Distinctio XXIX — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE NONAE

 

 

Declarato quid sit matrimonium, et qualiter contrahalur, iam declaratur qualiter et per quae impediatur. Et primo nunc panditur, quod coactio illud impediat, et quomodo dupliciter sit consensus in aliquid.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur, Utrum coactio impediat matrimonii veritatem.

 

Quocirca inquiritur quid sit coactio, et quotuplex, et qualiter cadat in virum constantem, cum voluntas tam libera affirmetur, ut nequeat cogi.

 

Circa haec scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto :

Coactio duplex est, utpole, levis el violenta. Levis non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit contractum. Violenta coactio est, quae generat iustum metum. Est autem iustus metus, dum quis metuit suae vitae a potestate maiori, qua veretur sibi mortem inferri, aut membri mutilationem, aut corporalem servitutem, vel violationem uxoris suae aut filiae. In his quatuor casibus violenta coactio impedi matrimonium contrahendum, dirimitque contractum.

Et Augustinus, si obicias, quia voluntas coacta (ut ait auctoritas) est voluntas, ergo et coactus consensus est consensus ; consensus autem per verba de praesenti expressus, facit matrimonium : ergo voluntas seu consensio coacta, est matrimonii causa, non impedimentum. Et dicendum, quod coactio violenta praetacto modo, matrimonium impedit duplici ratione. Primo, quia (ut ait Ambrosius) matrimonia coacta fines seu exitus pessimos solent habere. Secunda est propter sacramentum, quoniam matrimonium carnale, sacramentum est spiritualis matrimonii quod est inter Deum animamque fidelem : cui anima coniungitur non timore servili, sed puro ac spirituali amore, a quo longe est omnis violenta coactio. Matrimonium quoque ex tali timore contractum, non est matrimonium verum, imo nec matrimonium, sicut homo pictus vel mortuus non est homo. Cum ergo asseritur, quod voluntas coacta est voluntas, et similiter consensus coactus ; dicendum, quod non est simpliciter sic, sed secundum quid ; vel intelligendum est de voluntate et consensu coactionis levis et insufficientis. Est autem coactio insufficiens, quae non cadit in voluntatem, nec in virum constantem. Et est coactio sufficiens, seu inducens aut inclinans, quae cadere potest in illos. Unde quidam dicuntur coacti Christum negasse, aut aliquid perpetrasse.

Haec Antisiodorensis in Summa, partim libro quarto, partim secundo.

 

Praeterea Thomas diffusius loquens :

Duplex est, inquit, coactio seu violentia. Una quae facit necessitatem absolutam : et tale violentum, secundum Philosophum, est violentum simpliciter, ut dum quis alium impetuose impellit ad molum. Alia quae facit necessitatem condilionatam : et hanc appellat Philosophus violentum mixtum, sicut cum aliquis merces proicit in mare, ne mergatur. Et quamvis id quod fit in huiusmodi violento, non sit voluntarium per se, attamen pensatis circumstantis particularibus voluntarium est. Cumque actus sint circa particularia, ideo tale opus simpliciter voluntarium est, atque secundum quid involuntarium. Hinc violentia seu coactio ista potest esse in consensu, qui est in voluntate ; non coactio prima. Et quia coactio ista oritur ex hoc quod formidatur periculum imminens, ideo ista vis idem est quod metus, qui voluntatem quodammodo cogit. Prima vero violentia seu vis cadit in corporalibus actibus. Verum quoniam legislator non solum considerat actus interiores, sed magis exteriores ; idcirco per vim intelligit coactionem simpliciter : propter quod vim dividit contra metum. Verum nunc agitur de consensu interiori, in quem non cadit coactio seu vis quae a metu distinguitur : ideo quantum ad propositum pertinet, idem est coactio quod metus. Metus quoque, secundum iurisperitos, est instantis vel futuri periculi causa trepidatio mentis. Ex quibus patet an aliquis consensus possit esse coactus.

 

Praeterea, si quaeratur, an aliqua coactio metus cadat in virum constantem ; dicendum, quod metum in aliquem cadere, est illum metu cogi. Cogitur quoque quis metu, quando aliquid facit quod alias non vellet nec faceret, ad evitandum aliquod malum. In hoc autem constans ab inconstanti distinguitur quantum ad duo. Primo, quantum ad qualitatem periculi quod timetur : quoniam constans rectam sequitur rationem, per quam scit quid pro quo sit dimittendum aut faciendum. Semper quippe minus malum est sustinendum, aut maius bonum eligendum. Ideo constans ad minus malum sustinendum cogitur metu mali maioris ; non autem cogitur ad maius malum ut vitet minus malum. Inconstans vero cogitur ad maius malum metu minoris mali, puta ad malum culpae timore mali poenae. Sed pertinax econtrario non potest cogi etiam ad minus malum sustinendum aut faciendum ut vitet maius malum : sicque constans est medius inter inconstantem ac pertinacem. Secundo differunt quantum ad aestimationem periculi imminentis : quoniam constans non nisi ex forti atque probabili aestimatione compellitur, inconstans ex levi. Unde in libro Proverbiorum : Fugit impius nemine persequente. Hinc constans (sicut de forti fatetur Philosophus) intrepidus est, non quod omnino non timeat, sed quia non timet quae non oportet, vel quando et ubi et quomodo non oportet.

Denique peccata sunt maxima mala : idcirco nequaquam quis cogi debet ad peccandum, quocumque timore poenarum, sed potius mori quam peccata admittere, ut etiam tertio Ethicorum ait Philosophus. Quaedam vero corporalia mala, sunt quibusdam aliis malis minora : inter quae, praecipua sunt quae pertinent ad personam, ut mors, verbera, dehonestatio per stuprum, et servitus. Idcirco ex istis cogitur constans ad alia corporalia damna ferenda ; nec differt an ista pertineant ad propriam personam, aut uxoris, aut sobolis. Et quamvis infamia sit magnum malum, tamen ei facile potest occurri : ideo metus diffamiae non reputatur cadere in virum constantem, secundum iura. Rursus, constans non cogitur ad mentiendum, cum metu promittit quod non vult solvere : quia vult dare quando promittit hoc ; intendit tamen repetere, seu iudici denuntiare.

 

Quaeritur quoque, quomodo consensus coactus matrimonium tollit. Et respondendum, quod vinculum matrimonii est perpetuum : idcirco quod perpetuitati repugnat, matrimonium impedit. Metus vero cadens in virum constantem, perpetuitatem tollit contractus, quoniam peti potest restitutio in integrum. Constans quoque vocatur vir virtuosus, qui est mensura in actibus cunctis humanis, ut tertio Ethicorum habetur. Verumtamen aliqui dicunt, quod si adsit consensus, quamvis coactus, interius matrimonium sit quantum ad Deum, non quoad forum Ecclesiae, quae praesumit ibi non fuisse interiorem consensum propter metum. Sed hoc nihil est : quia Ecclesia non debet de aliquo peccatum praesumere quousque probetur. Peccavit autem, si dixit se consentire, nec consensit. Unde Ecclesia praesumit eum consensisse, sed iudicat consensum illum extortum, non fuisse sufficientem ad matrimonium, ad quod requiritur voluntarium complete. Propter quod asserit Decretalis, quod consensus locum non habet ubi metus vel coactio intercedit.

Insuper, cum iuxta praehabita, ad matrimonium exigatur utriusque consensus, non potest matrimonium esse ex parte unius, et non ex parte alterius, cum et matrimonium sit relatio non potens innasci uni extremo quin innascatur et alteri.

 

Praeterea quaeritur, an quis praecepto patris sui possit ad matrimonium contrahendum compelli. Videtur quod imo, cum dicat Apostolus : Filii, obedite parentibus per omnia. Isaac quoque praecepit filio suo Iacob, ut contraheret cum filiabus avunculi sui Laban.

Respondendum, quod cum in matrimonio sit quasi servitus quaedam perpetua, et filius sit liberae conditionis, non potest eum pater cogere ad matrimonium. Sed potest ei persuadere pro posse ex rationabili causa ; et tunc sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad patris praeceptum : ut scilicet si causa illa cogat de necessitate vel honestate, praeceptum similiter cogat. Porro verbum praeallegatum Apostoli exponitur de omnibus in quibus filius non est liber sui, sed patris auctoritati subiectus, videlicet in pertinentibus ad regimen domus et curam rei familiaris. Iacob quoque aliunde tenebatur ad id quod pater suus Isaac sibi mandavit, quia feminae illae Chananaeae erant superbae et curiosae, et carum posteritas erat terra illa privanda.

 

Sed his obici potest, quia spiritualis pater, Pontifex summus, potest compellere filios suos praecepto ad spirituale connubium, hoc est ad acceptandum episcopatum : ergo et pater carnalis, vel etiam ipse dominus Papa ad corporale coniugium potest praecepto adstringere.

Ad hoc aliqui dicunt, quod Papa non valet praecipere cuicumque quod episcopatum accipiat, quia consensus debet liber consistere. Sed hoc concesso, periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim quis cogi posset ad suscipiendum regimen Ecclesiae, Ecclesia conservari non posset, cum quandoque illi qui sunt idonei praesidere, nolint nisi coacti praeesse. Ideo dicendum, quod non est hinc inde consimile, quia in spirituali matrimonio non est aliqua servitus corporalis sicut in corporali, quoniam spirituale matrimonium est tanquam officium quoddam dispensandae reipublicae in spiritualibus bonis, iuxta illud Apostoli : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

Haec Thomas in Scripto.

In quibus concordare videntur Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et alii plures, quamvis Durandus et Scotus in his alia quaedam imaginentur, quae modici ponderis reputantur.