Distinctio XVI — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XVI
SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAEDECIMAE
In praecedenti distinctione egit Magister de poenitentia et facientibus eam, in generali, et qualiter valeat iterari ; et de restitutione ac satisfactione, satisfactionisque partibus, quae sunt, eleemosyna, ieiunium, oratio. Hic tractat de partibus poenitentiae quae sunt quasi integrales partes ipsius, id est, de contritione, confessione et satisfactione. Deinde ostendit quae sit poenitentia et satisfactio vera, et quae falsa. de triplici quoque confessione, vel potius triplicium vitiorum confessione subiungit, hoc est, de confessione peccatorum ante Baptismum, et de confessione peccatorum post Baptismum, quae peccata duplicia sunt, utpote mortalia ac venialia ; et qualiter ac quibus actibus pro utrisque sit satisfaciendum.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, Utrum haec tria, contritio, confessio, satisfactio, sint partes poenitentiae.
Videtur quod non, quia aut sunt partes subiectivae, aut integrales. Non autem sunt partes subiectivae, quoniam satisfactio non est poenitentiae species, cum poenitentia non praedicetur de satisfactione : imo poenitentia cessante, satisfactio remanet. Nec sunt partes poenitentiae integrales, cum poenitentia sit quid spirituale et simplex, cui non competit ex pluribus integrari.
Item partes rei integrales sunt simul, sed unum trium istorum praecedit aliud tempore. Contritio namque prior est confessione, et horum utrumque satisfactionem praecedit.
Iterum poenitentia est sacramentum, et sacramentum est sensibile signum invisibilis rei : quod nec contritioni convenit nec satisfactioni.
Circa haec scribit Albertus :
Contritio, confessio, satisfactio, sunt ipsius poenitentiae partes potestativae. Poenitentia namque est quoddam operans ad morbi actualis destructionem : qui morbus non solum est culpa, sed et reatus culpam sequens ; estque difficultas ad bonum, ex consuetudine et dispositionibus peccati generata. Porro reatus consequens, triplex est. Unus coniunctus est culpae, id est debitum poenae aeternae : quo soluto, manet adhuc debitum seu reatus ad purgatorii poenam, non proportionatam viribus poenitentis. Solutoque illo, nihilo minus manet reatus ad poenam temporalem, viribus poenitentis proportionatam, sed potest adhuc manere difficultas bene agendi. Itaque ad totum hunc morbum delendum, tria requiruntur, puta : contritio delens primum, et confessio delens secundum, satisfactio quoque delens tertium. Difficultas vero ad bonum tollitur consuetudine boni in omnibus istis. Sicque potestas poenitentiae perficitur tribus istis, et sine his non est perfecta. Sunt ergo hae partes potestativae. Et si quis subtiliter consideret, sunt partes talis totius quod medium est inter homogeneum et heterogeneum. Nec hoc ponere est absurdum, quia Philosophus quinto Primae philosophiae testatur : In totis in quibus diversitatem secundum aliquid facit transpositio, et non facit secundum aliud, recipiunt totum et omne, quemadmodum numerus. Nam secundum quod numerus est multitudo numerata per unum, dicitur omnis numerus ; secundum vero quod numeratur binario aut ternario, in quibus ordo facit diversitatem, dicitur totus numerus : ideo medium est inter homogeneum et heterogeneum. Sic quoque hic dicendum videtur, quod partes istae recipiunt praedicationem totius secundum quod dolor gratia informatus, agit in omnibus eis ; secundum relationem vero ad effectum, diversitatem non capiunt : quia nec tota poenitentia est in contritione, nec tota in confessione, nec tota in satisfactione, sed in omnibus simul sumptis.
Ex quibus partim patet solutio quaestionis qua quaeritur, an poenitentia praedicetur de tribus his simul aut sigillatim. Videtur quippe dicendum, quod tria haec sunt partes potestativae poenitentiae, et omnes simul operantur in ea, et etiam successive. Simul quidem omnes, secundum quod una est in actu, et duae vel una in voto : sicut cum contritio est in actu, et confessio et satisfactio sunt in voto ; et cum confessio est in actu, virtus contritionis est in ipsa, et satisfactio in voto ; et cum satisfactio est in actu, vis confessionis est in ea secundum quod iniuncta est pro peccatis, et vis contritionis quoad dolorem et peccati detestationem. Sicque una non separatur ab alia, nec ista repugnant. Nam et satisfactio ad minus adest in voto ac interiori lamento ; erubescentia etiam et lamentatio confessioni adiuncte, reducuntur ad satisfactionem, et sunt quaedam satisfactorise poenae.
Haec Albertus.
Quae Thomas clarius depromens :
Poenitentia, inquit, offensam culpae abolet praecedentis per modum recompensae. Quae differt a recompensatione vindicativae iustitiae : primo, quia in vindicativa iustitia reus se habet ut patiens, sustinendo poenam quae ei pro culpa sua infligitur ; ideo ad illam recompensationem non praesupponitur in illo dolor de culpa sua, sed ex poena recompensanle dolor infligitur sibi. In poenitentia vero, ille qui peccavit habet se ad recompensationem etiam sicut agens, quoniam sponte ad poenam illam aecedit : ideo displicentia culpae in ipso praeexigitur. Secundo differt, quia in vindicativa iustitia taxatur poena recompensans, secundum arbitrium iudicis, et non eius in quem peccatum commissum est. In poenitentia vero, oportet quod poena recompensans taxetur secundum arbitrium eius in quem culpa commissa est, quoniam recompensatio illa fit ad reconciliandum mentem offensi : quod fieri nequit, nisi poena recompensans sufficiat voluntati illius. Hinc oportet in poenitentia recompensationem secundum arbitrium confessoris, vicarii Dei, fieri. Unde utrique recompensationi commune est, quod non fit secundum arbitrium eius qui peccavit, sed alterius hominis. Rectum vero arbitrium exigit cognitionem culpae, quae si ei qui debet poenam taxare, per eum qui peccavit fiat, confessio appellatur ; si autem per alium, vocatur convictio. Cumque in poenitentia, qui peccavit, ad recompensam sponte accedat, requiritur satisfactio. Sicque recompensatio gradibus tribus perficitur. Primus est displicentia culpae, puta contritio ; secundus, notificatio culpae, id est confessio ; tertius, recompensatio pro peccato secundum confessoris iudicium, quod est satisfactio.
Denique tria haec sunt partes poenitentiae non subiectivae, ut aliqui opinantur, cum de tribus his simul sumptis poenitentia singulariter praedicetur. Ideo alii dicunt, quod sint poenitentiae partes potestativae quod etiam stare nequit, quoniam totum potestativum adest cuilibet suae parti completae secundum rationem suae essentiae. Tota autem ratio poenitentiae non est in quolibet horum, nec unum eorum includit alia. Idcirco dicendum eum aliis, quod sunt partes poenitentiae integrales. Partes autem integrales sunt duplices, scilicet homogeneae et heterogeneae. Et interdum una est prior alia ordine naturae, interdum ordine temporis, quemadmodum etiam in partibus essentialibus.
Haec Thomas.
Cuius responsio a dictis dissentit Alberti.
Insuper Thomas scribit, sicut praehabitum est :
Ad suscipiendum gratiam in Baptismo, necessarium est in adultis ante Baptismum poenitere, et omnem peccandi affectum detestari atque abiicere. Et haec vocatur poenitentia ante Baptismum, quae est quasi removens prohibens gratiae infusionem. Et poenitentia ista non est proprie sacramentum, sed actus virtutis quae poenitentia nuncupatur, estque prior Baptismo tempore vel natura. Poenitentia autem ut est sacramentum, consistit in dispensatione ministrorum Ecclesiae. Sacramenta quoque non dispensantur nisi his qui sunt de Ecclesia : ergo ante Baptismum non competit alicui Poenitentiae sacramentum, cum per Baptismum fiat homo de ipsa Ecclesia.
Haec idem.
Quibus obici potest, quod homo ante realem Baptismi acceptionem potest esse in caritate et gratia, verumque membrum Christi, ac salubriter poenitere, atque absolvi in casu necessitatis habendo propositum plenum Baptismi.
Praeterea dicit :
Poenitentia dupliciter sumitur, videlicet large et proprie. Cumque proprie sumitur, dicit dolorem de peccato commisso in praeterito : et sic nullo modo potest esse poenitentia de originali peccato, quia non est commissum, sed contractum. Large vero poenitentia sumitur pro omni displicentia mali praeteriti : et ita debemus de peccato originali dolere, in quantum impeditivum est gloriae, et per ipsum primo efficimur filii irae. Non tamen debemus confiteri de ipso, cum non fuerit in nostra potestate illo carere ; nec satisfacere, cum ei non debeatur poena sensus, sed damni. Poenitentia autem poenam sensus importat.
Haec idem.
Quibus item obicitur, quod etiam de peccatis omissionis est poenitentia proprie, dicta. Peccatum quoque originale quamvis non sit commissum per respectum ad posteros, tamen quoad primos parentes, est peccatum commissum.
Deinde sanctus Doctor subiungit :
Veniale peccatum ex nostro actu incurrimus, et ei sensibilis poena debetur. Idcirco ad eius dimissionem poenitentia operatur quantum ad tres partes suas, videlicet quoad contritionem, confessionem et satisfactionem ; et non solum secundum quod poenitentia est virtus, sed etiam in quantum est sacramentum.
Quaeritur autem circa hoc, an ad poenitentiam venialium teneamur. Dicendum, quod dum quis ad aliquid teneri asseritur, necessitas quaedam ad illud notatur. Necessitas autem est duplex. Una absoluta, qua tenemur ad ea sine quibus salvari non possumus : et ita non tenemur ad poenitentiam de veniali, quoniam eam omittendo non incurrimus mortem, nisi forsitan ex contemptu hanc omittamus. Alia est necessitas ex suppositione alicuius finis : sicut dicimus aliquid necessarium, sine quo non possumus consequi finem intentum. Sicque necesse est homini de venialibus poenitere, si debeant ei in hac vita dimitti. Hoc tamen modo non dicitur quis proprie teneri ad aliquid, sed large, atque secundum quid.
Haec idem.
Quibus etiam obici posset, quod homo posset nunc tam intense de peccatis suis mortalibus poenitere, tamque ferventer et pure ac frequenter ad Deum affici, quod omnia venialia sua sibi dimitterentur, quamvis de eis nil actualiter cogitaret. Quod et fieret, si pro Christo sustineret martyrium. Certum est quoque, quod nullo horum modorum teneamur de venialibus poenitere distincte ac sigillatim : imo hoc videtur impossibile.
At vero hi tres modi poenitentiae, secundum Doctorem sanctum, distinguuntur secundum diversos modos quibus poenitentia agitur : idcirco sunt tres partes subiectivae poenitentiae quae est virtus, non poenitentiae quae est sacramentum : quoniam poenitentia ante Baptismum non pertinet ad sacramentum. Accipiuntur ergo hi modi secundum statum poenitentis diversum : quia aut est extra Ecclesiam etiam numero, et sic est prima poenitentia, quas est ante Baptismum ; aut est extra eam merito, sed non numero, et ita est poenitentia de mortali ; aut est intra Ecclesiam merito et numero, sicque est poenitentia venialium.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea Petrus :
In aliis (ait) sacramentis est aliqua materia exterior, ut in Baptismo aqua ; in hoc autem sacramento materia est actus hominis, scilicet exterior confessio. Homo autem ex partibus duabus consistit, quarum una, scilicet anima, movet corpus : idcirco in actibus humanis est gradus incipiens ab imperfectioribus ad perfectiora. Cumque malum cadat a perfectione, et bonum perfectionem quamdam requirat ; ideo, quamvis malum sit ex particulari defectu in actu uno, attamen bonum ei oppositum completur ex pluribus actibus. Hinc ad perfectum esse Poenitentia sacramenti requiruntur pariter tria praedicta : et hoc, secundum quod sunt in re aut in proposito ; et de unoquoque eorum praedicatur poenitentia prout est virtus, non ut sacramentum.
Amplius, de venialibus non est de necessitate poenitentia facienda, nisi per accidens. Primo, ratione dubii, ut quando putantur esse mortalia. Secundo, ratione statuti, ut dum is qui tenetur in anno semel confiteri, non nisi venialia habet ; vel ratione periculi, ut quando venialis delectatio ad hoc perducta est, quod nisi homo se ab ea avertat, pertrahit ad mortale.
Haec Petrus.
Concordat Antisiodorensis, sicut supra partim inductum est.
Bonaventura quoque :
Poenitentia, inquit, dupliciter sumitur, videlicet pro poenitentia virtute, et pro poenitentia sacramento. Si loquamur de poenitentia virtute, sic contritio, confessio et satisfactio non sunt partes poenitentiae integrales, sed potestativae. Quemadmodum enim ab una essentia egrediuntur plures potentiae, ita ab uno habitu plures actus. Virtus namque poenitentiae ordinat hominem, ut puniendo se, faciat emendam secundum omne forum. Ideo quilibet actuum horum recipit denominationem ab habitu illo, ut poenitentia seu quoddam poenitere dicatur : sicque habere videtur rationem partis potestativae, tamen revera non habet, quia confessio non est poenitentia, nec ipsa satisfactio, sed sunt actus a poenitentia egredientes ; similiter contritio. Si autem loquamur de poenitentia sacramento, sic sunt partes eius integrales, quantum ad esse suum perfectum. Hinc rationabiliter ait Magister, quod in perfectione poenitentiae tria sunt.
Et si obiciatur, quod non sunt simul ; dicendum, quod sunt simul voto, quamvis non actu. Qui enim contritus est, proponit confiteri et satisfacere.
Denique satisfactio dupliciter sumitur. Primo, pro ipsa reconciliatione : sicque cum omnes poenitentiae partes sint ad reconciliationem ordinatae, quaelibet potest satisfactio seu satisfactoria appellari. Secundo, pro poenae debitae persolutione : et ita est pars specialis poenitentiae, quae est assumptio seu adimpletio poenae iniunctae. Nihilo minus satisfactio convenit aliis duabus poenitentiae partibus per accidens, puta contritioni ratione doloris coniuncti in parte sensitiva, et confessioni ratione pudoris annexi.
Circa hoc quaeritur, an compunctio et contritio sint idem realiter. Respondendum, quod dolor vocatur contritio et item compunctio : contritio, quia conterit, vel quia dolore illo peccata in corde teruntur ; compunctio autem, quia mentem salubriter pungit duplici respectu, videlicet ex carentia gloriae, et ex consideratione divinae offensae. Et iuxta hoc attenditur duplex dolor, tanquam irriguum superius irriguumque inferius : et ita compunctio communior est quam contritio.
Porro si investigetur, an de peccato originali poenitere oporteat ; dicendum, quod de originali peccato contingit loqui communiter, et specialiter. Communiter, ut est in omnibus : et ita ad eius deletionem non requiritur aliquis actus ex parte eius in quo est, ut patet in parvulis. Specialiter quoque, quantum ad adultos qui illud habere se nesciunt : et quantum ad hos, non oportet quod aliquis actus detestationis adveniat. Rursus est loqui de originali quantum ad adultos qui illud habere se sciunt : et quantum ad illos, est congruum ut displiceat ipsis peccatum hoc in generali, quoniam displicere eis debet omne quod a Deo separat mentem ; non autem in speciali, cum non sit actu ipsorum commissum.
Quaeritur quoque, an de venialibus poenitere tenemur. Et respondendum, quod de veniali peccato contingit loqui dupliciter : primo, in se ; secundo, prout est occasio periclitandi per immoderatum consensum seu per contemptum. Itaque de veniali considerato in se, non est necesse poenitere, nec poenitentia interiori, nec exteriori : quoniam veniale etiam post hanc vitam remittitur. Sed loquendo de ipso quantum ad periculum ad quod ducit impoenitentem, necesse est de aliquibus venialibus poenitere, quando homo advertit periculum, quemadmodum Augustinus dicit in littera. Tria quippe sunt venialium genera. Quaedam sunt ex subreptione : de quibus non tenemur poenitere, nisi de congruo. Quaedam ex cogitatione cui si consenserit homo, incidit in mortale : et de tali veniali tenetur homo poenitere non simpliciter, sed in casu sive pro loco et tempore, quando videlicet recogitat illud, ne cadat si ei consentiat. Quaedam etiam sunt venialia quae per multitudinem suam augent libidinem, sicut illa in quae est consensus, sed deordinatio infra Deum ; atque de talibus tenetur homo poenitere, ne multiplicentur, ac per hoc periculo ac discrimini se committat. Talia enim comparat Augustinus arenae bestiisque minutis, guttis multiplicatis, et scabiei.
Haec Bonaventura.
In his continetur sententia Richardi. Qui etiam inquirit, quae sit principalior pars poenitentiae, absolutio confessoris vel compunctio confitentis. Et respondendum, quod in sacramentis illa est principalior pars, quae principalius cooperatur ad principalem sacramenti effectum. Principalior autem effectus sacramentorum novae legis est sanctificare, quam sanctificationem significare. Illa ergo pars sacramenti Poenitentiae est principalior, quse ex vi sacramenti magis cooperatur ad remissionem culpae ac poenae aeternae, quae remittuntur per gratiam sanctificantem. Compunctio autem non solum cooperatur ad remissionem peccati ex vi sacramenti, sed etiam in quantum est actus virtutis, aut efficax dispositio ad virtutem. Compunctio ergo cum hac utraque vi sua est principalior poenitentiae pars. Si vero consideretur id ad quod compunctio cooperatur ex vi sacramenti tantum, sic potior est absolutio sacerdotis : quia cum sit Christi vicarius, per prius principaliusque adsistit verbis suis, in quibus consistit sanctificans virtus absolutionis, quam partibus sacramenti quae sunt ex parte confitentis.
Haec Richardus.
Deinceps Scotus circa haec aliqua introducit, eamdem cum praeallegatis doctoribus sententiam obscurius exprimens, et pro parte ab ipsis dissentiens :
Contritio (dicens), confessio et satisfactio, nullo modo sunt partes poenitentiae ut est sacramentum, quoniam poenitentia quae est sacramentum, non est nisi absolutio sacramentalis, facta sub certis verbis, quae est quid extrinsecum : cuius contritio, quae est quid spirituale in anima, nullo modo est pars ; neque confessio, quae non est de essentia absolutionis illius, imo tempore eam praecedit ; satisfactio vero sequitur eam.
Haec Scotus.
De quo non immerito admiratio oritur, quod non erubuerit ea scribere, quasi nullus praecedentium iam praefatorum doctorum intellexerit quid sit Poenitentiae sacramentum, seu ipsa poenitentia ut est sacramentum, et quae sunt partes ipsius. Ideo ad reprobationem huius dicti sufficiat, quod tot solennes praecipuique doctores scripserunt contrarium, et Magister in littera : quorum dicta consonant sanctis Doctoribus, Augustino, Hieronymo, Hilario, Chrysostomo, imo ex verbis ipsorum sunt sumpta. Quid vero realiter sit poenitentia sacramentalis, an scilicet absolutio ipsa, an aliud, supra praehabitum est, et infra clarius exprimetur. Argumentum autem Scoti solutum est. Nempe hoc probat, quod tria ista non sint partes poenitentiae essentiales seu quidditativae ; non autem, quod non sint partes poenitentiae quasi integrales.
Hinc scribit Durandus :
Tria haec non sunt partes poenitentiae ut est virtus : imo sic contritio est actus eius elicitus, quoniam actus poenitentiae sic acceptus, est actualis displicentia de peccato commisso, et haec displicentia exstat contritio. Confessio vero et satisfactio sunt actus imperati a poenitentia taliter sumpta.
Haec Durandus.
Qui consequenter probat, quod confessio et satisfactio non sunt partes Poenitentiae sacramenti, loquendo de partibus proprie sumptis, id est essentialibus, non autem quod non sint quasi partes integrales ad perfectam poenitentiae consistentiam requisitae, loquendo etiam de satisfactione prout est in re vel in proposito.
At vero Thomas circa haec multas movet utiles quaestiones. Prima est, utrum veniale peccatum possit dimitti voluntate ad illud manente. Respondet :
Peccatum quodlibet potest dimitti quantum ad duo, videlicet quantum ad culpam, et quantum ad poenam. Nec remissio quantum ad poenam, potest esse sine remissione quoad culpam : quia quamdiu manet culpa, manet debitum poenae. Culpa vero in deordinatione voluntatis consistit : idcirco non potest culpa dimitti, nisi reordinetur voluntas ; quod fieri nequit, quamdiu in sua deordinatione persistit. Hinc veniale non potest dimitti, quamdiu voluntas manet ad illud. Verumtamen veniale peccatum aliquando dimittitur ei qui non habet displicentiam actualem de eo, ut de martyribus constat, qui mox evolant quamvis forsan de venialibus suis culpis non cogitent, et per consequens nec actualem habeant displicentiam de eisdem. In talibus ergo quae non occurrunt memoriae, sufficit displicentia habitualis, cum et mortalia oblita taliter remittantur, ut infra dicetur.
Secundo quaerit, an unum peccatum veniale sine alio possit dimitti. Respondet :
Dum aliqua connexionem non habent ad invicem, unum sine alio potest auferri, non autem quando connexionem ad invicem sortiuntur. Peccata autem mortalia, quamvis connexionem non habeant ad invicem ex parte conversionis, habent tamen connexionem a parte aversionis, quoniam ab eodem summo bono avertunt : ideo unum sine alio remitti non valet, quia remissio culpae, per oppositionem plus respicit aversionem quam conversionem. Nam culpa dimittitur per restitutionem et reductionem ad illud a quo separavit. Venialia vero connexionem non habent, nec quantum ad conversionem, nec quantum ad aversionem : imo in eis nulla est aversio ab ultimo fine, quamvis in actu eorum aliquis sit defectus circa ea quae ad finem expediunt.
Si autem obiciatur, quoniam ei qui displicet Deo, non dimittitur culpa, quamdiu displicet illi ; sed veniale peccatum displicet Deo : ideo manente uno, non dimittitur aliud. Dicendum, quod peccatum mortale sic displicet Deo, quod etiam peccantem Deo efficit displicentem, in quantum pulchritudinem gratiae, quam Deus amat, privat ac aufert. Veniale vero peccatum, quamvis Deo displiceat quia inordinatum est, peccantem tamen Deo displicentem non facit : quia per ipsum non tollitur caritas gratiae, sed quodammodo obnubilatur, in quantum processus eius ad exteriora impeditur. Propter quod ait Gregorius : Peccatum veniale obscurat, mortale obtenebrat. Hinc unum veniale non impedit dimissionem alterius, sicut unum mortale alterius remissionem.
Haec Thomas.
Quibus obici posset, quod nisi peccatum veniale faceret peccantem aliqualiter displicentem, Deus propter illud non infligeret illi poenam, nec consolationem ei abstraheret, nec reprehenderet ipsum. Denique nisi Petrus aliqualiter Christo displicuisset, dicendo, Absit a te, Domine, non erit hoc tibi ; Christus non dixisset ad eum : Vade retro me, Satana, etc. Et tamen in verbis illis bonus et sincerus ille Petrus non peccavit mortaliter.
Tertio quaerit, an veniale possit dimitti sine mortali. Dicendum, quod remoto priori removetur posterius, nec posterius restituitur nisi restituto priori. Fervor autem caritatis, cui veniale opponitur, est ipsa caritate posterior. Hinc, quamdiu non restituitur caritas, nec fervor caritatis potest recuperari : in qua recuperatione consistit peccati venialis dimissio, quemadmodum in recuperatione caritatis dimissio peccati mortalis. Hinc veniale dimitti non potest ei cui non remittitur peccatum mortale. Potest quoque ad hoc ratio assignari ex parte remittentis : quia mortale peccatum separat a Deo, qui solus peccata dimittit, ideo habens peccatum mortale, non percipit effectum Dei in remissione venialis peccati. Similiter assignatur ratio ad hoc ex parte eius quo fit remissio, utpote caritatis, quae universa delicta operit, quam aufert peccatum mortale.
Haec Thomas.
Et concordant doctores communiter, Henricus quoque in Quodlibetis. Qui consequenter fatentur peccata venialia aeternaliter puniri in inferno, eo quod mortalibus sint annexa, sine quorum remissione ipsa non remittuntur.
Quarto sciscitatur, an veniale peccatum queat dimitti sine gratiae novae infusione. Ad quod facilis exstat responsio, quod sicut veniale habitum gratia ; non aufert, ita ad eius remissionem non exigitur gratiae novae infusio ; sed sufficit quod gratia iam habita procedat in actum.
Si autem obiciatur, quod veniale aliquo modo maculat animam, quae macula videtur sine gratia ; infusione tolli non posse ; dicendum, quod macula potest inesse dupliciter. Primo, per pulchritudinis privationem, et ita veniale non maculat, quoniam gratiam, quae est animae decor, non tollit. Secundo, per hoc quod pulchritudo quae inest, impeditur ne foris appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei foedatur ; talisque macula est in veniali peccato, quia per ipsum impeditur gratiae decor, ne tam perfecte in actibus exterius ostendatur. Idcirco ad talis maculae detersionem non oportet novam gratiam infundi, sed per actum gratiae inexsistentis, impedimentum relucentiae gratiae tolli.
Quinto interrogat, utrum gratia sine contritione possit peccatum veniale dimittere. Et respondet :
Veniale non dimittitur, quamdiu voluntas manet in illo. Voluntatem autem recedere ab eo quod voluit, est ei displicere quod placuit. Talisque displicentia dolor contritionis vocatur, quando per gratiam informatur : hinc veniale peccatum sine contritione non dimittitur. Verum contritio tripliciter accipi potest, videlicet : pro habitu, et actu, ac medio modo. Habitu autem exsistens contritio, non sufficit ad peccati venialis dimissionem : alias quicumque virtutem poenitentiae habens, cuius actus est ipsa contritio, consecutus esset remissionem venialis peccati ; imo sic veniale cum gratia stare non posset. Nec tamen semper requiritur actualis contritio, quia sic peccatum oblitum dimitti non posset. Idcirco dicendum, quod requiritur contritio medio modo : quando videlicet etsi peccatum non displiceat actu explicite, displicet tamen implicite, quoniam ex virtute actus quem agit, sequeretur displicentia actualis explicita peccati venialis, si cogitatio ad illud ferretur. Hinc, dum homo per caritatis affectum fertur in Deum, quamvis actualiter de venialibus culpis suis non doleat, imo nec cogitet explicite, tamen eorum remissionem in toto vel in parte consequitur : quia in illo motu implicite continetur displicentia de peccato veniali uno, vel pluribus, vel omnibus. Et si ferventer fertur in Deum, displicet ei omne quod ab ipso retardat. Unde potest esse tam fervens motus seu affectio caritatis in Deum, quod universa venialia peccata consumit, etiam sine actuali cogitatione seu consideratione ipsorum.
Sexto inquirit, utrum ad venialium confessionem tenemur. Respondet, quod confessio ad hoc necessaria est, ut poenitens satisfactionem accipiat secundum mensuram seu modum delicti. Peccato autem veniali non debetur poena satisfactoria taxata : quia poena illa esset proportionata poenae peccati mortalis, a quo veniale distat in infinitum. Hinc per solam contritionem interiorem peccatum veniale potest dimitti. Et quod aliqua satisfactio exterior pro eo iniungitur, hoc magis est ad devotionem vel contritionem excitandam, quam ad satisfaciendum. Ideo ad confessionem venialium non tenemur, neque necessitate absoluta, quia sic de eis nec poenitere, nec ea vitare tenemur ; neque necessitate quae est ex parte finis, videlicet remissionis eorum, quia et sine confessione actu vel proposito exsistente possunt remitti ; sed perfectionis est ea confiteri.
Haec Thomas.
Verumtamen, sicut praehabitum est, in aliquibus casibus tenemur de eis confiteri utraque necessitate : ut si quis non habeat nisi venialia peccata, cum teneatur semel confiteri in anno, tenetur ea confiteri : alioqui videretur transgressor praecepti Ecclesiae. Et sicut tenemur de eis poenitere necessitate ex parte finis, ita et ea confiteri tenemur ista necessitate, saltem in casu in quo et de eis poenitere adstringimur.
Septimo, investigat de remediis generalibus per quae venialia remittuntur. De quibus testatur : Veniale peccatum per caritatis fervorem dimittitur, qui fervor explicite vel implicite continet contritionem. Hinc per illa quae ex se nata sunt excitare caritatis fervorem, venialia dimitti dicuntur. Huiusmodi autem sunt omnia quae conferunt gratiam, sicut omnia sacramenta ; ea quoque per quae impedimenta fervoris caritatis ac gratiae auferuntur, ut aqua benedicta, quae virtutem reprimit inimici, et benedictio episcopalis, et etiam exercitia humilitatis ex parte nostri, ut tunsio pectoris, Oratio dominicalis, item panis benedictus, confessio generalis, compassio, iniuriarum remissio, Extremaque Unctio, el quaecumque unctio sacramentalis, ac alia quaecumque poenitentia levis.
Haec Thomas in Scripto.
Qui alibi addit his ingressum Ecclesiae, per quem dicit (ut pie creditur) veniale dimitti, sicut per aquam benedictam. In his sententialiter continentur responsiones Alberti, Bonaventurae, Petri, Richardi et plurium aliorum, de ista materia.
QUAESTIO II
Praeterea quaeritur, An de peccatis praecedentibus Baptismum oporteat ante susceptionem Baptismatis poenitere ac confiteri.
Videtur quod sic, quia principium bonorum, confessio est malorum, et qui impoenitens et incontritus ad Baptismum accedit, fictus accedit.
In contrarium est, quod Baptismus est principium ac ianua sacramentorum.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Quemadmodum quaedam sunt in praedicamento per se, ut genera subalterna et species ; quaedam per reductionem, ut principia et privationes : ita tenendum est de articulis fidei. Nam quaedam sunt directe credibilia et credenda, ut articuli fidei ; quaedam vero sunt antecedentia, et quaedam consequentia, ut dictum est super tertium. Atque in omnibus his censetur haereticus, qui sentit perverse seu contra determinationem Ecclesiae. Sic quoque est de praeceptis Decalogi, quod in eis sunt quaedam prohibita principaliter et explicite, quaedam tanquam annexa et implicite : sicut in hoc praecepto, Non moechaberis, explicite prohibetur adulterii actus, implicite vero omnis actus interior et exterior illiciti coitus. Sicque antecedenter Deus prohibet concupiscentiam coitus, adspectumquc mulieris ad concupiscendum ; consequenter vero prohibetur omnis inordinata effusio seminis. Sic et praeceptum poenitendi sacramentaliter et confitendi, proprie et directe respicit baptizatos. Et loquendo de poenitentia ut est virtus, necesse est adultum ante Baptismum poenitere, non autem ut est sacramentum ; sed congruit ut ante Baptismum confiteatur. Confessio namque fit sacerdoti, ut homo peccata sua recognoscat, atque de eis erubescat, ac de eorum remissione gratus sit Deo. Ideo de congruo debet Baptismum praecedere, sed non oportet nec debet sequi absolutio neque ligatio, quoniam totum solvitur in Baptismo. Ideo poenitentia, quantum ad contritionem, praicedit necessario ; quantum ad confessionem, de congruo ; quantum ad absolutionem et satisfactionem, neutro modo. Et quia sacramentum istud completur in absolutione, quoniam ibi exhibetur remedium ; ideo poenitentia ut est sacramentum Ecclesiae, Baptismum sequitur, non praecedit.
Haec Bonaventura.
In quibus quod ait, poenitentiam quantum ad contritionem oportere Baptismum praecedere in adultis, oportet sane intelligi. Sufficit enim attritionem habere : alias nullus adultus in Baptismo purgaretur a mortali peccato.
Hinc clarius scribit Richardus :
Poenitentia considerata ut sacramentum, non est necessaria de peccatis praecedentibus Baptismum. Considerata vero ut virtus, adhuc dupliciter sumitur, utpote, ut virtus informis, et ut virtus formata. Et ut virtus formata, non est necessaria de culpis praecedentibus Baptismum : quia cum talis poenitentia non possit simul esse cum peccato mortali, nunquam per actualem susceptionem Baptismi remitteretur peccatum mortale actuale : quia aut per poenitentiam esset iam ante remissum, aut Baptismum suscipiens esset indispositus ad remissionem peccatorum mortalium. Sumpta vero ut virtus informis, hoc est, ut detestatio quaedam peccati cum proposito emendandi, quamvis non penitus sufficiens ad expulsionem peccati, ad minus necessaria est de omnibus peccatis mortalibus actualibus praecedentibus Baptismum, tanquam causa removens ipsum quod prohibet susceptionem gratiae baptismalis.
Haec Richardus.
Idem Petrus.
Concordat quoque Argentinensis, et addit :
Unus et idem morbus multiplici indiget medicina. Primo, medicina praeparativa seu dispositiva. Secundo, medicina sanitatis inductiva. Tertio, medicina morbidae qualitatis expulsiva, quae qualitas est perfectae sanitatis impeditiva. Sic in proposito attritio seu displicentia peccatorum praecedens gratiae infusionem, est quasi medicina dispositiva ; perfecta vero contritio, sanitatis est inductiva ; confessio autem et satisfactio, expulsivae sunt reliquiarum infirmitatis peccati : mitigant namque violentam inclinationem qua homo inclinabatur ad peccandum antequam poeniteret. Quamvis autem minister Ecclesiae, sacerdos, dicatur sacramentum conferre, non tamen causat materiam sacramenti, sed ipsam praesupponit. Quemadmodum ergo in Baptismo minister praesupponit materiam, ad quam accedente verbo ministri fit sacramentum ; sic in proposito sacerdos absolutionem sacramentalem cum iniunctione satisfactionis unit confessioni contritae, sicque integratur Poenitentiae sacramentum.
Haec Argentinensis.
Modo de circumstantiis restat agendum, de quibus S. Thomas hic prae ceteris multa conscribit utilia, primo quaerens, utrum circumstantia sit proprietas actus moralis. Respondet :
Actus nostri dicuntur morales in quantum a ratione ordinantur in finem voluntatis, quia ex hoc habent rationem boni aut mali. Omne autem quod ordinatur in finem, oportet fini esse proportionatum : ideo ratio quae actum nostrum refert in finem, attendit proportionem actus ad ea quae ad finem concurrere possunt. Et haec commensuratio circumstantia nominatur. Cumque in omni proportione oporteat ad minus esse terminos duos, cum nihil sibi ipsi proportionetur ; hinc circumstantia actus moralis dupliciter accipi consuevit : quoniam potest circumstantia dici, vel illud ad actum concurrens ad quem proportionatur, sicut locus aut tempus ; vel ipsa conceptio quae ex illis relinquitur, ut quando vel ubi. Sic ergo ultimo modo circumstantiam accipiendo, erit conditio aut proprietas actus ; verum primo modo sumendo, quaedam circumstantia est proprietas actus, ut modus agendi, et quaedam extra, ut locus et tempus.
Insuper circumstantiae assignantur hoc versu :
[quando.
Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo,
Qui versus distinguit circumstantias Tullii atque Boetii, prout a rhetore considerantur, qui ex eis accipit argumenta ad excusandum vel accusandum. Sumitur namque argumentum rhetoricum vel ex eo quod est attributum personae, et ita est quis ; vel ex eo quod est attributum negotio de quo agitur : et hoc vel continetur cum ipso negotio, et sic est quid, quantum ad substantiam facti exterius ; cur, quantum ad facientis intentionem interius ; aut in ipsa prosecutione negotii continetur, et ita sunt quatuor, utpote : quomodo, quantum ad actus qualitatem ; ubi et quando, quantum ad actus mensuram ; quibus auxiliis, quantum ad instrumenta.
Sed prout pertinent ad moralem, potest aliter accipi numerus earumdem. Proportio quippe actus ad finem accipi potest vel secundum id quod est in ipso actu, vel secundum id quod est extra. Si primo modo, aut quantum ad speciem actus, et sic est quid ; aut quantum ad modum ipsius, et ita est quomodo. Si autem per comparationem ad extra, vel per comparationem ad causam, aut per comparationem ad mensuram. Si primo modo, vel ad causam finalem, et ita est cur ; vel ad causam efficientem : vel instrumentalem, et sic est quibus auxiliis ; vel principalem, et ita est quis. Si autem per comparationem ad mensuram : aut ad locum, et sic est ubi ; vel ad tempus, et ita est quando.
Poito finis est duplex, videlicet ultimus et propinquus. Ultimus autem non potest poni circumstantia, quoniam omnes circumstantiae sumuntur in proportione ad ipsum. Propinquus quoque est duplex. Unus, qui est finis operis, secundum quod ait secundo Ethicorum Philosophus, quod quaedam coniuncta sunt malo fini ; et iste finis dat speciem actui : ideo non est circumstantia, si tantum consideretur genus moris ; vel referendo ad substantiam actus, includitur in hac circumstantia quid. Alius est finis agentis, qui quandoque ex malo aetu bonum intendit, et econverso ; et hic finis dicitur hic circumstantia cur. Et ab hoc actus non recipit speciem propriam, sed quasi communem, secundum quod actus imperati induunt speciem virtutis vel vitii imperantis, ultra speciem quam habent ex habitu eliciente.
Denique Philosophus tertio Ethicorum septem circumstantias ponit ; et differt a praefata assignatione sua assignatio in duobus. Primo, quoniam ponit duas circumstantias, quid, et circa quid, quae in praedicta assignatione Tullii includuntur in uno : eo quod obiectum quod dicitur circa quid, dat rationem actui qui dicitur quid. Philosophus vero distinguit eas, quoniam praeter universalem rationem obiecti, quae dat speciem actui, possunt in obiecto considerari speciales conditiones, quae diversificant actum in bonitate et malitia in actibus qui ex se malitiam non implicant, in quibus etiam malitiae diversificant quantitatem. Secundo, quia Philosophus pro una circumstantia ponit quando et ubi, propter hoc quod utrumque sumitur a mensura extrinseca ; in praedicta vero assignatione distinguuntur, propter diversam rationem mensurae.
Praeterea, Augustinus in littera numerat et attendit circumstantias secundum quod a poenitente considerandae sunt, qui pro suis peccatis debet dolere : ideo nominat illas quae praecipue ad dolorem peccati inducere debent. Quae sunt duae, puta privatio boni (quia virtutibus se privavit), et positio mali. Quod aggravatur per accidens, in quantum tollitur excusationis occasio, sicque debet dolere, si nulla aut modica tentatione praeventus peccavit ; vel per se ex aliqua circumstantia deformitatem addente ad actum : et sic quantum ad personam agentis, docet considerare statum peccantis, et beneficia a Deo prius suscepta ; et quantum ad omnes, docet considerare quo tempore et quo loco peccavit ; docet item considerare circa quid, in hoc quod dicit, Secundum modum meretricis ; et quomodo, in hoc quod dicit, Et modum sui operis.
Quaeritur ergo, quae circumstantiae magis gravent peccatum. Et respondendum, quod bonum rei est secundum ordinem ad finem, ut dicitur tertio Ethicorum. Cumque malum sit privatio boni, ipsum malum dupliciter contingere potest : primo, secundum relationem in finem ; secundo, penes aptitudinem relationis in finem. Hinc et peccatum contingit dupliciter : primo, ex hoc quod actus non est fini proportionatus, ut in malis ex se ; secundo, quia inordinate refertur in finem, sicut in his quae, mala fiunt intentione, quamvis ex se bona sint. Et quia propter quod unumquodque, et illud magis ; ideo quantitas malitiae peccati magis consideratur secundum relationem inordinatam in finem, quam etiam secundum improportionem ad finem. Ad ordinem autem ad finem pertinet « cuius gratia » : ideo circumstantia haec prae ceteris consideranda est in iudicando de gravitate peccati. Ad hoc autem quod actus improportionatus sit fini, pertinet circumstantia haec, quid, per quam importatur ratio mali in actu : ideo omnia quae possunt peccato speciem dare, includuntur in circumstantia ista ; et haec sunt in quibus consistit actus moralis quantum ad bonitatem et pravitatem. Unde haec est secunda circumstantia in aggravando : propter quod tertio Ethicorum ait Philosophus, quod principalissima in actu, sunt in quibus consistit actus, et cuius gratia. Aliae vero circumstantiae magis aut minus gravant, secundum quod his magis aut minus propinquae sunt. Hinc tempus et locus minus gravant, quia extrinseca sunt. Sed inter ea, conditio personae plus aggravat, quoniam agens directius correspondet fini ; et post hoc, modus, qui correspondet actui ; post hoc, instrumentum, quod pertinet ad modum agendi. Et haec, ut in pluribus ita se habent ; tamen nil prohibet in aliquo aliter se habere, quia sermones in moralibus, determinatum nil habent, ut dicitur Ethicorum secundo.
Rursus hic quaeritur, an circumstantia trahere possit in aliam speciem culpae. Dicendum, quod certum est hoc in aliquibus fieri : quod qualiter fieri queat, difficile est determinare. Aliqui enim dicunt, hoc fieri in quantum circumstantiae illae accipiuntur ut fines voluntatis, quia a fine actus moralis accipit speciem. Sed non videtur hoc sufficienter prolatum, quia interdum peccati species variatur sine hoc quod intentio feratur ad circumstantiam illam : sicut fur tam libenter acciperet vas aureum non sacratum ut sacratum ; et tamen in aliam speciem peccatum mutatur, videlicet de simplici furto in sacrilegium. Praeterea secundum hoc, circumstantia illa quae dicitur « cuius gratia », posset sola speciem peccati mutare : quod falsum est. Et ideo aliter dicendum, quod omnis circumstantia potest speciem peccati mutare, tamen non semper mutat. Cum enim negationes et privationes differant specie secundum differentiam habituum et positionum oppositarum, et malum sit privatio boni, oportet quod ubi diversum bonum ad virtutem necessarium privatur, ibi sit species diversa peccati. Sola autem una circumstantia peccati rectitudinem virtutis aufert. Unde si aliae circumstantiae nullam aliam obliquitatem peccato tribuant, nisi ex suppositione praecedentis, non mutabunt speciem peccati, sed forte gravabunt quantitatem peccati illius ; interdum etiam non, quia ex suppositione praecedentis nullam inordinationem addunt ; imo quandoque diminuunt, ut si aliqua circumstantia subtrahat rationem peccati. Sicut accipere rem alienam, habet rationem peccati ex circumstantia « quid », quia alterius rem invadit. Quod autem hoc faciat quis manu dextera aut sinistra, non variat. Quod autem tollat multum aut parum, peccatum aggravat, non tamen speciem mutat. Sed rem alienam consecratam auferre, aliam deformitatem includit quoniam irreverentia circa res divinas specialem habet rationem peccati : ideo talis circumstantia dicitur speciem peccati mutare. Si autem coactus accipiat, talis circumstantia minuit culpam : quoniam causa peccati, scilicet voluntarium, minuitur.
Ex his patet responsio ad hanc quaestionem, utrum circumstantia culpam gravet in infinitum. Dicendum enim quod non, nisi dum trahit in aliam speciem peccati, sicut dum circumstantia includit et addit aliquid caritati contrarium seu contra praeceptum.
Sed quaeri potest, an omnes circumstantiae peccati sint confitendae. Dicendum, quod omnes circumstantias confiteri, est impossibile. Quasdam autem confiteri, est necessitatis. Tamen in hoc est differentia opinionum. Nam aliqui dicunt, quod omnes circumstantiae quae aliquam notabilem quantitatem addunt peccato, sint necessario confitendae, si occurrant memoriae. Alii dicunt, quod non oportet confiteri nisi eas quae trahunt ad aliud genus peccati. Et hoc probabilius est. Sed addendum, quae ad aliam speciem peccati mortalis trahunt : quia ut dictum est quaestione praehabita, venialia non sunt de necessitate confessionis ; attamen perfectionis est talia confiteri. Circumstantiae autem particulares carnalium peccatorum trahentes ad novam speciem peccati mortalis, semper sunt confitendae.
Et si obiciatur, quod motum libidinis provocant tam in confitente quam in confessore ; dicendum, quod gratia quae in sacramento Poenitentiae datur, restaurat, si qua inclinatio ad peccatum ex talium cogitatione proveniat. Unde in Pastorali dicit Gregorius : Plerumque fit, ut dum rectoris animus aliena tentamenta cognoscit, auditis tentationibus, etiam ipse pulsetur ; sed luce pastori nequaquam timenda sunt, quia tanto facilius a sua tentatione eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. Si tamen confiteris viderit sacerdotem lascivum et ad talia pronum, debet accipere licentiam confitendi alteri sacerdoti : quam si non dederit, debet ad superiorem recurrere. Si autem circumstantiae non aggravant in infinitum, novam speciem mortalis peccati addendo, quandoque laudabiliter reticentur, adhibita debita discretione, iuxta considerationem turpitudinis circumstantiae, et pronitatem inclinationis ad peccatum ex eius consideratione in ipso confitente vel sacerdote. Confitens quoque in confessione debet pro posse famam alterius custodire, et suam conscientiam expurgare : ideo si circumstantia quae ducit in cognitionem personae, sit de necessitate confessionis, secundum regulam datam, tunc debet confiteri occultando personam quantum potest. Si autem circumstantia illa non sit necessario confitenda, debet eam dimittere, ne prodat peccatum alterius.
Haec Thomas in Scripto.
In his continentur quae Bonaventura scribit de circumstantiis peccatorum, de quibus ponit hos versus :
Aggravat ordo, locus, persona, scientia, tempus,
Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa,
Est modus in culpa, status altus, lucta pusilla
Et addit :
Non solum deflendae sunt culpae, sed etiam poenae, id est sequelae culparum inhabilitantes ad bonum. Et vocantur interdum reliquiae vitiorum, utpote pronitates ad mala, et infirmitates resistendi tentamentis ac vitiis, quae sunt poenae contractae potius quam inflictae.
In his continentur et scripta Petri.
Richardus quoque concordans :
Actus (inquit) voluntatis per hoc formaliter est peccatum, quod caret debito ordine rationis ; atque per hoc formaliter est in specie peccati, quod caret aliquo speciali ordine rationis. Quandocumque ergo per aliquam circumstantiam privatur actus aliquo rationis ordine speciali, constituitur ipse actus per circumstantiam illam in aliqua nova specie peccati. Dum vero per circumstantiam non privatur speciali rationis debito ordine, sed tamen per eam privatio debiti ordinis intenditur seu augetur, non mutatur per eam species peccati, sed aggravatur. (Cetera ut supra in Thoma.)
Quaeritur quoque, utrum circumstantia possit veniale peccatum mutare in mortale. Dicendum, quod quaestio potest intelligi de eodem peccato in numero, vel in specie ; et primo modo dupliciter, scilicet aut de eodem actu in esse naturae, aut in esse moris. Et primo modo actus primo venialis fieri potest mortalis, ut inspicere mulierem primo ex complacentia pulchritudinis eius sine libidinoso affectu, deinde inspectionem illam continuare ex vitiosa libidine. Secundo modo non est istud possibile, quoniam actus non est in specie moris, nisi ut est ex voluntate et ratione : ideo non manente eadem habitudine voluntatis ad actum, non habet actus idem esse morale in numero. Si vero intelligatur quaestio de eodem peccato in specie, assignant quidam eamdem distinctionem et similem responsionem.
Haec Richardus.
Argentinensis demum hic scribit, quod tamen ex introductis elicitur :
Circumstantiae, dicens, sunt tripartitae, quoniam quaedam nec aggravant culpam, nec trahunt ad aliam speciem, sicut furari manu dextera aut sinistra ; aliae gravant, sed non variant speciem, ut multum furari ; tertiae gravant et speciem mutant, ut calicem consecratum furari, quod est sacrilegium, id est abusus rei sacrae. Triplex quippe est sacrilegii species : prima, per modum furti aut spolii tollere sacrum de sacro, ut calicem de ecclesia ; secunda, tollere sacrum de non sacro, quemadmodum calicem de domo non consecrata ; tertia, tollere violenter non sacrum de sacro, ut rem non sacram de ecclesia. Itaque de primis circumstantiis non oportet confiteri ; de secundis vero confiteri est valde decens et congruum, non tamen simpliciter necessarium, ut communiter dicunt doctores : imo, ut dicunt, sufficit quod peccator in confessione exprimat speciem peccati. Verumtamen quidam tenent contrarium, dicentes, quod oporteat confiteri circumstantias notabiliter aggravantes : ut si quis furatus esset centum aut mille marcas, non sufficeret dicere, Furatus sum rem seu pecuniam proximi mei. Haec opinio videtur securior, et dictis Augustini in textu conformior ; nec dubium quin istud melius salubriusque consistat. Tertias circumstantias confiteri oportet quantum occurrunt memoriae, sicut et cetera peccata mortalia, quae et pro posse sunt ad memoriam revocanda.
Haec Argentinensis.
Praeterea Durandus :
Nomen (ait) circumstantia tractum videtur ex his quae inveniuntur in loco quantitatibusque corporeis, ad actus morales. Illa enim circumstant rem, quae sunt ei extrinseca et tamen aliquo modo ipsam attingunt. Ita in actibus illa dicuntur circumstare, quae non sunt de substantia actus, sed accidunt ei vel subiective, ut modus agendi ; sive extrinsece, ut locus et tempus. Quidquid ergo non pertinet ad essentiam actus ut est in specie natura, et tamen aliquo modo attingit ipsum, vocatur circumstantia.
Haec Durandus.
Qui consequenter ponit triplex circumstantia genus, sicut modo expressum est, quamvis sub aliis verbis. Et addit :
Quandocumque in uno actu sunt plures deformitates, quarum una non est determinativa alterius, ibi sunt plura peccata formaliter, quemadmodum in furtiva sublatione rei aliena de loco sacro.
Et si obiciatur, quod species rei non potest per extrinseca variari, circumstantia autem rei extrinseca est ; dicendum, quod circumstantia non sunt intrinseca actui quoad eius essentiam, aut quoad esse natura, nec quoad illud esse mutant speciem eius ; sed quoad esse moris, hoc est, quantum ad bonitatem malitiamve moralem.
In his doctores communiter sunt concordes.
QUAESTIO III
De impedimentis vero poenitentia modo quaerendum est, Utrum hypocrisis, ludus, mercatio, militia et consimilia quaedam, poenitentiam veram impediant.
Videtur quod non. Cum enim multa sint peccata hypocrisi graviora, non apparet cur hypocrisis magis quam alia dici debeat poenitentia impedimentum. Circa ludum quoque est specialis virtus moralis, et ita non solum licite, sed et virtuose ac meritorie fieri potest. Mercatio etiam et militare exercitium pro convenienti dispositione rei publica sunt inducta. Et beatissimus Ioannes Baptista militibus dixit, Contenti estote stipendiis vestris ; nec reprobavit eorum officium neque statum, ut in Evangelio recitatur.
Circa haec loquitur Thomas :
Hypocrita proprie dicitur qui personam alterius repraesentat, quasi submissus sive suppositus loco alterius. Unde in theatris, qui aliorum personam gerebant, hypocrita dicebantur. Sicque sumit Philosophus hypocritas tertio Ethicorum. Hinc illi qui non sunt vere virtuosi, et tamen virtuosos se simulant, recte hypocrita appellantur. Cumque ostentare de se ex proposito meliora quam sint, iactantia vitium exstet, sive fiat in verbis, sive in factis ; constat quod hypocrisis semper sit vitium, quod Latine simulatio dicitur. Est quoque speciale peccatum. Privationes namque specificantur per habitus oppositos : ideo illud peccatum est generale, quod privat aliquam conditionem quae in qualibet virtute requiritur : sicut inobedientia, prout est generale peccatum. Hypocrisis autem privat conformitatem signi ostendentis conditionem personae, ad rem significatam : quae conformitas ad unam virtutem specialiter pertinet, puta ad veritatem, prout est pars iustitiae. Verumtamen non est semper mortale peccatum. Habet enim hypocrisis eamdem rationem peccati, quam mendacium : quod non est semper mortale peccatum, sed quando est perniciosum, vergens in proximi nocumentum. Sic et hypocrisis, quando est perniciosa, proveniens in nocumentum personae, alterius, quam per fictam et creditam sanctitatem privat seu privare intendit re quam habet, meritove haberet ; aut certe in nocumentum fidei atque Ecclesiae, dum propter creditam sanctitatem hypocritae, creditur ei contra fidem et Ecclesiae expeditionem. Cumque opera poenitentiae, exteriora praecipue, nata sint sanctitatem ostendere ; abutitur eis hypocrisis, excludens intentionem vera : ac rectae poenitentiae. Sicque directius impedit poenitentiae effectum et fructum, quam alia vitia etiam graviora : ideo ponitur speciale impedimentum poenitentiae salutaris.
Similiter ludus. Ludus tamen est triplex. Quidam etenim ludi ex se turpitudinem habent : ideo semper et ab omnibus, praesertim a poenitentibus ac tempore luctus ac poenitentiae, sunt vitandi, quoniam poenitentes per fletum sua peccata debent corrigere. Tales sunt ludi qui in theatris agebantur, ad luxuriam provocantes. Alii sunt ludi turpitudinem nullam includentes, quos Philosophus nominat liberales : circa quos versatur virtus moralis quae eutrapelia vocatur. Sunt quoque ludi ex devotionis abundantia procedentes unde David disseruit, Ludam coram Domino, et ero humilis in oculis meis. Tales ludi sunt laudandi ac aemulandi. Porro in ludis illis mediis potest esse excessus, si gravitas et custodia cordis nimium dissolvantur, magisque decent unum quam alium. Unde et poenitentes districtius et discretius habere se debent in illis quam alii,quoniam poenitentia fletum requirit.
Insuper spectaculorum quae sunt turpium rerum, ad libidinem ac dissolutionem provocantium, studiosa inspectio, est peccatum, imo et peccatum interdum mortale, ex irrefrenata libidine et immoderata complacentia in eisdem : ideo omnibus, maxime poenitentibus, sunt fugienda. Quaedam tamen spectacula sunt de rebus utilibus atque ad vitam accommodis, quae nihilo minus animum distrahunt. Hinc quamvis sine peccato eis quis uti possit, servata discretione secundum decentiam suae personae ac proprii status ; poenitentibus tamen vitanda sunt, quoniam cor debent habere recollectum ad Deum et compunctum, et hoc, nisi aliter requirat necessitas.
Denique officium militiae, et negotiationis, et publicanorum, qui vectigalia publica exigunt, de propinquo habent annexa sibi peccata, quamvis sine peccato quandoque valeant exerceri. Cumque poenitens specialiter debeat occasiones peccandi vitare, et compunctioni studere, commendabile est si ea ac consimilia vitet ; non tamen est de necessitate poenitentiae, quia quamdiu homo vivit in saeculo isto, non potest universas peccandi vitare occasiones. Ideo sufficit in istis officiis nt peccata diligenter devitet, ita quod miles iuxta sacratissimam Ioannis Baptista : doctrinam, nullum concutiat, et stipendiis suis sit contentus ; neque ad ostentationem officium exerceat militare, sed ad utilitatem Ecclesiae ac rei publicae, et ad exercitium virium. Negotiator quoque non habeat conditionem in se, quae ipsum ab officio illo prohibeat, ut religiosi et clerici ; et diebus festivis mercationes non faciat, nec officium illud exerceatur tempore quo caristiam possit inducere. Fraudes quoque, doli, mendacia et consimilia mala vitentur. Publicani etiam non nisi legitima auctoritate principis, vectigalia, telonea seu tributa recipiant moderata, et causa utilitatis communis, ut pro terrae defensione.
Haec Thomas.
Qui et circa litteram ait : Qui habet copiam sacerdotis, nec necessitate urgetur ad communicandum, sicut urgentur sacerdotes parochiales, non debet accedere ad communionem ante confessionem.
In his continentur scripta Petri, Richardi, Durandi, Argentinensis et aliorum quorumdam, de ista materia. Et addit Argentinensis, quod si quis ieiunet seu alia opera satisfactoria sibi pro peccatis suis iniuncta exerceat, simulando se talia agere quasi opera supererogationis, non quasi ex debito satisfactionis, hypocrita est, et fructu ac mercede aeterna privatur. Torneamenta quoque ludi sunt illiciti, et ab Ecclesia prohibiti, propter abusiones, crudelitates, pompas, vanitates et multa consimilia quae contingunt in eis.
Haec Argentinensis.
Postremo, circa distinctionem hanc Albertus et Bonaventura multas movent quaestiones perutiles, quae tamen in sequenti distinctione moventur ab aliis, ubi et opportuniorem videntur habere locum : ideo differo eas.
