Prooemium — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Prooemium

COMMENTARIA IN TERTIUM LIBRUM SENTENTIARUM

 

 

PROOEMIUM

 

 

Dixit Gabriel ad Danielem : Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, ut deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Et occidetur Christus.

 

Verba haec sententiosissima, quae super Danielem diligenter exposita sunt, quatuor (quantum pro nunc sufficit) tangunt.

Primum est determinatio temporis adventus, incarnationisque Christi, cum dicitur : Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum . Quod, secundum doctores catholicos et Hebraeos, de hebdomadibus annorum est intelligendum, non de hebdomadibus dierum, ita ut una hebdomada septem contineat annos.

Secundum est effectus seu fructus ac summa utilitas incarnationis Filii Dei, cum additur : Ut deleatur iniquitas. Unde de Christo beatissimus eius praecursor asseruit : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In Isaia quoque fuit praedictum : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum ; vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit.

Tertium est copiosum ac multiplex bonum, Christi adventum concomitans, utpote adductio sempiternae iustitiae, id est perfectio evangelicae legis, quam Christus edocuit, instituit ac firmavit; in qua divina, aeterna et increata iustitia nobis proponitur ac docetur. Denique, ipsemet Christus secundum deitatis suae naturam est sempiterna iustitia, qui et in assumpta humanitate per viam iustitiae pro peccatis hominum satisfecit, ac genus redemit humanum, non corruptibilibus auro et argento, sed pretiosissimo sanguinis sui thesauro : qui (ut in Apocalypsi habetur) dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ; cuius adventu et efficientia impleta est visio et prophetia, hoc est, revelationes propheticae, anagogice seu imaginarie aut symbolice factae. Nempe ut ait Ioannes, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, qui et in cruce pendens mortique proximus, dixit : Consummatum est.

Quartum est complementum nostrae salvationis, cum subditur : Et occidetur Christus. Cuius passio est vivificatio nostra ct nostrae redemptionis completio. Coepit quippe ab incarnationis exordio pro nobis satisfacere, compati et Ioann. x, orare. Hinc dixit : Animam meam pono pro ovibus meis ; et item, Ego si exaltatus fuero, id est, in cruce levatus, omnia traham ad me ipsum.

In his consistit materia huius tertii libri Sententiarum, in quo de Christi humanitate, de Verbi aeterni incarnatione, de passione ceterisque mysteriis Filii Dei tractatur.

 

Idcirco in prologo suo super hunc librum, loquitur Alexander :

Inquisitio theologica in his quae pertinent ad fidem, quadripartita est.

Prima pars spectat ad cognitionem substantiae summae Trinitatis ac unitatis ;

secunda, ad opera divinae conditionis seu creationis ;

tertia, ad personam Salvatoris in natura deitatis et in natura humanitatis ;

quarta, ad sacramenta salutis et opera futurae glorificationis.

Pertractatis ergo in duobus superioribus seu praecedentibus libris, duabus partibus primis, tractandum est nunc in hoc tertio libro de tertia parte, in quarto de quarta. Denique tota Christianae fidei disciplina ad duo pertinet, puta : ad fidem et intelligentiam Creatoris, atque ad fidem et intelligentiam Salvatoris. Fides autem Creatoris principaliter continet duo, videlicet : cognitionem substantiae Creatoris, et cognitionem operum eius. Fides quoque et intelligentia Salvatoris circa duo versatur, utpote : circa ipsius personam, et circa salvationis effectum, qui consistit in sacramentis salutis per gratiam in praesenti, et in praemiis felicitatis per gloriam in futuro.

Haec Alexander.

 

At vero S. Thomas hic assumit pro themate illud Ecclesiastae : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant. In quibus (inquit) verbis notatur materia huius libri, scilicet divinae Incarnationis mysterium, cum dicitur : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ; et copiosus fructus tanti mysterii, cum subditur : Ut iterum fluant. Haec etenim flumina naturales sunt bonitates quas Deus influit creaturis, ut esse, vivere, intelligere. Locus vero de quo exeunt, est Deus omnium fons bonorum.

Quae flumina ad suum redierunt fontale principium, quando humana natura per Incarnationis mysterium unita est Verbo aeterno ; et ex tunc fluere rursus coeperunt : quia ex Christo Deo et homine in unitate personae, fluxerunt non solum naturalia sed et gratuita dona plus solito : quia de plenitudine eius omnes accepimus, gratiam pro gratia, ut habetur in Ioanne.

Haec Thomas.

 

Bonaventura vero pro themate sumit hic illud Apostoli ad Ephesios : Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia estis salvati. In quibus (ait) verbis insinuatur nobis nostrae redemptionis mysterium, atque per hoc manifestatur nobis subiectum libri Sententiarum, specialiter quantum ad tertiam eius partem, in qua explicatur nostrae redemptionis sacramentum factae per Christum. Possunt autem in hoc verbo quatuor notari, spectantia ad generis reparationem humani.

Primum est auctor reparationis, cum dicitur : Deus, qui dives est in misericordia.

Secundum, lapsus reparabilis, cum subditur : Cum essemus mortui peccatis.

Tertium, persona reparatoris, dum additur : Convivificavit nos Christo. Nempe in Christo et per Christum facta est reconciliatio nostra.

Quartum est salus hominis reparati, cum subiungitur : Cuius gratia estis salvati. Merito etenim passionis Christi collata est efficacia sacramentis.

De primo horum quatuor, videlicet de reparationis auctore, agitur in primo Sententiarum, hoc est, de superbeatissima Trinitate.

De secundo, id est de ipso reparabili, puta de homine cadente a statu conditionis ac innocentiae, agitur in secundo.

In tertio, de persona reparatoris, Domino Salvatore, Deo et homine.

In quarto, de hominis reparati salute, quae consistit in expiatione culpae et amotione totius miseriae.

Haec Bonaventura.

 

Insuper Albertus hoc accipit thema : Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. In hoc tertio libro tractatur de reparatione generis humani seu hominis lapsi, in reparantibus per modum rerum, non signorum, hoc est de Christi incarnatione ac passione, non de sacramentis, de quibus in quarto. Dividitur autem hic liber in duas partes.

In prima agitur de reparatore et convenientibus ei in quantum est reparator, qui effective nos reparavit ;

in secunda de reparantibus formaliter, utpote de virtutibus, donis, praeceptis, quae supponuntur in hac doctrina ut res, non ut signa : et haec pars incipit distinctione vicesima tertia.

Prima dividitur in duas.

In prima agitur de his quae perficiunt unionem Filii Dei ad naturam humanam, et econtrario ;

in secunda de proprietatibus quae conveniunt Christo Filio Dei et Filio hominis secundum quod unitus est, et de gratia unionis ipsius : et haec pars incipit sexta distinctione.

Prima harum continet quinque distinctiones, et dividitur ultra in tres partes, secundum quod tria perficiunt unionem, videlicet uniens, unitum, et utrumque simul coniunctum.

Haec Albertus.

 

Eodem themate utitur Petrus, sed aliter introducit.