Distinctio XXXIX — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXIX
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE NONAE
Ostenso qualiter votum soleat impedire coniugium, iam idem ostenditur de dispari cultu, hoc est, qualiter infidelitas impediat illud. Quocirca declarat, quod sicut pro fornicatione carnali seu adulterio, ita pro fornicatione spirituali, videlicet idololatria, haeresi, infidelitate, contoralis licite dimittatur. Deinde circa haec sciscitatur, utrum fidelis infideli abiecta, aliam licite ducat. Discutit quoque, an inter infideles sit verum coniugium ; et si sic, quomodo separabile perhibetur.
QUAESTIO UNICA
Quaeritur ergo, An dispar cultus impediat matrimonium ; et quando, et qualiter, et quomodo separatis ab invicem talibus, quorum unus est fidelis, alius infidelis, habere se debeant circa coniugium contrahendum.
Arguitur primo, quod dispar cultus seu infidelitas coniugium impedire non valeat, quoniam Samson, quem Apostolus in epistola ad Hebraeos inter Sanctos connumerat, successive duxit duas uxores alienigenas infideles : et sicut in libro Iudicum recitatur evidenter de prima illarum, illam duxit ex Dei instinctu. Similiter Salomon in adolescentia sua adhuc devotus, filiam duxit regis Aegypti, imo et David filiam regis Gessur, ut secundo Regum innuitur.
Insuper in Deuteronomio Deus contrahitur praecepit, quod si quis ex viris et filis Israel in bello cepisset puellam alienigenam seu gentilem, et illa placeret oculis eius ad contrahendum cum ea, raderet ei ungues et caput, et sic eam sumeret in uxorem.
Iterum, sicut praehabitum est, ad matrimonium sufficiunt debita forma atque materia : hoc est, vir et femina apti ad contrahendum, et praescripta forma verborum. Sicque infidelitas accidentaliter se habet ad matrimonium, nec ad eius requiritur veritatem sive essentiam.
Rursus, sicut in textu probatur, inter infideles sunt matrimonia vera, alias omnes proles eorum illegitimae essent, nec ulla inter eos foret hereditaria legitimaque successio : ergo non habent impedimentum connubi.
Sed et Apostolus ad Corinthios exhortatur, ut fidelis contoralis ab infideli non discedat, sed potius spe convertendi illam, cum ipsa moretur : ergo sunt veraciter coniugati, aliter adulterium aut fornicationem simul committerent.
In oppositum sunt quae habentur in textu.
Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto :
Dicendum est de substantialibus matrimoni impedimentis, quae matrimonium impediunt contrahendum, dirimuntque contractum. Et primo de dispari cultu, de quo ad Corinthios dicit Apostolus : Ceteris ego dico, non Dominus, si quis frater, id est fidelis, uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat eam ; et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, etc.
Sed argui potest, quod Apostolus hoc dicendo, locutus sit contra Moysen, prohibentem sociari coniugia cum infidelibus. Imo et Esdras (sicut in libro eius describitur) separavit coniugia quae fili Israel de Babylone reversi, cum infidelibus feminis contraxerunt. Item Apostolus ex Spiritu Sancto locutus est, et auctoritate divina, non propria nec humana, quemadmodum protestatur : An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus ? Quomodo ergo ait, Praecipio ego, non Dominus ?
Solutio. Ad haec respondet Augustinus, quod Dominus prohibuit per Moysen fidelibus contrahere cum infidelibus matrimonia, sicque intelligitur illud in lege de matrimonio contrahendo ; Apostolus autem loquitur de matrimonio in infidelitate contracto, in quo alter coniugum venit ad fidem : nec est prohibitum ut infideles inter se contrahant, sed ne fidelis cum infideli. Quod vero ait Apostolus, Dico ego, non Dominus ; ita exponitur, Ego consulo, non Dominus praecipit : quoniam nec in veteri Testamento nec in novo Deus expresse praecepit de infidelium matrimonio. In utroque autem evidenter iubetur, ne fidelis eum infideli coniugium ineat. Dicimus quoque, quod licuit fideli coniugi dimittere infidelem secundum iustitiam, propter infidelis fornicationem spiritualem, quae maior et peior est in corde quam carnalis in corpore. Attamen non prohibuit Dominus habitationem fidelis cum infideli, nec praecepit divortium. Unde propter liberam benevolentiam seu mutuam dilectionem non decuit fidelem dimittere infidelem : unde in casu tenebatur ei cohabitare ; non tamen Dominus hoc praecepit, quia licitum fuit in genere, non tamen semper agendum. Tunc enim (ut asserit Augustinus) licitum non est faciendum, quando non expedit : quemadmodum licitum fuit apostolo Paulo accipere sumptus ab his quibus praedicavit, non tamen expediebat, propter eos qui contra eum occasionem quaerebant. Si autem coniux infidelis sit contumeliosus in Christum, nec admonitionibus acquiescens, sed in infidelitate obstinatus, tonetur coniux fidelis eum dimittere.
Haec Antisiodorensis, qui multa conscribit, quae in doctoribus posterioribus clarius sunt conscripta.
Itaque Thomas super his loquitur, primo respondendo ad istud, utrum fidelis possit cum infideli contrahere :
Principale bonum matrimoni est proles ad Dei obsequium educanda. Cumque educatio prolis fiat communiter per patrem et matrem, uterque secundum fidem suam prolem educare intendit : ideo si diversae sint fidei, erit intentio unius contraria intentioni alterius ; sicque non erit inter eos conveniens matrimonium. Idcirco disparitas cultus praecedens matrimonium, impedit ipsum ne contrahi possit. Itaque disparitas cultus contraria est matrimonio quoad principale bonum eius, quod est bonum prolis.
Et si obiciatur de Esther Iudaea et Assuero pagano, dicendum quod in veteri lege, de aliquibus infidelibus fuit permissum Iudaeis inire cum illis coniugia, et de quibusdam prohibitum. Specialiter enim fuit prohibitum de Chananaeis cohabitantibus, quos propter eorum obstinationem Dominus iussit occidi, ne coniuges et proles Israelitas ad idololatriam traherent. De aliis vero fuit permissum, de quibus non fuit tale periculum : sicque Moyses, Ioseph, et consimiles cum infidelibus contraxerunt. In nova autem lege per totum orbem diffusa, similis ratio est prohibitionis de infidelibus universis. Idcirco disparitas cultus praecedens matrimonium, impedit contrahendum, et tollit contractum. Verum dum infideles convertuntur ad fidem, potuerunt in utraque lege fideles cum illis sociari coniugio.
Sed quaeri potest, utrum Catholicus cum haeretica contrahens, ineat et habeat cum illa verum coniugium. Respondendum, quod matrimonium est sacramentum : ideo quantum pertinet ad sacramenti necessitatem, requirit paritatem in fidei sacramento, utpote in Baptismo, magis quam quantum ad fidem interiorem. Unde etiam hoc impedimentum non dicitur disparitas fidei, sed disparitas cultus, qui respicit exterius obsequium : ideo si fidelis cum haeretica contrahat, verum est matrimonium, quamvis peccet, si sciat eam esse haereticam ; sicut peccaret, si cum excommunicata contraheret. Econtra quoque, si catechumenus rectam fidem habens, nondum baptizatus, cum fideli contraheret baptizata, non esset matrimonium verum.
Consequenter respondet ad hoc, utrum inter infideles valeat esse coniugium : Matrimonium, inquiens, principaliter est institutum ad bonum prolis, non solum generandae, quia hoc sine matrimonio fieri posset, sed etiam promovendae ad statum perfectum. Nam quaelibet causa naturaliter intendit suum effectum perducere ad perfectum statum. In prole autem est duplex consideranda perfectio : scilicet perfectio naturae, non solum quantum ad corpus, sed etiam quoad animam per ea quae sunt de lege naturae ; secunda est perfectio gratiae. Prima autem perfectio est naturalis et imperfecta respectu secundae. Cumque res ordinatae ad finem, proportionatae sint fini, matrimonium quod tendit ad primam perfectionem, materiale et imperfectum consistit respectu matrimoni quod tendit ad perfectionem secundam. Et quoniam prima perfectio communis est fidelibus ac infidelibus, secunda vero est tantum fidelium ; ideo inter infideles est matrimonium quoddam imperfectum, carens ultima sua perfectione, quam habet inter fideles : et ita matrimonium est apud infideles prout est officium naturae, non prout est sacramentum Ecclesiae. Hinc si infideles coniugati cognoscant se invicem propter prolem, in qua species conservetur, et propter debitum coniugale, non peccant, cum hoc sit iustitiae naturalis et temperantiae, quae in delectabilibus tactus debitas circumstantias servat : sicut non peccant exercendo actus aliarum politicarum virtutum, et ea quae sunt legis naturae, nisi referant ad finem perversum.
Praeterea dum quaeritur, an coniux conversus ad fidem, possit manere cum illa quam in infidelitate accepit, nolente converti ad fidem ; dicendum, quod fides eius qui in matrimonio est, non solvit sed perficit matrimonium. Cumque inter infideles sit matrimonium verum, sicut iam dictum est ; idcirco ex hoc quod alter eorum ad fidem convertitur, matrimonii vinculum non solvitur ; sed interdum, vinculo permanente, solvitur matrimonium quantum ad cohabitationem et debiti solutionem : in quo pari passu currunt infidelitas et adulterium. Hinc sicut vir innocens potest manere cum adultera spe correctionis, non autem si in crimine maneat obstinata, quamvis etiam cum spe correctionis possit libere eam dimittere ; sic fidelis potest cum infideli manere spe conversionis, si eam in infidelitate non viderit obstinatam, et benefacit ita agendo, non tamen tenetur : ideo de hoc est consilium Apostoli, ut sic agat.
Denique, tempore Apostolorum ac primitivae Ecclesiae passim convertebantur ad fidem Iudaei atque gentiles : ideo tunc vir fidelis poterat spem habere probabilem de conversione infidelis uxoris, et ita manere cum ea quousque experiretur an fieret obstinata. Postmodum coeperunt Iudaei gravius indurari quam gentiles : idcirco ex tunc tutum non fuit viro fideli manere cum infideli Iudaea, nisi conversionem promitteret. Adhuc tamen gentes intrabant ad fidem tempore martyrum et Constantini imperatoris : propter quod poterant viri credentes manere cum uxoribus gentilibus perfidis, sub spe conversionis illarum. Nunc autem pariformiter induratae sunt : ideo non permittitur coniux credens cum incredula manere uxore, nisi illa velit converti.
Verum his obici potest. Primo, quoniam matrimonium quod inter fideles contrahitur, est perfectius coniugio incredulorum ; sed si fideles contrahant in gradu ab Ecclesia prohibito, separantur : ergo et infideles taliter contrahentes, si convertantur ; et ita vir fidelis non poterit permanere cum uxore cum qua in infidelitate contraxit in gradu prohibito.
Secundo, quidam increduli, iuxta ritum legis sine, simul plures habent uxores : ergo si conversi queunt cum illis manere, hahchunt licite multas uxores.
Tertio, contingit quod gentilis uxore prima repudiata, accipiat aliam, atque in illo matrimonio convertatur : ergo saltem in hoc casu non potest cum secunda manere conversus.
Et respondendum ad primum, quod infideles non baptizati, non sunt adstricti ad statuta Ecclesiae, sed ad statuta iuris divini : ideo si contraxerint in gradu lege divina prohibito in Levitico, sive convertatur uterque seu alter tantum, non valent in tali manere coniugio. Si autem contraxerint in gradu ab Ecclesia vetito, possunt commanere si ambo convertantur ; et item si unus convertatur, et sit spes de conversione alterius.
Ad secundum, quod plures habere simul uxores, est contra legem naturae (ut dictum est), ad quam etiam infideles tenentur : idcirco infidelis non habet verum connubium nisi cum illa quam primo duxit. Hinc si cum pluribus uxoribus convertatur, debet solum primam tenere, aliasque relinquere. Quod si prima converti noluerit, et aliqua aliarum velit converti, habet idem ius contrahendi cum illa quod cum quacumque alia, ut statim dicetur.
Ad tertium, quod repudiare uxorem est contra legem naturae, et viro illicitum : ideo si convertatur, tenetur primam habere, si illa velit converti ; quod si non velit, facere debet sicut in casu praecedenti.
Quaeritur rursus, an fidelis conversus possit relinquere coniugem infidelem volentem sibi cohabitare sine contumelia Creatoris. Respondetur, quod secundum aliam et aliam hominis vitam diversa competunt atque expediunt ei : idcirco qui moritur vitae priori, non tenetur ad ea ad quae tenebatur in vita illa ; propter quod qui in saeculari vita aliqua vovit, non tenetur ad illa religionem ingressus. Quamque homo regeneretur in Baptismo, infidelis dum baptizatur, moritur prorsus vitae priori : unde uxori non volenti converti non tenetur cohabitare, nec debitum reddere, quamvis in aliquo casu id facere possit, quemadmodum religiosus si vult, potest ea quae vovit in saeculo, implere in claustro, si contra religionem suam non sint.
Si autem quaeratur, quid fiet de talium coniugum prole : dicendum, quod proles aut pervenit ad aetatem perfectam, et tunc libere sequi potest patrem fidelem seu matrem infidelem ; si vero fuerit minoris aetatis, danda est patri fideli, non obstante quod indigeat educari a matre.
Praeterea quaeritur, an liceat viro discedenti ab uxore incredula, ducere aliam. Dicendum, quod si infidelis coniux vult cohabitare viro converso sine contumelia Creatoris, et sine hoc quod ad infidelitatem conetur reducere virum, potest vir libere ab illa discedere ; tamen ita discedens non potest aliam in uxorem accipere. Si autem illa non velit cohabitare tali viro sine iniuria Creatoris et sine blasphemia, tenetur vir illam dimittere, et aliam potest accipere.
Et si obiciatur, quod matrimonium est indissolubile : respondendum, quod matrimonium infidelium est imperfectum ; matrimonium vero fidelium firmius. Firmius autem vinculum solvit minus firmum, si sit illi contrarium : ideo matrimonium postea in fide Christi contractum, dissolvit illud infirmius ; sicque malrimonium infidelium non est in se ratum ac firmum, sed postmodum per fidem Christi ratificatur.
Nec blasphemia uxoris incredulae solvit vinculum matrimoniale inter virum conversum et ipsam, quoadusque vir ille acceperit aliam : imo si illa interim converteretur, redderetur ei vir suus. Si vero illa in sua infidelitate permanserit, non potest alium accipere virum, viro converso vivente ; et si postea convertatur, potest ei dispensative concedi quod alteri viro fideli nubat, si prior eius maritus iam aliam duxit.
Denique, si post viri conversionem exsistat probabilis spes de conversione uxoris, non debet vir continentiae votum emittere, neque ad aliud transire coniugium : quoniam mulier difficilius converteretur, sciens se suo viro privatam. Si autem non sit spes de conversione uxoris, potest vir ad sacros ordines seu ad religionem accedere, requisita prius uxore quod convertatur. Quod si convertatur viro religionem ingresso, aut ad ordines sacros promoto, non est ei vir reddendus ; sed debet sibi imputare in poenam suae tardae conversionis, quod viro suo privatur.
Sed rursus obici potest. Nam filius patre converso manens in infidelitate, privatur sua hereditate, quae tamen ei restituitur si convertatur, etiam si alius in eius possessionem intravit : ergo a simili, si uxor infidelis postea convertatur, reddetur ei vir suus, quamvis duxerit aliam. Dicendum, quod vinculum paternitatis non solvitur per disparem cultum sicut coniugi vinculum : ideo non est simile de hereditate et uxore.
Postremo quaeritur, an alia quoque vitia solvant matrimonium, quemadmodum infidelitas. Et quod imo, videtur per Magistrum in littera ; et item quoniam omne peccatum mortale est fornicatio spiritualis, sicut infidelitas ; avaritia etiam idololatria appellatur, et superbia fertur esse apostasia a Deo.
Et respondendum, quod adulterium et infidelitas specialem habent contrarietatem ad matrimonium : ideo specialiter asseruntur matrimonia separare, iuxta intellectum praehabitum, cum tamen nullum eorum separet matrimonium iam ratificatum, quantum ad vinculum ; sed solvi potest quantum ad debiti redditionem, per adulterium et infidelitatem. Propter alia autem peccata non solvitur nec quantum ad actum, nisi vir se vellet subtrahere ad tempus a consortio uxoris ad castigationem ipsius, subtrahendo ei praesentire suae solatium.
Quamvis etiam adulterium magis contrarietur matrimonio prout est officium naturae, infidelitas tamen plus ei contrariatur in quantum est sacramentum Ecclesiae. Nec alia peccata dicuntur tam intense ae proprie fornicatio, ut infidelitas, quae et idololatria nuncupatur. Infidelitas enim opponitur fidei, per quam primo desponsatur anima Deo.
Verba demum Magistri in littera sunt de sponsalibus intelligenda, quae propter superveniens crimen possunt dissolvi ; vel si de matrimonio loquitur, intelligenda sunt de separatione a mutua conversatione ad tempus, vel quando non vult viro cohabitare nisi sub conditione peccandi.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus per omnia, addens quod ante legem Moysis licuit passim fideli cum infideli contrahere, quia nondum fuit prohibitum.
Richardus demum praedictis consentit quantum ad ipsas conclusiones. Rationem vero assignatam, cur fidelis eum infideli contrahere nequeat, improbat : quia eadem ratione nec eum haeretica posset contrahere. Ideo aliam ponit causam, dicendo quia non decet Christianum cum ea contrahere matrimonium in qua non esset ratio sacramenti. In matrimonio autem eum infideli non baptizato non esset ratio sacramenti, quia non potest habere rationem sacramenti ex parte coniugis unius, et non alterius. Qui autem Baptismum non suscepit, nullum aliud sacramentum accipere potest. Quapropter non teneret matrimonium inter baptizatum et non baptizatum, etiam si omnes fidei articulos crederet.
Insuper, si coniux haereticus (vel haeretica) permanet obstinatus in sua perfidia, coniux tenetur fidelis ab ea discedere quantum ad cohabitationem et lorum, propter subversionis periculum, et ne videatur tantae criminositatis turpitudinisque patronus.
Haec Richardus.
At vero Bonaventura hic sciscitatur, utrum matrimonium ante Baptismum, ponat in numerum eum matrimonio post Baptismum. Respondet :
In hac quaestione B. Hieronymus et S. Augustinus fuerunt contrariae opinionis : quia secundum Hieronymum, tota vita infidelium est peccatum, et quod non habent matrimonium verum, imo eorum coniugium est peccatum : ideo baptizatis ipsis non imputatur nec computatur, sed omnino in Baptismo deletur, sicut et cetera veteris hominis opera. Augustinus vero sensit, quod infidelium coniugia quamvis non meritoria, non sint tamen illicita, imo bona ex genere : quoniam Deus ea instituit, naturale ius dictat, atque Apostolus roboravit, consulens coniugem ab infideli coniuge non recedere. Ideo coniugia illa in Baptismate non delentur : unde et bigamus est qui unam habuit ante Baptismum, et aliam post Baptismum. Cumque motiva Augustini rationabiliora sint, Ecclesia ei consentit. Hieronymus vero opinative magis quam assertive locutus est.
Haec Bonaventura.
Scripta vero Alberti in dictis Thomae comprehenduntur.
