Distinctio XXI — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE PRIMAE

 

Hic movet Magister circa praehabita dubia quaedam. Nempe in praecedente distinctione testatus est, tempus poenitentiae durare usque ad mortem : ex quo sequi videtur, post hanc vitam non esse poenitentiae locum aut spatium. Ideo quaerit, an aliqua saltem leviora peccata post hanc vitam dimittantur quantum ad culpam. Et circa hoc primo probat, quod aliqua peccata dimittantur post vitam praesentem, et qualiter quaedam dimittuntur quantum ad reatum seu debitae poenae persolutionem, quaedam vero etiam quantum ad culpam ipsam, ut venialia quaedam. Consequenter tangit, qualiter in purgatorio diversi diversimode crucientur. Et circa hoc elucidat et exponit quaedam obscura Apostoli verba, qualiter super fundamentum fidei aedificant quidam lignum, foenum, stipulam ; alii aurum, argentum et lapides pretiosos. Post haec tangit opinionem dicentium, nulla peccata post hanc vitam dimitti nisi quantum ad poenam, et probat oppositum. Insuper, circa praeinducta inquirit, utrum oporteat in confessione omnia peccata mortalia pariter confiteri. Et respondet quod imo, quantum possibile est, et prout occurrunt memoriae. Quocirca occurrit de generali confessione et eius valore, de sigillo quoque confessionis diligentissime custodiendo.

Circa distinctionem hanc quidam producunt quaestiones de purgatorii poenis, quae iam circa praehabitarn distinctionem sunt expeditae.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Nunc ergo quaerendum, An post vitam hanc aliqua dimittantur peccata.

 

Et possunt circa utramque partem argumenta induci, quae tanguntur in littera. Et includit haec quaestio ea quae in textu dicuntur de superaedificantibus lignum, foenum et stipulam, atque de his qui superaedificant aurum, argentum et gemmas. Argumenta etiam quae circa haec fiunt, ex responsionibus ad quaesita faciliter possunt solvi.

 

Itaque Bonaventura circa haec scribit, ultra ca quae in quaestionibus praecedentis distinctionis ex eo sunt introducta :

Sancti dicentes peccata post hanc vitam non dimitti, intelligunt hoc de peccatis mortalibus, quae tamen post praesentem vitam expiantur ac dimittuntur quantum ad poenam quam meruerunt. Idcirco salvari non potest quod aliqui dicunt, peccata venialia post hanc vitam non dimitti quoad culpam sed tantum quantum ad poenam, cum hoc quoque mortalibus competat. Insuper quaerit hic, an venialia queant sine gratia tolli ac dimitti, et utrum in habentibus gratiam valeant sine contritione auferri : ad quae iam ante responsum est. Communior (inquit) opinio est, quod nec in praesenti, nec in inferno venialia dimittantur sine gratia, hoc est, nisi is in quo sunt, sit in caritate et gratia : quoniam veniale eo ipso quod aliquo modo peccatum est, macula quaedam est et animam foedat, et Deo quodammodo displicet ; idcirco ab ea non purgatur sine nitore ornamentoque gratiae, quae mentem inde expurget ac ornet, et Deo faciat complacentem. Et ista positio protestatur venialia in inferno sine fine puniri, eo quod mortalibus, quae, nunquam dimittuntur, adiuncta sint ; et propter statum miseriae infernalis, in qua nulla creditur esse redemptio, nulla minoratio poenae.

Alii oppositum sentiunt, affirmantes venialia sine gratia gratum faciente posse deleri per gratiam gratis datam : quia caritati et gratiae gratum facienti non contrariantur, imo simul insunt eidem. Isti quoque fatentur venialia non perpetue in inferno puniri, sed temporaliter solum, sicut tangetur.

 

Amplius, quidam opinati sunt venialia peccata, cum sint aliquo modo voluntaria, sine contritione saltem in generali non auferri, imo hoc pertinere ad contemptum, de ipsis nullatenus poenitere : ideoque talem, si ita decedat, damnari. Aliorum opinio est, quod sine contritione de ipsis, deleantur per diversa remedia contra ea collata, de quibus dictum est supra. Multipliciter tamen expedit contritionem habere de ipsis, sicut de his dictum est plenius supra.

 

Praeterea verba Apostoli de ligno, foeno et stipula, multipliciter exponuntur. Una tamen expositio propria est, litteralis ac principalis, quae habetur in littera, in qua per tria illa intelliguntur peccata venialia maiora, minora et minima, quae in purgatorio puniuntur igne, et quasi cremantur durius atque prolixius, seu levius ac celerius iuxta mensuram suae culpabilitatis. Rursus, per lignum, foenum, stipulam, intelliguntur opera meritoria, quibus veniales culpae admixtae sunt secundum gradum triformem praetactum. Per superaedificationem vero auri intelligitur contemplatio seu dilectio Dei ; per superaedificationem argenti, dilectio proximi ; per superaedificationem lapidum pretiosorum, exsecutio actuum aliorum virtuosorum : ita quod istis tribus non admiscentur venialia illa triplicia, per inhaerentiam et frequentiam notabiliter diuturnam. Nam quamvis venialiter peccent, tamen fervore caritatis, spirituali profectu, assidua occupatione in divinis, frequenti elevatione ad Deum, quotidiana confessione, iugi compunctione et aliis exercitiis sanctis orationum, meditationum, divinarumque laudum, mox delent, consumunt, et pro viribus vitant illa. Spiritualiter vero et per adaptationem aliquam possunt haec aliis modis variis intelligi. Sicque super illud Isaiae, Vae qui coniungitis domum ad domum, ait Hieronymus : Haeretici dogmata dogmatibus iungunt ; et qui supra fundamentum fidei debuerunt aedificare aurum, argentum et lapides pretiosos, econtra aedificant lignum, foenum, stipulam. In quibus per haec tria designantur peccata mortalia, inter quae enormitatis est gradus.

Haec Bonaventura hic et aliis locis.

 

Circa haec asserit Thomas :

Venialia caritati coniuncta possunt per aliquam poenam consumi. Ideo apte per metaphoram significantur nominibus rerum quae igne consumuntur. Cumque peccatum quo gravius, tanto gravius difficiliusque purgatur, ideo diversus venialium gradus per haec tria exprimitur, etc., ut supra.

Venialia super fundamentum dicuntur aedificari, non quasi ex ipso stabilitatem habentia. Dicitur enim aliquid super fundamentum poni tripliciter. Primo, situ directo, quod super fundamentum firmatur : sicque sola opera bona fidei formatae, quae dicitur fundamentum, super ipsam aedificantur. Secundo dicitur esse super rem, quod est iuxta eam, iuxta illud, Super flumina Babylonis : sicque venialia superaedificantur, quia fundamentum non destruunt, sed simul cum eo stant. Tertio dicitur esse super, quod est post, iuxta illud Ezechielis, Super terminum Aser, id est, post, secundum Glossam : et ita mortalia superaedificantur, quae sequuntur et destruunt fundamentum.

 

Praeterea aurum, argentum et lapides pretiosi, lignum quoque, foenum et stipula, dupliciter possunt exponi. Primo, quod quaelibet opera bona vocentur aurum, argentum et lapides pretiosi ; et quaelibet venialia appellentur lignum, foenum et stipula. Sicque iidem omnia ista aedificant ; sed quidam dicuntur haec, quidam illa aedificare, secundum quod eis magis insistunt : quemadmodum activi a contemplativis distinguuntur, quamvis et activi aliqua contemplentur, et contemplativi aliqua agant. Secundo, quod per aurum, argentum lapidesque pretiosos intelligantur solum opera perfectorum ; per lignum vero, foenum et stipulam, venialia eorum qui temporalium sollicitudinem gerunt, non soli Deo vacantes. Et ita non sunt iidem, sed diversi, qui ista aedificant, quoniam imperfectorum opera bona tot permiscentur venialibus et obscurantur, quod instar auri argentique non splendent.

 

Si autem quaeratur, utrum venialia mortali adiuncta possint dici lignum, foenum et stipula, ita quod in inferno aeternaliter non puniantur ; dicendum, quod culpa ordinari non potest nisi per poenam. Quoniam vero Deus nil inordinatum relinquit, propter hoc sine poena nunquam dimittit culpam. In damnatis autem nulla culpa dimitti potest, nec reatus aliquis tolli, cum caritate careant, qua et culpa purgatur, et reatus aufertur. Hinc culpa venialis semper manebit in eis, vel reatus ipsius, si etiam ante peccatum mortale fuisset eis dimissum peccatum veniale quantum ad culpam, manente reatu : hinc damnati etiam pro venialibus aeternaliter punientur, et poena illa aeterna debetur veniali per accidens ratione subiecti, quod irrecuperabiliter destitutum est gratia. Itaque in damnatis venialia non sunt lignum, foenum et stipula, quoniam igne illo non consumuntur.

Haec Thomas in Scripto.

Qui et in secunda secundae disseruit, quod boni religiosi divinis exercitiis fervide iugiterque intenti, lignum, foenum et stipulam non colligunt, sed potius praesidentes eorum occasione occupationum exteriorum.

 

Porro dum quaeritur, an peccatum veniale post vitam hanc expietur quantum ad culpam, vel solum quantum ad poenam ; dicendum, quod aliqui asserunt, post vitam hanc nullum peccatum dimitti quantum ad culpam, et quod gratia finalis venialem culpam purget. Veniale namque peccatum contingit ex hoc quod aliquis Christum habens in fundamento, diligit nimis aliquod temporale : qui excessus ex concupiscentiae corruptione contingit. Unde si gratia penitus vincat concupiscentiae corruptionem, ut in beatissima Virgine, non manet locus aliquis veniali. Cumque in morte omnino diminuatur, imo et annihiletur concupiscentia ista, et potentiae animae subiiciuntur totaliter gratiae, et veniale expellitur.

Verum ista opinio in se et in sua causa est frivola. In se quidem, quoniam dictis Sanctorum ac Evangelii adversatur, quae exponi non valent de remissione venialium quantum ad pennam tantum, prout Magister probat in littera, sicut iam patuit. Est quoque frivola quantum ad causam suam, quia defectus corporalis, qualis est in termino vitae, non aufert concupiscentiae corruptionem quantum ad radicem, sed quantum ad actum, quemadmodum et in his qui graviter infirmantur ; nec tranquillat potentias animae ita ut eas subiiciat gratiae, quia tranquillitas potentiarum et subiectio earum ad gratiam, est quando inferiores vires obediunt superioribus, quae legi Dei condelectantur : quod in statu illo esse non potest, cum tunc actus uterque impediatur ; nisi tranquillitas appelletur privatio pugnae, sicut etiam in dormientibus accidit : nec tamen ob hoc somnus dicitur concupiscentiam minorare, ant vires animas tranquillare, aut gratiae eas subiicere.

 

Praeterea, dato quod concupiscentiam radicaliter diminueret ille defectus, et vires animae subderet gratiae, adhuc non sufficeret remissioni culpae venialis commissas, quamvis sufficeret ad vitationem futurae : quoniam culpa actualis, etiam venialis, non dimittitur sine actuali contritionis motu, ut sextadecima distinctione inductum est, quantumcumque gratia habitualiter intendatur. Contingit autem quandoque, quod aliquis dormiens moritur exsistens in gratia, qui in aliquo veniali obdormivit ; et talis non potest actum contritionis habere ante mortem. Nec potest dici, ut dicunt, quod si non poenituit actu vel proposito, in generali vel speciali, sit versum in mortale, propter hoc quod veniale fit mortale dum placet : quia non quaelibet placentia venialis facit peccatum mortale (alias omne peccatum veniale esset mortale, quoniam quodlibet veniale placet, cum sit voluntarium) ; sed placentia quae ad fruitionem est pertinens, in qua omnis humana consistit perversitas, dum rebus utendis fruimur. Sicque complacentia illa quae facit peccatum mortale, est placentia actualis, quia omne peccatum mortale in actu consistit. Potest autem contingere, quod aliquis dum veniale commisit peccatum, nil actualiter cogitet de peccato dimittendo seu tenendo ; sed cogitet forte quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, atque in hac cogitatione obdormiens moriatur. Ideo ista opinio irrationabilis est omnino.

Hinc dicendum, quod culpa venialis in eo qni decedit in gratia, dimittitur post hanc vitam per purgatorii ignem, eo quod poena illa aliqualiter voluntaria, virtute gratias habebit vim expiandi omnem culpam quae simul cum gratia stare potest.

 

Porro poena purgatorii absolvit a reatu, id est obligatione seu debito poenae luendae. Unus etiam citius liberatur a purgatorio quam alter. Nam quaedam venialia adhaerentiae sunt maioris, quae tardius purgantur. Acerbitas demum poenae proprie correspondet quantitati culpas ; diuturnitas vero, radicationi culpae in subiecto. Unde potest contingere, quod aliquis diutius in purgatorio teneatur, qui tamen minus affligitur, et econtra.

Haec Thomas.

 

Concordat Albertus, dicendo :

Cum dicat Gregorius quarto Dialogorum, imo et probet, poenam et culpam post hanc vitam dimitti, praesumptuosum reputo dicere, nullam culpam venialem post hanc vitam posse deleri : imo dicendum et asserendum cum Sanctis, quod post mortem non est tempus augendi meritum, sed utendi merito ad efficaciam ad quam potest attingere. Quemadmodum enim asserit Augustinus, quod quidam dum hic viverent, meruerunt quod eis possent prodesse suffragia ; sic illi quando vixerunt, hic meruerunt quod gratia eis ac poena ad venialium deletionem possent prodesse. Ideo usum meriti sui post mortem recipiunt praeter meritorum augmentum.

Haec Albertus.

Cuius scripta in his consonant scriptis Thomae, etiam de perpetua punitione venialium in inferno. Disputat quoque Albertus contra errorem quemdam quorumdam Graecorum, dicentium animas ante diem extremi iudicii nec regnum intrare caelorum, neque infernum, sed in intermediis locis versari : cuius contrarium probat etiam ex antiquis Graecorum doctoribus Athanasio, Chrysostomo, etc.

Scripta quoque Durandi consonant dictis Thomae et Alberti.

 

At vero Scotus super his primo narrat opinionem dicentium, etiam veniali peccato directe deberi poenam aeternam ; sed quod temporaliter punitur, ei convenire per accidens, in quantum coniunctum est caritati, quae ducit ad regnum, in quo necesse est omnem poenam cessare. Quibus obicit, quia cum caritas et veniale peccatum stent simul, et caritati debeatur beatitudo aeterna, esset quis dignus simul aeterna felicitate et infernali miseria.

Deinde, contra communem doctorum positionem subiungit :

Dicitur, quod peccato veniali per accidens poena aeterna debetur, quando coniungitur mortali, et non ratione sui. Sed hoc non intelligo, quoniam Deus punit citra condignum. Et esto quod simpliciter secundum rigorem puniret, omnino iniustum esset poenam aeternam infligi illi cui secundum se debetur poena temporalis. Nec coniunctio illa cum mortali facit veniale in infinitum exire genus culpae : ergo nec poena aeterna ei debetur. Ideo dico, quod nec in inferno ; nec alibi debetur peccato veniali aeterna poena, nec per se, neque per accidens : quia secundum se est talis offensa quae sufficienter per temporalem poenam punitur. Nec est inconveniens, poenam veniali peccato debitam, in inferno finiri : quoniam vere poenitens primo, et partem poenitentiae impositae explens, et ante totam completam recidivans ac taliter moriens, pro parte poenitentiae residua complenda solvet poenam in inferno tantummodo temporalem : quoniam in remissione peccatorum in hoc saeculo facta, commutata fuit sibi poena aeterna in temporalem : ideo pro sic remissis non est debitor poenae aeternae.

Insuper dico tanquam probabile, quod morienti in caritate omnia venialia dimittuntur quantum ad culpam : quoniam praecedentia merita eius sunt causa sufficiens huiusmodi remissionis, vel ipso moriente tunc referente illa merita ad talem remissionem, vel Deo acceptante ea ad illam. Istud probabiliter dici potest. Et cui istud non placet, quaerat alium modum quomodo venialia dimittantur. Non enim videtur consonum theologiae, ponere post hanc vitam aliquem motum meritorium talis remissionis, cum in morte sit terminus promerendi.

Haec Scotus.

Quorum error patet ex praeinductis.

 

Unde et Richardus opinionem hanc narrans ac reprobans :

Aliqui (inquit) dicunt, quod Deus potest a damnato extorquere pro suis peccatis venialibus debitam poenam, sine remissione cuiuscumque culpae. Unde dicunt, quod veniale nec per se nec per accidens punietur poena aeterna inflicta a Iudice. Nam poenam remorsus conscientiae oportet manere, culpa manente. Nec potest dici, quod damnati solvant poenam suis venialibus debitam, neque quod satisfaciant : quemadmodum nec in hac vita obligatus ad aliquam poenam quam pro gravibus malis eius iudex iuste extorquet ab eo, dicitur solvere poenam illam aut satisfacere. Sed ista opinio contra communem doctorum positionem est, et contra rationem : quia cum Deus poenam non acceptet, nisi acceptet et patientem, constat quod damnatorum poena nunquam Deo accepta est tanquam satisfactoria aut placativa, sicut nec ipsi fiunt unquam Deo accepti.

Denique dimittuntur post hanc vitam aliqua venialia caritatem habentibus, quantum ad culpam et poenam : non sic intelligendo quod sine poenitentia per ignem purgatorium consumantur, sed quia per ignem animae iuvantur ad poenitendum de venialibus, de quibus in hac vita non poenituerunt ; et per caritatem, in qua recesserunt a corpore, poenitentia earum formatur et acceptatur a Deo.

Haec Richardus.

 

Ex quibus patet modus remissionis venialium, quoniam Deus etiam post hanc vitam statuit illis tale remedium : quia nec plenam rationem peccati sortiuntur, nec amicitiam Dei impediunt. Non tamen post vitam hanc est locus aut spatium promerendi praemium essentiale, aut crescendi in gratia gratum faciente aut gloria.

 

Hinc quoque scribit Durandus :

Opinio illa non valet. Quod ut evidentius pateat, videndum quid sit peccatum dimitti quantum ad culpam. Itaque advertendum, quod in peccato mortali primum est deordinatio actus, in qua consistit macula ; secundum est privatio gratiae, quae dicitur offensa ; tertium, reatus poenae : quorum trium primum et ultimum sunt suo modo in peccato veniali. Dicitur ergo peccatum remitti quoad culpam seu maculam, quando reordinatur actus voluntatis per debitam culpae displicentiam ; et quoad offensam, quando restituitur gratia ; et item quantum ad poenae reatum, quando poena ipsa persolvitur. Cum igitur voluntas damnatorum sit inconvertibiliter obstinata in malo, nunquam reordinatur : idcirco nec veniale eis unquam remittitur, praesertim cum sint in termino suo. Exsistentes autem in purgatorio, possunt habere displicentiam de suis venialibus culpis, cum in caritate consistant : ideo possunt remissionem earum acquirere. Verumtamen si veniale peccatum sit in vita hac expiatum quantum ad culpam suam, potest probabiliter dici, quod in inferno punitur temporaliter tantum.

Haec Durandus.

 

Concordat Argentinensis.

 

 

QUAESTIO II

 

Modo quaerendum, An generalis confessio deleat non solum venialia, sed mortalia quoque oblita.

 

Videtur quod non, quia peccata elapsa memoriam, non imputantur : ergo nec egent remedio.

Rursus, sicut communiter dicitur, infinita pietas Dei non dimidiat veniam, sed unum mortale dimittens, cetera cuncta dimittit : et ita non amplius indigent medicinis, nec denuo dimittuntur.

 

Circa haec scribit Albertus, quod responsiones ad ista patent ex praeinductis. Declaratum est enim, qualiter sit necesse mortalia universa pariter confiteri, in quantum occurrunt memoriae, et quod ad memoriam sint revocanda, quantum congruenter et sine periculo fieri potest. Cumque oblitum quid ad memoriam redierit, confitendum est habita copia confessoris : quae si desit, potest quis ad celebrationem seu communionem procedere cum proposito confitendi tempore opportuno. Et quoniam ecclesiastica sacramenta sunt medicinalia vasa atque salutis remedia, utendum est eis secundum exigentiam finis ad quem a Christo legislatore nostro sunt instituta : sicut et corporalibus medicinis uti oportet secundum quod expedit et exigit sanitas corporalis, in arte medicinae intenta. Finis quippe necessitatem imponit his quae sunt media et ordinantur iu finem. Porro finis sacramentorum Christi est curatio animae a peccatis, salus aeterna, pax et sanitas spiritualis. Est ergo intentio Christi, ut sacramentis utamur secundum quod expediens est nostrae curationi et sanitati mentali, spirituali profectui, ac sempiternae saluti, ne abutendo saluberrimis sacramentis, vertantur nobis in impedimenta salutis, in animarum venena, in pabulum mortis, in capitis ac sensuum debilitationem, in animarum perditionem.

 

Hoc tango hic propter nonnullos scrupulosos, pusillanimes seu partim phantasticos, qui in sacramento Confessionis ex sua defectuositate periclitantur, conantes ad memoriam revocare cuncta et singula sua peccata mortalia : quod agendo, ita confundunt se intus, et cerebrum sic perturbant, quod pene inutiles fiunt. Fuit infra paucos annos quidam bonus religiosus, qui attendens hominem debere universa et singula sua confiteri peccata mortalia, et videns se non valere singula sua mortalia recordari, neque distincte ad plenum confiteri, incidit imaginationem gravissimam, inquietudinem capitis et mcerorem, ac tandem breviter in quamdam miserabilem desperationem, videlicet se non posse salvari, utpote non valentem plenarie confiteri. Propter quod a confessione et celebratione plurimis annis abstinuit, nec informationibus acquievit sui superioris : quod tamen ex debilitate magis quam ex immansione et pertinacia proprii sensus processit. Tales igitur perscrutari, discutere et ad memoriam revocare debent sua peccata, quantum cum discretionis moderamine queunt sufferre in corde et capite, et absque animae laesione, ne impediantur a pace interna ; et sperent in Domino, ac superioribus suis ac magis peritis in lege, discretis ac Deum timentibus fiducialiter credant, pensantes quae fuerit intentio instituentis Christi hoc sacramentum, qui non intendebat aliquem ad impossibilia aut periculosa adstringere. Denique, dum quis sua confitetur peccata mortalia, cupitque omnia et singula confiteri, nec quidquam ex proposito celat, dimittuntur sibi a superpiissimo Deo omnia, etiam quae recordari tunc nequit ; tamen sub conditione saltem implicita, quod scilicet illa confiteri intendat, dum recoluerit ipsa : quemadmodum contritionem habenti Deus ignoscit sub huiusmodi conditione quod confiteri proponat tempore opportuno. Quemadmodum autem contra venialia sunt multa generalia remedia, ita et contra oblita mortalia.

Haec Albertus.

 

Insuper de his loquitur Thomas :

Per infusionem caritatis et gratiae, venialia non dimittuntur, quia non opponuntur caritati quantum ad habitum eius, sed potius quantum ad actum, quem aliquo modo impediunt seu retardant : idcirco dum actus caritatis contra ipsa dirigitur, ea quasi suo contrario delet. Nec oportet ut contra singulum eorum actus caritatis dirigatur ad ipsorum deletionem, quoniam nullum eorum de se habet specialem rationem qua caritati aliquo modo contrarietur ; sed omnia secundum unam rationem disponunt ad contrarium caritatis, in quantum nimis rebus temporalibus inhaeretur. Idcirco, cum confessio generalis sit actus caritatis in eo qui habet caritatem, contra venialia directus ; constat, quod valet ad eorum deletionem quantum ad culpam, et quandoque etiam quantum ad poenam, si tanta sit confitentis devotio.

Quocirca sciendum, quod generalis confessio quandoque est actus sacramentalis, sicut dum aliquis in secreto confitetur sacerdoti quaedam quorum meminit, et alia venialia in communi : tuncque confessio illa habet ex quatuor, quod ad remissionem venialium valet quantum ad culpam, et etiam quantum ad poenam in parte aut toto : primo, ex contritione confitentis ; secundo, ex humilitate confessionis ; tertio, ex oratione confessoris, in quantum est publica persona ; quarto, ex vi clavium. Interdum vero non est sacramentalis, ut quando fit coram multis in ecclesia : et tunc efficaciam habet ex tribus primis, non ex quarto. Propter quod in Prima et Completorio non subiungitur absolutio, nec satisfactionis iniunctio, sed solum oratio, Misereatur tui omnipotens Deus, per intercessionem B. Mariae et omnium Sanctorum, et dimittat tibi omnia peccata tua, et perducat ad vitam aeternam. Attamen veniale quod habitu manet in confitentis affectu, non deletur per huiusmodi confessionem.

 

Insuper confessio ista valet ad remissionem oblitorum mortalium. Confessio quippe operatur praesupposita contritione, quae culpam delet : sicque confessio directe ordinatur ad poenae dimissionem ; quod quidem facit et ex erubescentia quam habet, atque ex vi clavium quibus se confitens subiicit. Contingit autem quandoque quod per contritionem praecedentem, peccatum aliquod deletum est quantum ad culpam, sive in generali, si eius memoria tunc non habebatur, sive in speciali, ut dum ante confessionem, peccati illius oblitus non est : et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad dimissionem poenae vi clavium, quibus se confitens subiicit, nullum quantum in se est obstaculum praebens. Verum ex illa parte qua erubescentia confessionis peccati poenam diminuebat, poena istius peccati de quo quis specialiter coram sacerdote non erubuit, diminuta non est.

 

Si vero quaeratur, an ea qua quis non confitetur ex ignorantia, per confessionem hanc deleantur : dicendum, quod ignorantia iuris non excusat, cum et ipsa peccatum sit ; sed ignorantia facti excusat. Unde aliquis de hoc quod non confitetur peccata qua ex ignorantia iuris divini nescit esse peccata, non excusatur a fictione. Excusaretur tamen, si nesciret ea esse peccata, ex ignorantia particularis circumstantiae, ut si cognovit alienam quam credidit esse suam. Sed oblivio de actu peccati habet ignorantiam facti : idcirco excusat a fictionis peccato, ita quod in confessione non impedit fructum confessionis et absolutionis.

 

Praeterea quaeritur, an quis licite valeat confiteri peccatum quod non habet. Dicendum, quod poenitens debet sua confessione se manifestare confessori. Qui autem aliud dicit quam in sua conscientia sentit et habet, sive in bonum, sive in malum, non se manifestat sacerdoti, sed magis occultat : ideo confessio talis non valet, prasertim quia non licet mentiri ; imo oportet quod os cordi concordet.

Et si obiciatur, quia secundum Gregorium, piarum est mentium cognoscere culpam ubi non est : respondendum, quod hoc non est intelligendum quantum ad substantiam actus, quoniam pia mens non debet sentire se culpam commisisse, quam non commisit ; sed intelligendum est quantum ad actus conditionem, quoniam iustus timet se incurrere quosdam defectus culpabiles, etiam in bonis qua agit, iuxta illud Iob : Verebar omnia opera mea.

Porro qui dubitat de aliquo suo peccato, an sit mortale, tenetur illud confiteri dubitatione manente : quia qui aliquid committit vel omittit in quo probabiliter dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Conformiter quoque periculo se committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri ; non tamen debet asserere se in hoc peccasse mortaliter, sed dubitative loqui, seque committere iudicio confessoris, cuius est inter lepram et non lepram discernere. Si autem quis putet se in aliqua commissione vel omissione peccasse, quamvis ita non sit, et dicat se ibi peccasse, non est periculum : quia formaliter non mentitur.

Haec Thomas.

Qui et alibi respondendo ad istud, quod quidam martyr persuasit sibi imponi crimen adulterii commissum ab alio, dicit hoc non esse ad imitationem trahendum.

 

Concordat Petrus :

Deus, inquiens, requirit ab homine id quod potest, non amplius. Cumque in hominis potestate non sit peccata oblita confiteri in speciali, Deus id ab homine non requirit. Sed confiteri ea in generali, in potestate est hominis : ideo debet hoc facere.

Haec Petrus.

 

In his Bonaventura, Richardus, Argentinensis, aliique communiter sunt concordes.

 

Et addit Bonaventura, respondendo ad istud, an liceat in confessione aliena peccata referre :

Aut aliena peccata sunt impertinentia ad nostri accusationem peccati, et solum ex quadam associatione narrantur, vel ad excusationem alleviationemque propriae culpae, ut minus confundamur ; et hoc illicitum est, quamvis multi etiam simplices in hoc excedunt, suos tangendo vicinos in confessione, dicendo : Nos sumus usurarii, mendosi, gulosi. Ideo tales sunt a confessore instruendi et increpandi, ut vitent huiusmodi. Aut peccata alterius annexa sunt nostris, ut si mulier cognita est a suo episcopo aut viro religioso : et tunc sufficit dicere in generali, quod aliquis magnus praelatus aut homo religiosus peccaverit secum, nec debet ad certam personam descendere : quod si fecerit, a confessore est increpanda. Nec debet confessor curiose inquirere de persona. Et si putat quod sit persona cui possit prodesse, expediatque eum scire, potest de hoc extra confessionem caute interrogare : talia namque frequenter sunt occasio frangendi confessionis sigillum, in quo maximum exstat periculum. Si autem peccatum explicari non potest sine explicatione personae determinatae, ut si mulier inordinate sit cognita a suo marito, aut econverso ; tunc si dicat de marito, non peccat, quia non valet aliter confiteri propriam culpam ; nec tunc iudicari debet accusatio aliena, sed propria. Sicque generaliter verum est, quod peccata aliena non sunt dicenda in confessione nisi in quantum sunt propria, nec confessor debet ea inquirere. Hinc confessores qui ramusculos in confessione inquirunt, et audiunt malum de aliis, nec confitentem imperite et periculose loquentem reprehendunt ac dirigunt, graviter peccant. Et vix vel nunquam a detractionis vitio excusantur, nec sciunt animabus mederi, dum sinunt eos qui veniunt ad medicinam, grave vulnus sibi ipsis infligere.

Haec Bonaventura.

 

 

QUAESTIO III

 

Restat inquirere de sigillo confessionis, Utrum in omni eventu et casu Christus iussit confessionem celare.

 

Videtur quod non, quoniam quod pro caritate et utilitate boni communis est institutum, non debet contra caritatem et utilitatem boni communis militare. Sed hoc frequenter accideret, si in omni casu confessio esset celanda : ut si confessor in confessione agnoscat aliquem non esse sacerdotem, qui tamen sacerdotem se esse affirmat, aut aliquem esse haereticum et alios velle inficere, aut quempiam velle urbem de nocte incendere. Possunt multi consimiles casus proponi.

 

In oppositum est, quod istud tam seriose prohibitum est ; et homines a confessione retraherentur, si aliquo modo liceret confessionis abdita reserare.

 

Circa haec scribit Bonaventura :

Quidam distinguendo dixerunt, quod homo potest sacerdoti dupliciter confiteri. Primo, tanquam poenitens et volens a peccato absolvi et a peccatis desistere : sicque sigillum confessionis claudit omne quod dicit, ne aperiatur. Secundo sic, quod non vult a peccato desistere, ut si revelet se velle per iurare, aut aliquem trucidare : et tunc confessor non tenetur sub sigillo confessionis illa tenere, sed potest dicere ei qui potest prodesse et non obesse. Sed quamvis istud probabiliter dici videatur, tamen quoniam institutio et mandatum Ecclesiae loquitur generaliter de omni culpa, et poenitens suum peccatum non quasi homini, sed quasi Deo revelet, nesciatque sacerdos an confitens dicat sibi verum, an non, nisi aliunde cognoscat ; nullo modo debet culpam illam manifestare : quia sigillum confessionis est diligentissime custodiendum, ut omne scandalum evitetur, atque ab omni specie mali abstineatur. Unde ut ait Gregorius in littera, nullo modo est confessio revelanda. Hinc narratur miraculum, quod dum quidam in navi timore mortis publice sua peccata coram omnibus esset confessus, dum paulo post venissent ad portum, nullus recordabatur quid dixerat, nisi sacerdos qui poenitentiam iniunxit. Nam et sacerdos debet ea scire quasi non noverit ea ; et si exigeretur testari, dicere posset ac iurare se illa nescire : quia non potest obligari nisi ad dicendum quod novit ut homo. Quod si noscat aliquem esse haereticum et velle subvertere alios, non debet confessionem nudare, sed potest superiorem hortari, dicendo : Vigila super oves, quoniam lupus est in grege.

 

Si autem sacerdos sciat inter duos contractam esse affinitatem per fornicarium coitum, et postea velle contrahere, non debet confessionem propalare, sed sibi confesso suadere ne contrahat ita ; et debet differre quousque per superiorem cogatur, vel propter scandalum populi compellatur : et tunc non ipse facit, sed Ecclesia, quae iudicat secundum exteriora.

Idem dicendum, si decanus ex confessione sciat clericos suos esse irregulares, et tamen velle ad ordines sacros procedere : quia non debet eos praesentare, nisi (ut tactum est) compellatur. Tunc quoque consilium est, ut nec pastor nec decanus per se faciat aliquod horum : ut illi amplius confundantur interius.

Potest item inquiri, quid agendum sit abbati qui ex confessione sui prioris aut alterius officiati scit ipsum suum officiatum esse in gravi peccato, a quo verisimiliter putat illum non cessaturum quamdiu in officio manserit. Dicendum, quod abbas debet talibus consulere voluntariam cessionem. Quod si noluerint, non debet eos deponere, nisi aliunde appareat super hoc iusta causa : imo debet eos sustinere, nisi talis exsistat religio, in qua subditi possint sine nota diffamiae ad alia loca mitti.

 

Quaeritur quoque, an confitens possit confessori dare licentiam revelandi peccata quae sibi confessus est. Videtur quod non, quoniam quod a summo Pontifice et ab universali Ecclesia tam districte prohibitum est, non potest inferior relaxare aut licitum facere ; et tale est manifestare confessionem. Dicendum, quod sacerdos non debet confessionem revelare, quia non scit confessa nisi ut Deus, seu quasi vicarius Dei ; secundo, ne populum scandalizet et etiam confitentem. Cumque confitens agere possit quod sacerdos illa sciat ut homo, faciendo cum nuntium talium, potest eum licentiare ad revelandum, quando non timetur ex hoc periculum scandali : quod si timeatur, non potest confitens illam licentiam dare, nec confessor debet assumere. Tunc vero timendum est de periculo scandali, quando verisimiliter coniici posset, quod confessor revelasset confessionem confessi. Nec debet dari licentia revelandi nisi ei qui possit prodesse nec velit obesse, et de peccatis propriis tantum. Nam aliena peccata propalare non debet.

 

Sed circa hoc occurrit haec questio, utrum sacerdos sciens culpam confessi alio modo quam per confessionem, teneatur celare eam. Videtur quod imo, quoniam Innocentius Papa in quadam Decretali de Poenitentiis et remissionibus, ait : Qui peccatum sibi in confessione detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendum perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

 

Et respondendum, quod circa hoc est triplex opinio. Una, quod tenetur omnino celare, alias fieret sigillo confessionis praeiudicium. Ex qua opinione sequuntur absurda, ut modo probabitur.

Hinc secunda opinio dicit, quod confessio claudit os confessoris quoad ea quae ante confessionem aliunde cognovit, non quantum ad ea quae postea. Etenim confessor recipiendo confessionem, sibi ipsi os claudit quoad cognita ante, obligando se ad celationem eorum quae audit in confessione. Verum ista opinio quamvis videatur sobria magis quam prima, tamen est magis absurda. Nam eadem inconvenientia sequuntur ex ea, quae ex prima, quantum ad hoc quod asserit per confessionem os claudi praecedenti cognitioni ; et ultra hoc irrationabilis est, dicendo quod confessio potius claudit os respectu notitiae praecedentis quam subsequentis : cuius differentiae non potest causa rationabilis assignari, quia sigillum confessionis non magis praeiudicat uni cognitioni et revelationi quam alteri.

Hinc est tertia positio, rationi et veritati plus consona, quod id quod duplici scitur via, duplici cognitione cognoscitur. Potestque homo unum modum notitiae oblivisci, et alterius reminisci : quemadmodum qui aliquid scit visu et auditu, potest oblivisci se illud audivisse, et recordari se idem vidisse. Et sicut est duplex modus sciendi, ita et revelandi ; nec unus praeiudicat alteri. Idcirco, quod scitum est aliter quam in confessione, potest sine derogatione sigilli confessionis manifestari, ita tamen quod modus sciendi ex confessione maneat semper occultus, et scandalum pro posse vitetur, potissime apud confitentem. Propter quod et in confessione potest poenitenti insinuare se hoc aut illud aliunde cognoscere, nec ad celandum penitus obligari. Attamen manifestare non debet nisi cogatur, id est, magna ratione ad hoc inducatur, puta si alias fieret praeiudicium veritati, vel si praecepto superioris requiratur referre quod novit, aut testimonium perhibere. In hanc positionem etiam iurisperiti magis consentiunt.

 

Ad cuius probationem aliarumque reprobationem, sic arguo, et suppono quinque, quae per se nota sunt. Primum est, nihil est statuendum in quo fiat praeiudicium veritati. Secundum, dolus et fraus nulli debent patrocinari. Tertium, nullus pro alio tenetur mentiri. Quartum, nullus sine peccato mortali reddit se impotentem scienter ad id ad quod tenetur. Quintum, nihil est statuendum aut servandum unde innocens posset rationabiliter accusari et condemnari, et alii scandalizari. Ex primo sic arguo : Contingit interdum ut sacerdotis testificatio necessaria sit in iudicio, ita quod nisi protestetur quod novit, cedet in praeiudicium veritatis atque iustitiae. Si ergo tunc aliunde scit illud, potest inde testari. Ex secundo sic arguo : Reus aliquis sciens sacerdoti constare suum excessum, metuens quoque per sacerdotis attestationem seu iudicium diiudicari, ibit et confitebitur huiusmodi sacerdoti suum excessum : sicque dolus et fraus patrocinabuntur ad veritatis et aequitatis iacturam, si non liceat sacerdoti crimen quod aliunde scit, propalare. Ex tertio arguo : Si sacerdos a suo superiori requiritur mandato dicere veritatem in rationabili causa, non potest sine mendacio dicere, Nescio hoc, si etiam extra confessionem hoc noscat : ergo in tali casu potest et debet hoc aperire. Ex quarto sic arguo : Sacerdos interdum confessum accusare tenetur apud praelatum suum de crimine periculoso quod vidit et ex confessione cognoscit : ergo si tunc illum accusare non posset, redderet se impotentem ad id ad quod tenetur confessionem audiendo. Ex quinto sic arguo : Pono casum, quod quatuor viri vadunt per unum iter ; unus committit grande crimen merito insinuandum praelato ; duo manifestant praelato hoc scelus ; reus interim confitetur tertio illi ; duo advocant tertium ad testandum, et praelatus iubet ut testetur, alioqui poenam inferet ei. Si tunc revelare non poterit quod conspexit, innocenter punietur.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Thomas in omnibus, qui et ista pene omnia tangit, et addit :

In sacramentis, ea quae geruntur exterius, signa sunt rerum quae intus contingunt. Confessio autem qua quis sacerdoti se subiicit, signum est interioris subiectionis seu confessionis qua se subiicit Deo. Ideo, sicut Deus peccata confitentis tegit, ita et confessor ea tegere debet. Et hoc oportet in sacramento Poenitentiae significari. Ideo de necessitate sacramenti est, quod confessor confessionem celet ; et tanquam violator sacramenti excedit qui revelat. Et ista occultatio est de iure divino, sicut et ipsa confessio, quamvis etiam Papa divina auctoritate idem praecipiat.

 

Si autem quaeratur, an sigillum confessionis ad alia se extendat quam ad ea quae cadunt sub confessione : dicendum quod non, loquendo directe ; attamen indirecte extendit se ad alia quaedam per quae peccatum seu peccator posset aperte aut probabiliter deprehendi. Nihilo minus, etiam alia summo sunt studio occultanda propter pronitatem quae ex consuetudine posset oriri, et propter alias causas.

 

Quaeritur quoque, an solus sacerdos habeat confessionis sigillum. Videtur quod non, quia interdum quis per interpretem confitetur. Laico etiam in casu necessitatis licet confessionem audire, iuxta modum praehabitum.

Et dicendum, quod sigillum confessionis convenit sacerdoti tanquam ministro istius sacramenti : quod sigillum est debitum celandi confessionem, sicut clavis est potestas solvendi. Verumtamen, sicut non sacerdos in casu participat aliquid de actu clavis, dum audit confessionem propter necessitatem ; ita participat de actu sigilli confessionis atque celare tenetur, quamvis proprie sigillum confessionis non habeat. Ideo tam interpres quam laicus tenetur omnino celare ; similiter qui se fingit sacerdotem, ut confessiones audiendo exploret hae fraude secreta conscientiarum confitentium sibi.

Haec Thomas.

 

Concordant in omnibus Albertus, Petrus, Richardus, Argentinensis, Durandus, aliique concorditer.

 

Et addit Richardus, quod sigillum confessionis sit etiam de iure naturali, quoniam eo ipso quod quis se exhibet ad audiendum confessiones, tacite promittit se quae audierit celaturum. Falsus quoque est ille versiculus :

Haeresis est crimen quod nec confessio celat.

 

Et quamvis utile esset interdum confitenti aut singulari personae quod confessio panderetur, non tamen expedit pro utilitate communitatis, cui magis est providendum quam particularibus quibusque personis. Unde et quod pro caritate institutum est, oportet aliquando militare pro communi bono, non obstante quod aliter expediret bono particulari,cui nihilo minus alio modo consuli potest.

 

Insuper alius a confessore, audiens peccata confitentis ignorantis hoc ipsum, tenetur illa celare iure naturali, divino ac positivo : quia tenetur alteri facere sicut rafionabililer vellet fieri sibi. Et rursus, obligatur ea vitare quae cedere possunt in praeiudicium et derogationem sacramenti Confessionis. Sed et improbe agit sic ausi, cultando ; ideo Sapiens ait : Stultitia hominis est auscultare per ostium. Peccat igitur qui sic revelat, quemadmodum servus auscultans a casu vel proposito secreta quae tractantur in curia domini sui, et postmodum forinsecus ea revelans, graviter peccat in dominum suum, et secundum ius civile dire punitur. Praeterea, si sacerdos revelet alicui peccata sibi confessi, tenetur et alius ille ea celare, si sciat quod confessor prodiderit confessionem, illa sibi dicendo.

Poenitens etiam peccat, poenitentiam sibi iniunctam manifestando, si ex hoc immineat praeiudicium alicui personae aut confessori, ut si sibi iniunctum esset vilare familiaritatem illius vel illius personae.

Haec Richardus.

 

Quibus Scotus in aliquibus contradicit : quae, prolixitatem devitans, dimitto, quia nec magni sunt ponderis.

 

At vero Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto, multa conscribit de his, quoe iam satis praehabila sunt. Tenet quoque, quod quamvis sacerdos sciat aliunde peccata confitentis, sive ante confessionem, sive post, tamen cum recipit ea in confessione, non potest ea ullatenus propalare : quoniam per confessionis sigillum totum signatum est. Cuius opinionis contrarium modo ostensum est.

 

Circa haec quaeritur, utrum clericus non sacerdos, assumens habitum confessoris, confessionesque audiens, et hoc facto gaudens se percepisse secreta confitentium, possit ad sacros ordines promoveri.

 

Ad hoc Henricus Quodlibeto undecimo respondet, quod si sit de tam nefando facto convictus, aut graviter probabililerque suspectus, sic tanquam criminosus ab accessu ad sacros ordines est repellendus, praesertim propter subsequenlem diflamiam ; si vero occultum sit, poterii promoveri.

 

Insuper Quodlibeto octavo sciscitatur Henricus, utrum confessor ex confessione sciens aliquem sibi confessum velle occidere alium, possit illum alium avisare, ul caveat sibi ne occidatur. Rursus interrogat ibi, an abbas ex confessione tantum agnoscens monachum suum esse corruptorem parochianarum suarum, debeat illum a cura removere et revocare ad claustrum.

Ad quae duo respondet sicut ex Bonaventura responsum est, utpote quod si talis avisatio et depositio ab officio fieri nequeant sine manifestatione confessionis, non licebit sic avisare neque deponere, sed oportebit Deo committere, et orare ut occurrat periculo, et gratiam emendationis conferat monacho tali. Si vero abbas poterit alias excogitare aut invenire iustam rationem aut occasionem removendi monachum illum a suo officio, debet eum removere ac revocare, et debite disciplinare. Conformiter dicendum de avisatione confessoris.

 

Quaerit quoque idem doctor, utrum sacerdos habens potestatem absolvendi limitatam, et tamen absolvens ab aliis ultra commissionem sibi factam et ultra potestatem sibi concessam, ac postea petens a suo superiore ratihabitionem, sufficiat illa obtenta. Respondet quod non. Cum enim non habuerit potestatem absolvendi illum, nihil fecit illum absolvendo. Hinc remittere debet talem ad superiorem a quo possit absolvi, qui debet illum absolvere aut alicui dare auctoritatem absolvendi ipsum.

Haec Henricus.

Qui in Quodlibetis suis hinc inde alia multa quaerit de his, quae infra tangentur.