Distinctio XXVII — Livre IV — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre IV

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE SEPTIMAE

 

 

Praecedenti distinctione tractavit Magister de Matrimonii institutione, et de contentis in eo ; hic tractat de causis eius, et de bonis honestantibus ipsum, et quando incipiat verum coniugium, de duplici quoque acceptione desponsationis ac nuptiarum ; deinde circa hoc, quando et qualiter matrimonialiter iuncti religionem valeant ingredi aut continentiam vovere.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur, Quid sit matrimonium, et utrum consensus per determinata verba expressus, sit causa ipsius.

 

Videtur quod inepte definiatur, cum dicitur esse coniunctio aut vinculum, quia hoc nequit intelligi nisi de vinculo spirituali ; sacramentum autem, iuxta praehabita, est materiale elementum.

Secundo, matrimonium inter cetera sacramenta videtur grossius esse ; coniunctio autem cum sit quaedam relatio, est minimae entitatis.

Tertio, consensus non est nisi ipsa interior unio animorum, et ita est ipsa coniunctio quae matrimonium appellatur ; et constat quod idem non sit causa sui ipsius.

 

Circa haec scribit Albertus :

Diversae sunt Matrimonii descriptiones. Una Magistri in littera : Matrimonium est viri et mulieris coniunctio maritalis inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens. Secunda iuristarum, dicentium : Matrimonium est consortium vitae communis, et coniunctio divini ac humani iuris. Tertia Hugonis, qui ait : Matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus. Et quaelibet harum conveniens est. Prima namque ponit Matrimonii genus, et materiam eius remotam atque propinquam, et actum. Nec obest quod aliquando fuit inter unum virum et plures uxores, quia (ut asserit Hugo) secundum naturam optime institutam, solum debet esse unus unius : quod in verbis Adae insinuatur, cum dicitur, Hoc nunc os ex ossibus meis ; et erunt duo in carne una. Dicitur quoque maritalis, non uxoralis coniunctio, quia a principaliori denominatio est sumenda : maritus autem in matrimonio principalis censetur, quamvis aequales dicantur quantum ad debiti petitionem et solutionem. Legitimae vero dicuntur personae dupliciter : primo, simpliciter, quibus non obest aliquid impedimentorum eorum quae personas reddunt illegitimas ; secundo, secundum quid, quibus obviat aliquid. Unde non sequitur, Haec mulier est legitima huic : ergo est legitima simpliciter. Insuper, quod matrimonium nominatur consortium vitae communis, intelligitur de consortio sola morte dissolubili. Et quod vocatur coniunctio divini atque humani iuris, accipitur de coniunctione animorum et corporum, nisi pari consensu abstineatur ; et hoc ex iure divino et humano firmatur. Verumtamen decretista ; de pertinentibus ad subtilem intellectum parum solent curare. At vero ipsemet Hugo suam definitionem satis exponit et glossat, tangens se loqui de matrimonio ut est sacramentum evangelicae legis. Attamen dici posset, quod nomine unius possunt designari et plures ; et rursus, quod matrimonium per se est unius ad unam, per accidens vero ad plures ex dispensatione divina, quando sunt pauci Deum colentes. Attamen descriptio illa Hugonis datur per causam, nec est ibi praedicatio essentialis, sed magis causalis : veluti si dicatur, Dies est illuminatio solis.

Matrimonium etiam potius accipit nomen a matre quam a patre, quoniam vinculum Matrimonii magis onerat matrem, quae parit cum dolore, et nutrit, portat, ministrat, custodit cum labore. Eadem item res nuncupatur matrimonium et nuptiae. Etenim nuptiae dicuntur a Matrimonii actu ; matrimonium vero, a bonis : nam mulier iuncta viro, munia habet matris in effusione prolis, ac aliorum in quibus communicat viro.

 

Insuper consensus omnino latens nequit matrimonium facere, sed oportet ut sit expressus per verba. Et quamvis locutio interdum sit nuntius fallax, tamen quia Ecclesia nequaquam ad impossibilia nititur, et impossibile est homini cognoscere cor alterius, nisi in quantum manifestatur ad extra ; idcirco oportet consensum exprimi per verba de praesenti, et matrimonium sic contractum cogit manere. Imo dato quod contrahendo cum prima, non habeat vir intentionem contrahendi cum illa, sed cum alia, Ecclesia tamen iudicat eum manere cum prima ; ipse tamen potius debet excommunicationem sustinere, quam cum ea manere : ideo vadat cum secunda ad regiones extremas, et commaneat ibi reddendo illi debita ; quod si non potest, sustineat excommunicationem cum dolore cordis, et moriatur cum ipsa. In hoc item contractu, per verba intelliguntur quaecumque signa consensum de praesenti exprimentia.

Haec Albertus.

 

At vero Thomas circa haec multa interrogans, primo ostendit quod matrimonium sit in genere coniunctionis :

Coniunctio, inquiens, adunationem quamdam importat. Unde ubicumque est adunatio aliquorum, ibi est coniunctio aliqua. Ea autem quae ordinantur ad aliquid unum, dicuntur in ordine ad illud adunari : sicut multi homines adunantur ad unam militiam vel negotiationem exsequendam, ex qua dicuntur commilitones ad invicem, vel socii negotiationis. Cumque per matrimonium ordinentur aliqui ad unam generationem educationemque prolis, ad unam quoque vitam domesticam, constat quod in matrimonio sit quaedam coniunctio ; et vocatur matrimonium, in quantum ordinatur ad tale unum : ad quod consequitur coniunctio corporum. Et quamvis relatio non sit sensibile accidens, tamen causae eius possunt esse sensibiles ; nec in sacramento requiritur ut sensibile sit id quod est res et sacramentum (ut est praedicta coniunctio), sed verba exprimentia consensum, quae sunt sacramentum tantum. Dicitur autem matrimonium unum, quoniam ad eamdem generationem ordinatur ; non quia sit una numero coniunctio in utroque extremo, sicut ncc una numero similitudo in duobus similibus, ut asserit Avicenna.

 

Si autem quaeratur, cur ita nominetur ; dicendum, quod in matrimonio tria considerantur. Primum est eius essentia, puta coniunctio : et ita vocatur coniugium. Secundum est causa eius, puta desponsatio : sicque vocantur nuptiae a nubo, quia in ipsa solennitate desponsationis capita velantur nubentium. Tertium est effectus, videlicet proles : et sic matrimonium appellatur, quoniam mulier non debet ad aliud nubere nisi ut sit mater. Vel dicitur matrimonium quasi matris munium, id est officium, quia matri officium incumbit praesertim circa prolem.

Denique, iuxta haec tria quae in matrimonio attenduntur, tres de ipso descriptiones traduntur : quoniam definitio Hugonis tangit Matrimonii causam, id est consensum. Definitio Magistri tangit essentiam eius, cum ait, Coniunctio ; et determinatam eius materiam, addens, Inter legitimas, etc. ; differentiam quoque contrahentem, ibi, Maritalis, indissolubilis. Tertia ponit eius effectum, qui est communicatio in rebus domesticis.

 

Consensus autem est Matrimonii causa. In omnibus quippe sacramentis est aliqua spiritualis operatio, mediante materiali operatione quae illam designat : quemadmodum in Baptismo corporalis ablutio interiorem designat et efficit. Cumque in matrimonio sit quaedam spiritualis coniunctio in quantum est sacramentum, et quaedam corporalis, in quantum est naturae officium ac vitae civilis ; oportet quod mediante materiali coniunctione fiat spiritualis, divina virtute. Cumque coniunctiones materialium contractuum per mutuum fiant consensum, oportet et matrimonialem coniunctionem seu contractum fieri per consensum huiusmodi. Hinc matrimonium non est ipse consensus, sed unio coniugatorum ad aliquod unum. Et sicut matrimonium est aliquo modo unum, et quodam modo plura, ut tactum est, ita consensus.

Oportet quoque consensum exprimi per verba, ut mutuo innotescat, sicut expositum est, quatenus verborum expressio habeat se ad matrimonium sicut exterior ablutio ad Baptismum. Et quoniam causae sacramentales significando efficiunt hoc quod designant, ideo oportet ad causandum matrimonium concurrere significationem verborum fle praesenti : quia dum aliquis exprimit suum consensum per verba de futuro, non significat se facere matrimonium, sed promittit facturum. Nec homo transfert dominium rei suae in alium nisi per verba de praesenti. Non enim qui ait, Dabo tibi equum meum, transfert dominium equi sui in alium ; sed qui ait, Do tibi, etc. In contractu autem coniugi transfertur dominium corporum contrahentium in alterutrum.

 

Quaeritur quoque, utrum per verba de praesenti matrimonium contrahatur, si interior desit intentio contrahendi. Dicendum, quod sicut se habet exterior ablutio ad Baptismum, ita se habet exterior verborum expressio ad hoc sacramentum. Ideo, sicut accipiens exteriorem ablutionem, non intendens accipere sacramentum, sed iocum et dolum facere, baptizatus non esset ; ita exterior verborum expressio sine mentis consensu, matrimonium non facit. Porro in eo qui proferendo verba de praesenti, non intendit contrahere, duo sunt, puta : defectus consensus, qui defectus sufficit sibi in foro conscientiae, ut non adstringatur vinculo matrimoni, quamvis non in foro Ecclesiae, in quo iudicatur secundum allegata ; secundum est dolus verborum, qui ei non suffragatur, nec in foro poenitentiae, nec in foro Ecclesiae, imo in utroque pro ipso dolo punitur. Rursus, si desit consensus mentalis ex parte unius, ex neutra parte matrimonium est : quia matrimonium consistit in mutua coniunctione. Attamen probabiliter credi potest dolus non esse, nisi evidentia doli appareant signa : quia de quolibet praesumendum est bonum, nisi probetur contrarium. Hinc ille ex cuius parte dolus non est, excusatur per ignorantiam. Ecclesia quoque quamvis interdum decipiatur in facto, non tamen in iure.

Haec Thomas.

 

Idem Petrus et Richardus.

 

Quaerit quoque Richardus, quid consulendum sit alteri coniugum, cum alter asserit se nunquam consensisse in eum, nec consentire. Respondet :

Consulendum est ei ut non credat, quia nec tenetur credere ei : extra de Probationibus, Per tuas. Si autem credat illum dicere verum, tenetur ab eius copula abstinere, stante tali credulitate.

Haec Richardus.

 

Insuper Bonaventura super his loquitur :

Quemadmodum similitudo corporalis sensu percipitur, non ratione sui neque per se, sed ratione qualitatis sensibilis in qua fundatur, ita coniunctio quae matrimonium nuncupatur. Rursus, quaedam coniunctio dicitur vinculum, quaedam facit vinculum, quaedam est vinculi usus : et haec tertia iteratur ; nec ideo matrimonium toties iteratur, quoties tertia ista coniunctio. Prima autem coniunctio et secunda respiciunt substantiam matrimoni, nec iterantur inter eosdem.

Praeterea quidam dixerunt, quod coniunctio ista matrimonialis non denominatur a patre, neque a matre ; sed cum sit vinculum unum, denominatur ab utroque secundum quod uniuntur. Cumque maritus et uxor uniantur ut sit una materia prolis ; ideo sacramentum istud vocatur matrimonium (a materia et μόνος, quod est unum) quasi una materia. Sed istud est contra Isidorum in libro Etymologiarum.

Amplius, sicut Baptismus dupliciter sumitur : primo prout comprehendit exteriorem ablutionem ac interioris characteris impressionem ; secundo pro interiori charactere : sic matrimonium uno modo comprehendit interius vinculum atque exterius signum, sicque matrimonium est consensus expressus, non eius effectus ; alio modo sumitur pro vinculo interiori, quod habet causam primariam et proximam. Causa eius primaria, institutio est divina ; pactio autem humana est proxima eius causa, quae consistit in consensu maris et feminae. Hinc dicendum, quod consensus est Matrimonii causa proxima, sed non tota, imo simul cum institutione divina est causa Matrimonii tota.

Haec Bonaventura.

 

Concordant Durandus et Argentinensis, et addunt, quod cum homo habeat liberum quoddam dominium corporis sui, illud non transfertur in potestatem alterius nisi de suo consensu, et praesertim de consensu institutioneque Dei : in cuius manu sunt omnia, et magis est dominus corporis cuiuslibet hominis, quam ipsemet homo. Cumque per matrimonialem contractum una persona transferat corpus suum in potestatem alterius, et econtra, oportet hoc fieri consensu earum, et potissime Dei.

 

 

QUAESTIO II

 

Restat qmerendum, An alter coniugum possit religionem intrare altero non volente, ante carnalem copulam vel post eam.

 

Videtur quod non,ex indivisibilitate matrimoni.

Et rursus, quia per coniugalem contractum unus transtulit sui corporis potestatem in alium : ergo illam alteri non potest illo invito auferre, praesertim cum dicat Salvator, Quos Deus coniunxit, homo non separet.

 

Circa haec scribit Thomas :

Ante carnalem copulam est inter coniuges tantum spirituale vinculum, sed post illam est inter eos vinculum quoque carnale. Ideo sicut post carnalem copulam matrimonium solvitur per mortem carnalem, ita per religionis ingressum ante carnalem copulam : quia religio est mors spiritualis, qua quis saeculo moriens, vivit Deo. Nam et matrimonium ante carnalem commixtionem, signum est spiritualis coniunctionis quae est inter Christum et animam, quae coniunctio est solubilis. Denique, ante carnalem copulam unus non transfert simpliciter et omnino corporis sui potestatem in alterum, sed sub conditione si interim alter ad melioris vitae non evolet frugem. Illa autem translatio per copulam completur carnalem, quia tunc intrat uterque in corporalem sibi traditae potestatis possessionem. Propterea etiam, ante carnalem copulam non statim tenetur reddere debitum post matrimonium per verba de praesenti contractum : imo datur ei duorum mensium tempus, propter tria. Primo, ut interim queat deliberare de religionis ingressu. Secundo, ut infra hoc tempus praeparentur necessaria ad nuptiarum solennitatem. Tertio, ne maritus vilem habeat datam, quam non suspiravit dilatam.

Porro post copulam carnalem non licet uni religionem intrare sine consensu alterius, quoniam nemo potest oblationem facere Deo de alieno. Cumque coniugati corporis sui potestatem tradiderint mutuo, nullus eorum potest alio dissentiente corpus suum Deo offerre per continentie votum, nec alium re sua aut iure suo privare.

 

Praeterea quaeritur, an viro ante carnalem copulam religionem ingresso, mulieri liceat alteri nubere. Respondendum, quod sicut corporalis mors viri, hoc modo vinculum matrimoniale solvit, ut mulier nubat cui vult, secundum Apostoli sententiam ; ita post spiritualem mortem viri per religionis ingressum, poterit nubere quando voluerit. Cum autem uterque pari voto continentiam vovet, neuter vinculo abrenuntiat coniugali : ideo manet adhuc ; sed dum unus tantum vovet, tunc quantum est in se, coniugali abrenuntiat vinculo : hinc alter a vinculo illo absolvitur. Verumtamen religionem ingressus non intelligitur mortuus mundo, quousque professionem emisit : ideo mulier usque ad illud tempus virum exspectare tenetur.

Si autem obiciatur, quod per Decretalem nonam, professio ante annum emissa, reputatur pro nulla ; ergo si post talem professionem vir redeat ad uxorem, ipsa tenetur eum recipere : dicendum, quod de professione sic emissa, est idem iudicium quod de simplici voto. Unde sicut post votum simplex viri, mulier non tenetur ei debitum reddere, ipsa tamen non potest alteri nubere ; ita et hic.

Haec Thomas in Scripto.

 

 Concordat Bonaventura in omnibus his.

 

Item Richardus.

Qui insuper quaerit, utrum matrimonium non consummatum possit dissolvi per mutuum dissensum. Respondet quod non, quantum ad vinculum, quoniam mutuus consensus non est tota Matrimonii causa, imo principaliter ad hoc concurrit institutio divina. Et quoniam Deus ordinavit, ut post mutuum consensum vinculum illud non maneat voluntati eorum subiectum, ideo quoad vinculum dissolvi non valet per mutuum consensum, sed quantum ad torum, ut si concorditer a copula carnali voveant abstinere, religionemve intrent.

 

Iterum sciscitatur, utrum matrimonium non consummatum queat dissolvi per genitalium abscisionem. Et de hoc duas narrat opiniones cum earum motivis, et qualiter utraque valeat defendi prosequitur. De qua quaestione pertranseo, quia vix locum habet, et probabilius reor quod ita non dissolvatur quantum ad vinculum : nam et si miraculose genitalia eis reddantur, non de novo matrimonialiter sociantur.

 

Praeterea respondendo ad hoc, an post matrimonium consummatum alter coniugum alio invito religionem ingredi possit, addit : Ex mutuo consensu dissolvi potest quantum ad torum per religionis ingressum, altero etiam remanente in saeculo, si de incontinentia non sit suspectus ; ita tamen, quod votum castitatis emittat antequam alter profiteatur. Porro si mulier sit tam iuvenis, quod de ipsa posset oriri suspicio, si remaneret in saeculo ; vir profiteri non debet, nisi ipsa religionem introeat, quamvis velit castitatem promittere manendo in mundo. Si tamen vir de licentia uxoris castitatem non promittentis profiteatur, et postea ad uxorem revocetur, quae credebat se posse talem licentiam dare manendo in saeculo, quia nescivit

 ius ; tunc ea defuncta, tenetur vir ad religionem reverti. Si autem contra voluntatem uxoris in religione professus sit, peccat, et uxore petente revocabitur ; nec ea mortua ad religionem redire cogetur, sed ultra non valebit uxorem ducere, quia promisit non exigere debitum. Conformiter dico de muliere religionem intrante contra voluntatem mariti. Unde de muliere quae credens virum suum mortuum esse, habitum religionis assumpsit atque professa est, et postea ad virum reversum fuit revocata, dicitur, extra de Conversione coniugatorum, capitulo Placet, quod quamvis viro suo defuncto, consultius ei sit ad religionem reverti, attamen si ad hoc induci nequiverit, dominus Papa credit eam non esse ad hoc cogendam ; sed ultra non potest ducere virum, quia ad castitatem adstrinxit se.

Haec Richardus.

 

Consonat Petrus.

 

 

QUAESTIO III

 

Modo quaerendum, Quid sint sponsalia, et quando contrahi possint, et qualiter dirimi.

 

Dicuntur autem sponsalia futurarum nuptiarum promissio.

 

Quocirca scribit Thomas :

Sicut praehabitum est, consensus in copulam coniugalem per verba de futuro non facit matrimonium, sed Matrimonii promissionem : quae promissio vocatur sponsalia, a spondendo, secundum Isidorum. Nam ante usum tabularum matrimoni, cautiones dabant, quibus spondebant se invicem consentire in iureae matrimoni, et fideiussores iura dabant. Fit autem ista promissio dupliciter, scilicet : absolute, et sub conditione. Absolute quatuor modis, videlicet : nuda promissione, ut cum dicitur, Accipiam te in meam, et econtrario ; secundo, datis arrhis sponsaliciis, ut pecunia, vel aliquo tali ; tertio, annuli subarrhatione ; quarto, iuramento. Si autem fiat praefata promissio sub conditione, distinguendum est : quia aut est honesta couditio, ut, Accipiam te in meam, si parentibus placeat : sicque stante conditione stat promissio, et illa non stante ista non stat ; aut est inhonesta, et hoc dupliciter : quia aut est contraria bonis matrimoni, ut si dicatur, Accipiam te, si venena sterilitatis procures : et tunc non contrahuntur sponsalia ; aut non est contraria bonis matrimoni, ut si dicatur, Accipiam te, si furtis meis consentias : et tunc stat promissio, sed tollenda est conditio. Ex tali ergo promissione sponsalium, unus alteri obligatur ad matrimonium contrahendum ; et peccat mortaliter non solvendo promissum, nisi legitimum interveniat impedimentum. Ecclesia quoque cogit ut impleat, poenitentiam iniungendo pro culpa. In foro tamen contentioso non compellit, quoniam matrimonia coacta solent exitus malos habere : nisi forte intervenerit iuramentum, quia tunc cogendus est, ut aliqui dicunt, quamvis alis aliud videatur, praesertim si de uxoricidio timeatur.

Denique conditio quae apponitur, non tollit Matrimonii libertatem. Si enim est inhonesta, est abicienda, etc., ut dictum est. Interdum autem apponitur conditio pecuniae per modum poenae : et tunc, cum matrimonia debeant libera esse, non stat talis conditio, nec exigi potest poena illa.

 

At vero septennium est tempus determinatum a iure sponsalibus contrahendis, et hoc rationabiliter satis. Cum enim sponsalia sint quaedam promissio futurorum, oportet quod illorum sint qui aliquo modo promittere possunt : quod non est nisi aliquam habeant prudentiam seu providentiam de futuris, quae usum rationis requirit, respectu cuius triplex gradus notatur a Philosopho, primo Ethicorum. Primus est, cum quis nec per se intelligit, nec ab alio capere potest. Secundus status est, cum ab alio capere potest, non tamen per se intelligere sufficit. Tertius est, cum et per se potest considerare atque ab alio capere. Cumque ratio paulatim in homine convalescat, secundum quod humorum motus aut fluxibilitas quietantur, ideo primum statum rationis obtinet homo ante primum septennium : idcirco tunc nulli est contractui aptus, ergo neque sponsalibus. Sed ad secundum statum incipit pervenire in fine primi septenni : propter quod tunc pueri ad scholas ponuntur. Ad tertium vero statum incipit pervenire in fine secundi septenni quoad ea quae ad suam spectant personam, ad quae ratio naturalis citius convalescit ; sed quantum ad ea quae extra ipsum sunt, in fine septenni tertii. Hinc in fine primi septenni incipit esse aptus ad aliqua promittenda, praesertim de his ad quae ratio naturalis magis inclinat ; non autem ad obligandum se perpetuo vinculo, quoniam nondum habet firmam voluntatem. Hinc in primo septennio contrahi possunt sponsalia ; in secundo coniugia, et consimilia quae ad personam ipsius spectant ; in tertio potest se obligare de alis ; atque secundum leges constituitur ei potestas disponendi de rebus vicesimo quinto anno. Quod si ante praefatum tempus sponsalia contrahuntur per alios, possunt pueri reclamare, cum ad aetatem illam pervenerint ; et si non reclamant, intelliguntur consentire.

 

Si autem obiciatur, quod ante septennium est usus rationis et consensus in mortale peccatum, cum quarto Dialogorum sanctus narret Gregorius de puero quinque annorum, quem cum patre suo ludentem ac blasphemantem daemones rapuerunt ad inferos. Ad hoc aliqui dicunt, quod puer ille non peccavit mortaliter, neque damnatus fuit, et quod visio ac ultio illa temporalis fuit ostensa ad patris sui afflictionem. Sed hoc est expresse contra intentionem Gregori, asserentis, quod pater ille animam parvuli filii sui negligens, non parvum peccatorem gehennae ignibus nutrivit. Idcirco dicendum, quod ad peccatum mortale sufficit etiam consensus in praesens, in sponsalibus vero est consensus in futurum, ad quod discretio maior requiritur. Ideo citius potest homo peccare mortaliter, quam se obligare ad aliquid in futurum. Et quia, ut docet Philosophus nono de Animalibus, puella in duodecimo suo anno ad generationem est apta, puer in quartodecimo anno ; attamen annos discretionis simul accipiunt : ideo idem tempus sponsalium praefixum est eis, non autem idem Matrimonii tempus, quia ad Matrimonii actum non solum requiritur discretio rationis, sed etiam dispositio corporis. Si etiam modicum desit a completione septenni, pro nihilo reputatur, dum discretio suppleat aetatis defectum.

 

Insuper sponsalia dirimi possunt per religionis ingressum, magis quam coniugia iam contracta. Et si post sponsalia alter contrahit cum quacumque apta persona per verba de praesenti, matrimonium tenet, quamvis peccet qui promissionem non implet. Dirimuntur autem sponsalia in plurimis casibus et ex varis causis. Primus casus est, dum unus eorum ad longinquam se transfert regionem, nec tempore redit statuto ad matrimonium contrahendum, quia tunc probabiliter creditur non venturus. Secundus casus est propter aegritudinem gravem valde debilitantem, seu propter deformationem enormem, ut est abscisio nasi ; vel si infirmitas infectiva sit prolis, sicut est lepra. Tertius, si sponsus cognovit consanguineam sponsae : ad quod probandum sufficit sola fama, propter scandalum evitandum. Quartus, si sponte et concorditer se absolvant ab obligatione illa sponsalium mutua, quamvis aliqui dicant contrarium. Quintus, si alter interim fornicetur : quia per hoc fit suspectus alteri, quod contracto matrimonio fidelitatem sibi non conservaret. Sunt et ali casus qui assignantur in iure.

In his dictis Thomae continentur dicta Alberti, Petri, Richardi et aliorum de ista materia.

 

 

QUAESTIO IV

 

Amplius, De bigamia inquiritur, an per eam fiat homo irregularis.

 

Et de hoc iam supra responsum est quod imo, quoniam impedit ab acceptione ordinis sacri. Contrahitur autem bigamia, accipiendo successive duas uxores. Et quaeritur, an etiam accipiendo corruptam in coniugem ; et rursus, utrum cum bigamo liceat dispensari.

 

Circa haec multi doctores non scribunt de bigamia. Bonaventura vero breviter sciscitatur circa textum, an ducens in uxorem eam quae ab alio marito est relicta non cognita, bigamus sit censendus. Et respondet quod non, quia non dividit carnem suam, nec uxor divisit : imo si religionem introeat, consecratur ut virgo. Verumtamen Pelagius Papa et Magister in littera videntur sentire oppositum. Ad quod respondet, quod ipsi loquuntur secundum iuris rigorem, non propter obstaculum quod sit ex parte sacramenti directe. Unde secundum nova iura iam non tenetur, prout libro primo, de Bigamis non ordinandis, habetur.

Et si obiciatur de contrahente cum virgine, qui matrimonium illud consummavit, postmodumque contraxit cum alia quam non cognovit, quod bigamus iudicatur ; dicendum, quod hoc non est propter defectum sacramenti, sed quia contra ipsum praesumitur de incontinentia : sicut diaconus qui contraxit cum secunda in diaconatu (intellige, quod contraxit de facto, quia de iure non potuit) et cum opere subsecuto, punitur ut bigamus, cum tamen secundum non fuerit matrimonium.

 

Porro Albertus de his scribit prolixe, cuius scripta in verbis Thomae continentur compendiose : ideo brevitati studens, ea inducam. Itaque ait :

Bigamia causat irregularitatem, in quantum tollit perfectam significationem matrimonii, quae consistit in coniunctione animorum per consensum, et in coniunctione corporum. Ideo ratione utriusque oportet esse bigamiam quae causet irregularitatem. Hinc per Decretalem Innocenti Papae abrogatur quod Magister ait in littera, dicens, quod solus consensus per verba de praesenti in secuudam, sufficit ad irregularitatem causandam. Et sunt quatuor modi bigamiae : primus est cum quis plures habet uxores de iure successive ; secundus, cum simul habet plures, unam de iure, aliam de facto ; tertius, cum habet plures successive, unam de iure, aliam de facto ; quartus, quando non virginem ducit in uxorem. Contrahitur autem irregularitas et in secundis duobus modis bigamiae, quia quamvis in altero non sit matrimonium, est tamen ibi quaedam matrimonii similitudo, quae non est in fornicario et adulterino concubitu.

Sed obici potest, quia contingit quod aliquis antequam cognoscat carnaliter illam cum qua de iure contraxit, contrahat cum alia de facto, et eam cognoscat, prima vivente vel mortua, et ita contraxit cum pluribus de iure aut facto, nec tamen est irregularis. Dicendum, quod in tali casu non reputatur huiusmodi bigamus, quoniam primum matrimonium non habuit suam perfectam significationem. Tamen si per iudicium Ecclesiae compellatur ad primum redire, primam cognoscendo statim efficitur irregularis : quia irregularitatem non semper facit peccatum, sed quandoque imperfectio significationis.

 

Praeterea in coniunctione Christi et Ecclesiae, unitas ex utraque parte invenitur : ideo sive divisio carnis invenitur ex parte viri, sive ex parte uxoris, defectus est sacramenti, diversimode tamen : quia ex parte viri requiritur quod aliam non duxerit in uxorem, non quod ipse sit virgo ; sed ex parte uxoris requiritur quod ipsa sit virgo. Cuius ratio a decretistis assignatur, quia sponsus significat Ecclesiam militantem, cuius curam gerit episcopus, in qua sunt multae corruptiones ; sponsa vero significat Christum, qui virgo fuit : ideo ex parte sponsae requiritur virginitas, non ex parte sponsi, ad hoc quod aliquis episcopus fieri possit. Verum haec ratio est directe contra Apostolum, dicentem : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Ex quo apparet quod uxor significat Ecclesiam, et sponsus Christum. Et item, quia vir caput est mulieris, sicut et Christus Ecclesiae.

Hinc alii dicunt, quod per sponsum significatur Christus, per sponsam Ecclesia triumphans, in qua nulla est macula. Christus autem primo habuit Synagogam quasi concubinam : et ita non tollitur aliquid de perfectione significationis sacramenti, si sponsus prius habuit concubinam. Sed istud est valde absurdum, quoniam sicut una est fides antiquorum et modernorum, ita et una Ecclesia.

Idcirco dicendum, quod defectus in ipso sacramento causat irregularitatem. Corruptio autem carnis extra matrimonium quae ipsum praecedit, nullum defectum facit in sacramento ex parte illius in quo est corruptio, sed ex parte alterius : quoniam actus contrahentis matrimonium non cadit super se ipsum, sed super alterum ; idcirco specificatur ex termino, qui est respectu illius actus quasi materia sacramenti. Unde si mulier esset Ordinis susceptiva : sicut vir efficitur irregularis ducendo corruptam, non quia corruptus contrahit ; ita mulier sumendo corruptum in contoralem, non ex hoc quod corrupta contraheret, nisi in alio matrimonio prius corrupta fuisset. Sicque patet cur vir fit bigamus corruptam ducendo in coniugem.

 

Sed his obici potest primo, quia si quis aliquam defloravit, et postmodum sumat eam in coniugem, corruptam accipit in uxorem ; non tamen est irregularis, quoniam carnem suam non divisit in plures.

Secundo, si quis sumat corruptam in contoralem, quam aestimat virginem, quaeritur an fiat irregularis. Videtur quod imo, ex dictis. Oppositum tamen probatur, quoniam nemo efficitur irregularis involuntarius.

 

Respondendum ad primum, quod in tali casu sunt opiniones diversae, probabilius tamen est quod non fiat ex hoc irregularis, quoniam carnem suam non divisit in plures.

Ad secundum, quod irregularitas non est pcena inflicta, sed defectus ad sacramentum : ideo potest homo eam incidere involuntarie. Propterea qui uxorem ducit corruptam, quam virginem credit, irregularis efficitur dum eam cognoscit.

 

Porro si post matrimonium contractum mulier fornicetur, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post corruptionem illius adulterinam iterato eam cognoscat : alias uxoris corruptio nequaquam cadit sub actu viri matrimoniali. Sed etiam si compellatur mulieri debitum reddere, sive per ius, sive ex propria conscientia, uxore id postulante ante condemnationem adulteri, efficitur irregularis, ut probabilior tenet opinio : quia irregularitatem non facit peccatum, sed imperfectio significationis.

 

Circa hoc quaeritur, an bigamia per Baptismum tollatur. Dicendum, quod Baptismus aufert peccata, non tollit coniugia. Cumque irregularitas sequatur coniugium, non tollitur per Baptismum. De hoc tamen fuit inter sanctos doctores Hieronymum et Augustinum dissensio, dicente Hieronymo super Epistolam ad Titum : Si quis ante Baptismum plures habuit uxores, vel unam ante, aliam post, non efficitur irregularis, quoniam bigamia solvitur per Baptismum. Contra quod loquitur Augustinus : Acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus aut paganus habuit alteram, ordinandum dixerunt : quia de sacramento agitur, non de peccato. Unde et iterum protestatur : Femina si catechumena vel pagana fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter virgines Dei velari : ergo nec is qui ante Baptismum bigamus est, post Baptismum potest ordinari. Nec enim per Baptismum recuperatur indivisio carnis, sieut nec ipsa virginitas ; nec Baptismus ordinatur ad hoc, sicut ad culpam tollendam.

 

Insuper, cum bigamis potest dispensari, ut ad ordines promoveantur. Bigamias namque non est irregularitas annexa de iure naturali, sed positivo ; nec est de essentialibus Ordinis quod ordinandus non sit bigamus : imo si accedat, characterem recipit. Hinc Papa potest in tali irregularitate dispensare totaliter ; episcopus vero quantum ad ordines minores, atque (ut aliqui dicunt) etiam quoad ordines maiores circa eos qui volunt religionem intrare, ad vitandum religiosorum discursum. Unde et Lucius Papa dispensavit cum Panormitano episcopo, qui fuit bigamus.

 

Verumtamen obici potest, quoniam extra de Bigamis dicitur : Cum clericis qui quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tanquam cum bigamis non liceat dispensare.

Praeterea contra ius divinum dispensare non licet. Sed Apostolus ait : Oportet episcopum unius uxoris virum esse.

 

Et respondendum ad primum, quod per illam Decretalem ostenditur eadem difficultas dispensandi esse cum illis clericis qui de facto cum pluribus contraxerunt, ac si de iure contraxissent ; non quod simpliciter subtrahatur Papa potestas dispensandi in talibus.

Ad secundum, quod contra ea qua sunt iuris divini, non dispensatur quoad illa qua etiam sunt de iure naturali, et quantum ad ea qua sunt de necessitate sacramentorum ac fidei. In alis vero qua sunt de institutione Apostolorum, id licet, cum Ecclesia nunc habeat eamdem potestatem statuendi ac destituendi quam tunc habuit, per eum qui in Ecclesia tenet primatum.

 

Et si rursus obiciatur, quod significatio essentialis est sacramento, et illa per bigamiam aufertur ; dicendum, quod non quaelibet significatio essentialis est sacramento, sed illa qua ad effectum pertinet sacramenti : et illa per irregularitatem non tollitur.

Haec Thomas.

 

Praterea Albertus circa haec addit :

Bigamia secundum antiquos est divisio unius in plures uxores. Dicitur autem bigamus a bis, et γάμος, quod in Graeco significat mulierem. Notati sunt autem in iure quatuor modi quibus contrahitur bigamia. Primus, dum quis successive duas ducit uxores, quas ambas cognoscit carnaliter : et iste modus est principalis. Secundus est, quando duas habuit simul, unam de facto, alteram de iure. Tertius, quando unam habuit de iure, illaque mortua, secundam ducit de facto, non de iure. Quartus, quando quis contrahit cum corrupta. Et isti sunt modi minus principales, dicti per accessum aliquem ad primum modum, secundum quod diversimode privari potest unicus et unius. Aut enim privatur per similitudinem sacramenti, aut sine similitudine tali. Si cum similitudine : aut successive, aut sine successione. Si sine successione, est secundus modus bigamiae, qui imitatur Lamech ; si cum successione, est tertius casus, qui imitatur secundas nuptias, quamvis non habeat exsistentiam seu veritatem earum, nisi sicut id quod est de facto imitatur id quod est de iure. Si vero sit sine similitudine sacramenti Matrimonii quod est inter duas successive in primis et secundis nuptis, sic est quartus modus.

Haec Albertus, qui alia multa utilia de his scribit, et casus tangit diversos, qui quari possunt in eo.

 

Richardus quoque hic aliqua addit :

Triplex est, inquiens, Matrimonii significatio. Una est siguificatio unionis divisibilis inter Deum et animam per caritatem. Alia est significatio unionis indivisibilis inter naturam humanam et Filii Dei personam. Tertia est significatio indivisibilis unionis inter Christum atque Ecclesiam. Prima unio significatur per matrimonium non consummatum ; alia dua, per matrimonium consummatum : non quod ipse concubitus eas significet, sed consummatio matrimonii, qua est per actum illum. Cumque uni soli persona divina sit unita una sola natura humana, et uni Christo una tantum Ecclesia ; ideo consummatio Matrimonii cum pluribus, et ducere corruptam ab alio, deficiunt a significationibus istis, et irregularitatem inducunt. Contrahitur autem irregularitas bigamia in casibus multis, utpote, in quatuor nunc pradictis. Quinto, dum quis contrahit cum vidua a priori marito cognita, et eam cognoscit. Sexto, dum contrahit matrimoniumque consummat cum corrupta ab alio, sive hoc sciat contrahens, sive non. Septimo, quando propriam uxorem cognoscit postquam ab alio cognita est, sive hoc sciat, sive non.

Haec Richardus.

 

Concordat Petrus, Durandus, alique communiter.

 

Denique circa prahabita, aliqua quarit Henricus Quodlibeto quinto et sexto. Primum est, utrum clericus celebrato matrimonio per verba de praesenti, sed nondum consummato, si postea promoveatur in sacerdotem, possit debitum reddere uxori petenti, aut petere ab ea illud. Respondet :

In hac quaestione et consimilibus est aliquid considerandum quod pertinet ad naturam Matrimonii (et similiter sacramenti Ordinis), in quantum pertinet ad ius divinum institutionemque Christi, quod per se pertinet ad considerationem theologi ; aliquid quoque quod pertinet ad observantiam eius accidentalem, in quantum pertinet ad ius humanum et institutionem hominis puri, quod per se ad considerationem pertinet canonista. Quantum autem est ex natura Matrimonii secundum quod est institutum a Christo, nulla est repugnantia actus matrimonialis post ordines sacros susceptos, neque ordinis suscipiendi post matrimonium iam contractum. Ideo clericus talis, quantum est ex natura institutionis Matrimonii a Christo, posset debitum reddere et petere. Si ergo in aliquo sit impedimentum ne valeat reddere, hoc provenit ex aliqua institutione Ecclesiae. Quocirca sciendum, quod quandocumque Ecclesia circa aliquid statuit aliqua, utendum est eo secundum modum quo ius commune divinum ipso uti permittit. Cumque in proposito Ecclesia nihil statuerit nisi quod castitatis observantia ordinibus sit annexa, non autem quod eorum susceptio separet matrimonium prius contractum, nondum per copulam consummatum, sicut hoc patet de religionis ingressu : idcirco tenendum, quod talium matrimonium non separaretur per sequentem ordinum susceptionem ; et stante matrimonio, mulier non debet per factum viri suo iure privari. Ideo dico, quod vir talis aut tenetur religionem intrare, ut sit absolutus a muliere, et ipsa queat alteri nubere ; aut tenetur mulieri petenti debitum reddere, quoniam obligatio viri ad castitatem per ordinum susceptionem, non debet iuri feminae in aliquo praoiudieare, nisi forte posset illi obicere fornicationem carnalem aut spiritualem. Sed quia ordinibus sponte susceptis ad castitatem se obligavit iuxta statutum Ecclesiae, ideo quantum in se est, castitatem debet servare, nec debitum petere ab uxore.

 

Insuper, respondendo ad istud, utrum matrimonium in facie Ecclesiae rite ae solenniter contractum, valeat solvi per religionis ingressum : Sacramentis (ait) Ecclesiae est utendum secundum modum quo a Christo sunt instituta. Circa dissolutionem autem Matrimonii quantum ad tori separationem, habemus Christi statutum, dicentis : Omnis qui dimiserit uxorem suam, fornicationis causa excepta, etc. Et circa istam dissolutionem Ecclesia non statuit aliam causam, sed solum exponit sicut Christus hoc intellexit, prout hoc Christus revelavit per Spiritum Sanctum. Apostolis, et ipsi tenuerunt in suis observantis, quamvis non redegerunt in scriptis. Circa dissolutionem vero quantum ad Matrimonii vinculum, non habemus in scriptis Christi statutum ; sed observantiam Ecclesiae ab Apostolis descendentem per consuetudinem obtinuimus, quod scilicet per religionis ingressum vir mulierem ante copulam dimittere poterit. Nam et Christus sic creditur usus : dicit quippe Hieronymus in prologo super Ioannem, quod Christus Ioannem a nuptis revocavit. Cumque matrimonia ex natura rei efficaciam non habeant in quantum matrimonia sunt, sed solum ex institutione divina ; sicut Christus instituit coniungi per consensum animorum, sic etiam statuit per animorum dissensum posse dissolvi, dummodo non sit ultra processum : et hoc in casibus ab Ecclesia instituendis, licet forte sit aliquis alius quam religionis ingressus. Et sic potius credo, quod vinculum Matrimonii omnino dissolvitur per ingressum religionis, quam quod maneat. Quod tamen ponere non oportet : posset etenim dici, quod iste est unus casus separandi torum ante copulam, quemadmodum fornicatio post copulam, vinculo utrobique manente ; et quod separatione facta ante copulam, liecat alteri nubere, non autem post copulam ; et quod hoc non sit ex natura rei, sed instituto Dei.

 

Praeterea sexto interrogat Quodlibeto, utrum homicida ante Baptismum, possit post Baptismum promoveri ad ordines. Ad quod respondendo, multa pulchra inducit, discutiendo cur bigami ante Baptismum, magis ab ordinibus repelluntur etiam post Baptismum, quam homicidae ante Baptismum, etiam post Baptismum : quod (ut ait) non est ratione enormitatis bigamiae, sed ex significatione et sacramenti defectu. Itaque ait : Ad quaestionem breviter dico, quod quantum est de iure divino, homicida ante Baptismum et post promoveri potest, sed quantum est de iure humano et statuto Ecclesiae, solummodo ante Baptismum exsistens homicida, potest post Baptismum promoveri.

Haec Henricus.

Verum ad ultimum istud quaesitum loco opportuniori plenius poterit responderi. Quod item dixit Henricus, matrimonium nondum consummatum posse dissolvi per solum animorum dissensum, non videtur admodum certum, nec praehabitis consonum.