Distinctio XXIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXIII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE TERTIAE
Iam supra tractavit Magister de quatuor sacramentis, utpote, de Baptismo, quod vocatur sacramentum intrantium ; de Confirmatione quoque, Eucharistia et Poenitentia, progredientium.
Nunc tractat de quinto sacramento, hoc est de Extrema Unctione, quae dicitur sacramentum egrediendum : de quo primo declarat quid sit, et de triplici unctione ; secundo, a quo sit institutum, et de duplici principali eius effectu ac utilitate ; tertio tractat de eius iteratione.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, Utrum Extrema Unctio sit sacramentum evangelicae legis, institutum a Christo.
Videtur quod non. Primo, in veteri Testamento reges, sacerdotes, et prophetae ungebantur ; et sicut in littera tangitur, etiam in Ecclesia est unctio multiplex : et ita non videtur sacramentum speciale.
Alia quoque sacramenta videntur sine ipso sufficere. Nam et Eucharistia (ut apparet) est potius sacramentum exeuntium quam unctio ista, cum appelletur viaticum, estque vigorosissimum et efficacissimum ad deducendum, purgandum et perducendum viatores in patriam : et ita videtur superfluum, non necessarium.
Rursus, omnia evangelicae legis sacramenta a Christo sunt instituta, non istud, ut habetur in littera. Nec in Evangelio de ipso legitur quidquam.
Circa haec scribit in Summa, libro quarto, Antisiodorensis :
Dicto de Poenitentia, per quam fit remissio peccatorum, dicendum est de Extrema Unctione, per quam fit completio remissionis illorum. Materia sacramenti huius est oleum ab episcopo consecratum, quod appellatur oleum infirmorum. Quemadmodum autem de essentia Baptismi sunt tria, puta materia, forma verborum, atque intentio baptizandi ; ita in hoc sacramento sunt tria, qua sunt praefata materia, et forma verborum, qua dicitur, Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam, etc., et ordo sacramentalis in ministro, seu recta ipsius intentio. Et quamvis in isto sacramento sint plures unctiones particulares, quae fiunt in membris diversis, et forma illa verborum saepius iteretur ; attamen unum est sacramentum totale, perfectum et gratiae collativum (quod etiam prafiguratum fuit per unctionem David in regem) : quemadmodum et in Baptismo sunt plures immersiones, et tamen unum est sacramentum. Cumque sacramentum hoc iteretur, constat quod non imprimitur in ipso character, praesertim cum sit complementum et consummatio quaedam sacramenti Poenitentiae, in quo non imprimitur character, ut dictum est. Nec datur pueris ratione nondum utentibus : quia nondum indigent eo, cum detur contra actualia peccata.
Haec Antisiodorensis.
Quorum intellectus ex sequentibus elucebit.
De his scribit in suo Sacramentali Guillelmus :
Egredientes de hoc mundo, cum mox Deo sint praesentandi, dubitandum non est, eos esse purgandos et sanctificandos de his quae ipsis de mundo hoc adhaeserunt (sicut pulvis adhaeret itinerantium pedibus), atque a minimis et quotidianis inquinamentis, sine quibus non agitur vita praesens, quae usualiter venialia nuncupantur. Nec enim sponsa ad sponsum sine ablutione et apparatu ingreditur ; nec vas superponitur mensis absque resinceratione ; nec ad solenne convivium quisque urbane agens, sine vestis mutatione ac decoratione ingreditur. Cum ergo anima tanquam sponsa sit a corpore egressura ad thalamum Sponsi caelestis, ad aeterna iucunditatis solennitatem, ad beatissima refectionis convivium, ad supernorum civium societatem, et tanquam vas pretiosum in conspectu Regis altissimi reponendum ; decentissimum est ut in extremis agens, hoc sacro oleo liniatur, purgetur ae decoretur, sicque superpulcherrimi Sponsi praesentetur conspectui.
Haec Guillelmus.
Circa hac loquitur Thomas :
In his quae Ecclesia visibiliter operatur, quadam sunt sacramenta, ut Baptismus ; quadam sacramentalia, ut exorcismus : qua differunt, quoniam sacramentum est actus Ecclesia qui attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum ; sacramentale vero est actio qua quamvis non attingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati. Isaias : Hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Cumque ad hunc effectum pertingat Extrema Unctio, iuxta illud Iacobi, Si in peccatis est, dimittetur ei ; patet quod sit sacramentum. Et hominem immediate disponit ad gloriam : nam exeuntibus a corpore datur. Idcirco in veteri Testamento praefigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi correspondens, tanquam per figuram eiusdem generis ; quamvis per figuras remotas aliquo modo sit figuratum in omnibus curationibus quae leguntur in veteri Testamento. Sciendum quoque, quod divinus Dionysius in libro Ecclesiastica hierarchia mentionem non facit de Extrema Unctione, sicut nec de Poenitentia, neque de Matrimonio : quoniam non intendit loqui ibi de sacramentis nisi in quantum per ea innotescere potest ordinata dispositio ecclesiastica hierarchia quantum ad ministros ministrorumque actiones et ad recipientes.
Denique, Extrema Unctio est unum sacramentum eo modo quo supra declaratum est sacramentum Eucharistia esse unum, non quod sit unum sicut indivisibile, sed sicut aliquid integrum et perfectum, ex pluribus partibus constitutum, quemadmodum domus : imo sic quodlibet sacramentum unum vocatur, quia in quolibet sacramento sunt plura, utpote aliquid tanquam materia, et aliquid sicut forma, quae adunantur ad aliquid designandum atque causandum, quoniam sacramentum causat significando. Idcirco, dum una sufficit actio ad significationem perfectam, unitas sacramenti in illa tantum actione consistit, sicut in Confirmatione. Cum vero significatio sacramenti potest esse in una actione et in pluribus, sacramentum perfici potest una actione ac pluribus : quemadmodum in Baptismo tam una immersione quam pluribus significatur ablutio. Sed cum perfecta significatio esse nequit nisi per plures actiones, tunc plures actiones de perfectione sunt sacramenti, sicut in Eucharistia : quia refectio corporalis quae significat spiritualem, non potest esse nisi per cibum et potum ; sic quoque in Unctione Extrema, quia curatio vulnerum interiorum perfecte designari non valet nisi per appositionem medicinae ad vulnerum radices diversas. Hinc plures actiones sunt de perfectione sacramenti istius, et omnes uniuntur in una actione completa, quae est omnium exteriorum unctio sensuum, et est actio una aggregative.
Si quaeras, quid agendum sit, si sacerdos inungens, post unius sensus aut duorum vel trium unctionem deficiat : respondendum, quod quamvis in Eucharistia si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit ad vini consecrationem procedere, incipiendo ubi ille dimisit, vel a capite inchoare super materiam aliam ; tamen in Extrema Unctione non potest a capite inchoare, sed debet procedere : quoniam unctio in eadem parte bis facta, tantumdem est ac si bis consecraretur hostia eadem. Unde ad unitatem sacramenti non requiritur unitas ministri, quia minister solum instrumentaliter operatur.
Praeterea de institutione huius sacramenti est duplex opinio, ut tactum est ante. Una, quod Christus per se non instituit sacramentum hoc, sicut nec sacramentum Confirmationis, sed Apostolis instituendum reliquit : quia haec duo sacramenta non decuit institui ante plenam missionem et dationem Spiritus Sancti, cum in ipsis contineatur et detur quaedam gratiae plenitudo. Quae ratio parum cogit, quoniam sicut ante passionem promisit plenam Sancti Spiritus missionem, sic potuit haec quoque instituere sacramenta. Hinc alii dicunt, quod Christus per se omnia sacramenta instituit, et ea quae maioris sunt necessitatis ac difficultatis per se promulgavit, alia Apostolis promulganda reliquit. Et istud verius reputatur, quoniam sacramenta ad legis pertinent fundamentum : ideo ad legislatorem pertinet institutio eorumdem, praesertim cum ex institutione efficaciam sortiantur, quam non nisi divinitus habent.
Haec Thomas.
Quae et superius habita sunt. Verumtamen Magister in textu evidenter testatur, quod ab Apostolis institutum sit hoc sacramentum, quod Thomas exponit quantum ad promulgationem institutionis factae a Christo.
Concordat Petrus, et addit :
In spiritualibus medicinis quaedam sunt tanquam principalia, quae scilicet per se ordinantur ad curationem interiorem : et ista dicuntur sacramenta. Quaedam sunt accessoria, quae ordinantur ad hoc per aliud medium : quae vocantur sacramentalia. Sacramentum quoque praedicatur de aliquo dupliciter. Primo, per causam : et sic oleum dicitur sacramentum, sicut et aqua nominatur Baptismus. Secundo, essentialiter : et sic unctio est sacramentum, sicut intinctio in aqua fertur Baptismus.
Haec Petrus.
Qui de institutione huius sacramenti non loquitur nisi recitative : quod tutius puto, quia incertum est a quo immediate sit institutum.
Richardus quoque :
Id (inquit) quod est sacrae rei signum, et causa per se ordinata ad efficiendum aliquod sacrum, non solum est sacramentum, sed etiam sacramentum novae legis. Tale autem est Unctio Extrema, cum sit signum et causa per se spiritualis unctionis per gratiam : quae unctio interior, est res sacra et sacrans.
Haec Richardus.
Insuper Albertus :
Hoc (ait) sacramentum ordinatum est contra specialem morbum peccati, contra quem nullum aliud sacramentum specialiter ordinatur, quamvis secundario possit ad id cooperari. Est autem morbus ille infirmitas spiritualis inclusa in anima, ex originali et actuali remanens culpa. Et unctio ista ex hoc quod tollit peccati reliquias, confert ad evolationem : propter quod in veteri Testamento non habuit locum, neque figuram. Quodoptime innuitur in evangelio Nicodemi, quo legitur, quod Adam misit filium suum Seth ad accipiendum ab angelo paradisi oleum misericordiae, quo ungeretur corpus suum infirmum ; et negatum est ei quousque Christus veniret, qui unctione sua, corpora animasque reficeret : quoniam unctio talis locum non habet nisi in plenitudine gratiae facta per Christum. Aestimo etiam praesumptuosum dicere, quod sacramentum istud non conferat gratiam invisibilem gratum facientem, quamvis aliqui hoc scripserunt, nulla auctoritate rationeve fulti. Ideo dicimus, quod confert gratiam principaliter operantem contra peccatum, et secundario contra corporis infirmitatem. Denique Extrema Unctio ita communiter definitur : Extrema Unctio est unctio oleo sanctificato facta ad alleviationem utriusque infirmi latis hominis, scilicet corporis et animae. Vel planius a quibusdam : Extrema Unctio est sacramentum ex unctione per oleum pro infirmis sanctificatum facta, conferens infirmo remedium contra peccati reliquias, et si expediat, alleviationem ferens corporis infirmitati.
Haec Albertus.
Verum allegatio illa ex evangelio Nicodemi nullum habet valorem, quia evangelium illud inter apocrypha computatur.
Praeterea Bonaventura :
Quorumdam (inquit) opinio fuit, sacramentum hoc esse ordinatum principaliter contra reliquias seu sequelas peccati, quae gravant, et relictae sunt ex originali et actuali peccatis : quae reliquiae sunt poenae spirituales, frequenter tamen habent corporales poenas annexas ad sui expurgationem. Ideo hoc sacramentum principaliter est contra poenam spiritualem, atque ex consequenti ad sanandum morbum corporalem. Sed contra hoc est quod a Iacobo in institutione huius dicitur sacramenti : Et si in peccatis est, dimittentur ei. Ergo hoc sacramentum constitutum est contra aliquem morbum peccati ; et hoc tangitur ibi in Glossa. Cumque non sit contra originale neque mortale, relinquitur quod sit contra veniale. Et hoc communis tenet opinio.
Sed de veniali possumus loqui dupliciter. Primo, secundum quod anima est in via progressionis : et ita non est in toto curabile, sed adhmret quasi inseparabiliter animae ; ideo contra ipsum non debuit aliqua medicina specialiter ac principaliter ordinari : imo omnia sacramenta valent quodammodo ad eius curationem, secundum plus et minus. Secundo, prout anima est in via egressionis : sicque possunt venialia curari sine iteratione ; et ita, cum anima possit trahere aliqua cremabilia, quae retraherent ac differrent eam a gloria, statuit misericordia Dei sacramentum istud in remedium, per quod anima possit curari quantum ad remissionem culpae et etiam partis poenae. Modus quoque huius curationis correspondet modo infirmitatis venialis peccati, quod animam gravat deprimendo deorsum, ita ut non tendat tam perfecte in Deum per devotionem et caritatis fervorem, eo quod mixta sit quaedam aversio inordinata ad commutabile bonum. Cumque curatio sit directe per contrarium, morbus iste per hoc curatur quod animam aggravatam sursum levat per devotionem. Et quoniam corruptibile corpus aggravat animam : cum istud sacramentum sit ad elevandum animam per devotionem, in qua anima recipit quemdam vigorem, in quo semper est quaedam venialium deletio, si sint in anima, et per consequens repressio corporalium molestiarum, si expediat animae : hinc sacramentum hoc principaliter est ad curationem infirmitatis spiritualis, utpote peccati venialis ; et consequenter seu quasi per accidens, ad curationem vel alleviationem corporalis infirmitatis, roborando quodammodo animam corpus regentem.
Ex quibus patet quid sit in hoc sacramento signum tantum, et quid res tantum, et quid simul res et signum. Nam signum tantum, est exterior unctio ; res tantum, venialis culpae curatio ; res autem et signum, est excitatio devotionis in anima, quae non est nisi unctio spiritualis.
Praefatos autem effectus in anima et corpore habet hoc sacramentum per supernaturalem virtutem, quae operatur secundum institutionem divinam, quae noluit per hoc sacramentum prodere secretum fidei : et ita nec secundum legem communem habet ab infirmitatibus incurabilibus liberare. Et iterum, in hoc sacramento est aliquid naturale, et aliquid super naturam. Effectus quippe eius in anima est super naturam ; sed quod ille redundet in carnem, est naturale, iuxta illud Psalmi : In ipso speravit cor meum et adiutus sum, et refloruit caro mea.
Haec Bonaventura.
Qui insuper de institutione huius sacramenti recitat duas opiniones praehabitas, et fortiter tenet, quod non sit immediate a Christo institutum, sed ab Apostolis sanctis ex Christi mandato, iuxta suggestionem et inspirationem Spiritus Sancti. Circa quod addit : Sic decuisse et congruum exstitisse manifestum est, si attendatur sacramentorum diversitas. Quaedam enim sacramenta sunt communia veteri legi ac novae, quaedam propriissima novae legi, quaedam medio modo se habent. Communia sunt, quae sunt quodammodo de dictamine naturalis rationis, ut Matrimonium et Poenitentia. Quod cum semper maneat idem, illa sacramenta ab initio cucurrerunt. Et haec sacramenta Dominus Iesus consummavit et confirmavit in nova lege. Sacramenta vero novae legi propriissima sunt, quae significant gratiam in statu qui proprius est evangelicae legi. Et haec sacramenta sunt duo, Confirmatio et Unctio Extrema. In quorum primo significatur gratia Spiritus Sancti, secundum quam inungitur homo in pugilem, ut pro Christo audeat mori ; in secundo autem, in regem, ut in regnum caelorum valeat ingredi tanquam in suum. Quod novae legi est proprium : hinc in veteri lege non habuerunt certam figuram. Et quia significant Spiritus Sancti gratiam in abundantia quadam, et Spiritus non fuit tam abundanter datus quousque Iesus est glorificatus ; ideo duo haec sacramenta a Christo fuerunt insinuata, et postea a Spiritu Sancto per Apostolos instituta. Alia sunt sacramenta media, quae in veteri lege non fuerunt in veritate, sed in figura et significatione, ut Baptismus, Eucharistia, Ordo. Et quoniam Christus legem implevit, atque figuras evacuavit ; ideo haec tria sacramenta per se ipsum instituit.
Verum his obici potest, quod Deus per se ipsum immediate instituit omnia sacramenta veteris legis, loquendo ad Moysen : cum ergo sacramenta novae legis multo digniora sunt illis, fuerunt immediate instituta a Christo. Dicendum, quod Deus immediate loquebatur ad Moysen ; deinde Moyses sicut minister et nuntius Dei, populo loquebatur : sic Spiritus Sanctus Apostolis, et ipsi tanquam ministri exposuerunt populis. Unde sacramentorum institutionem non adscribimus nisi Deo per Filium vel Spiritum Sanctum. Nec tamen credendum est, aliquem Apostolorum per se solum instituisse hoc sacramentum, sed totum collegium ; Iacobus vero promulgavit, sicut et postea sententiam de non observandis legalibus recitavit.
Haec Bonaventura.
In quibus apparet obscurum quod ait, Deum per se immediate Moysi esse locutum et legem ei dedisse, cum Apostolus ad Galatas protestetur, legem datam per angelos in manu mediatoris, id est, per manum et obsequium Moysis, qui inter Deum et populum exstitit mediator. Stephanus quoque in Actibus loquens Iudicis : Accepistis, inquit, legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Imo tota allocutio illa Dei ad Moysen, per angelum facta est, ut S. Dionysius evidenter testatur, et ex Scripturis monstratur. Gregorius etiam in Moralibus idem loquitur.
Quae demum in praeinductis et in sequentibus de hoc sacramento scribit Bonaventura, ipsemet in Breviloquio suo compendiose deprompsit.
Durandus quoque hic ait :
Extrema Unctio ordinatur ad dimissionem venialis peccati. Et si obiciatur, quod ad hoc sufficit Poenitentiae, sacramentum ; respondetur, quod hoc sufficit, sanis, non aegris ad mortem, qui propter aggravationem infirmitatis et debilitatem naturae nequeunt expedite ac libere de suis peccatis excogitare, conteri, confiteri.
Si autem quaeratur, quomodo per Extremam Unctionem dimittatur veniale peccatum ; dici potest, quod Extrema Unctio cooperatur ad hoc, quia per eam datur digne suscipienti quaedam spiritualis hilaritas mentis contra oppressionem quam infirmus tunc patitur tam ex corporis debilitate, quam ex culparum suarum recordatione, ex qua posset faciliter in desperationem corruere. Quam hilaritatem S. Iacobus forsan vocat alleviationem, et ad eam sequitur mentis ad Deum conversio, generalisque displicentia omnium delictorum, quae sufficit ad venialium deletionem culparum. Unde postquam B. Iacobus dixit, Alleviabit eum Dominus, protinus addidit : Et si in peccatis est, dimittentur ei.
Haec Durandus.
Et hoc est quod videtur hic dicere Thomas, quod Extrema Unctio ordinatur ad tollendum reliquias peccatorum [sive] culpae remanentis : quae reliquiae, secundum eum, non sunt dispositiones ex actibus peccatorum relictae, tanquam quidam habitus inchoati, sed sunt quaedam debilitas in mente exsistens ad perficiendos gratiae actus. Haec autem debilitas quid sit, nisi illa gravedo mentis quam infirmus in illo patitur statu ex causis praefatis, non video.
Praeterea Thomas de Argentina videtur hic in omnibus dictis ex S. Thoma concordare. Et arguit contra opinionem dicentium sacramentum istud non esse immediate a Christo, sed ab Apostolis institutum. Nihilo minus prosequendo disputationem suam, fatetur quod a Christo sit institutum principaliter et auctoritative, ab Apostolis vero instrumentaliter seu ministerialiler et exsecutive. Sed hoc est in opinionem Bonaventurae incidere. Nec S. Thomas intendit hoc dicere : imo vult comprobare, quod Christus exsecutive sacramentum istud instituit ; quod etiam in quantum homo, instrumentaliter seu ministerialiter egit (quamvis excellentiori modo quam ceteri), auctoritalive vero, ut Deus ; non tamen quod aliquem aegrum hoc sacramento inunxit, sicut nec baptizavit, quamvis Baptismum instituit. Et forsitan quantum ad hoc, Argentinensis scribit, quod Apostoli sacramentum istud exsecutive instituerunt, non Christus.
Postremo Scotus hic ponit atque exponit unam quasi definitionem seu descriptionem Unctionis Extremae :
Extrema (dicens) Unctio est unctio hominis infirmi poenitenlis, facta in determinatis partibus corporis cum oleo consecrato ab episcopo, ministrata a sacerdote, simul verba certa cum intentione debita proferente, efficaciter signans ex institutione divina finalem venialium curationem. Ex quibus verbis probatur, quod sacramentum hoc exhiberi non debeat, sano, nec qualitercumque exposito periculo mortis (quia non eis quibus imminet mors ex violentia exteriori armorum, aut submersionis), nec qualitercumque infirmo, sed letaliter infirmanti. Nec dandum est non poenitentibus, utpote infantibus et ratione non utentibus ; nec furiosis, nisi innotescat per voluntatem praecedentem sacramentum hoc ipsos voluisse.
Haec Scotus.
QUAESTIO II
Modo quaerendum : De materia et forma sacramenti istius, et de effectibus eius.
De quibus omnibus iam aliqua dicta sunt, utpote, quod materia eius sit oleum ab episcopo consecratum ; forma vero, Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, etc. Insuper de eius effectibus patuit, quod sint specialiter atque praecipue duo : unus spiritualis ac principalis, qui est venialium remissio seu reliquiarum peccati curatio ; alius corporalis, qui est alleviatio seu melioratio corporis infirmantis.
Itaque de materia sacramenti istius Thomas disseruit :
Spiritualis curatio quae in fine praesentis vitae adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia nulla restat ; et etiam lenis, quatenus spes, quae exeuntibus maxime necessaria est, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et etiam penetrativum usque ad intima, imo et diffusivum : ideo quantum ad utrumque praedictorum, est conveniens huius sacramenti materia. Cumque oleum principaliter nominetur liquor olivae, cum et alii quidam liquores ex similitudine ad ipsum, oleum appellentur ; ideo oleum olivae materia est sacramenti istius aptissima. Nec oportet quod balsamum apponatur aut misceatur : balsamum namque propter odoris sui fragrantiam, bonitatem significat famae, qua de cetero non indigent recedentes de corpore, sed conscientiae sincerae nitore. Nec convenit vinum, quod sanat mordicando, non leniendo. Et quamvis oleum olivae non habeatur ubique, faciliter tamen potest adduci. Nec sacramentum istud est tantae necessitatis, ut sine eius susceptione non sit salus, dummodo non ex contemptu omittatur.
Insuper oleum istud opertet esse consecratum. Quidam tamen dixerunt, quod oleum simplex sit materia sacramenti istius ; et ideo in sanctificatione olei per episcopum efficitur sacramentum. Sed huius oppositum constat ex dictis de Eucharistiae sacramento, ubi ostensum est, quod illud solum consistit in consecratione materiae. Hinc dicendum, quod sacramentum hoc consistit in ipsa unctione, sicut Baptismus in ablutione. Potestque triplex ratio assignari, cur sanctificatio ad huius sacramenti materiam exigatur. Prima, quoniam tota et omnis sacramentorum efficacia derivatur a Christo. Unde sacramenta quibus ipse est usus, ex suo usu sanctificationem sortita sunt : quemadmodum aqua ex sui sacratissimi corporis tactu regenerativam vim habet. Hoc autem sacramento usus non est, nec aliqua corporali unctione : idcirco in unctionibus universis exigitur sanctificatio quaedam materise. Secunda, propter plenitudinem gratiae quae in isto sacramento confertur, non solum ut tollat culpam, sed et reliquias peccatorum, infirmitatemque corporis. Tertia, quia ex naturali virtute suae materiae non habet causare curationem hanc corporalem : hinc oportet ut per sanctificationem sibi efficacia ista donetur.
Si autem obiciatur, quod sacramentum hoc habet unam sanctificationem in usu suo per formam verborum ; ergo superfluit illa prima per praesulem : respondendum, quod prima sanctificatio est materiae secundum se ; secunda vero spectat ad usum ipsius, secundum quod est actu conferens sacramentalem effectum.
Porro oleum hoc debet a praesule consecrari. Minister etenim sacramenti nequaquam propria potestate effectum sacramenti inducit, ut agens principale, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat. Quae efficacia est primo in Christo, atque ab ipso descendit in alios ordinate, puta in populum per ministros ; in ministros quoque inferiores per superiores, qui materiam sanctificant. Ideo omnibus sacramentis quae materiam sanctificatam requirunt, primo per episcopum fit materiae sanctificatio, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopo derivata (ut S. Dionysius loquitur), iuxta illud Psalmi, Sicut unguentum in capite, quod primo descendit in barbam,et inde usque in oram vestimenti. In Eucharistia vero non praeexigitur talis sanctificatio materiae per episcopum, quoniam ipsum sacramentum in materiae sanctificatione consistit, non in usu ipsius ; sed praeexigitur ordinatio seu consecratio, vel sanctificatio ministri, utpote sacerdotis, per praesulem. Hinc ipse sacerdos illam consecrationem materiae potest facere, quae est in se sacramentum.
Insuper quidam dixerunt nullam formam verborum esse de necessitate sacramenti istius. Sed hoc derogat sacramenti huius effectui, quoniam omne sacramentum efficit suum effectum significando. Significatio autem materiae non determinatur ad certum effectum, cum ad multa se habeat, nisi per formam verborum. Unde in omnibus sacramentis novae legis, ut dictum est supra, oportet esse res ac verba. Iacobus quoque apostolus vim huius sacramenti constituere videtur in oratione, quae est forma sacramenti istius, sicut nunc ostendetur. Ideo opinio illa praesumptuosa censetur. Nec obviat, quod forma sacramenti istius non exprimitur in Scripturis. Sacra Scriptura namque universis proponitur : ideo forma Baptismi omnibus necessarii, et qui ab omnibus potest dari, forma quoque Eucharistiae necessariae adsalutem, in Scripturis expressae sunt ; non autem aliorum formae sacramentorum. Sed illas accepit Ecclesia a sanctis Apostolis, et illi a Christo, secundum illud Apostoli : Ego accepi a Domino quod tradidi vobis.
Denique forma hujus sacramenti est oratio deprecativa, ut sumitur ex verbis S. Iacobi, atque ex usu Romanae Ecclesiae, quae solum deprecativis utitur vcrbis ungendo hac unctione. Cuius multiplex ratio assignatur. Primo, quia suscipiens sacramentum hoc, destitutus est viribus propriis : ideo indiget orationibus sublevari. Secundo, quoniam datur egredientibus de hoc mundo, qui desinunt esse de foro Ecclesiae, et in solius Dei incipiunt manu quiescere : ideo ei per orationes devotissime committuntur. Tertio, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex actione ministri consequatur, omnibus quae sunt de essentia sacramenti rite peractis,quemadmodum in Baptismo, Confirmatione ac Ordine character semper imprimitur, etc. : idco in eo non potest esse forma indicativi modi, sicut in aliis sacramentis. Attamen hoc sacramentum, sicut et alia, quantum est de se, habet certitudinem ; sed impediri potest ex fictionc recipientis (etiam si sacramento subiiciatur per intentionem), ita quod nullum consequatur effectum. Verumtamen in quibusdam Ecclesiis dicuntur haec verba : Ungo hos oculos, etc, oleo sanctificato, etc. : quae non praemittuntur ut forma sacramenti istius, sed ut dispositiva ad formam, in quantum per ea determinatur ministri intentio ad actum illum sacramentalem.
At vero forma illa Unctionis Extremae praetacta, conveniens est. Nam tangit hoc sacramentum, cum dicitur, Per istam unctionem; et principalem causam agentem in ipso, quum subditur, Et suam piissimam misericordiam ; atque effectum, addendo Indulgeat tibi, etc. Imo per actum unctionis datur intelligi etiam sacramenti istius materia. Cumque corporalis sanatio seu infirmitatis alleviatio, non sit principalis et certus huius sacramenli effectus, quia non semper consequitur; idcirco in forma ista non fit mentio inde.
Amplius de effectibus huius sacramenti sciendum, quod unumquodque sacramentum est principaliter institutum ad unum effectum, quamvis ex consequenti possit et alios effectus inducere. Cumque sacramentum efficiat quod figurat, ideo ex significalione sacramenti pensandus est principalis eius effectus. Adhibetur autem sacramentum hoc per modum medicationis, sicut Baptismus per modum ablutio sacramentum hoc pcr modum medicationis, sicut Baptismus per modum ablutionis. Medicina vero ordinatur ad depellendum infirmitatem, sicque sacramentum hoc est principaliter institutum ad sanandum infirmitatem peccati, estque spiritualis medela, et prfesupponit spiritualem vitam in eo cui applicatur. Hinc non datur contra originale et mortale peccatum, quae vitam spiritualem exstinguunt, sed contra defectus quibus homo spiritualiter infirmatur, ita quod non habet perfectum vigorem ad actus gratiae et gloriae exercendos. Hic quoque defectus nil aliud est quam quaedam ineptitudo atque debilitas quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali : contra quam debilitatem homo per sacramentum hoc roboratur. Cumque hoc robur faciat gratia, quae non compatitur secum peccatum mortale, ideo ex consequenti, si invenit peccatum aliquod mortale aut veniale, quoad culpam tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis. Ideo Iacobus de remissione peccati conditionaliter loquitur, dicens : Si in peccatis est, dimittentur ei. Nam quoad culpam, non semper delet peccatum, quia non semper invenit ; semper vero remittit quoad debilitatem praedictam, quam quidam vocant peccati reliquias.
Quidam vero affirmant, quod principaliter sit institutum contra veniale peccatum. Quod non videtur verum, quoniam poenitentia sufficienter delet venialia in vita hac quoad culpam. Quod autem non possunt evitari post peractam poenitentiam, non aufert praecedenti poenitentiae suum effectum ; et rursus, hoc pertinet ad debilitatem praefatam. Idcirco dicendum, quod principalis effectus sacramenti istius est remissio peccatorum quoad peccati reliquias, et ex consequenti etiam quantum ad culpam, si inveniat eam.
Si autem obiciatur, quod in peccato non sunt nisi haec tria, macula et reatus poenae ac peccati reliquiae ; sed per Extremam Unctionem non remittitur macula sine contritione, quae etiam sine hac unctione maculam aufert ; nec quoad poenam, quoniam si unctus convalescat, iniunctam poenitentiam tenetur implere ; nec quoad reliquias culpae, quia adhuc manent dispositiones illae ex actibus praecedentibus relictae, ut post convalescentiam patet : ergo per Extremam Unctionem nullo modo fit peccatorum remissio.
Dicendum, quod Unctio Extrema quantum ad tria illa, aliquo modo remittit peccatum. Quamvis enim culpa quantum ad maculam sine contritione non deleatur, tamen hoc sacramentum per gratiam quam infundit, facit quod motus ille liberi arbitrii contra peccatum sit contritio. Reatum quoque poenae temporalis diminuit, sed ex consequenti, in quantum tollit debilitatem : quia eamdem poenam levius portat fortis quam debilis. Unde non oportet ut propter hoc minuatur satisfactionis mensura. Reliquiae quoque peccati non vocantur hic dispositiones relictae ex actibus quae sunt habitus inchoati, sed quaedam spiritualis debilitas in mente exsistens : qua sublata, etiam manentibus dispositionibus seu habitibus eisdem, non potest mens ita inclinari ad peccandum ut ante.
Insuper, sicut Baptismus per corporalem ablutionem facit interiorem mundationem, ita hoc sacramentum per medicationem exteriorem facit interiorem curationem. Sed corporalis ablutio Baptismi naturali virtute corporaliter purgat ; haec vero unctio naturali virtute non sanat corpus, sed potestate divina, quae operatur sapienter, secundum quod expedit : ideo non semper sanat corpus, sed quando ad spiritualem sanitatem expediens est, nisi ex parte recipientis sit defectus vel impedimentum.
Si demum quaeratur, utrum hoc sacramentum characterem imprimat ; respondendum, quod character non imprimitur nisi in illis sacramentis quibus homo ad sacrum aliquod deputatur. Hoc autem sacramentum est in remedium tantum, nec per ipsum deputatur homo ad aliquod sacrum agendum aut suscipiendum : ideo in ipso non imprimitur character. Rursus, character facit distinctionem statuum quantum ad ca quae in Ecclesia sunt agenda ; talem vero distinctionem ab aliis non habet homo per hoc quod est inunctus.
Et si obiciatur, quod in sacramentis Confirmationis et Ordinis est unctio sicut in isto, et in illis character imprimitur ; ergo et in isto : dicendum, quod unctio quae fit in Confirmatione ac Ordine, est unctio consecrationis, qua homo deputatur ad aliquod sacrum ; sed unctio huius sacramenti est unctio medicationis. Hinc in isto sacramento id quod est res et sacramentum, non est character, sed interior quaedam devotio, quae est spiritualis unctio.
Haec Thomas in Scripto.
Circa haec loquitur Petrus, et primo de materia Unctionis Extremae :
In sacramentis materia adhibetur et propter significationem effectus sacramenti, et propter causalitalem. Principalis autem effectus huius sacramenti, est quaedam curatio spiritualis : idcirco ad eam significandam, convenienter ponitur oleum. Ad efficiendum vero ipsam sanitatem, oportet quod sit sanctificatum seu consecratum : quia a sanctificatione sumit virtutem. Recte quoque oportet consecrationem hanc ab episcopo fieri, quia in ipso est maior plenitudo ministerii sacerdotalis.
Quaeritur etiam, quae sit melior forma in hoc sacramento, an deprecativa ista, Per istam unctionem dimittat tibi Deus, etc., quam instituit S. Gregorius ; an ista indicativa, Ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quam instituit S. Ambrosius. Respondendum, quod sicut ad esse rei compositae requiruntur materia et forma, ita ad esse sacramenti requiritur maleria clementi et forma verbi : accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum. Quemadmodum enim materia de se indeterminata est ad plures formas et effectus, et per certam formam determinatur ; ita materia sacramenti de se communiter se habet ad plura significanda et efficienda, sed per formam determinatur ad aliquod certum designandum atque causandum. Et sicut duplex est forma rei, puta substantialis et accidentalis ; ita duplex est forma sacramenti istius : una substantialis, utpote deprecativa, quam innuit apostolus Iacobus, et expressit Gregorius ; alia accidentalis, quam deprompsit Ambrosius. Prima est deprecativa, secunda indicativa. Prima confert ad causalitalem sacramenti, secunda ad significationem et determinationem intentionis ministri. Prima data fuit a Iacobo sancto in generali, cum ait, Orent super cum ; et est eadem apud omnes. Et si quaeratur, quae forma sit melior ; dicendum quod prima : quae etiam est de necessitate sacramenti, secunda vero est de bene esse. Etenim sacramentum hoc valere videtur quasi per modum suffragii. Datur enim ad effectum quem homo per propria opera consequi posset, nisi infirmitas impediret.
Amplius, de effectu huius sacramenti sciendum, quod in hoc sacramento sicut in ceteris, tria sunt : unum, sacramentum tantum, puta exterior unctio ; aliud, res et sacramentum, videlicet quaedam unctio spiritualis, id est alacritas mentis ; aliud, res tantum, quod est effectus sacramenti, scilicet sanitas duplex : una principalis, ab infirmitate spirituali quae contrahitur per venialia, per quam anima reddebatur infirma ad procedendum in gratiae ac gloriae actus ; altera secundaria, quasi effectus et signum illius, scilicet sanitas corporalis.
Sed quaeri potest, cum remissio peccatorum atque infusio gratiae fiant instantanee, et unctio ista successive ; quando sortitur suum effectum in eo qui ungitur. Et dicendum, quod sacramentum significando producit suum effectum : ideo quando completur eius significatio, perficitur eius effectus, puta in ultima unctione, quia perfectio rerum ex multis actionibus constitutarum consistit in ultima, quae in virtute omnium praecedentium operatur.
Certum est demum, quod sacramentum hoc non imprimit characterem, quoniam iteratur, et quia character est signum distinctivum exsistentium in Ecclesia militanti ; sed hoc sacramentum datur exeuntibus de eadem.
Haec Petrus.
In praeinductis continentur scripta Richardi, qui sobrie scribit, quod formam sacramenti istius creditur S. Petrus explicite tradidisse Ecclesiae, sicut et alia multa. Et hoc melius sonat, quam quod Gregorius instituit eam : nempe ante Gregorium diu utebatur Ecclesia hoc sacramento sub congrua forma.
Iterum ait Richardus : Si sunt aliquae Ecclesiae utentes forma indicativa, pie credendum est quod modus exprimendi per verbum imperativum seu deprecativum vel indicativum, determinate non sit de necessitate sacramenti istius, sicut superius dictum est de modo exprimendi actum baptizandi, quem exprimunt Graeci per verbum hoc, baptizetur ; et Romana Ecclesia per hoc verbum, baptizo.
Insuper addit : Dicunt quidam, quod sacramentum istud non datur contra venialia, sed contra sequelas relictas tam ex originali quam actualibus peccatis. Sed contra hanc opinionem est auctoritas S. Iacobi, asserentis : Si in peccatis est, dimittentur ei. Ideo est tenendum quod contra venialia detur ; et si digne percipitur, venialia aufert.
Haec Richardus.
Bonaventura quoque de praeinductis scribit concorditer ad praedicta ; similiter et Albertus.
QUAESTIO III
Lia etiam hic quaeruntur, De ministris huius sacramenti : quorum sit illud porrigere, et quorum sit illud recipere.
Atque in littera continetur, quod presbyterorum tantum est illud aliis ministrare.
Contra quod arguitur, quia in casu Baptismus potest a laicis dari, et sacramentum Eucharistiae a diacono : ergo et istud, cum illa sint isto praestantiora.
Iterum, istud sacramentum est spiritualis medicina contra malum culpae omnibus generale, sive dicatur institutum ac datum contra venialia, sive contra spiritualem infirmitatem ex peccato contractam : ergo est omnibus impendendum, infirmis et sanis, insipientibus et sensatis.
Ad haec respondet Albertus :
Exercitium seu administratio Unctionis Extremae conceditur sacerdoti, propter periculum infirmorum vitandum : quod in sacramentis frequenter contingit. Nec facile est, imo nec possibile, habere praesentiam praesulis ad unumquemque letaliter infirmantem. Unde Ecclesia Spiritu Sancto recta, ac Dei consilio mota, omnibus modis volens infirmis providere atque consulere, statuit ut simplices sacerdotes possint hoc sacramentum conferre, qui ubique faciliter possunt haberi.
Denique non nisi infirmi, perceptivi seu capaces sunt sacramenti istius. Quod etiam datum est contra praetactum defectum, non pro quolibet tempore, sed extremae necessitatis : sic et purgatio reliquiarum pro tempore immediatae evolationis, est proprius huius sacramenti effectus. Quae etiam reliquiae, secundum quod sunt impedimenta meritorum, sufficienter purgantur per poenitentiam et alia sacramenta ; non autem prout sunt impedimentum immediatae evolationis. Cumque infantes nondum ratione utentes, et mox baptizati, non habeant immediatae evolationis impedimentum, nec veniale peccatum, nec malum inde contractum, non competit eis hoc sacramentum.
Si autem quaeratur, an in omni aegritudine sacramentum istud sumendum sit ; respondetur quod non, sed quando ex aegritudine gravi probabiliter timetur mors de proximo imminere. Verum ut Aristoteles in libro de Causis longioris vitae fatetur, quaedam infirmitates sunt causae vitae longioris
Nec dandum est furiosis et amentibus, nisi habeant lucida intervalla.
Haec Albertus.
Cuius etiam positio de institutione sacramenti istius, consonat dictis ex Thoma de hoc. Movet quoque hic alias plurimas quaestiones parvas et breves, videlicet, in quibus membris et partibus corporis debeat unctio fieri. Et respondet : Diversarum Ecclesiarum diversus est usus : nam in quibusdam Ecclesiis unguntur loca seu membra pauciora, in quibusdam plura. Puto autem quod sufficiat ungere quinque sensuum loca. Quod vero fit in aliquibus aliis locis, non est nisi praeparatorium ad effectum.
Insuper Thomas :
Nullius (inquit) sacramenti dispensatio convenit laico ex officio, idcirco nec huius. Nec etiam diacono, quia diaconus tantum habet vim purgativam : hoc autem sacramentum habet vim illuminativam, quoniam gratiam confert. Unde nullius sacramenti in quo gratia datur, collatio convenit ex officio ipsi diacono. Porro secundum divinum Dionysium, episcopus proprie habet vim perfectivam seu perficiendi officium, sicut sacerdos vim illuminativam. Hinc illa sacramenta sunt per episcopos dispensanda, quae suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt, ut est Ordo, non Unctio ista, quae omnibus in extremis confertur capacibus eius.
Potest etiam dari in qualibet infirmitate quas sic invalescit, quod signa mortis apparent ex ea. Nam et quaelibet infirmitas angmentata potest inducere mortem.
Insuper ad suscipiendum effectum huius sacramenti, plurimum valet devotio suscipientis, actualeque meritum dantis, imo et totius Ecclesiae meritum generale : quoniam forma huius sacramenti datur per modum orationis. Ideo illis qui nequeunt recognoscere et cum devotione accipere, non est dandum, praesertim furiosis et amentibus, qui possent facere irreverentiam sacramento per immunditiam aliquam. Cumque exigat actualem devotionem, non est pueris dandum. Nec confertur contra reliquias originalis peccati, nisi in quantum per actuale peccatum sunt confortatae. Infirmitates quoque in pueris non sunt ex actualibus eorum peccatis causatae.
Nec oportet totum corpus infirmi ungi, sed aliquas eius partes. Eadem quippe principia peccandi in nobis sunt, quae et principia sunt agendi. Et ista sunt tria in genere : quorum primum est dirigens, puta vis cognoscitiva ; secundum est appetens seu imperans, ut vis appetitiva ; tertium, exsequens, utpote vis motiva. Omnis autem nostra cognitio a sensibus ortum habet. Cumque haec unctio fieri debeat in nobis ubi est prima origo peccati, idcirco unguntur loca seu organa quinque sensuum. Et propter appetitivam a quibusdam renes unguntur ; et propter vim motivam pedes, tanquam instrumenta eius praecipua. Et quia primum principium inter ista est vis cognoscitiva, ideo unctio illa quinque sensuum ab omnibus observatur, quasi de necessitate sacramenti ; quidam vero alias non observant. Aliqui quoque servant eam quae est ad pedes, non quae est ad renes : quoniam appetitiva et motiva sunt secunda principia. Cor demum non ungitur, quia non est prima radix cogitationum,sicut organa sensuum ; nec genitalia membra, propter immunditiam eorumdem et reverentiam sacramenti. Mutilati item debent ungi quanto propius fieri potest ad illas partes in quibus unctio fieret, si mutilati non essent. Nam etsi careant membris, non tamen viribus animae principiisque peccandi, saltem in radice.
Amplius, ut dictum est saepe, sacramenta et sacramentalia perpetuum effectum habentia, iterari non debent : quia per iterationem ostenderetur sacramentum non esse efficax ad producendum illum effectum, sicque fieret sacramento iniuria. Quae vero non habent effectum perpetuum, iterari possunt, atque aliquando debent, quatenus effectus sacramentalis amissus recuperetur ; et talis est Unctio Extrema, quoniam tam sanitas mentis quam corporis, quae est eius effectus, potest amitti et recuperari.
Sed quaeri potest, an in eadem infirmitate sit iterandum. Et respondendum, quod sacramentum hoc non solum respicit infirmitatem, sed et infirmitatis statum ; quoniam dandum non est nisi infirmis qui secundum humanam aestimationem videntur morti appropinquare. Quaedam autem infirmitates non sunt diuturnae : ideo si in eis datur hoc sacramentum, tunc cum homo ad illum perveniat statum, quod sit in mortis articulo, non recedit a statu illo nisi infirmitate curata : propter quod non est rursus ungendus. Sed si recidivum patiatur, erit infirmitas alia, et poterit inunctio alia fieri. Quaedam vero sunt infirmitates diuturnae, ut hydropisis, ethica, paralysis ; et in talibus non debet fieri unctio, nisi quando videntur perducere ad mortis periculum. Et si homo articulum illum evadat, eadem infirmitate durante, et denuo ad similem statum per infirmitatem illam reducatur, iterum potest ungi : quia iam est quasi alius status infirmitatis, quamvis non sit simpliciter infirmitas alia.
Haec Thomas in Scripto.
Et circa hoc ultimum verbum addit Albertus :
In huiusmodi infirmitatibus diuturnis, si ultra annum remanet morbus post unctionem acceptam, potest unctio iterari : quia non iudicatur numero idem morbus, qui secundum perfectam immutationem superiorum causarum est alteratus. Corpora namque nostra per illationem seu influentiam superiorum, secundum quatuor humores in quatuor anni temporibus mutantur ; et franguntur habitus dispositionesque eius, nec sunt eadem : sicqne sacramentum hoc non iteratur ex causa eadem. Verumtamen si ab aliquo Patre sancto aut a summo Pontifice inveniretur aliquid determinatum, iudicarem potius standum illi sententiae quam meo iudicio : quia in istis magis credendum est inspirationi Ecclesiae quam rationi ex incertis coniecturanti.
Haec Albertus.
In praeinductis autem ex Thoma continentur scripta Petri, Richardi, Alberti, Bonaventurae, etc.
Praeterea dubitatio quaedam occurrit circa praedicta, in quibus doctores concordant, quod Extrema Unctio ordinetur ac detur contra venialia, seu contra infirmitatem contractam ex originali actualibusque peccatis, mortalibus seu venialibus. Videtur enim quod directe detur remediumque consistat contra universa peccata tam mortalia quam venialia, atque in omnium horum remissionem institutum sit ac ordinatum. Nempe hoc videtur praetendere forma ipsius, qua dicitur : Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid peccasti per visum, etc. Et constat quod talium multa exstent mortalia. Nec obstat, quod sacramentum Poenitentiae ordinetur ad idem : quia cum in extremis sit maximum atque gravissimum prorsus periculum, decentissimum et valde perutile est, tunc contra eadem mala adhiberi plura remedia, potissime in ipsa exitus hora, in qua se ipsum homo parum aut nihil potest iuvare, circumdatus et repletus tot ac tantis angustiis et pressuris, tentationibus et insidiis, doloribus, agonibus, timoribus ac tormentis, imminente sibi iudicio finalis sempiternae retributionis, inaestimabilis felicitatis aut irreparabilis damnationis.
