Distinctio XXXIV — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XXXIV
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUARTAE
Iam ante tractavit Magister de matrimonio et causis ipsius ; nunc loquitur de personis ad contrahendum aptis, et non aptis ; qualiter etiam diversae personae diversimode sunt ineptae. De his primo agit in generali, deinde per diversa huius distinctionis capitula in speciali, utpote : de impedimento frigiditatis, de impedimento malefici, de impedimento furiae, et de impedimento incestus.
QUAESTIO PRIMA
Quaeritur ergo de istis impedimentis correspondenter ad litteram, primo in generali, deinde in speciali.
De his scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto :
Impedimentorum matrimonii quaedam sunt substantialia, quaedam accidentalia. Substantialia sunt, quae omni tempore impediunt matrimonium ; accidentalia, quae in aliquo casu impediunt illud, et in aliquo non. Et primo de substantialibus est dicendum. Haec impediunt matrimonium contrahendum, dirimuntque contractum.
Haec Antisiodorensis, qui ordine suo ista prosequitur. Sed non ita procedit Magister : ideo eius processum sequendo, aliqua hinc inde ex praefati summa doctoris accipiam.
Itaque de frigiditate seu impotentia coeundi affirmat :
Haec impotentia duplex est : una naturalis, alia accidentalis. Naturalis est triplex : prima est naturalis frigiditas ; secunda, defectus aetatis ; tertia, arctatio naturae. Quaelibet harum impedit matrimonium, et dirimit contractum. De defectu aetatis constat, quod non valent sibi invicem debitum reddere ; similiter, si quis sit naturaliter frigidus in tantum, ut nec naturaliter nec per medicinalia adiutus queat coire ; similiter, si mulier sit tam arcta, ut nec per medicinalia, nec per violentiam, ut per sectionem aut per aliquid simile, possit idonea fieri ad hoc ut cognoscatur, nequi contrahere : et si de facto contrahat, matrimonium nullum est.
De his doclor iste bene prosequitur. Verumtamen, quoniam Doctor sanctus de eisdem planius ac compendiosius loquitur, scripta eius inducam, in quo et aliorum scripta pro maxima parte comprehenduntur.
Quaedam, inquit, sunt de essentia matrimonii, et quaedam de solennilate eiusdem. Cumque remotis his quae sunt de solennitate sacramenti, adhuc verum permanet sacramentum ; ideo impedimenta contrariantia his quae sunt de solennitate sacramenti, non efficiunt quin sit matrimonium verum. Et talia dicuntur impedire contrahendum, non tamen contractum dirimere : ul sunt prohibitio Ecclesiae, et tempus feriatum.
Et de hoc sunt versus hi :
Ecclesiae vetitum, necnon tempus feriatum
Impediunt fieri, permittunt iuncta teneri.
De aliis quoque impedimentis sunt versus isti :
Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,
Si sis affinis, si forte coire nequibis :
Haec socianda vetant connubia, facta retractant.
Horum numerus seu sufficientia sic accipi potest. Matrimonium impediri potest aut ex parte contractus ipsius matrimonii, aut ex parte contrahentium. Si primo modo, cum contractus matrimonii per voluntarium fiat consensum, qui tollitur per ignorantiam et violentiam ; sic erunt duo matrimonii impedimenta, utpote vis, id est violentia seu coactio, et error ex parte ignorantiae. Hinc de his duobus impedimentis supra tractavit Magister, agendo de matrimonii causis. Nunc tractat de impedimentis ex parte contrahentium, quae taliter distinguuntur. A matrimonio contrahendo potest homo impediri vel simpliciter, vel respectu certae personae. Si simpliciter, ita quod cum nulla possit contrahere, hoc non potest esse nisi quoniam impeditur ab actu matrimoniali : quod contingit dupliciter. Primo, quia non potest de facto : sive quia omnino non potest, et sic impotentia coeundi ponitur impedimentum ; vel quia libere non potest, sicque ponitur impedimentum conditio servitutis. Secundo, quoniam licite non potest, et hoc secundum quod ad continentiam obligatur. Quod contingit dupliciter : primo, ex suscepto officio, et sic est impedimentum ordinis ; vel ex voto emisso, et sic impedit votum. Si autem quis impeditur a matrimonio contrahendo non simpliciter, sed respectu alicuius personae : vel hoc est propter obligationem ad personam alteram, sicut qui uni personae matrimonialiter iunctus est, non potest alteri iungi, et ita est ligamen, videlicet matrimonii ; vel quoniam deficit proportio ad aliam personam. Et hoc potest esse tripliciter. Primo, propter nimiam ab ipsa distantiam : et ita est disparitas cultus. Secundo, propter nimiam propinquitatem : et sic ponitur triplex impedimentum. Primum est cognatio ; secundum est affinitas, quae importat propinquitatem duarum personarum ratione tertiae matrimonio iunctae ; tertium est publicae honestatis iustitia, in qua est duarum propinquitas personarum ratione tertiae personae per sponsalia iunctae. Tertio, propter indebitam coniunctionem ad ipsam prius factam : sicque impedit crimen adulteri prius commissi cum illa.
Verum circa haec quaeri potest, cur sacramento Matrimonii potius quam aliis sacramentis assignantur impedimenta. Et respondendum, quod etiam alia sacramenta poterunt impediri, si quid subtrahatur quod sit de essentia sacramenti, aut de solennitate ipsius. Matrimonio tamen specialiter impedimenta assignantur. Primo, quia consistit inter duos : ideo pluribus potest modis ac rationibus impediri, quam alia quae uni personae singulariter competunt. Secundo, quoniam matrimonium habet causam in Deo atque in nobis, sed alia quaedam sacramenta solum in Deo : unde et poenitentiae, quae etiam aliquo modo causam habet in nobis, Magister aliqua impedimenta assignavit supra, distinctione sextadecima, videlicet hypocrisim, ludos, etc. Tertio, quia de aliis sacramentis est consilium seu praeceptum, tanquam de bonis perfectioribus ; de matrimonio autem est indulgentia, tanquam de bono minus perfecto. Idcirco ut detur occasio proficiendi in melius, plura ponuntur matrimonio impedimenta quam aliis sacramentis.
Praeterea personae dicuntur ad contrahendum illegitimae, quia sunt contra legem qua constitutum est matrimonium. Matrimonium quippe in quantum est officium naturae, lege statuitur naturali ; in quantum sacramentum, statuitur iure divino ; in quantum vero est in officium communitatis, statuitur lege civili. Hinc a qualibet harum legum potest persona ad matrimonium illegitima reddi. Cumque lex naturalis, secundum diversos status diversas recipiat determinationes, ius quoque positivum varietur secundum diversas hominum conditiones ; ideo ait Magister, in diversis temporibus diversas personas illegitimas fuisse.
Dicuntur demum impedimenta quaedam matrimonium contractum dirimere : non quod matrimonium verum possit dissolvi personis viventibus, sed quia matrimonium quod non fuit verum matrimonium, utpote non de iure contractum, faciunt irritari, ita quod ostenditur verum matrimonium non fuisse. Sic et quaedam impedimenta dicuntur matrimonia contrahenda impedire, contracta non dirimere seu non dissolvere : non quin verum matrimonium contrahatur, etiamsi impedimenta illa concurrant, sed quia illicite fiunt, et peccat sic contrahens : sicut si quis consecret pransus, vere consecrat, quamvis peccet contra Ecclesiae iussionem agendo.
Haec Thomas in Scripto.
At vero Petrus :
Omnis (ait) effectus qui constituitur ex causis impedibilibus, potest impediri. Matrimonium autem constituitur non solum ex causis divinis, sed etiam humanis, quae impediri multipliciter possunt. Sufficientia vero impedimentorum matrimonii accipi potest penes quatuor matrimonii causas. Nam penes causam efficientem, quae est consensus mutuus per verba de praesenti expressus, accipiuntur tria impedimenta, quae sunt, error personae, error conditionis, atque coactio. Penes causam vero finalem, quae duplex est, utpote, generatio filiorum ad Dei obsequium educandorum, et remedium fornicationis, sumuntur alia tria. Nam contra officium generationis est impotentia coeundi ; contra educationem prolis ad cultum Dei est disparitas cultus ; contra remedium morbi, enormitas criminis, qua se facit indignum coniugio. Penes causam materialem sumuntur tria : quoniam matrimonium est coniunctio personarum, tam corporum quam animorum ; et quia natura in tali opere nimiam propinquitatem abhorret, ideo nimia propinquitas impedit matrimonium. Et haec triplex est, utpote, per cognationem, per affinitatem, per publicae honestatis iustitiam. Penes causam quoque formalem tria accipiuntur, quia matrimonium est vinculum societatis indissolubilis, qua transfertur potestas corporum. Quam translationem seu vinculum impediunt tria, utpote : ordo, in quo homo se tradit divino officio ; votum solenne, quo se tradit in obedientiam alterius hominis ; et ligamen, in quo potestatem sui corporis tradit alteri coniugi.
Haec Petrus.
Concordant Albertus, Bonaventura, Richardus et alii, secundum quos sunt duodecim matrimonii impedimenta, quae partim sequuntur.
QUAESTIO II
Nunc addendum de matrimonii impedimentis in speciali.
De quibus Thomas scribit, et primo de frigiditate :
In matrimonio, dicens, est quidam contractus quo unus alteri obligatur ad debitum. Unde sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio, si quis se obligat ad id quod non potest dare aut facere seu implere ; ita non est conveniens matrimonii contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnis solvere nequit. Quod impedimentum vocatur impotentia coeundi, nomine generali : quae potest esse ex causa intrinseca naturali, et ex causa extrinseca accidentali, ut per maleficium, sicut dicetur. Si est ex causa naturali, hoc potest esse dupliciter : quia aut est temporalis, cui subveniri potest remedio medicinae aut aetatis processu, et tunc non solvit matrimonium ; vel est perpetua, et tunc solvit illud, ita quod talis de cetero maneat sine spe coniugi, alter nubat cui vult in Domino. Denique, ad cognoscendum utrum impedimentum exsistat perpetuum, Ecclesia statuit tempus determinatum, in quo huius rei possit haberi experimentum, puta triennium : ita quod si post triennium, in quo fideliter dederunt operam copulae carnali, inveniatur matrimonium non esse consummatum, iudicio Ecclesiae dissolvatur. Attamen in hoc quandoque errat Ecclesia, quoniam infra triennium aliquando experiri sufficienter non valet perpetua impotentia ista. Unde Ecclesia si inveniat se deceptam per hoc, quod ille in quo fuit impedimentum, inveniatur carnalem copulam cum eadem aut alia perfecisse, reintegrat matrimonium primum, dirimitque secundum, quamvis de eius licentia sit effectum.
Et si obiciatur, quod carnalis copula non est de essentia matrimonii ; dicendum, quod quamvis sit ita, tamen potentia ad hoc est de matrimonii veri essentia : quia per matrimonium datur utrique coniugum potestas in corpus alterius respectu copulae.
Verumtamen his rursus obicitur. Primo, quoniam sicut nimia frigiditas, ita et nimia caliditas vehementer desiccans, carnalem impedit copulam, et tamen uon ponitur impedimentum coniugi.
Secundo, vetuli sunt frigidi, et tamen permittuntur contrahere.
Tertio, si mulier scit virum esse frigidum dum contrahit cum eodem, verum est matrimonium : ergo frigiditas non impedit per se.
Quarto, contingit in aliquo esse caliditatem sufficientem ad cognoscendum corruptam, non autem ad cognoscendum virginem, quoniam calidum celeriter evaporat ratione suae debilitatis, ita quod ad virginem corrumpendam non sufficit. Similiter in aliquo sufficiens consistit caliditas ad cognoscendum formosam, non ad cognoscendum deformem, quia formosa concupiscentiam plus inflammat. Ergo frigidus respectu alicuius, non universaliter a matrimonio impeditur.
Quinto, mulier universaliter frigidior est viro, nec tamen impeditur a connubio.
Et respondendum ad primum, quod caliditas superflua vix potest esse impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur, quod per triennium copulam impediret carnalem, iudicaretur perpetuum. Nihilo minus, quia frigiditas intensius atque frequentius impedit matrimonium (nam impedit non solum seminum mixtionem, sed membrorum quoque rigorem) ; idcirco magis hic ponitur matrimonii impedimentum quam caliditas, cum et omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur.
Ad secundum, quod vetuli, quamvis interdum non habeant caliditatem sufficientem ad generandum, habent tamen sufficientem ad copulam : ideo conceditur eis matrimonium secundum quod est in remedium, quamvis non competat eis secundum quod est in naturae officium.
Ad tertium, quod in omni contractu universaliter observatur, quod impotens ad solvendum, non reputatur idoneus ad contractum quo ad solutionem se obligat. Tamen quis dicitur tripliciter impotens ad solvendum. Primo, quia non potest solvere de iure : et talis impotentia facit contractum penitus nullum, sive sciat is cum quo facit contractum, sive ignoret impotentiam istam. Secundo, quia non potest de facto : et sic si ille cum quo contrahit, scit impotentiam istam, patet quod alium quaerit finem ex contractu, ideo stat contractus ; si autem nescit, non stat contractus huiusmodi. Hinc frigiditas causans impotentiam talem quod non valet de facto solvere debitum, atque conditio servitutis per quam homo non potest de facto libere solvere, impediunt matrimonium. Impedimentum autem per quod quis non potest de iure reddere debitum, ut consanguinitas, annihilat matrimonium, sive alter sciat, sive non : ideo dicit Magister, quod haec duo faciunt personas non omnino illegitimas.
Ad quartum, quod non potest esse perpetuum impedimentum in viro respectu unius personae et non respectu alterius. Si vero non possit carnalem actum explere cum virgine, et posset cum corrupta, tunc medicinaliter aliquo instrumento posset claustrum pudoris solvere, et sic ei coniungi. Nec hoc esset contra naturam, quia non fieret ad delectationem, sed ad medicamentum. Porro abominatio mulieris non est causa naturalis, sed accidentalis extrinseca : idcirco de ea est idem iudicium quod de maleficio, de quo mox dicetur.
Ad quintum, quod mas in generatione est agens, et femina patiens. Hinc ad opus generationis maior caliditas requiritur in viro quam muliere. Unde frigiditas quae virum facit impotentem, non redderet impotentem uxorem. Aliunde tamen potest impedimentum esse in femina naturale, utpote ex arctatione : sicque idem iudicium est de arctatione mulieris, et frigiditate mariti.
Haec Thomas in Scripto.
Qui consequenter de impedimento maleficii addit :
Quidam dixerunt maleficia nil esse nisi in hominum aestimatione, qui naturales effectus quorum causae occultae sunt, maleficiis deputabant. Sed hoc est contra auctoritates Sanctorum, dicentium quod daemones si desuper permittantur, potestatem habent super corpora imaginationesque hominum, ita quod per eos malefici aliqua signa facere queunt. Denique opinio illa ex infidelitate procedit, quia non credunt daemones esse nisi in vulgi aestimatione, ita quod terrores quos homo sibi ipsi ex sua aestimatione ingerit, daemoni imputet ; et quod etiam ex vehementi imaginatione, figurae quaedam appareant in sensu tales quales homo intra se cogitat, tuncque daemones apparere creduntur. Verum haec omnia falsa et ficta esse cognoscimus, et contra experientias certas, ut super secundum ostensum est. Sunt quoque contra catholicam fidem qua angelos corruisse, et daemones factos esse certissime scimus, atque ex subtilitate et agilitate suas naturae multa scire et posse quae nos nec scimus nec possumus : propter quod qui ipsos ad talia facienda inducunt, malefici appellantur.
Alii ergo dixerunt, per maleficia praestari posse impedimentum copulae carnali, tamen nullum tale esse perpetuum, ideo non dirimere matrimonium contractum, et iura antiqua aliter dicentia, esse revocata. Sed hoc est contra experimenta et iura nova, quae antiquis concordant.
Ideo distinguendum : quoniam impotentia coeundi ex maleficio veniens, aut est perpetua, et sic matrimonium dirimit ; aut non est perpetua, et ita non dirimit. Atque ad hoc experiendum, eodem modo ab Ecclesia constitutum est tempus trienni, sicut de frigiditate est dictum. Haec tamen inter frigiditatem maleficiumque differentia assignatur : quia qui impotens est ex frigiditate, ita est impotens ad unam sicut ad aliam ; idcirco cum alia contrahere prohibetur. Impotens vero ad unam ex maleficio, potest esse ad aliam potens ; idcirco dum per Ecclesiam separantur, datur utrique libertas quaerendi aliam copulam. Praeterea advertendum, quod quia prima peccati corruptio, per quam homo diaboli servus effectus est, in posteros per actum generativae descendit, ideo maleficii potestas permittitur a Deo iustissimo per diabolum exerceri potissime in actu generativae : quemadmodum et in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum, ut dicitur, quam in animalibus aliis, quoniam per serpentem tentavit diabolus hominem.
Maleficium quoque est ita perpetuum, quod non potest humano opere habere remedium, quamvis omnipotens Deus possit praestare subsidium daemonem compellendo, seu daemon desistendo. Nec semper oportet ut quod per maleficium factum est, possit per maleficium aliud destrui, ut et ipsi malefici confitentur. Et quamvis per maleficium posset remedium adhiberi, nihilo minus perpetuum reputaretur : quoniam nullo modo debet quis auxilium daemonis per maleficia invocare. Nec oportet quod si propter peccatum hominis data sit potestas diabolo in hominem, cessante peccato cesset huiusmodi plaga : quia frequenter durat poena cessante culpa. Exorcismi quoque Ecclesiae non semper valent ad reprimendum omnes corporales molestias a daemonibus introductas, exigente hoc iusto Dei iudicio ; semper tamen valent contra illas daemonum infestationes contra quas sunt principaliter instituti.
Amplius, per maleficium potest induci impedimentum quandoque ad unam tantummodo mulierem, quandoque ad plures : quia diabolus est voluntaria causa. Sed et impedimentum maleficii potest procedere ex daemonis impressione in imaginatione viri, ex qua aufertur ab eo concupiscentia ad unam aut aliam, vel ad plures.
Insuper, furia matrimonium sequens, nequaquam dirimit matrimonium. Si autem praecedat, tunc aut furiosus habet lucida intervalla, aut non. Si habet, tunc potest contrahere, quamvis non sit tutum, cum sit ad educationem prolis ineptus ; si non habet, non potest contrahere, quia non adest consensus ubi non adest usus seu actio rationis.
At vero si quis cognoscat sororem aut cognatam alicuius mulieris ante matrimonium cum illa, oportet matrimonium separari etiam post sponsalia, ratione affinitatis contractae. Si vero post matrimonium contractum et consummatum, non debet totaliter separari, sed vir amittit ius petendi debitum, nec potest petere sine peccato, sed reddere : quoniam uxor ius petendi non perdit. Post mortem demum suae uxoris debet sine spe coniugi permanere, nisi ob eius fragilitatem dispensetur cum eo, quando de eius periculo formidatur. Quod si sine dispensatione contraxerit, matrimonium non est separandum, quamvis peccet contra statutum Ecclesiae hoc faciendo.
Sed propter sterilitatem uxoris matrimonium non potest dissolvi : quoniam etsi matrimonium non habet suum effectum in sterili secundum quod est in naturae officium, habet tamen secundum quod est in culpae remedium.
Porro divortium sic fieri debet in casu impotentiae. Dum coeundi impotentia allegatur, et vir et uxor confitentur, si est evidens impedimentum, quemadmodum in eunuchis, possunt mox separari. Si vero non sit evidens impedimentum, praecipiendum est eis, ut adhuc cohabitent, bona fide operi carnali operam dantes. Quod si usque triennium fieri nequit, iurabit uterque quod bona fide operi illi operam dantes, non potuerunt coniungi carnaliter ; et ne divortium facile celebretur, requiritur ut septem de propinquis qui hoc melius sciunt, et qui de hoc per signa probabilia possunt veritatem cognoscere, iurent quod credunt ipsos verum dixisse.
Haec Thomas.
Concordat Petrus, et addit :
Perpetua impotentia coeundi, aut matrimonium antecedit, et sic impedit contrahendum, et dirimit contractum ; aut sequitur, et ita nec dirimit nec impedit. Et haec dupliciter noscitur : primo certive, per corporis adspectum ; secundo probabiliter, si triennio cohabitantes, etc., ut supra. Aut ergo uterque proclamat ad iudicium, et profitetur impedimentum : et tunc propter periculum illusionis, uterque iurabit sic esse ut iussum fuit (quod scilicet operam dederunt ad copulam, nec potuerunt), cum septima manu, id est cum septem propinquis, ut tactum est. Aut alter confitetur, alter negat. Aut ergo vir provocat ad separationem, aut mulier : si vir, incumbit ei probatio uxore negante, nec creditur ei soli ; si mulier provocat, viro contrarium sentiente, creditur viro, quia vir caput est mulieris, nisi mulier adspectu corporis possit probare virum esse mentitum. Separatione autem facta, mulieri datur licentia contrahendi cum alio ; frigidus sine spe manebit coniugi. Quod si contraxerit et cognoverit eam quam sumpserit, cogetur redire ad primam.
Haec Petrus.
Et in his continentur scripta Bonaventurae et Richardi de istis. Bonaventura tamen affirmat, quod impedimentum frigiditatis interdum est ex parte utriusque. Cuius oppositum videtur in verbis Thomae haberi, cum ait quod femina in actu commixtionis est patiens, et mas agens, etc. Et verum quod nec ita frequenter, neque tam evidenter potest ex parte mulieris frigiditas allegari aut obici.
De his multa scribit Albertus, ex quibus dicta S. Thomae sunt sumpta, et ait :
Nullum est dubium multos esse maleficiatos daemonum potestate ; quod constat omnibus qui de necromantia et factis imaginum aliquid norunt. Et hanc potestatem accepit diabolus propter hominum patientium peccata permissus, vel ad exemplum aliorum. Virtute namque divina fit compulsio, et est potius vindicta et poena gravissima peccati, quam exauditio malefici, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc, et accipiat cooperationem erroris, qui credere noluit veritati. Unde compulsio fit per Deum et angelos sanctos, operatio vero per daemonem. Et interdum effectus non sequitur, quia (ut puto) Deus ex misericordia sua daemonum potestatem restringit : cuius rei aliam causam necromantici tradunt, de qua nihil ad praesens.
Si autem quaeratur, utrum maleficium excludendum sit per maleficium ; videtur quod sic, quia necromantici docent unum maleficium excludi per aliud, ut patet in libro Hermetis qui de Secretis Aristotelis intitulatur. In contrarium, quod lex Dei praecipit eos occidi qui consulunt magos, et quaerunt a mortuis veritatem ; et ut habetur in littera, per orationes atque ieiunia est talibus resistendum.
Et respondendum, quod nullo modo quaerenda est medicina per incantatorem, sed potius tolerandum est maleficium. Et ad obiectum dicendum, quod illi tanquam pestiferi docent nocere ; et dum daemones cessant a laesione, dicuntur curare, ut in vita S. Bartholoman narratur. Curari quoque maleficiatus potest, si totum conferat se ad Deum per orationem, compunctionem et satisfactionem.
Communiter quoque tenet Ecclesia, quod maleficiatus ad unam, non est maleficiatus ad aliam. Et si non iuvatur orationibus devotorum, datur utrique licentia contrahendi cum alio, nec unquam ista licentia revocatur.
Verumtamen obici potest, quia in libro Imaginum docetur fieri imago quae maleficiat simpliciter : facit enim diligere castitatem, atque abscindit universaliter coitum. Et respondendum, quod hoc fieri nequit, nisi quis omnino infrigidetur. Bene tamen inducitur amor castitatis per necromantiam, et abominatio coitus ; attamen manet motus in aliquam, propter fomitis incendium, nisi infrigidetur quis penitus.
Hoc item pensandum quod iura dicunt, adulterum non posse contrahere cum ea quam prius polluit per adulterii crimen, nisi in casibus qui in littera ponuntur.
Haec Albertus.
Durandus demum circa haec addit :
Quando propter arctationem mulieris separatur matrimonium, mulier debet sine coniugio remanere. Si autem nubat alteri et cognoscatur ab illo, quaeritur an reintegrabitur matrimonium primum. Dicendum quod imo, si primus vir et secundus sint similis naturae et complexionis : quoniam sicut cognoscibilis est a secundo, ita cognoscibilis fuit a primo ; et sic loquitur quaedam Decretalis. Si vero sint complexionis notabiliter distantis, ratione cuius mulier nunquam fine, cognoscibilis fuit a primo immediate, non debet restitui illi primo : quoniam mulier arcta simpliciter inepta est cum illo contrahere a quo immediate cognosci non potest. Non enim licet ut cognoscibilis ei fiat per alium secum coeuntem.
Haec Durandus.
