Distinctio XXXVII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXXVII

 DISTINCTIO XXXVII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SEPTIMAE

 

 

Hic introducitur aliud matrimoni impedimentum, videlicet ordo, secundum quod ordo est sacramentum. Et docet Magister, qui ordo impediat matrimonium, et qui non ; subiungit quoque de interfectoribus suarum uxorum. Et tota ista materia videtur praehabita, saltem pro maxima parte, quse et in Decreto plenius continetur, sicut et alia quae in hoc quarto de sacramentis dicuntur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Quaeritur ergo, An soli ordines sacri matrimonialem contractum impediant.

 

Videtur quod non : quia aut ordo impedit in quantum ordo et sacramentum, vel in quantum sacer. Si primum : ergo quilibet ordo impediret. Si secundum : ergo Graeci et Armeni non sunt vere ordinati.

Rursus, si in sacris ordinibus constituti aut constituendi, prohibentur legitimas habere uxores, cur concubinas habere sinuntur ?

Item, si matrimonium non stat simul cum ordine sacro, multo minus concubinatus.

 

Circa haec scribit Albertus :

Congruit ordinem sacrum impedire matrimonium, non tamen est necessarium. Sicque hic ordo de se habet congruitatem ad continentiam ; necessitas vero seu obligatio continendi causata est a rationabili institutione Ecclesiae. Nempe cogitare et tractare solum ea quae Dei sunt, et dividi mente ad cogitandum et agendum ea quae sunt mundi et carnis, et circa provisionem uxoris ac sobolis, non congruunt simul. Clericorum autem et omnium qui in sacris sunt ordinibus constituti, est solum spiritualia et divina attendere ; coniugatorum vero est distrahi circa diversa, et sollicitari circa terrena et complacentiam quamdam ad invicem. De his dictum est supra diffusius, assignando rationes cur sacris ordinibus annexa sit continentia. Unde et Augustinus undecimo de Civitate Dei allegat Apuleium Platonicum ex dictis Platonis dicentem, quod Deum deorum conspicere possint viri sapientes, cum se a carne removerint. Impedit autem ordo sacer a matrimonio non solum ratione voti, sed item ex incongruentia ordinis sacri et actuum eius ad matrimonium et opera eius : ergo non impedit a matrimonio in quantum sacramentum, sed ex causis nunc tactis.

Denique impedimentum istud matrimonii non est universale, nec semper fuit : quia ex instituto Ecclesiae coepit, nec obligat Graecos. Ordines vero minores non impediunt matrimonium, cum non sint tantae eminentiae, nec tantam exigant sanctitatem ut ordines sacri, qui etiam non solum impediunt matrimonium contrahendum, imo dirimunt et contractum : quod per congruentiam habent ex se, sed ex ordinatione Ecclesiae habet hoc exsecutionem et actualem obligationem.

Haec Albertus, qui plura super his scribit, quae in sequentibus concludentur.

 

At vero Thomas :

Ordo sacer, ex institutione Ecclesiae habet quod matrimonium impedit. Aliter tamen apud Latinos et Graecos, quoniam apud Graecos impedit matrimonium contrahendum, tantum ex vi ordinis ; apud Latinos vero, ex vi ordinis, et ultra ex continentiae voto ordinibus sacris annexo : quod etiam si quis verbo tenus non emittat, attamen ex hoc ipso quod ordinem sacrum suscipit, intelligitur emisisse secundum ritum occidentalis Ecclesiae. Hinc apud Graecos et alios orientales sacer ordo impedit matrimonium contrahendum, non tamen matrimoni prius contracti usum : possunt namque matrimonio prius contracto uti, quamvis non possint matrimonium de novo contrahere. Apud occidentales autem impedit matrimonium et matrimoni usum : nisi forsan ignorante et contradicente uxore, vir ordinem sacrum susceperit, quia ex hoc non potest uxori praeiudicium generari. Porro in minoribus ordinibus constituti, ex vi ordinis non prohibentur matrimonium contrahere. Nam quamvis ordines illi ad spiritualia aliqua deputentur, non tamen habent immediatum accessum ad sacra tractanda. Sed secundum statutum occidentalis Ecclesiae, exsecutionem ordinis non sacri impedit matrimonii usus, propter servandam honestatem maiorem in officis Ecclesiae. Et quia ex ecclesiastico beneficio tenetur quis ad ordinis exsecutionem, atque ex hoc ipso clericali privilegio gaudet ; ideo hoc apud Latinos clericis uxoratis aufertur.

 

Praeterea quaeritur, an matrimonio possit supervenire sacer ordo. Dicendum, quod matrimonium non impedit ordinis sacri susceptionem, quia si uxoratus ad ordines sacros accedat etiam reclamante uxore, nihilo minus characterem ordinis suscipit, sed exsecutione ordinis caret. Si autem volente aut defuncta uxore recipiat ordinem, recipit et eius exsecutionem. Si autem vir suscipit ordinem sacrum de scitu et consensu uxoris, tenetur uxor continentiam vovere perpetuam ; non tamen tenetur religionem intrare, si sibi non timeat de periculo castitatis, propter hoc quod vir eius votum emisit solenne ; secus esset, si emisisset votum simplex. Si vero sine uxoris consensu ordinem sacrum suscepit, non tenetur illa ad continentiam, quia inde sibi nullum praeiudicium generatur. Probabilius quoque videtur, quamvis aliqui aliter dicant, quod Graeci non debent ad sacros accedere ordines sine consensu uxorum, quia ad minus tempore ministeri sui fraudarentur uxores debiti redditione : quo fraudari non possunt secundum ordinem iuris, si eis contradicentibus aut ignorantibus viri ordines acceperunt. Atque ut dicitur, eo ipso quod mulier consentit apud Graecos quod vir suus accipiat ordines, obligat se nunquam nubere alteri viro : alias matrimonii significatio non servaretur, quae in matrimonio sacerdotis praesertin requiritur. Si autem sine consensu eius ordinetur, non tenetur ad boc.

Haec Thomas in Scripto.

 

Idem Petrus.

 

Et addit Richardus :

In Ecclesia orientali, uxoratus non bigamus potest omnes ordines accipere, et ministrare in eis, quoniam noluerunt cum occidentalibus continentiam profiteri.

 

Concordant quoque Bonaventura et alii. Solutio etiam ad obiecta patet ex dictis.

 

 

QUAESTIO II

 

Insuper quaeritur hic, An liceat viro uxorem adulteram trucidare, praesertim dum eam in crimine actualiter invenit.

 

Videtur quod non, quia sic eam in culpa mortali necaret et in infernum praecipitaret, quod immanissimae esset crudelitatis.

Rursus, nemo potest alium sine peccato occidere, nisi legitimus iudex ipsius ; et constat quod maritus non sit talis iudex suae uxoris.

Iterum, homo magis tenetur diligere animam proximi sui quam proprium corpus seu vitam mortalem : ergo potius deberet mortem corporalem subire, quam animam proximi mittere in gehennam, proximum occidendo in peccato illius mortali.

Denique, non licet uxori occidere virum, quamvis videat eum actualiter adulterantem.

 

In oppositum est ius civile.

 

Ad hoc respondet Bonaventura :

Interfector propriae coniugis, si ex certa scientia faciat hoc, peccat, quantumcumque illa exsistat adultera. Et peccat non contra canones tantum, sed etiam contra ius civile, interficiendo eam praetermisso ordine iuris, nisi forte in actu tam scelerato inveniat eam, in quo casu leges humanae concedunt hoc fieri. Sed contra ius divinum atque canonicum peccat in ipso facto, quia non debet adulteram interficere, sed corrigere, cum Deus peccanti paratus sit parcere in lege gratiae, ut patet in exemplo mulieris adulterae. Cumque causae matrimoniales tractandae sint lege poli, et non lege fori ; idcirco non licet id facere quod ius dictat civile, puta adulterantem occidere, quamvis Ecclesia hoc sustineat ad terrorem malorum : imo tenendum est quod sancta Ecclesia iudicat, videlicet adulteram non esse occidendam, sed potius dimittendam. Aliter tamen fuit in lege Mosaica, quae fuit lex rigoris atque terroris.

 

Quod si quaeratur, quid sit enormius, occidere propriam matrem aut coniugem ; respondendum, quod utique gravius est matrem occidere : tum quia maior reverentia matri debetur ; tum quoniam minor est pronitas ad occisionem matris quam uxoris : imo, dum ex causa displicet uxor marito, mirabile odium ac taedium generatur ei ad eam. Hinc quoque uxoricidium magis punitur quam matricidium, quamvis sit minus peccatum, quatenus homines horrore poenarum a tanto scelere retrahantur. Verumtamen Ugutio super Decreto sensit contrarium, sed in hoc non approbatur.

 

Amplius si quaeratur, utrum occidere propriam coniugem impediat matrimonium ; dicendum, quod uxorem occidere contingit tripliciter. Primo, persequendo culpam. Secundo, persequendo naturam. Tertio, persequendo matrimonium. Persequendo culpam, dum vir coniugem in adulterio deprehendit, et in tantum hoc detestatur, quod in ultionem criminis eam occidit. Persequendo naturam, ut si mulier propter defectum aliquem quem habet in se, non habeat gratiam viri : sicque ipse concipit odium ad eamdem, et tandem furore succensus, perimit ipsam. Persequendo matrimonium, ut quando moechatur cum alia, quam ut ducere possit in coniugem, occidit priorem. Primum horum est grave peccatum, secundum gravius, tertium vero gravissimum. In quolibet horum prohibetur vir a matrimonio contrahendo, magis tamen in secundo, et maxime in tertio. Sed in quolibet horum casuum ab Ecclesia dispensatur, praesertim in iuvenibus. In primo tamen facilius, in secundo difficilius, in tertio quodam modo sic et quodam modo non. Nunquam enim dispensatur ut habeat illam cum qua moechabatur, et cuius amore ut eam duceret, primam occidit : imo si iunctus illi fuerit, separatur ; sed respectu aliarum dispensatur cum eo, ut vitetur fornicationis periculum. Et qualiter alio modo impediat matrimonium, dictum est praecedenti distinctione.

Haec Bonaventura.

 

Concordat Thomas, sub aliis verbis haec exprimens :

Virum (inquiens) interficere coniugem contingit dupliciter. Primo, procedendo ordinate per civile iudicium : et ita dubium non est, quod vir potest uxorem adulteram sine peccato ex zelo iustitiae, et non livore vindictae in iudicio criminaliter accusare, et poenam mortis a lege statutam de ea expetere. Talis tamen accusatio fieri nequit in iudicio ecclesiastico, quia Ecclesia gladium materialem non habet. Secundo per se ipsum, non convictam in iudicio : et ita quantumcumque sciat eam esse adulteram, non potest eam occidere extra adulteri actum, neque secundum conscientiae legem, neque secundum leges civiles. Verumtamen lex civilis quasi iustum computat, quod in actu adulteri compertam occidat, non quasi id approbans, sed sicut non puniens, propter maximum incitamentum quod in tali casu vir habet ad interficiendum suam uxorem. Verum Ecclesia non est in hoc adstricta legibus humanis, ut iudicet illum non esse dignum poena aeterna, aut in confessione non esse ei infligendam poenam temporalem. Idcirco in nullo casu licet viro interficere suam uxorem propria auctoritate. Et quamvis praesit suae familiae, non tamen potest ei infligere poenam exterminantem, videlicet mortem aut mutilationem, sicut rex aut iudex qui praeest communitati ; sed poenam corrigentem et emendantem, infra limites, consistentiam integritatemque vitae.

Haec Thomas.

 

Concordat in parte Albertus ; sed addit, si secundum leges humanas et civiles adultera occidatur, non esse peccatum : quod verum est, si fiat secundum processum et ordinem iuris. Allegat quoque secundum leges admitti, quod adulter et adultera uno ictu confodiantur : quod accipi potest iuxta expositionem S. Thomae iam positam.

 

Introductis quoque ex Thoma et Bonaventura, consonant scripta Petri, Richardi, Durandi et aliorum communiter ; scripta quoque Henrici in Quodlibetis, et specialiter ea quae scribit quinto Quodlibeto, ad quaestionem hanc respondendo, an liceat homini interficere alium, ne occidatur ab illo. Ad quod respondet B. Augustinum sequendo, dicentem in libro de Libero arbitrio : Non sunt liberi a peccato, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sunt ; et inter huiusmodi contemnenda computat propriam vitam, sicut et cetera quae homini invito ac pro viribus renitenti queunt auferri. Respondet, inquam, more solito distinguendo : quia aut fit hoc cum moderamine inculpatae tutelae, ita quod moderate defendat se, ut in faciendo hoc nullatenus peccet ; aut est cum aliquo excessu illatae violentiae. Si primo modo, distinguo : quoniam talis aut habet voluntatem et intentionem occidendi potius alium, quam quod occidatur ab ipso, aut non. Si primo modo, dico quod non licet quantum est ex parte intentionis et voluntatis, quamvis liceat ex qualitate facti, id est operis secundum se. Hoc enim venit ex libidine, id est inordinato amore seu cupiditate vivendi vita hac temporali, potius velle occidere quam occidi, nisi quis publica auctoritate occidat. Si secundo modo, non licet etiam hoc propria auctoritate, quamvis non velit occidere, et mallet occidi ab alio quam occidere alium. Nam quamvis formaliter non intendat alium interficere, tamen interpretative intendit hoc, eo ipso quo voluntarie excedit tuendo se.

In isto consistit vis responsionis illius, quae in se multum prolixa est. Et huic responsioni consonat responsio S. Thomae in secunda secundae, quanquam Udalricus et alii quidam aliter sentiant, dicentes, quod homo potius debet diligere propriam vitam, in quantum informata est aut informabilis caritate et aliis gratiae donis, multa quoque bona quotidie fieri possint ea. Verum praetacta responsio multo securior et consonantior evangelicis est documentis, exemplis quoque sanctorum martyrum, qui maluerunt occidi quam sub praefato colore occidere aut reniti, etiam quando hoc potuissent.