum ad hoc addit, quod maior potestas saeviendi in excommunicatum diabolo datur, tam spiritualiter quam corporaliter. Idcirco in primitiva Ecclesia, quando per signa homines erant inducendi ad fidem, sicut donum Spiritus Sancti per sensibile signum manifestabatur, sic virtus excommunicationis corporali vexatione excommunicati a daemone. Nec tamen Ecclesia de excommunicati salute desperat, imo excommunicationem ordinat ad ipsius excommunicati salvationem.
Quaeritur quoque, an pro temporali damno excommunicandus sit homo. Videtur quod non, quia sic poena excederet culpam, nec licet malum pro malo rependere.
Respondendum, quod per excommunicationis sententiam excluditur homo a regno quodammodo, a quo nemo est excludendus nisi pro mortali peccato. Cumque unus alium in temporalibus damnificando, frequenter peccet mortaliter, potest pro tali malefacto excommunicari. Verum, cum excommunicatio gravissima sit poenarum, et poence medicinales debeant esse, ut secundo dicitur Ethicorum ; sapientisque medici sit, a levioribus ac minus periculosis incipere medicinis : hinc excommunicatio non debet pro quocumque mortali peccato infligi, nisi homo contumax inveniatur non comparendo, vel ante sententiam sine licentia recedendo, aut sententiae non parendo. Tunc quippe si monitus obedire contempserit, contumax reputatur ac excommunicatur a iudice, qui non habet quid amplius faciat contra talem. Itaque non pro solo corporali damno, sed pro peccato gravissimo reus excommunicatur ; nec redditur ei malum pro malo, sed iusta retributio qua emendetur.
Insuper interrogatur, an excommunicatio iniuste lata sortiatur effectum. Videtur quod non, quia (ut patuit) per excommunicationem privatur homo spiritualibus bonis.
Et respondendum, quod excommunicatio vocatur iniusta dupliciter. Primo, ex parte excommunicantis, dum ex ira aut odio aut simili vitiosa radice excommunicat : qui quamvis ita excommunicando peccet, tamen excommunicatio eius sortitur effectum, quoniam iste patitur iuste, licet ille agat iniuste. Secundo, ex parte excommunicationis, vel quoniam causa excommunicationis exstat indebita, vel quia sententia fertur praetermisso ordine iuris : et tunc si sit talis error qui sententiam reddat nullam, non habet effectum, quia non est excommunicatio ; si autem sententiam non annullet, habet effectum, et debet excommunicatus humiliter obedire, eritque ei ad meritum, et vel ; absolutionem petere ab excommunicante, vel ad iudicem superiorem recurrere. Porro si contemnit, eo ipso peccat mortaliter. Contingit vero interdum, quod sit debita causa ex parte excommunicantis, quae non est debita ex parte excommunicati : quemadmodum dum quis pro crimine falso in iudicio probato excommunicatur ; et tunc si humiliter sustinet, humilitatis meritum recompensat excommunicationis damnum. Hinc ait Gregorius, quod pastoris sententia sive sit iusta, sive iniusta, timenda est gregi.
Ad obiectum ergo dicendum, quod quamvis homo gratiam Dei iniuste amittere nequeat, potest tamen iniuste amittere ea quae ex parte nostra disponunt ad gratiam : ut si subtrahatur alicui verbum salubris doctrinae quae ei debetur : sicque excommunicatio subtrahit gratiam.
Amplius, quamvis aliqui dicant sacerdotes etiam parochiales posse excommunicare, probabilior tamen opinio est, solos episcopos et superiores praelatos hoc posse : quia per excommunicationem homo a communione fidelium separatur, quod pertinet ad forum exterius, non ad poenitentiae forum, in quo causa agitur inter hominem et Deum. Ideo soli hi possunt excommunicare qui habent iurisdictionem in foro exteriori, ut sunt episcopi et maiores praelati, non parochiales presbyteri, nisi ex commissione eis facta, vel in casibus certis, ut in furto, rapina et consimilibus, in quibus eis a iure committitur. Hinc quoque non sacerdotes, dummodo iurisdictionem habeant, possunt excommunicare. Quamvis enim non habeant elavem ordinis, habent tamen elavem iurisdictionis.
Quaeritur etiam, utrum excommunicatus aut suspensus valeat excommunicare. Et respondendum quod non, quoniam excommunicatus omnis iurisdictionem amittit, cum a communione fidelium separetur. Eadem ratio est de suspenso a iurisdictione. Si enim suspensus est tantum ab ordine, non potest ea quae ordinis sunt, sed quae sunt iurisdictionis. Similiter, si suspensus est tantum a iurisdictione, non potest ea quae sunt iurisdictionis, sed ea quae ordinis. Si suspensus fuerit ab utroque, nullum illorum potest.
Ex quibus patet, quod homo non queat excommunicare se ipsum, nec superiorem, neque aequalem : quia in nullum horum habet iurisdictionem, sed tantum in inferiorem, cuius et iudex consistere potest. Par autem in parem non habet imperium, nec idem potest esse iudex et reus.
Verum obici potest, quod in foro poenitentiae episcopus a subdito suo absolvitur. Respondetur, quod absolutio atque ligatio in foro poenitentiae est tantummodo quoad Deum, apud quem unus redditur inferior alio per peccatum ; excommunicatio vero est in foro exteriori, in quo homo superioritatem per peccatum non perdit : ideo non est simile. Verumtamen homo se ipsum non potest absolvere in foro confessionis ; imo nec superiorem neque aequalem, de mortali, nisi ex commissione. De venialibus vero potest, quoniam venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus remittuntur : sicque venialium remissio consequitur ordinis potestatem.
Insuper quaeri potest, utrum aliqua universitas seu tota communitas valeat excommunicari. Et respondendum quod non, quia (ut dictum est) excommunicatio non est infligenda nisi pro peccato mortali, quod consistit in actu. Actiones vero sunt singularium personarum, ut frequenter, non communitatis. Et quamvis interdum plures in eadem actione communicent, ut patet de trahentibus navem, non tamen est verisimile quod aliqua universitas scu communitas ita tota consentiat in peccato, ut nulli in ea sint dissentientes. Idcirco Ecclesia provide statuit, ut non excommunicetur communitas, ne collectis zizaniis, simul eradicetur et triticum : praesertim quia Ecclesia debet pro posse Dei sui imitari iudicium, de quo scriptum est in Genesi : Non est hoc tuum ut condemnes iustum cum impio.
Si autem obicias, quod interdum tota civitas seu communitas interdicitur ; respondendum, quod suspensio talis non est tanta poena ut excommunicatio, quia suspensi suffragiis Ecclesiae non fraudantur. Unde etiam aliquis sine culpa sua suspenditur, seu interdicto supponitur pro peccato alterius, ut lotum regnum pro regis excessu.
Hoc item sciendum, quod semel excommunicatus, potest denuo excommuuicari per eiusdem excommunicationis iterationem, ad maiorem sui confusionem, ut vel sic a peccato suo resiliat, vel propter alias causas : et tunc tot sunt principales excommunicationes, quot sunt causae pro quibus excommunicatur.
Haec Thomas in Scripto.
Qui et alia quaedam circa haec sciscitatur, quae breviter tangi possunt. Nam quaerit, utrum liceat excommunicato communicare in pure corporalibus ; et an communicans excommunicato, sit excommunicatus ; an etiam participare cum excommunicato in casibus non concessis, sit semper peccatum mortale. Ad primum horum trium respondet : Duplex est excommunicatio, ut dictum est iam. Una minor, separans a participatione sacramentorum ; et maior, quae ultra hoc separat a communione fidelium. Excommunicato excommunicatione minori licet communicare, non tamen sacramenta conferri. Excommunicato autem excommunicatione maiori non licet communicare. Verumtamen, quia Ecclesia excommunicationem ad medelam, non ad damnationem infligit, excipiuntur quaedam in quibus licitum est excommunicatis communicare, puta in pertinentibus ad salutem, et loqui eis de talibus, ac alia quaedam bona verba inserere, quatenus verba salubria ex familiaritate facilius recipiantur ; et etiam quaedam personae ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati, videlicet uxor, servus, filius, rusticus et serviens. Quod intelligendum est solum de filiis non emancipatis ; et de aliis, si ante excommunicationem subdiderunt se ei, non autem si post. Alii dicunt, quod superiores possunt licite communicare inferioribus, ut dictum est de uxoribus, servis et filiis, etc. ; alii dicunt contrarium. Sed ad minus communicare eis debent in his in quibus eis sunt obligati : quoniam sicut inferiores tenentur ad obsequium superiorum, sic superiores ad providentiam inferiorum. Sunt quoque quidam casus excepti : ut dum excommunicatio ignoratur ; et dum aliqui sunt peregrini viatores in terra excommunicatorum, qui licite possunt ab eis emere, seu etiam eleemosynam capere ; et si quis excommunicatum videat positum in necessitate : tunc enim ex caritatis praecepto illi providere tenetur.
Ad secundum respondet, quod homo potest excommunicari dupliciter. Primo, quod ipse sit excommunicatus cum omnibus participantibus secum : sicque quicumque participat ei, excommunicatus est excommunicatione maiori. Secundo, sic quod excommunicatus est simpliciter : et tunc aut participat quis ei in crimine, praebendo ei consilium, auxilium et favorem, et sic maiorem excommunicationem incurrit ; aut participat ei in aliis, ut in osculo, verbo aut mensa, sicque in excommunicationem ruit minorem. Excommunicato demum excommunicatione minori licet communicare, et ita excommunicatio in tertiam non transit personam.
Deinde respondens ad tertium, ait : Quidam dicunt quod imo. Sed quoniam valde durum videtur, quod aliquis peccet mortaliter loquendo unum verbum cum excommunicato aut eum salutando, et hoc multis laqueum damnationis iniiceret ; ideo alii dicunt, quod non peccat mortaliter, nisi quando communicat in crimine aut in divinis, vel in contemptum Ecclesiae. Et ita intelligendae sunt decretales et auctoritates quaedam, dicentes quod participare illis mortale sit. Porro praeceptum Ecclesiae spiritualia directe concernit, atque ex consequenti actus legitimos : idcirco communicans illis in divinis, agit contra praeceptum Ecclesiae, et peccat mortaliter ; qui autem participat eis in aliis, agit praeter praeceptum Ecclesise, et venialiter peccat.
Postremo quaerit, utrum quilibet sacerdos subditum suum ab excommunicatione queat absolvere ; et utrum aliquis possit absolvi invitus ; et utrum quis posset absolvi ab una excommunicatione, et non ab alia aut aliis in quibus consistit. Ad quorum primum respondens : A minori, inquit, excommunicatione quilibet sacerdos potest absolvere qui absolvere potest a participationis peccato. Si vero sit excommunicatio maior : aut est lata a iudice, et ita qui tulit ac eius superior potest ab ea absolvere ; aut est lata a iure, et tunc episcopus aut etiam sacerdos potest absolvere, exceptis sex casibus, quos dominus Papa sibi reservavit. Primus est, quando aliquis iniicit manum in religiosum aut clericum. Secundus est de illo qui incendit ecclesiam et est denuntiatus. Tertius, de eo qui in divinis scienter communicat excommunicatis. Quartus, de eo qui frangit ecclesiam et est denuntiatus. Quintus, de eo qui falsat litteras apostolicae Sedis. Sextus, de illo qui excommunicatis in crimine participat. Non enim debet absolvi nisi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit subditus eius : nisi propter difficultatem accedendi ad illum absolveretur ab episcopo aut a proprio sacerdote, praestita iuratoria cautione quod pareret mandato illius qui tulit sententiam.
Denique, a primo casu octo excipiuntur. Primum est in articulo mortis, in quo a quolibet sacerdote potest quis a quacumque excommunicatione absolvi. Secundo, si sit ostiarius alicuius potentis, et non ex odio neque proposito percussit. Tertio, si percutiens sit mulier. Quarto, si servus, et dominus eius de sua absentia laederetur, qui dominus non fuerit in culpa. Quinto, si regularis percutiat regularem, nisi sit enormis, excessus. Sexto, si sit pauper. Septimo, si impubes aut senex aut valetudinarius. Octavo, si capitales habeat inimicitias.
Praeterea septem sunt casus in quibus percutiens clericum non incurrit excommunicationem. Primus, si causa disciplinae percussit. Secundus, si iocosa levitate. Tertius, si invenerit eum turpiter agentem cum sua uxore aut matre vel sorore aut filia. Quartus, si statim vim vi repellat. Quintus, si ignoret quod clericus sit. Sextus, si inveniat eum in apostasia post tertiam admonitionem. Septimus, si transfert se clericus ad actum clericaturae prorsus contrarium, ut si fiat miles aut bigamus.
Cumque excommunicatus non sit particeps sacramentorum, non potest eum sacerdos suus absolvere a suis peccatis, nisi prius ab excommunicatione sit absolutus.
Ad secundum dicendum,quod cum excommunicatio sit quaedam poena, potest homo ab illa invitus absolvi. Malum enim poenae non est semper ex propria voluntate, ut malum culpae, a qua nemo potest absolvi invitus.
Ad tertium respondendum, quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo sicut peccata mortalia : ideo una sine alia potest auferri. Verum unus quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus a iudice uno : et tunc quando ab una absolvitur, ab omnibus absolvi accipitur, nisi oppositum exprimatur, aut in casu quo quis absolutionem impetrat tantum de uno casu excommunicationis, cum pro pluribus excommunicatus sit. Interdum vero excommunicatus est a diversis iudicibus : tuncque absolutus ab excommunicatione una, non propter hoc est absolutus ab alia, nisi omnes alii ad petitionem eius absolutionem eius confirment, vel nisi omnes ceteri iudices demandent uni absolutionem ipsius.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus, et adiungit :
Quemadmodum in medicina corporali duplex est modus sanandi, quo utitur sapiens medicus : unus per medicamina dulcia, alius per amara sive mordacia ; ita in medicina spirituali modus suavis est per exhortationem et sacramentorum administrationem, modus mordax, per increpationem et saeramentorum subtractionem. Quorum utroque debet uti Ecclesia spiritualisque medicus iuxta infirmorum conditionem atque morborum varietatem. Ideo convenit ei excommunicare nonnullos, quos per pietatem non valet corrigere. Communio autem Ecclesiae duplex est : una interior per caritatem, alia exterior per ecclesiasticam unitatem. Prima auferri non potest iusto, sed secunda, ut dictum est.
Porro sententia excommunicationis iniusta vocatur tripliciter : primo, ex parte excommunicantis, quando pravo zelo excommunicat ; secundo, ex parte excommunicati, dum sine iusta causa excommunicatur ; tertio, ex parte excommunicationis, quando ordo iuris non observatur. In omnibus modis his sententia excommunicationis tenenda est ac timenda, exceptis casibus tribus. Prirnus est, quando excommunicans excommunicandi potestatem non habet. Secundus, quando post appellationem ab excommunicato legitime interpositam excommunicatur. Tertius, quando manifestus error in sententia exprimitur : ut si dicatur, Excommunico te, quoniam credis in Christum.
Haec Petrus.
Consonat his Richardus, qui multa his addit, de quibus pertranseo quoniam rara sunt et iuristas magis concernunt. Aliqua tamen tangam. Itaque quaerit, an sententia excommunicationis lata contra communitatem, teneat. Respondet : de hoc sunt duae opiniones, quarum verior dicit, quod non tenet, alias non caveretur periculum animarum, quod institutio vitare intendit.
Iterum quaerit, an mortuus queat excommunicari. Respondet quod imo, non quod excommunicatio cedat illis in poenam aut medicinam, sed in criminis detestationem, atque ad vivorum terrorem, ut a talibus sceleribus compescantur : et ita est excommunicatio illa aliis medicina. Sicque excommunicantur haeretici et schismatici, et qui haereticum constituerunt heredem, hi quoque qui sponte occiderunt se ipsos.
Amplius sciscitatur, an uxor possit excommunicari pro peccato sui mariti, et filii aut filiae pro suorum excessu parentum, vel rex pro vitiis populi sui. Respondet : Nullus excommunicandus est nisi pro peccato suo mortali. Ideo, nisi uxor communicaverit in crimine viri, aut soboles in parentum facinore, non sunt pro illorum peccatis excommunicandi. Et quando sic excommunicantur, tunc non pro illorum criminibus, sed pro propriis excommunicationi subduntur. Ita et rex si in regimine et correctione populi sui sit negligens multum, nec monitus se emendet, potest excommunicari pro propriis ignaviis, incorrigibililatibus, inobedientiis.
Item subditi non tenentur obedire episcopo, nec monachi abbati, excommunicatis excommunicatione maiori.
Haec Richardus.
Praeterea Bonaventura :
Excommunicatio, inquit, est duplex. Una a iure : ut qui incendit ecclesiam aut percutit sacerdotem, ipso iure est excommunicatus, etiam excommunicatione latae sententiae. Alia a iudice. Prima est praeservativa, secunda curativa. Prima excommunicatio quamvis fieri videatur ad conservandam ecclesiasticam libertatem, quemadmodum secunda fieri videtur propter excommunicati emendam ; prima tamen principalius fertur propter culpam vitandam : grandis etenim culpa est et valde vitanda, dum quis in Ecclesiam peccat. Secunda quoque principalius fit ad frangendam contumaciam. Ideo secundum formam iuris, nulli nisi contumaci est infligenda : propter quod etiam monitio debet eam praecedere, ut contumax de contumacia convincatur.
Est demum controversia inter legistas, quis possit excommunicare. Quidam dixerunt quod soli episcopi ; alii, quod non solum episcopi et eminentiores, sed archidiaconi quoque et abbates aliique praelati ; ceteri, quod etiam parochiales presbyteri. Quamvis autem in hac quaestione, canonum sit dicere « quia », theologiae tamen tanquam eminentioris scientiae est dicere « propter quid ». Nempe, quod in Ecclesia aliquis habeat potestatem, hoc est a Christo, qui potestatem dedit Apostolis, praecipue S. Petro, cui utramque contulit potestatem, puta auctoritatem ligandi et solvendi, tam in foro poenitentiali quam in foro iudiciali. Prima harum poenitentiam et conscientiam respicit, secunda praelationem. Prima, quoniam aperit caelum, recte dicitur clavis ; secunda, quoniam per censuram iudicii coercet subiectos, dicitur gladius. Prima potestas, cum collata sit Petro ut sacerdoti, descendit in omnes sacerdotes, quamvis non habeant exsecutionem. Secunda, quia donata est beatissimo Petro ut praelato, descendit in ecclesiasticas personas universas praelationem seu iurisdictionem habentes. Hinc qui iurisdictionem ordinariam habent in iudicando aliquos, potestatem habent coercendi per ecclesiasticam censuram, ut eorum iudicium inviolabiliter observetur. Cumque iurisdictionem habeant vel a iure vel ex consuetudine, non solum qui habent claves, sed et alii quidam, ut arcbidiaconi et quaedam capitula ; ideo possunt excommunicare. Rursum, quoniam aliqui habent claves, qui iurisdictionem non habent in foro iudiciali, ut simplices sacerdotes ; ideo excommunicare non valent, nisi ex commissione, vel in determinatis casibus, ut in furto, rapina.
Si autem quaeratur, quando S. Petro data sit utraque haec potestas ; dici potest quod simul, quoniam data est ei potestas clavis in plenitudine sua. Potest etiam probabiliter dici quod non simul : ita quod potestas clavium sit ei apud Matthaeum promissa, et apud Ioannem data. Potestas autem excommunicandi insinuatur ei fuisse data, ubi postquam dictum est, Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, etc., additum est : Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis, etc.
Haec Bonaventura.
In praehabitis sententialiter continentur dicta Alberti, qui addit :
Quaeritur qualiter excommunicatio sit ferenda. Et videtur quod cum diligentia maxima. Maximum namque periculum est in ea ; et ubi maius periculum, ibi maior diligentia et cautela sunt adhibendae. Sed contra hoc videtur esse abusus iste Ecclesiae nunc in multis.
Ad quod dico, quod ad iustam excommunicationis formam tria concurrunt, ut scilicet sit ex animo, et ex ordine, atque ex causa. Ex animo, ut fiat studio corripiendi, non se vindicandi, diligenti admonitione praemissa ; et ex ordine iuris, ut scilicet post admonitionem et quasi desperationem alterius viae, iudex causam excommunicationis, utpote contumaciam, scribat, et sedendo quasi quietus pronuntiet, et infra quadraginta dies paratus sit dare, quando postulaverit, excommunicato ipsi. Causa autem excommunicandi est quam vere promeruit, aut secundum allegata : quae ei datur in scriptis, si infra quadraginta postulaverit dies.
Peccant quoque mortaliter qui iuxta praetactum abusum excommunicare praesumunt, et audent excommunicationem tam faciliter iaculari : imo et ultra hoc in nova constitutione additur poena, ut per quadraginta dies ab ecclesiae ingressu abstineat qui ita excommunicat, et excommunicatus a superiore sine difficultate absolvatur. Et insuper ipse excommunicans ad omnes expensas quas fecit excommunicatus in causa suao absolutionis, atque ad interesse condemnetur.
Feminis autem, scilicet abbatissis, et priorissis, etc., nulla clavium praefatarum conceditur.
Haec Albertus.
Quae utinam servarentur !
Concordat Durandus, aliique communiter, secundum quos nec claves ordinis nec potestas iurisdictionis sortitur effectum nisi in subdito, non in eis qui alterius sunt dioecesis aut alieni, nisi a superiore hoc concedatur. Unde ut Scotus testatur, excommunicatio non se extendit extra dioecesim. Et ut probat Durandus, si loquamur absolute de sacramento Poenitentiae, circumscribendo omnem ordinationem Ecclesiae, quilibet sacerdos posset quemlibet peccatorem de quolibet peccato absolvere. Cuius signum est, quod in articulo mortis hoc fit. Et quod sufficeret tunc voluntaria subiectio, probat per hoc, quod Papa ab inferiore absolvitur, cui se subiicit sponte.
Argentinensis etiam protestatur, quod vis clavium quantum ad forum poenitentiae et confessionis, non potest essentialiter tolli, cum sit idem quod sacerdotalis character, vel inseparabiliter ei unita, sed potest a superiore ligari et impediri ab usu. Potestas vero iurisdictionis potest omnino auferri.
Et si obiciatur de Papa, qui superiorem non habet in terra, ergo potestas iurisdictionis non potest ei auferri ; respondet, quod ratione delicti, si efficeretur haercticus, collegium cardinalium esset superius eo, et posset eum officio beneficioque privare.
Haec Argentinensis.
Ex quo concluditur, quod generale concilium potius posset hoc. Verum de his in sequentibus erit tractatus.
