Distinctio XLIII — Livre IV — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre IV
DISTINCTIO XLIII
SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE TERTIAE
Hucusque ab exordio huius quarti libri tractavit Magister de ecclesiasticis sacramentis, quibus homines purgantur ac sanctificantur in vita praesenti. In sequentibus autem octo distinctionibus determinat de pertinentibus ad finem huius mundi inferioris, de ultima omnium hominum resurrectione, de metuendissimo Dei iudicio generali, de retributione extrema, et varis rebus ad ista spectantibus.
Primo itaque de ipsa resurrectione, omnipotenti Dei virtute futura ac fienda, determinat, hoc est : de voce tubae, per quam, secundum unam expositionem, imperium seu potestas Altissimi designatur ; et cur ac qualiter resurrectio ipsa fertur media nocte complenda. Deinde circa haec movet quaestiones perutiles, an scilicet electi in resurrectione ac postea habebunt praeteritorum malorum memoriam ; et arguit pro parte utraque, ac solvit.
Secundo scrutatur, an et quando sint morituri hi quos Christus ad iudicium veniens reperiet vivos, iuxta illud Apostoli : Deinde nos qui vivimus, qui residui sumus. Exponit quoque quo sensu Christus vocetur iudex vivorum ac mortuorum, et quomodo mortui resurrecturi sint incorrupti.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum in fine saeculi fiet omnium resurrectio mortuorum omnipotenti Dei virtute.
In hac quaestione plurima includuntur, de quibus ab aliis multae quaestiones formantur, videlicet : an resurrectio illa erit naturalis vel miraculosa ac omnibus generalis, et cur differtur usque in terminum mundi : quae omnia in prosecutione quaestionis istius tangentur et exponentur.
Et arguitur primo, quod in fine mundi non erit resurrectio corporum. Nam (sicut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus) magnus ille philosophus Porphyrius multipliciter probat, quod corpus omne fugiendum sit animae ad beatificam contemplationem inhianti, seu eam adeptae : imo propter hoc in hac re a Platone recessit, quoniam Plato asseruit animas etiam virtuosas ac suo modo beatas, rursus affici ad reunionem eum corporibus ac revolvi ad ea.
Insuper Porphyrius, maximae imperitiae arguit Christianos, eo quod dicunt hunc mundum inferiorem finiendum, quantum ad generabilia et corruptibilia ; motumque caeli cessaturum, et ordinem universi, quantum ad rerum species, periturum.
Ex opposito quoque argui potest, quod resurrectio mortuorum sit naturalis, quoniam maximus ille philosophus Plato et optimus eius magister Socrates, cum suis sequacibus dixerunt ac probaverunt animas separatas post certa tempora reuniendas corporibus, et corrupta eadem numero renovanda, prout de hoc etiam tactum est in Scripto secundi : imo cum anima sit naturaliter corporis forma, naturalem habet aptitudinem et inclinationem ad ipsius informationem, quemadmodum pars ad suum totum ; nec potest huiusmodi inclinatio esse frustra, nec optato effectu perpetue frustrari. Quod et Salomon in Ecclesiaste insinuasse videtur : Nihil (inquiens) novum sub sole ; nec potest aliquis dicere, Ecce hoc recens est : iam enim praecessit in saeculis quae ante nos fuerunt. Quod et Ezechiel tetigisse videtur, dicendo : Sodoma rediet ad antiquitatem suam, id est, ad statum quem in antiquis et in lapsis diebus habuerat. Praeterea secundo libro Machabaeorum habetur de fideli et strenuissimo Dei pugile Iuda : Nisi eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis. Sed haec argumentatio apparet invalida. Anima namque est principalior pars hominis, cuius instrumentum est corpus ; et tota promerendi demerendique ratio est ab anima, a ratione, a libera voluntate. Nec anima separata manet irremunerata, quousque corpori denuo coniungatur : imo nunc interim orat Ecclesia pro fidelium animabus, ut a supplicis eruantur. Nec dubium quin principale agens valeat praemiari instrumento relicto.
Denique sanctus Iob ait : Homo cum dormierit, non resurget ; donec atteratur caelum, non evigilabit. Et constat quod incorruptibile caelum nunquam sit atterendum, cum non sit peregrinarum impressionum susceptivum, secundum Philosophum, qui et protestatur, supra orbem lunae non posse accidere malum.
Circa haec scribit Henricus septimo Quodlibeto :
Resurrectio carnis non est nisi quaedam nativitas eius quod occidit prius et cecidit, dicente Gregorio Moralium quarto : Si resurrectio carnis non esset quasi nativitas quaedam, de ea Veritas non dixisset, In regeneratione, cum sederit Filius hominis, etc. ; et hoc, quoniam prima et secunda nativitas ex praeexsistente materia fit. Propter quod minus mirabilis est resurrectio quam creatio, dicente eodem, sexto libro : Omnibus sine dubio constat, quod plus sit creari quod non erat, quam reparari quod erat. Attamen resurrectio ista de numero miraculorum est Dei, quae secundum eumdem, semper sunt consideranda per studium, et nunquam discutienda per intellectum. Frequenter etenim sensus humanus dum quarumdam rerum rationes quaerit nec invenit, in maioris dubitationis se voraginem mergit. Unde fit ut quidam cadavera mortuorum in pulverem redacta considerent, dumque resurrectionis vim ex ratione colligere nequeunt, haec per resurrectionem ad statum pristinum redire desperent. Verum de hac re non debet homo ambigere, quamvis eam per rationem non possit concipere. Et istud super Iob, et super Ezechielem, atque in homiliis super Evangelia multipliciter probat B. Gregorius per Scripturas et rationes, vel potius per similitudines rerum quae in creaturis contingunt.
Denique, etsi istud ratione non comprehendatur, tamen ut vacillantium fidem pro viribus sustentemus, istud utrumque probare tentemus. Nec in hoc dubitatio ulla est ex parte Dei, cuius virtute est facienda, sed tantum ex parte rei. Deo quippe possibile est facere quidquid in rebus est possibile fieri. Porro ex parte rei, quantum ad animam intellectivam, quae immortalis est, et permanet separata, retinens in se esse, quod prius corpori communicavit, et rursus, quantum in se est, nata est communicare ; non est in ista magna difficultas, quin de facili intelligatur quomodo possibilis sit resurrectio. Ex hoc namque, quod cecidit resurgere dicitur, quoniam idem esse quod prius habuit, ei restituitur. Quare, cum hoc ipsum esse totum in anima maneat, qui videre potest quomodo eadem anima suo corpori possit restitui, non est difficile ei videre quomodo idem numero possit corpus recuperare, non solum quod consistit in rei essentia, sed etiam quod consistit in exsistentia, quod anima in se perseveranter inamissibiliterque conservat. De cuius esse conservatione in anima, loquitur S. Gregorius sub nomine vitae (quae ultra esse non dicit nisi determinatum modum essendi), exponens quomodo Dominus reddidit sancto Iob in filis et filiabus duplicia, cum tamen non nisi tres filias septemque filios restituerit ei, et iam ante totidem filios ac filias praecise habuerit. Addidit, inquit, omnia Dominus sancto Iob duplicia, quia amissos filios ac filias ei in occulta animarum vita servavit, totidemque adiecit. Hinc tota difficultas de resurrectione restat ex parte corporis resoluti in pluralitatem materiae.
Sed nec in hoc est magna difficultas apud eos qui in nuda materia hominis non ponunt formam substantialem praeter animam intellectivam, cum anima maneat eadem numero quae prius, similiter materia ; atque ex parte Dei est perfecta omnipotentia coniungendi semel separatam animam eidem materiae. Quae anima secum adducit omnes easdem dispositiones materiales et corporales quae prius fuerunt corruptae : quae etsi non essent eaedem numero, cum tamen sint accidentales, esset nihilo minus vera resurrectio, eadem substantia exsistente ; nam idem numero manens, mutatur in accidentalibus secundum varia tempora.
Porro magna difficultas seu dubitationis occasio restat ponentibus in homine plures formas substantiales, videlicet formam de potentia materiae eductam praeter animam rationalem. Istis etenim restat ostendere, qualiter forma corrupta possit eadem numero reparari. Quod tamen ex parte Dei constat non impossibile esse. Imo nec ex parte materiae, in cuius potentiam resoluta est huiusmodi forma, et de qua rursus potest educi, quantum ex parte potentialitatis materiae. Nam et eadem materia quae aliquando fuit sub singulari alicuius hominis forma, postea habet esse sub forma bruti, sicut super Ezechielem scribit Gregorius : Carnem hominis lupus comedit, lupum leo voravit, leo moriens in pulverem redit ; quomodo caro hominis a lupi et leonis carne dividitur ? Quibus quid aliud respondere debemus, nisi ut prius cogitent qualiter ipsimet in mundum venerunt ? et tunc invenient qualiter resurgent. Quod intelligo, adspiciendo ad diversas potentias materiae, ex quibus formae educuntur, et in quas resolvuntur et rursus possunt educi. Unde subiungit : Quid mirum, si possit Omnipotens in illa mortuorum resurrectione carnem hominis a carne bestiarum secernere, ut unus idemque pulvis non resurgat in quantum pulvis lupi aut leonis, sed resurgat in quantum pulvis est hominis ?
Restat ergo hic difficultas ex parte transmutationis qua de potentia materiae forma rursus est educenda. Quae transmutatio non potest numero eadem esse cum illa qua forma illa corrupta fuit prius educta : quia non potest in eodem tempore esse quod fluxit, nec redit ; iuxta quod probat Philosophus eamdem sanitatem munero reparari non posse, nisi eadem numero transmutatio repetatur qua transmutatione fuit sanitas illa producta : quam transmutationem impossibile est eamdem numero repeti, sicut et impossibile est tempus praeteritum repeti idem numero.
Quibus respondeo, quod agenti naturali istud sit impossibile, quoniam agit transmutatione et actione differenti a sua substantia ; non autem est impossibile supernaturali agenti, quod operatur in instanti, et cuius actio est sua essentia, et sua voluntas aeternaliler fixa, quieta, independens, et sine motu producens et creans.
Haec Henricus.
Et haec clarius sunt ante ostensa, tam super secundum, de creatione et modo agendi primi agentis, quam super hunc quartum, circa modum transsubstantiationis et conversionis panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Verumtamen haec ultima difficultas de recuperatione eiusdem formae substantialis irrationalis in resurgentibus, non habet hic locum secundum veritatem, sed secundum erroneas opiniones ponentium plures formas substantiales in homine : de quibus opinionibus etiam dictum est super secundum, et super hunc quartum, tractatu de Sacramento altaris.
De his scribit Guillelmus, libro de Universo, parte secunda :
Consequens est investigare de universo, an habeat renovationem, et utrum unam vel plures. Itaque antiquorum astronomorum et poetarum quorumdam fuit opinio, quod anno quem vocant vertentem, fiet renovatio universi, eruntque omnia sicut fuerunt in creationis exordio, et current omnia saecula in hoc secundo anno, quemadmodum cucurrerunt in magno primo anno, et erunt iidem Plato et Aristoteles cum suis discipulis, etc., et eadem agent et patientur quae egerunt et passi sunt in saeculo anteriori, atque in omni parte mundi iidem erunt qui praecesserunt. Qui annus (secundum eos) continet triginta sex millia annorum : quia secundum probationes Ptolemaei, unaquaeque stellarum fixarum movetur singulis centum annis uno gradu ; quare cum circulus caeli non contineat nisi trecentos sexaginta gradus, unaquaeque stellarum fixarum complebit revolutionem suam totam, id est descriptionem totius circuli caeli, in tot centenaris annorum, quot gradus continet circulus caeli, hoc est in trecentis sexaginta centenaris annorum, quae sunt triginta sex millia annorum. Porro de septem planetis sentiunt idem, quia eodem numero annorum ad statum suum primitivum absque ulla diversitate revertentur. Praedictum igitur spatium tot annorum est annus revolutionis totius caeli, ac reversionis ad omnium motuum suorum principium. Motus autem naturae, id est generationis et corruptionis, quae continetur intra circulum lunae (propter quod sublunaris vocatur), cum secundum opinionem illorum sequatur mundum superiorem in motibus ac permutationibus suis, revertetur secundum se totum, et secundum omnia sua, ad statum suum primitivum. Et quoniam quidam de hac opinione posuerunt mundum esse aeternum, alii creatum ex tempore : coacti sunt primi fateri infinitas tales revolutiones et renovationes esse iam factas, et infinitas futuras ; secundi vero dixerunt finitas praecessisse, et infinitas futuras esse. Nonnulli demum sunt opinati, magnum illum annum continere quadraginta millia annorum, et hoc forsan propter diversitatem reversionis septem planetarum. Cum ergo mundus superlunaris causaliter se habeat super mundum hunc sublunarem, visum est illis quod inceptio rerum generabilium et corruptibilium, sit ex inceptione motus caelestis, et progressus ex progressu : ergo et reversio ex reversione, et iteratio ex iteratione.
Sed error iste etiam ab Aristotele in diversis locis est satis reprobatus ; nec rationi est consonum, quod idem effectus revertantur in numero et naturali causalitate ac ordine, nisi per motus ac transmutationes numero easdem : quae sic redire non valent, nisi et eodem numero tempore repeterentur ; quod constat de entibus naturae successivae dici non posse. Nec rationabile est, istam inquietudinem iugiter perdurare, nec unquam ad statum quietum pertingere.
Hinc rationabilior est fidei christianae assertio, quod animae rationales immortales consistunt, nec corporibus reuniuntur ut in hanc vitam instabilem revolvantur : imo secundum merita sua recipiunt corpora glorificanda, aut in miserias demergenda. Nempe, cum glorificandae sint animae, necesse est et corpora earumdem ipsis reuniri et conglorificari : quia nec aliter animae possent plenarie glorificari, imo essent quasi damnificatae ac mutilatae quantum ad vires suas quarum operationes exercentur per corpora. Denique vires sensitivae et appetitivae inferiores, et corpus ac membra, suo modo contra vitia pugnaverunt, atque in actibus bonis subservierunt et cooperata sunt animabus : ergo cum eis munerabuntur. Imo sermo iste quo vires inferiores aut superiores mereri dicuntur, est tropicus : quia cum agere et pati, mereri ac demereri, sint proprie suppositorum, ipse totus homo meretur aut demeretur. Idcirco suscitandus est et resurrecturus, et secundum corpus ac animam remunerabitur. Etenim cum anima sit pars hominis, si solae animae glorificabuntur, non corpora ; non toti, sed medii homines beatitudinem consequentur.
At vero insipientibus non solum admirationi est, sed incredibile quoque videtur, quod de pulvere seu cinere in quae humana corpora fuerunt resoluta, reformentur in resurrectione universali. Verum insania ista accidit eis ex ignorantia, qua ignorant omnipotentiam Creatoris, et mirabilia ac omnem admirationem excedentia opera eius, videlicet quod caelos et universa in eis contenta creavit ; et superomnipotentem eius imperiositatem, qua vocat ea quae non sunt tanquam sint, et obediunt ei quasi sint, quanto magis mortua corpora obediunt ei quasi viventiae ? Hinc sicut vocante eo ad esse, necesse est ea venire ad illud ; sic eo iubente ut resurgant, necesse habent resurgere, sicut praedixit : Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius. Sed mirabile est de talium hominum admiratione, imo inconsideratione et excaecatione, qui aridissima ligna et salices quotidie vident reviviscere, refrondescere, reflorere, refructificare, et tamen de se ipsis hoc nolunt sperare ; cum constet Creatori tanto maiorem curam esse de reformatione ac renovatione hominum mortuorum quam arefactarum herbarum et arborum, quanto natura humana est illis nobilior, et quanto ad maiorem gloriam ac honorem est superdignissimo Creatori reformatio ac renovatio rationalium creaturarum quam vegetalium rerum. Amplius, cum videant tam multorum generum animalia de pulvere et ex putredine incessabiliter generari, non utique nisi principaliter atque formaliter divina virtute ; qua stoliditate, duritia et infidelitate desperant futuram mortuorum corporum humanorum resuscitationem ex ipsis pulveribus in quos resolvuntur, praesertim cum tam parva videatur utilitas generationis animalium talium ad gloriam Conditoris, comparatione resuscitationis et glorificationis hominum ad laudem et gloriam Creatoris ? Praeterea, cum videant virtute naturae ex vili obscuroque cinere generari mundissimum ac splendidissimum vitrum, coruscantissimas quoque ac vernantissimas gemmas ; cur desperant ex cineribus corporum humanorum posse ipsa corpora reparari, praesertim cum hoc requirat bonitas et munificentia, iustitia et gloria Dei, merita etiam mortuorum, labores, item operationes et afflictiones corporum defunctorum, quae in Omnipotentis obsequio habuerunt, et propter iustitias ac virtutes eorum ?
Haec Guillelmus libro praetacto, in diversis hinc inde capitulis, in quibus de his diffuse pertractat.
Insuper Thomas :
Secundum diversas (inquit) positiones de ultimo hominis fine, diversifiecatae sunt sententiae ponentium sive negantium resurrectionem futuram. Citimus quippe finis hominis, quem omnes homines naturaliter desiderant, est beatitudo. Quam aliqui posuerunt homini esse possibilem in hac vita : unde nec aliam vitam posuerunt post praesentem. Sed hanc opinionem satis excludit fortunae varietas, corporisque humani infirmitas, et imperfectio scientiae ac virtutum in vita hac, et instabilitas ac mrumnositas status praesentis, quibus omnibus impeditur felicitatis perfectio.
Hinc alii posuerunt vitam aliam post praesentem, in qua dixerunt hominem vivere solum in anima, atque in ea impleri naturale desiderium de beatitudine obtinenda, et corporis resumptionem potius impedire quam conferre ad beatitudinem illam : ideo corporum resurrectionem negabant. Huius praeterea opinionis apud diversos diversa erant fundamenta erronea. Nam quidam haeretici dixerunt corporalia a diabolo esse creata aut formata, nec animam a Deo lucis creatam esse perfectam, nisi sit separata a corpore. Hinc omnes huius haeresis sectae resurrectionem corporum negant.
Alii asseruerunt totam hominis naturam consistere animam, et eam corpori uniri ut motorem, non ut formam substantialem : sicque sola anima beatificata non frustraretur naturale hominis desiderium ad salutem, et ita non oportet ponere resurrectionem. Sed huius opinionis fundamentum destruit Philosophus secundo de Anima, probans animam esse corporis formam. Cum itaque homo non possit esse beatus in hac vita, necesse est ponere resurrectionem, quae erit in fine mundi, quando et caelum atteretur, non quantum ad suam substantiam, sed quantum ad suae causalitatis influentiam, seu quantum ad sum virtutis effectum, quoniam ultra non influet ad generationem et corruptionem. Nec verum est, quod perfectissimus animae status sit sine corpore esse, sed glorificari in se et in corpore.
Erit etiam resurrectio illa generaliter omnium hominum, quoniam ea quorum ratio sumitur ex natura speciei, oportet similiter inveniri in omnibus quae eiusdem sunt speciei. Cumque resurrectio conveniat homini ex hoc quod anima perfecte beatificari non potest sine corpore, nec habere esse perfectum in separatione ab illo, cum sit naturaliter pars ipsius, patet quod resurrectio erit omnibus generalis.
Quod autem ait Psalmista, Ideo non resurgent impii in iudicio, intelligitur de spirituali resurrectione, qua homo resurgit a ruina peccati per iudicium discussionis conscientiae suae.
Nec obstat illud Danielis, Multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt : quia ut Augustinus exponit, intelligitur sic, Multi, id est omnes, qui multi sunt ; et talis modus loquendi frequens est in Scripturis. Potest quoque partitio intelligi quantum ad pueros in originali defunctos, qui non dicuntur proprie evigilaturi, quia nec sensum poense nec gloriae habituri sunt.
Porro dum quaeritur, an resurrectio sit naturalis ; dicendum, quod motus seu actio habet se ad naturam tripliciter. Nam aliquis motus seu actio est, cuius natura non est principium nec terminus : qui motus quandoque est a principio supernaturali, ut glorificatio corporis ; interdum vero a quocumque principio alio, ut motus lapidis sursum. Est etiam aliquis motus, cuius principium et terminus est natura, ut motus lapidis deorsum. Et est aliquis motus, cuius terminus est natura, sed non principium, imo interdum aliquid super naturam, ut illuminatio caeci (visus enim est naturalis, sed causa eius est supernaturalis), quandoque autem aliquid aliud, ut in acceleratione florum aut fructuum per artificium facta. Quod autem principium sit natura et non terminus, esse non potest : quia principia naturalia sunt ad determinatos effectus limitata, ultra quos se extendere nequeunt. Operatio ergo vel motus primo modo se habens ad naturam, nullo modo potest dici naturalis ; sed est aut miraculosa, si est a principio supernaturali ; vel violenta, si est a quocumque alio principio. Operatio vero seu motus secundo modo se habens ad naturam, est simpliciter naturalis. Quae autem tertio modo se habet ad naturam, non potest dici simpliciter naturalis, sed secundum quid, in quantum videlicet perducit ad id quod secundum naturam est ; sed dicitur vel miraculosa, vel artificialis, vel violenta. Naturale quippe proprie appellatur, quod secundum naturam consistit ; et illud secundum naturam est, quod habet naturam et quae consequuntur eamdem, ut patet in secundo Physicorum. Ideo motus non potest dici naturalis, nisi eius principium sit natura.
Resurrectionis autem principium natura esse non valet, quamvis ad vitam naturae resurrectio terminetur. Natura namque est principium motus eius in quo est, vel activum, ut in motu gravium et levium, et in naturalibus alterationibus animalium ; vel passivum, ut in generatione simplicium corporum. Passivum autem principium generationis naturalis, est passiva potentia naturalis, quae semper habet aliquam activam potentiam sibi correspondentem in natura, ut nono Metaphysicae dicitur. Nec differt quantum ad hoc, an correspondeat passivo principio activum principium in natura respectu ultimae perfectionis, utpote formae ; aut respectu dispositionis quae est necessitas ad formam ultimam, ut in generatione hominis, secundum fidei positionem ; vel etiam de omnibus alis, secundum opinionem Platonis ac Avicennae. Nullum autem activum principium resurrectionis est in natura, nec respectu coniunctionis animae ad corpus, neque respectu dispositionis, quae est necessitas ad talem coniunctionem : quoniam dispositio talis non potest a natura induci nisi modo determinato per viam generationis ex semine. Unde etsi ponatur esse aliqua potentia passiva ex parte materiae seu inclinatio quaecumque ad animae coniunctionem, non tamen sufficit ad rationem motus naturalis. Ideo resurrectio, loquendo simpliciter, est miraculosa, non naturalis, nisi secundum quid. Hinc ex naturalibus nequeunt demonstrativas rationes adduci ad resurrectionis probationem, sed solum persuasivae : quoniam naturalia quamdam imperfectam similitudinem supernaturalium continent, non perfectam, nec evidentem, sicut unio animas et corporis repraesentat unionem mentis cum Deo per gloriam fruitionis.
Si vero obiciatur, quia secundum Apostolum ad Romanos, resurrectio et glorificatio est ad quam creaturae exspectatio tendit : ergo est quid naturale ; dicendum, quod operatio tota naturae est sub operatione divina, quemadmodum operatio artis inferioris sub operatione artis superioris. Unde sicut, omnis operatio artis inferioris exspectat aliquem finem, ad quem non pertingit nisi operatione superioris artis formam inducentis, aut artificio facto utentis ; ita ad ultimum finem, ad quem exspectatio tota naturae tendit, perveniri non potest operatione naturae, sed omnipotentiae Dei.
Haec Thomas.
Qui consequenter inquirit de causa resurrectionis. Et constat quod causa eius effectiva prima ac principalis, sit Deus.
Verum insuper sciscitatur, an Christi resurrectio causa sit nostrae resurrectionis : ad quod super tertium est responsum. Deinde, an vox tubae ; et an angeli cooperabuntur ad eam.
Ad quae respondet :
Causam effectui oportet aliquo modo coniungi, quoniam movens et motum, faciens et factum, sunt simul, ut probatur in septimo Physicorum. Porro Christus resurgens, est causa univoca nostrae resurrectionis : hinc oportet quod in resurrectione corporum generali, Christus aliquo signo corporali operetur. Quod signum, secundum quosdam, erit ad litteram, vox Christi resurrectionem imperantis : sicut imperavit mari et vento, et mox facta fuit ingens tranquillitas. Alii dicunt, quod hoc signum non erit nisi repraesentatio Christi in mundo hoc, prout Matthaeus testatur : Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis. Et innituntur auctoritati Gregori, perhibentis : Nil aliud est tubam sonare, quam mundo suum iudicem repraesentare. Sicque apparitio Filii Dei, vox eius vocatur, quoniam ei apparenti obediet tota natura ad humanorum corporum reparationem : unde in iussu venturus describitur ; eiusque apparitio in quantum vim sortitur imperi, vox ipsius vocatur. Quae etiam vox interdum dicitur clamor, tanquam praeconis ad iudicium citantis ; et rursus quandoque sonus tubae nuncupatur, vel propter evidentiam suam, aut propter convenientiam ad usum tubae qua in veteri Testamento congregabantur Iudaei ad concilium, commovebantur ad praelium, et convocabantur ad festum. Sic etenim resurgentes congregabuntur ad concilium iudicii, ad praelium quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, atque ad festum iucunditatis aeternae.
Quod si quaeratur, unde erit voci illi efficacia tanta ; dicendum, quod sicut formae sacramentorum habent vim sanctificandi, non ex hoc quod audiuntur, sed ex hoc quod proferuntur, ita vox illa quaecumque sit, efficaciam habebit instrumentalem ad suscitandum, non ex hoc quod sentietur, sed ex eo quod proferetur : sicut et vox nostra ex aeris impulsione suscitat dormientem, solvendo organum audiendi.
Praeterea, secundum Augustinum tertio de Trinitate, sicut corpora inferiora et grossiora per subtiliora et superiora ordinate reguntur ; ita omnia corporalia gubernantur a Deo per spiritum vitae rationalem. Unde in omnibus quae in corporalibus fiunt, utitur Deus ministerio angelorum. In resurrectione autem aliquid erit ad transmutationem corporum pertinens, puta, collectio cinerum, et eorum praeparatio ad corporis reparationem humani ; et quantum ad hoc, utetur Deus in resurrectione ministerio angelorum. Sed sicut anima a Deo immediate creata est, ita a Deo immediate suo corpori reunietur absque cooperatione angelica. Similiter gloriam corporis Deus immediate efficiet, sicut et animam immediate glorificat.
Insuper resurrectionem hanc generalem decet fieri in fine saeculi. Materia namque corporum inferiorum subiacet immutationi ac motui corporum superiorum caelestium : ideo esset contra ordinem rerum divinitus institutum, si corpora inferiora ad statum incorruptionis perducerentur manente superiorum corporum motu. Cumque resurrectio sit futura ad vitam immortalem atque incorruptibilem statum, differtur usque in diem iudici finemque mundi, in quo motus caeli cessabit. Unde quidam philosophi, qui posuerunt motum caeli nunquam cessare, posuerunt reditum animarum ad mortalia corpora, sive ponerent reditum animae ad idem corpus in fine magni anni, ut Empedocles, sive ad aliud, sicut Pythagoras, dicens quamlibet animam ingredi quodlibet corpus, ut dicitur primo de Anima.
Porro quod aliquibus Sanctis pie creditur condonatum, quod eorum resurrectio est iam facta, ut Virgini gloriosae et Ioanni evangelistae, ex privilegio gratiae speciali peractum est.
Similiter respondendum, si arguatur de his qui simul cum Christo resurrexerunt, de quibus in sermone de Assumptione videtur dubitare Hieronymus, utrum completo testimonio resurrectionis Christi rursus obierint, an magis in ipsis completa sit resurrectio, ita quod simul cum Christo ascenderunt in caelos, in anima et corpore glorificati : quod verius congruentiusque videtur ad hoc, quod veri testes verae resurrectionis Christi exstiterint. Unde alibi fatetur Hieronymus, quod eorum resurrectio accelerata est non propter ipsos, sed propter resurrectionem Christi testificandam, ad fundandum fidem novi Testamenti : quod testimonium potius decuit fieri per sanctos veteris Testamenti, quam per eos qui fundato iam novo Testamento decesserunt.
Verum contra praedicta obicitur, quod in Apocalypsi habetur : Haec est resurrectio prima, et regnabunt cum Christo mille annis. Et postea legitur ibi de resurrectione finali. Ergo non omnes resurgent simul in fine mundi.
Dicendum, quod sicut Augustinus recitat vicesimo de Civitate Dei, occasione verborum illorum quidam haeretici dixerunt primam resurrectionem esse futuram mortuorum sanctorum, ut regnent cum Christo in terra mille annis : unde et Millenari sunt vocati. Sed ut Augustinus exponit, verba illa exponenda sunt de spirituali resurrectione, qua homines per gratiam a morte animae surgunt ; secunda vero erit resurrectio corporum. Et in prima resurrectione regnant sancti per gratiam cum Christo in Ecclesia militante mille annis, per quos totum tempus vitae praesentis mystice designatur.
Amplius, tempus illud resurrectionis atque iudici est occultum. Nam ut in libro LXXXIII Quaestionum asserit Augustinus, quasi ultima aetas humani generis est tempus ab adventu Salvatoris usque ad saeculi finem : quod tempus quibus generationibus computetur et decurrat, incertum est, quemadmodum etiam ultima aetas unius hominis quandoque diutius durat quam omnes praecedentes eius aetates. Ratio huius est, quoniam determinatus numerus futuri temporis sciri non potest nisi per revelationem, vel per naturalem rationem. Tempus autem quod erit usque ad futuram resurrectionem, sciri nequit per rationem naturalem, quoniam simul erit resurrectio et finis motus caeli. Ex motu vero accipitur numerus rerum quae determinato tempore per naturalem rationem praevidentur futurae. Sed ex motu caeli non potest cognosci finis eius, quia cum sit circularis, ex hoc ipso habet quod secundum naturam suam perpetue possit durare. Nec per revelationem Deus illud manifestat, quatenus homines semper solliciti sint et parati Christo occurrere. Hinc Apostolis sciscitantibus dixit : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, etc. Per quae verba, secundum Augustinum, Christus repressit omnium digitos calculantium de fine mundi. Quod cum noluit indicare Apostolis, nec aliis revelabit. Unde omnes qui praedictum tempus numerare voluerunt, hactenus falsiloqui sunt inventi.
Denique per numerum dierum seu annorum qui in Apocalypsi et Daniele exprimuntur, intelligitur tempus indeterminatum, seu totum spatium durationis vitae praesentis seu militantis Ecclesiae, sicut saepissime in Scripturis per numerum determinatum indeterminatus numerus designatur.
Quidam tamen ex his quae in veteri Testamento seu Israelitico populo contigerunt, voluerunt praenuntiare de numero et duratione persecutionum Ecclesiae, fineque mundi ; et defecerunt. Quamvis enim status novi Testamenti sit praefiguratus per statum veteris Testamenti, non tamen oportet ut singula correspondeant singulis, praesertim cum in Christo omnes figurae veteris Testamenti sint impletae. Hinc Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, respondet quibusdam volentibus accipere numerum persecutionum Ecclesiae iuxta numerum plagarum Aegypti, dicens : Ego per res illas gestas in Aegypto, persecutiones Ecclesiae prophetice praefiguratas non arbitror, quamvis ab eis qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad veritatem pertingit, aliquando fallitur.
Et similiter esse videtur de dictis abbatis Ioachim, qui ex talibus coniecturis de futuris aliqua vera praedixit, et in aliquibus fuit deceptus.
Praeterea si quaeratur, an resurrectio fiet in instanti ; dicendum, quod in resurrectione aliquid fiet ministerio angelorum, et aliquid virtute divina immediate. Et quod angelorum ministerio fiet, non accidet in instanti, si instans dicat indivisibile temporis ; erit tamen in instanti, si instans sumatur pro imperceptibili tempore. Quod autem fiet immediate virtute divina, complebitur subito seu in termino temporis quo operatio complebitur angelorum : quoniam virtus superior inferiorem ad perfectionem adducit. Omnipotentiae quoque Dei, cum sit penitus infinita, competit agere in instanti. Quemadmodum etiam formae verborum sacramentales habent effectum in ultimo prolationis instanti, ita vox tubae, cuius virtute resurrectio fiet.
Iterum quaeritur, an resurrectio erit media nocte. Respondendum, quod determinata hora noctis qua resurrectio erit, non potest pro certo sciri. Attamen satis probabiliter a quibusdam putatur, quod erit quasi in crepusculo, sole exsistente in oriente, et luna in occidente, quia in tali dispositione sol et luna creduntur creata : quatenus eorum circulatio compleatur penitus per reditum ad idem punctum. Nam et de Christo dicitur, quod tali hora surrexit.
Denique, dum resurrectio erit, non erit tempus, sed terminus temporis : quoniam in eodem instanti in quo cessabit motus caeli, erit resurrectio mortuorum. Attamen erit situs siderum secundum dispositionem qua se habent nunc in aliqua hora determinata : et secundum hoc dicitur resurrectio futura tali aut tali hora.
Adhuc circa haec quaeritur, an mors erit terminus « a quo » resurrectionis in omnibus, hoc est, an omnes ante resurrectionem morientur. Dicendum, quod circa hoc diversimode Sancti loquuntur, ut habetur in littera. Securior tamen communiorque opinio est, quod omnes qui tunc vivent, morientur et a morte resurgent. Primo, quia hoc magis concordat divinae iustitiae, quae humanam naturam pro primi parentis peccato damnavit, ita ut omnes qui per actum naturae ab eo originem ducerent, infectionem originalis peccati contraherent, et per consequens, debitores exsisterent mortis. Secundo, quia hoc magis concordat Scripturae, quae omnium futuram resurrectionem denuntiat ; resurrectio autem proprie non est, nisi eius quod cecidit ac dissolutum est, ut asserit Damascenus. Tertio, quia hoc magis concordat ordini naturae, in quo invenimus ea quae sunt corrupta et vitiata, in suam novitatem non reduci nisi mediante corruptione : sicut acetum non fit vinum nisi aceto corrupto ac transeunte in vitis humorem. Cumque natura humana in defectum necessitatis moriendi devenerit, non erit ei reditus ad immortalitatem nisi per mortem. Convenit quoque hoc ordini naturae ob aliam rationem. Nempe ut octavo Physicorum dicitur, motus caeli est quasi vita quaedam omnibus natura exsistentibus : quemadmodum motus cordis est vita totius corporis. Hinc sicut cessante cordis motu, membra cetera mortificantur ; ita cessante motu caeli, non potest aliquid vivum manere ea vita quae ex influentia illius motus conservabatur. Talis autem est praesens haec vita. Unde oportet quod ex hac vita discedant, qui post motum caeli quiescentis victuri sunt.
Porro quod Christus dicitur iudex vivorum et mortuorum, non est referendum ad iudici tempus, nec ad totum tempus praeteritum, quoniam omnes iudicandi aliquo tempore fuerunt vivi, et aliquo tempore mortui ; sed ad illud tempus determinatum quod immediate praecedet iudicium, quando videlicet signa iudici incipient apparere.
Ex his patet responsio ad quaestionem qua quaeritur, utrum resurrectio erit a cineribus. Dicendum est enim quod sic, nisi aliquibus specialis gratiae privilegio condonetur contrarium, quemadmodum de resurrectionis acceleratione iam dictum est. Scriptura autem, sicut resurrectionem praenuntiat, ita et corporum reformationem, ad Philippenses tertio. Hinc sicut oportet omnes mori ad hoc quod vere resurgant, ita oportet omnium corpora dissolvi in cineres ad hoc quod reformentur : quemadmodum enim mors inflicta est homini in poenam a divina iustitia, ita et corporis resolutio ; unde in Genesi : Pulvis es et in pulverem reverteris. Exigit quoque ordo naturae, ut non solum animae ac corporis dissolvatur coniunctio, sed etiam elementorum commixtio : sicut acetum non potest in vini qualitatem reduci, nisi prius facta resolutione in naturam praecedentem. Ipsa etiam elementorum commixtio ex motu caeli causatur et conservatur : quo cessante, omnia mixta in elementa pura mox resolventur.
Porro per cineres intelliguntur hic omnes reliquiae remanentes, humano corpore resoluto. Primo, quia communis mos fuit antiquorum, corpora mortuorum comburere, et cineres conservare : unde inolevit modus loquendi, ut ea in quae corpus humanum resolvitur, cineres appellentur. Secundo, propter causam resolutionis, quae est incendium fomitis, quo corpus humanum radicitus est infectum : ideo ad huius infectionis purgationem oportet usque ad componentia corpus humanum resolvi.
Quod si quaeratur, quomodo corpora tunc viva poterunt tam repente in cineres redigi ; respondendum, quod ignis conflagrationis, qui faciem mundi purgabit, vehementia sui caloris hoc celerrime aget, sicut et alia mixta in praeiacentem resolvet materiam.
Postremo quaeritur, an pulveres illi ex quibus corpora reparabuntur humana, habebunt naturalem inclinationem ad animas quibus iungentur. Dicendum, quod circa hoc est triplex opinio. Una, quod corpus humanum nunquam resolvitur usque ad elementa : sicque in cineribus permanet semper vis aliqua addita elementis, quae causa est naturalis inclinationis ad eamdem animam. Quae opinio contrariatur auctoritati Augustini, dicentis in Enchiridio : Corpus humanum, in quamcumque aliorum corporum substantiam sive in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque hominum vel animalium cibos cedat carnemque vertatur, illi animae cedet in temporis puncto quae illud habuit prius, et animavit ut fieret homo et cresceret. Est etiam contra sensum et rationem, quoniam omnia ex contraris composita, possibile est resolvi in ea ex quibus componuntur.
Hinc alii dicunt, quod partes elementorum in quas humanum resolvitur corpus, retinent plus de luce ex hoc quod fuerunt animabus humanis coniunctae, atque ex hoc inclinationem quamdam habent ad animam. Quod frivolum est, quoniam partes elementorum sunt unius naturae, et, aequaliter habent participationem lucis et obscuritatis.
Idcirco dicendum, quod in cineribus illis nulla est inclinatio naturalis ad resurrectionem, sed solum ex ordine divinae providentiae, quae statuit illos cineres priori animae reuniri : propter quod illae partes elementorum iterato illi iungentur, non aliae. Quod autem in Iob dicitur de iniquo, Ossa eius implebuntur vitis adolescentiae eius, et simul cum eo in pulvere dormient ; non est intelligendum quod vitia actu maneant in pulveribus mortuorum, sed secundum ordinem divinae iustitiae, quo pulveres illi sunt deputati ad corporis resurrectionem, quod pro peccatis cruciabitur in aeternum.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus in omnibus. Et quoniam compendiose declarat qualiter resurrectio Christi erit causa nostrae resurrectionis, responsionem eius inducam. Quemadmodum (inquit) Adam est principium mortis, sic Christus vitae. Adam vero est causa mortis tam spiritualis quam corporalis ; Christus autem est causa vivificationis ab utraque. Ipse namque est mediator Dei et hominum, in redeundo ac reducendo ad Deum, sicut Adam in exeundo. Hinc Christo mediante, descendunt a Deo in homines omnes gratiarum effectus ad reditum pertinentes : ideo sicut est universalis causa resurrectionis animarum, ita et corporum. Est quoque causa resurrectionis dupliciter, secundum duplicem naturam exsistentem in ipso : quia in quantum Deus, est causa prima et quasi aequivoca, sicut sol plantae ; in quantum homo, est causa proxima et quasi univoca, sicut planta prior plantae ex se ortae. Porro in quantum Deus, est causa dupliciter. Est namque causa principalis et causa exemplaris omnium rerum. Similiter in quantum homo, est causa dupliciter. Est enim resurrectionis causa efficiens instrumentalis, per imperium voluntatis, et est causa exemplaris in eodem genere causae, per suae resurrectionis proprietatem.
Haec Petrus.
Qui rursus interrogat, utrum idem numero homo resurgat. Respondet :
Idem et diversum sunt primae differentiae entis in actu. Hinc ex eisdem quibus res habet esse actu, habet esse idem aut diversum. Homo autem habet esse ex anima et corpore connitis. Unde ex eisdem numero corpore et anima habet idem numero esse. Oportet autem fateri, eumdem numero esse hominem qui meretur ac praemiatur. Cumque anima immortalis exsistat, et incorruptibilis sit ipsa prima materia corporis, constat eumdem numero hominem resuscitari. Attamen de forma hominis substantiali diversa est opinio, cum aliqui dicant non esse in eo formam substantialem praeter animam rationalem ; alii, quod post separationem animae a corpore, manet in carne forma mixtionis, qua caro vere est caro, quamvis non caro hominis nisi aequivoce. Quae forma per putrefactionem resolvitur in rationem seminalem, de qua postmodum divina virtute eadem numero forma reparatur : quae cum sit incompleta respectu ultimae formae, videlicet animae, ideo adveniens anima non est accidentalis sed substantialis forma, ponens esse in esse quidditativo specifico et completo.
Si autem obicias, quoniam omnis forma resultans ex coniunctione aliquorum, iteratur iteratione coniunctionis ; talis autem forma consistit humanitas, quia ex corporis et animae resultat coniunctione : ergo iterata illorum coniunctione, iteratur et ipsa. Dicendum, quod hoc verificatur de forma quae ex coniunctione ipsa causatur. Humanitas autem ex ipsa coniunctione causari non dicitur, cum secundum quosdam, est idem quod anima ; nominaturque anima, in quantum est forma partis ; et humanitas, secundum quod est forma lotius. Verum secundum Avicennam, humanitas non est pure et proprie forma, sed hominis tota essentia, continens in se animam simul et corpus ; dicitur tamen forma, quia per modum formae in abstracto significatur.
Haec Petrus.
Praeterea, circa haec addit Richardus :
Perfectio universi exigit substantiam esse triformem seu triplicem, scilicet, pure corporalem, pure spiritualem, et ex utraque compositam ; ideo nisi resurgeret genus humanum, esset universum sua perfectione privatum, cum probatum sit super secundum, corpora caelestia animata non esse.
Animae quoque unientur eisdem numero corporibus quibus ante fuerunt coniunctae, quoniam animae separatae naturaliter ac determinate inclinantur ad corpora quae animaverunt. Quamvis namque a principio creationis, anima quae est huius corporis forma, potuisset esse forma alterius corporis, tamen ex sua unione ad corpus hoc, amicitiam, inclinationem et habitudinem ad ipsum contrahit naturalem : quemadmodum si indifferens esset viro accipere alterutram duarum puellarum omnino similium, tamen postquam unam duxisset, magis afficeretur ad illam ; et si ambae resurgerent, adhuc magis inclinaretur ad eamdem. Unde et sexto Naturalium asserit Avicenna : In substantia animae quae incipit esse cum aliquo corpore, inest ex primis principis affectio naturalis inclinationis ad occupandum se circa illud, et ad illud regendum, et ad providendum adhaerendumque ei : et sic illi fit propria. Rectitudo quoque divinae requirit iustitiae, ut qui participes sunt in demerito atque merito, participes sint in poena et praemio. Certum est autem unamquamque animam cum proprio suo corpore communicare in bonis et malis : ergo remunerabitur cum eodem.
Insuper animas parvulorum in solo originali defunctorum, decet suis reuniri corporibus, ut in eisdem poenam damni sustineant ex quibus infectionem contraxerunt.
Insuper quidam dixerunt, quod cum omnia naturalia per influentiam caelestium corporum disponantur, quando omnes partes caeli redibunt ad primum sum creationis locum, omnia generabilia et corruptibilia eadem numero revertentur, non simul, sed successive, eo ordine quo prius fuerunt ; et hoc, per naturam universalem, quae secundum Avicennam sexto Metaphysicae suae, est virtus infusa in caelorum substantias, universitatem generationum gubernans. Porro octava sphaera ab occidente in orientem movetur proprio motu in centum annis per unum gradum. Gradus autem sunt trecenti sexaginta, quia duodecim sunt signa, in quorum quolibet sunt gradus triginta. Centies vero trecenti sexaginta constituunt triginta sex millia. Hi ergo dicunt, tunc futuram reformationem corporum per naturam. Sed sicut praebabitum est, opinio ista haeretica est, et rectae philosophiae contraria.
Praeterea de hoc, an corpori sufficienter disposito ad animae reunitionem, possit se anima naturali virtute unire, sunt dum opiniones, quarum una tenet quod imo, alia quod non ; et potest utraque probabiliter sustineri.
Haec vero tria quae ait Apostolus, In iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei, sic distinguuntur : quoniam primo Christus in suo descensu iubebit pulveres, seu quascumque corporum mortuorum partes, recolligi per ministerium angelicum : quod notatur, cum dicitur, Descendet in iussu. Secundo, praecipiet ex illis pulveribus recollectis corpora reformari, animasque reformatis uniri (quae duo fient virtute divina) : quod praeceptum notatur, cum dicitur, Et in tuba Dei. Tertio, Archangeli qui fuerunt custodes provinciarum, in provincis quas custodierunt, valenter clamabunt sono sensibili articulato, ut universi coram Iudice corporaliter compareant, definitivam et irrevocabilem sententiam audituri : quae vox notatur cum dicitur, Et in voce Archangeli.
Amplius, naturalis inclinatio materiae ad formam, non est nisi naturalis aptitudo recipiendi formam. Non enim potest ibi poni aptitudo naturalis quae ultra hoc sit animalis ; nec ita naturalis sicut in gravibus ad descensum. Hac quoque aptitudo materiae ad formam est duplex, puta : remota, et sic in pulveribus corporum humanorum, imo et aliorum generabilium, est naturalis aptitudo ad susceptionem animae rationalis, quia ad eam est materia aliquo modo disponibilis ; et propinqua, et ita non est in illis pulveribus naturalis aptitudo seu inclinatio ad animam, cum non habeant ad eam aliquam inchoationem nec dispositionem naturalem determinatam, sed potius indeterminatam et vagam.
Quaeritur etiam, in quo loco resurgent. Et respondetur, quod in locis in quibus tempore resurrectionis erit pars principalior corporis : et si in pluribus locis fuerint partes atque principales, ut medietas cordis seu capitis in uno loco, et medietas alia in alio, resurgent ubi placuerit Deo.
Item si inquiratur, an omnes mortui simul resurgent ; dicendum quod imo, aut modico brevissimoque momento unus ante alium. Nam aliqui opinantur quod electi ante reprobos, et electi mortui ante ignem conflagrationis, ante eos qui in ipso igne morientur protinusque resurgent. Aliqui vero putant opposito modo de electis.
Haec Richardus, de quibus infra plenius disseretur.
Concordat in praehabitis Bonaventura, secundum quem resurrectio erit omnium simul, propter sex rationes. Prima est severitas divinae iustitiae, quae infligit poenam incinerationis corporum usque ad secundum Filii Dei adventum, sicut inflixit poenam carentiae visionis usque ad adventum ipsius primum. Secunda est meritum fidei, quae multum meretur, credendo nos simul resuscitandos, qui videmur bestis similes in moriendo. Tertia est unitas mystici corporis, propter quam decet nos simul glorificari. Et quia non simul felicitamur quantum ad animam, congruum est ut saltem secundum corpus simul glorificemur. Quarta est subsidium nostrae infirmitatis, quia dum Sancti suorum corporum glorificationem adipisci nequeunt sine nobis, vehementius nostram glorificationem desiderant, dicente Apostolo ad Hebraeos : Deo aliquid melius providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur. Quinta est divinae iustitiae manifestatio. Cum enim omnibus debeat esse manifestum, quam iuste Deus salvet iustos, et impios damnet, decrevit hoc in fine coram omnibus exhibere ac adimplere. Sexta est consummatio gloriae. Nam cum angeli sancti sint adhuc quodammodo viatores quantum ad administrationis officium, et quoad profectum in gaudio accidentali secundum multitudinem electorum ; non debuit perfectio gloriae consummari nisi simul in fine, in omnium generali beatifica consummatione.
Circa id vero, an resurrectio erit miraculosa vel naturalis, dicendum quod in resurrectione sunt tria. Primum est reformatio corporis ex ipsis pulveribus, quod erit super naturam. Secundum erit reunio animae cum corpore suscitato atque disposito, et hoc erit secundum naturam. Tertium erit animae et corporis colligatio deinceps perpetua, quod etiam erit supernaturale, videlicet quod ex corruptibili et mortali immortale efficitur. Cumque primum et ultimum horum trium sit super naturam, nec ad secundum natura sufficiat, resurrectio non est dicenda naturalis, sed miraculosa seu super naturam.
Haec Bonaventura.
Porro dicta Alberti in dictis Thomae sententialiter continentur. Et addit Albertus, quod tamen partim praehabitum est :
Quemadmodum Christus moriens causa est nostrae reconciliationis, et resurgens causa est nostrae iustificationis, atque ad infernum descendens, nostrae creptionis ; sic quoque sua resurrectione nostrae resurrectionis futurae est causa. Denique in his parum aut nihil ratio valet humana : ideo Sanctis inspirationem a Deo habentibus est prorsus consentiendum. Qui cum dicant, quod Christi resurrectio sit causa effectiva et sacramentalis nostrae resurrectionis, idcirco et ego hoc dico, nihil de verbis eorum mutando. Unde dicendum, quod triplex nostrae resurrectionis est causa. Prima, efficiens principalis aequivoca, scilicet Deus Trinitas. Causa namque aequivoca nuncupatur, quando causa et effectus non sunt unius speciei seu rationis : sicut sol generat hominem. Causa univoca nominatur, quae producit simile sibi in specie, ut leo leonem : sicque Christus ut resurgens, causa nostrae resurrectionis censetur ; causa (inquam) efficiens secundum habitum. Causa autem univoca secundum actum seu actualis, erit Christus in iudicio deferens ac praesentans passionis suae insignia, ad cuius praesentationem nostra resurrectio mox sequetur.
Vox demum tubae seu Archangeli, erit secundum Magistrum, vox angeli alicuius et multorum angelorum, id est unius et plurium : alicuius, utpote qui est praepositus Ecclesiae ; et multorum angelorum obsequentium ei, circa singulorum rationes et exsecutiones diversas.
At vero finis mundi praesciri non potest ex motu caeli, per propriam mathematicorum scientiam. Sed finis alicuius regni et civitatis ac habitabilis terrae nostrae bene scitur ex propria scientia mathematicorum, non autem totius terrae : quia dum una quarta pars habitabilis, modo efficitur inhabitabilis propter brevitatem diametrorum planetarum, et praecipue solis, tunc eo ipso longior longitudo alterius partis eorumdem diametrorum erit in altera parte quarta, et illa efficitur habitabilis, transeunte habitatore et habitabilitate ab una quarta in alteram. Nihilque amplius accipi potest a propria mathematicorum peritia, sicut sciunt omnes qui de hac arte aliquid noverunt perfecte, ut scribunt auctores Ptolemaeus, Malarba, et Albumasar in libro de Coniunctionibus maioribus, Rabbi Abraham quoque libro de Coniunctionibus Saturni et Iovis, et Maschaallah libro de Coniunctionibus planetarum. Quod et Aristoteles innuit in fine primi libri de Causis proprietatum elementorum et planetarum.
Porro de magno anno diversa tradiderunt diversi philosophi, secundum variam anni huius acceptionem. Dicitur namque magnus annus planetarum multipliciter, scilicet quantum ad unius planetae significatum quod instillat sectae : et sic alii sunt anni maximi Saturni, et aliorum planetarum. Et secundum hoc dicuntur anni medii, secundum quos durat significatum planetae in civitate aut villa ; et minimi, secundum quos durat significatum in nato, et alii siderei anni honoris eius. Quandoque etiam dicitur magnus annus quoad restitutionem planetarum ad loca atque origines suas, ut quilibet a sua progrediatur origine, sicut a principio sui progrediebatur. Interdum magnus annus vocatur secundum reditum totius sphaerae stellatae. In omnibus vero his annis non accipitur status motus, nec revolutio ultima post quam non sit alia : ideo finis mundi nunquam a philosophis determinatur, sed bene finis huius sectae vel habitationis.
Denique Sanctis facta est revelatio de signis antecedentibus iudicium, sed (ut puto) determinatum tempus nunquam revelatum est alicui in toto, ita ut sciret quantum ab hodie aut alio determinato die sit usque ad diem iudici. Daniel autem videtur determinare tempus quod erit inter mortem Antichristi et diem iudicii, sed quod erit usque ad Antichristi apparitionem non dixit. Imo omnes qui se de hoc intromiserunt, fatui sunt inventi.
Et si obiciatur, quod Plato in Timaeo locutus est de diluvio ignis, et iuxta dicta Sanctorum, hoc diluvio facies mundi inferioris peribit : dicendum, quod philosophi considerant causas diluviorum particularium secundum elevationes et depressiones planetarum in signis calidis et frigidis, et secundum dominia calidorum et frigidorum, non autem de conflagratione universali ignis, ut tradit fides ; scripserunt tamen de magno anno, quo omnia (ut dixerunt) in primum chaos revertentur, ac denuo educentur.
Tempus autem congruentius finali iudicio videtur nox media, ex congruentia iudicandorum qui hic merentur, ut incerti de hora, sint semper solliciti.
Praecedet etiam iudicium illud citatio, quae ultima erit, per Ienoch et Eliam ; et quoad hoc, ibi servabitur ordo iuris.
Haec Albertus.
Scripta vero Antisiodorensis de his, in praeinductis contenta sunt.
Amplius Scotus :
Duo, inquit, videnda sunt hic. Primum de possibilitate, id est, an resurrectio possit esse. Secundum de facto, id est, utrum realiter erit. De primo sic dicitur : Si in homine anima sensitiva esset diversa ab anima rationali, optime concluderetur quod in resurrectione non erit eadem anima sensitiva, et per consequens nec idem animal. Si autem ponatur, quod eadem anima secundum substantiam sit in homine rationalis et sensitiva, nullas in hoc angustias patiemur : quoniam aliorum animalium forma seu anima non est per se subsistens, ut post corruptionem compositi maneat, sicut anima rationalis, quae « esse » quod sibi in corpore acquiritur, post separationem a corpore retinet ; et in participationem illius « esse », corpus per resurrectionem reducitur, ita quod non sit aliud « esse » corporis et aliud animse in homine : propter quod nulla interruptio facta est in « esse » hominis substantiali per mortem. Ideo possibile est hominem redire eumdem numero per resurrectionem, non sic in alis corruptis.
Haec Scotus.
Quocirca sciendum, quod recitat hic positionem Henrici in huius distinctionis principio positam, et consequenter arguit contra eam, probans quod quamvis anima rationalis omnino destrueretur, seu etiam annihilaretur, nihilo minus posset Omnipotens eamdem numero reparare, eumdemque numero hominem resuscitarce. Sed advertendum, quod disputatio ista videtur inutilis, cum non sit contra mentem Doctoris solennis, imo nec contra verba eius integre fideliterque resumpta, quamvis possit aliqualiter aestimari esse contra verba tanti doctoris truncate relata captioseque repetita. Non enim doctor ille affirmat, imo nec opinatur, quod Omnipotens non posset animam aliamve substantiam (quamvis destructam et annihilatam) eamdem numero reparare : imo formaliter hoc concedit, et frequenter id factum est in evangelica lege ad confirmationem fidei Christianae : quoniam S. Sylvester suscitavit taurum defunctum, et vir admirabilis ac divinus, Germanus episcopus, suscitavit a morte suum asinum mortuum, vitulum quoque suae familiae coctum et comestum ab ea. Et quamvis Henricus dicat, in hoc animam rationalem ab anima brutali differre, quod ipsa est post mortem subsistens, et esse actuale quod corpori communicavit, in se retinens ; ex hoc tamen non infert, quod ideo anima brutalis per omnipotentiam Dei non valeat reparari ac suscitari, sed quod ex parte rei maior sit difficultas seu dubitatio apud infideles seu minus fideles, de resurrectione irrationalium quam rationalium creaturarum. Deinde Henricus intendit concludere, quod naturali agenti impossibile sit mortuum suscitare naturali potestate, potissime ex parte transmutationis seu motus, sine quo non operatur agens naturale : quoniam motus seu transmutatio praeterita quae desit esse, non potest numero eadem repeti, sicut nec tempus, cum sint de genere successivorum, quorum reiterationis in identitate naturali impossibilitas non ex parte infinitae omnipotentiae Dei est, sed ex rerum incapacitate seu contradictionis implicatione. Et breviter, in huius decisione quaesiti, nihil videtur Henricus asserere quod doctrinae communi non concordet, nisi quod hic sicut et alibi dicit, in homine praeter animam rationalem esse formam aliam substantialem corporeitatis. Et si hoc irrationabile est, quanto magis quod Scotus ponit in homine ultra hoc etiam alias formas substantiales ? ut recitatum et reprobatum est supra, tractatu de Sacramento altaris.
Insuper Scotus hic arguit :
In homine est aliqua entitas positiva, quae neque est pars materialis, nec pars formalis, quia aliquid est ibi causatum a causis intrinsecis ; sed nec causa materialis, nec causa formalis a causis intrinsecis est causata, nec ambo simul : ergo est aliqua alia entitas a causis divisim acceptis. Et illa destruitur, alioqui homo non esset vere mortuus ; et tamen illa reparabitur entitas eadem numero : alias non esset idem numero homo.
Circa haec verba quaero, quae sit ista entitas alia : quia aut de praedicamento substantiae, aut de aliquo genere accidentis. Si primum, aut est materia, aut forma substantialis, aut forma totius, quae vocatur humanitas : quae est aut ipsa anima rationalis secundum rem, quamvis secundum aliam rationem ; vel animam materiamque includit, et est realiter idem cum anima rationali et carne simul acceptis. Si autem est de genere accidentis, non de necessitate exigitur ad materialem et substantialem hominis resurgentis seu resuscitati identitatem. Denique, Verbum aeternum assumpsit humanitatem, non tamen aliquid de genere substantiae exsistens, nisi animam rationalem et carnem. Super tertium etiam (si bene recorder) contra huiusmodi entitatem satis est disputatum. Et multa hic scribit Scotus, quae etiam a Bonaventura hic reprobantur, sed et alia multa scribit in hac quaestione ad reprobandum dicta Henrici, quae non sunt contra verum intellectum ipsius : idcirco pertranseo.
Insuper Scotus sciscitatur, utrum possit esse notum per naturalem rationem, resurrectionem hominum generalem esse futuram. Et circa haec scribit :
Si accipi potest ratio sufficiens ad probationem resurrectionis, oportet hanc accipi a forma specifica hominis, vel ab operatione conveniente homini secundum formam illam. Primo modo procedendo, ex tribus propositionibus concluditur propositum ; et si illae essent naturali ratione patentes, haberemus propositum. Prima est, Anima intellectiva est forma hominis specifica ; secunda, Anima intellectiva est incorruptibilis : ex quibus sequitur quod specifica hominis forma sit incorruptibilis. Tertia est, Forma hominis specifica non manebit perpetuo extra suum totum : ergo aliquando redibit. Ergo homo resurget : quia secundum Damascenum libro quarto, resurrectio est eius quod dissolutum est, secunda surrectio.
Prima harum propositionum nota est rationi, et puri philosophi illam confessi sunt, et super secundum probata est. Nam et philosophi communiter dicunt, rationale esse differentiam hominis, intelligentes per « rationale » animam intellectivam esse essentialem hominis partem ; nec (breviter) invenitur aliquis philosophus notabilis qui hoc neget, licet ille maledictus Averroes, in sua fictione tertio de Anima (quae tamen fictio nec sibi nec aliis intelligibilis est), ponat intellectum esse quamdam substantiam separatam, hominibus coniungibilem mediantibus phantasmatibus. Quam coniunctionem nec ipse, nec aliquis eum sequens, potuit explicare ; nec potest salvare, hominem formaliter intelligere : imo secundum ipsum, homo non esset formaliter nisi quoddam animal irrationale, quamvis excellentius aliis irrationabilibus.
Ad secundae propositionis probationem sic arguunt philosophi : Quod corrumpitur, aut corrumpitur per contrarium, aut per defectum alicuius necessario requisiti ad esse eius. Sed anima intellectiva non habet contrarium, nec esse corporis est simpliciter necessarium ad eius esse. Praeterea, simplex non potest separari a se ipso : anima est simplex, etc.
Tertia propositio declaratur : Pars extra suum totum est imperfecta. Sed animam rationalem manere perpetuo imperfectam, inconveniens est : praesertim cum nullum violentum sit perpetuum. Separatio autem animae a corpore, est quasi quid violentum, cum sit contra naturalem animae inclinationem.
De ista materia Scotus scribit prolixe, ponendo diversas auctoritates Philosophi, ex quibus videtur sensisse animas esse immortales. Ad quas respondet, quemadmodum et Henricus in Quodlibetis et in Summa, quod Aristoteles semper nutavit et dubitavit in ista materia, sicut et de mundi aeternitate et providentia Dei et finali retributione iustitiae ; et secundum diversa principia quae habebat, nunc loquebatur favorabilius pro una parte, nunc pro alia. Ex quibus Scotus concludit, quod resurrectio generalis (quam ponimus) non possit naturali ratione probari. Mihi vero videtur, quod duae illae propositiones possunt demonstrative probari, et super secundum ostensae sunt. Sed tertia habet instantiam : quamvis enim animae sit naturale primo coniungi corpori, tamen dum esset semel separata a corpore, et scientias ac virtutes adepta, convenientius ei esset perpetuo esse separatam, quam corpori corruptibili aerumnoso rursus coniungi ; nihilo minus salubrius ei esset reuniri corpori glorificando, secundum quod fides ponit catholica.
Contra positionem demum philosophorum, dicentium omnia in hoc mundo post magnum annum renovari, arguit Augustinus, quia opinio illa tollit veram felicitatem. Nam anima separata beata, aut putaret se nunquam ad huius vitae miserias revolvendam ac reituram, aut sciret hoc. Si primum, esset falsa opinione beata ; si secundum, merito formidaret ac tristaretur : quae ratio efficacior est ad reprobandum insanias quae Origeni imputantur, ut supra secundum expositum est.
Insuper ad hoc, utrum resurrectio sit naturalis, respondet : Naturale multipliciter sumitur, et secundum hoc diversis opponitur. Nam uno modo opponitur supernaturali ; alio modo, artificiali seu voluntario ; tertio, violento. Resurrectio ergo erit naturalis, prout naturale opponitur violento, non prout opponitur supernaturali.
Amplius ad id, utrum resurrectio erit in instanti, respondet, quod collectio cinerum erit in tempore ; introductio vero formae corporis, id est, formae substantialis corporeitatis in corpus ex pulveribus formandum, erit in instanti et immediate a Deo.
In qua responsione praesupponit in quolibet resuscitando ad minus futuras duas formas substantiales, videlicet formam corporeitatis et animam rationalem. Contra quod probatum est super secundum, non esse nisi unam formam substantialem in uno composito : quod et Philosophus et Commentator in multis sentiunt locis.
Postremo asserit Augustinum sentire in expositione verborum Apostoli, Deinde nos qui vivimus, etc., quod primo resurgent qui ante secundum illum Christi adventum defuncti fuerunt, et protinus post hoc, qui tunc vivi invenientur.
De loco autem resurrectionis dicit posse putari, quod in diversis locis resurgent, vel quod per angelos sanctos pulveres deferentur ad aliquem locum communem, in quo simul resuscitabuntur.
De hora autem dicit esse incertum, an in hora qua Christus surrexit, vel qua fuit iudicatus, aut in qua tradidit spiritum. Nam quod dicitur Christus venturus in nocte, potest exponi de incertitudine temporis sui adventus.
QUAESTIO II
Quaeritur modo, Utrum in hora iudicii unusquisque cognoscet distincte omnia sua peccata, et etiam aliorum universorum, tam electorum quam reproborum.
Videtur quod non : quia secundum Philosophum, contingit plura simul scire, id est habitualem cognitionem habere, unum vero intelligere ; unde communiter fertur, quod impossibile sit plura simul actualiter intelligere. Quomodo ergo posset quis tam sui ipsius quam innumerabilium millium hominum, tam innumerabilissima peccata, tam subito ac distincte cognoscere ?
Videtur quoque hoc confusivum esse Sanctis quampluribus, quod singula eorum peccata per poenitentiam deleta, universis singulisque paterent.
Sed et peccata per poenitentiam sublata, sic sunt ac si nunquam fuissent.
Insuper, nihil cognoscitur nisi per similitudinem aliquam ; et peccata quae sunt velut privationes, noscuntur per habitus oppositos, nec tot atque tantorum habituum similitudines possunt simul actuare intellectum : praesertim cum dictum sit super secundum ex auctoritate Algazelis, quod sicut corpus nequit simul diversis formari figuris, ita nec intellectus pluribus intelligibilibus speciebus.
In oppositum est, quod finale illud iudicium fiet, quatenus universi et singuli sciant iustissimum esse Dei iudicium : quod agnoscere non valebunt, nisi sua ac aliorum peccata noscant distincte.
Dicitur quoque in littera de libris conscientiarum, quod in illis legentur gesta cunctorum : quod non videtur possibile, cum gesta illa iam diu desierint, nec in aliquo repraesententur.
Nec bene sonare videtur, quod reprobi et iniqui tantam desuper illuminationem habebunt, ut cordium intueantur secreta in aliis.
Circa haec scribit Albertus :
Quemadmodum ait Glossa in epistolam ad Romanos, notae quaedam praeteritorum malorum in conscientis remanent, et has notulas puto esse reatus, per quos unicuique sua repraesentantur peccata. Unde Richardus de S. Victore in libro de Iudicio loquitur : Quid sunt corda iudicandorum, nisi quaedam (ut sic loquar) actiones scriptae ? Et quid iudicantium corda in omnem divinitus veritatem edocta, nisi quaedam quasi canonum decreta ? Ex hac ergo gemina scriptura omnis trahitur sententia unde quilibet iudicandorum absolvitur vel ligatur. Ex quibus accipitur, quod tam iudicandorum quam iudicantium conscientiae libri dicantur ; sed iudicandorum conscientiae ponunt causas iudicandi, iudicantium vero conscientiae exhibent canones sententiae in talibus causis ferendae. Denique omnia peccata per poenitentiam non deleta, ibi patebunt. Quae enim deleta sunt, non sunt peccata : ideo ibi ad scientiam et iudicium non revocantur. Omnia etiam mala propria et aliena ibi manifestabuntur. Etenim super illud ad Corinthios, Quoadusque veniat Dominus, etc., dicit Glossa : Tunc omnia aperta erunt omnibus, ut possint de omnibus iudicare.
Et si quaeratur, quid cruciatus oriatur ex hoc iniquis ; dicendum, quod est poena damni et poena sensus. Poena damni maxima, est privatio boni increati et creati, propter deformitatem peccati. Poena sensus est duplex, puta, interior remorsus conscientiae, et poena exterior, scilicet incendium ignis cum alis afflictivis. Et inter illas credo exteriorem ignem esse magis vehementem : quia remorsus interior aut est de damno, aut de hoc quod peccando se subdidit corporeo afflictivo.
Haec Albertus.
Qui etiam sciscitatur, utrum possibile sit omnia peccata simul in momento accusari. Respondet :
Ad hoc mihi videtur dicendum, quod accusatio erit duplex. Una de peccatis in genere ad memoriam redeuntibus ; alia in specie et numero. Prima in iudicio sufficit ad condemnationem ; secunda deservit vermi conscientiae. Prima quoque erit momentanea, alia successiva. Et istud dico, quia nequaquam credo quod contingat plura simul intelligi aut considerari in actu. Alii tamen dicunt contrarium, et quod accusatio erit in specie et numero vitiorum.
Haec Albertus.
De his Thomas plenius planiusque conscribens :
Teste (inquit) Apostolo ad Romanos, in die quo Dominus iudicabit, unicuique conscientia sua testimonium reddet, et cogitationes erunt accusantes et defendentes. Et quia oportet quod testis et accusator et defensor in quolibet iudicio habeant notitiam horum quae in iudicio versantur, in illo autem communi iudicio omnia hominum opera in iudicium venient, oportet quod omnium operum suorum unusquisque notitiam habeat. Unde tunc conscientiae singulorum erunt veluti quidam libri continentes res gestas, ex quibus procedet iudicium. De quibus in Apocalypsi legitur : Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vitae ; et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris. Ubi per libros sic apertos intelliguntur, secundum Augustinum, Sancti novi ac veteris Testamenti, in quibus Deus monstravit quae praecepta donavit. Per librum vero vitae intelliguntur conscientiae singulorum, quae dicuntur singulariter unus liber, quoniam una divina fiet virtute ut cunctis propria facta ad memoriam revocentur. Et haec vis in quantum reducet homini ad memoriam sua facta, liber vocatur. Vel per primos libros designantur conscientiae, per secundum sententia Iudicis descripta in providentia eius. Quamvis autem multa merita atque demerita a memoria excidant, omnia tamen aliquo modo manent in suo effectu. Merita namque non mortificata, manent ac relucent in praemio ; mortificata vero, permanent in reatu ingratitudinis, quae augetur ex hoc quod homo post gratiae susceptionem peccavit. Demerita quoque per poenitentiam non deleta, in reatu poenae eis debitae manent ; et quae per poenitentiam sunt deleta, manent in poenitentiae memoria. Ad hoc tamen principaliter operabitur vis divina, secundum Augustinum.
Verumtamen notitia seu memoria peccatorum non erit Beatis causa doloris, sed potius materia iucunditatis et gratiarum actionis de omni misericordia eis exhibita : quemadmodum angeli gaudent de divina iustitia qua relinquuntur eis commissi, ita quod peccant ac pereunt.
Praeterea si quaeratur, an quilibet possit legere in conscientia alterius omnia quae sunt scripta in ea ; dicendum, quod in extremo iudicio oportet divinam iustitiam omnibus apparere, quae iam latet in multis. Sententia vero Iudicis damnans aut salvans, non erit iusta, nisi secundum merita ac demerita proferatur : ideo sicut oportet quod iudex et assessor merita noscant causarum, ad hoc quod iudicium proferant iustum ; ita ad hoc ut sententia appareat ac innotescat aliis esse iusta, oportet quod causas sententiae sciant, hoc est merita electorum, et demerita reproborum. Hinc sicut unicuique clara erit sua praematio seu sua damnatio, et cur taliter praemietur, ita et ceteris omnibus innotescet. Et haec est probabilior communiorque opinio, quamvis Magister aliter sentiat, dicens, quod peccata per poenitentiam deleta, aliis in iudicio non patebunt : ex quo sequeretur quod nec poenitentia pro illis peccatis facta, cunctis constaret ; per quod multum gloriae electorum et laudi divinae detraheretur. Haec autem merita seu demerita omnibus ostendentur in suis effectibus vel in se ipsis virtute divina, ut dictum est. Nec illa publicatio vitiorum erit Sanctis ad ignominiam, sed magis ad gloriam, propter subsecutam poenitentiam et misericordiam Dei eis exhibitam : sicut et nunc non est Paulo apostolo et Mariae Magdalene ad inhonorationem, quod eorum peccata in Ecclesia agnoscuntur et recitantur.
Quaeritur quoque, an universi in iudicio videbunt omnia ista intuitu uno et instanti, vel diviso intuitu et successivo. Dicendum, quod de hoc est duplex opinio. Una quod sic : quod de Beatis facile credi potest, cum omnia videant in uno, hoc est in increato speculo ac lumine Dei ; de reprobis vero est hoc magis difficile. Propter quod alii dicunt, quod mali videbunt omnia peccata sua in genere, et hoc eis ad damnationem sufficiet. Sed hoc non videtur consonum Augustino, vicesimo de Civitate Dei dicenti, quod omnia mentis intuitu enumerabuntur : quod sine particulari ac distincta cognitione fieri nequit. Hinc media via eligi potest, dicendo, quod singula considerabuntur, non tamen in instanti, sed brevissimo tempore, divina virtute ad hoc adiuvante, et hoc est quod Augustinus dicit ibidem, quod mira celeritate enumerabuntur. Nec hoc impossibile reputetur, cum in tempore quantumlibet brevi sint potentialiter infinita instantia.
Ex quibus patet solutio ad obiecta.
Haec Thomas in Scripto.
Consonat Petrus :
In iudicio, inquiens, apparebit omnibus perfectissime praesens iustitia, ac praeterita misericordia Dei circa ipsos. Et ut evidentissime appareat eis praesens Dei circa ipsos iustitia, manifestabuntur eis praesentia eorum merita atque demerita. Rursus, ut appareat eis praeterita Dei circa ipsos misericordia, innotescent eis merita eorum praeterita, quamvis fuerint annullata.
Haec Petrus.
Scripta quoque Richardi continentur in praeinductis, et concordant eisdem.
Porro Bonaventura hic multa interrogat de libro vitae, quid sit, cur Filio approprietur : de quibus pertranseo, quoniam supra primum sunt expedita. Et addit, respondendo ad istud, utrum omnia videantur simul ab omnibus :
Omnes repente vel simul omnia peccata videbunt, et magis credendum quod simul. Ad quod intelligendum, sciendum est quod multa videre simul ut multa, tripliciter potest contingere. Primo, ratione eius in quo videntur, quia videlicet aliquis videt multa in uno : et ita in speculo aeterno multa simul videntur. Secundo, ratione sublimationis intellectus, quia efficitur deiformis per gloriam : et ita Beati vident simul plura, sicut et Deus, quamvis non omnimodo ita. Tertio, ratione divinae virtutis hoc facientis ; quae tamen per hoc non facit intellectum gloriosum, nec ostendit ei exemplar aeternum, sed elevat intellectum, ut possit aliquid supra se, sive ad gloriam vel ad poenam.
Haec Bonaventura.
