Distinctio XXI — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE PRIMAE

 

 

Postquam tractavit Magister de Christi passione ac morte, hic circa hoc sciscitatur, an in Christi morte divisa et separata sit deitas eius seu Verbi persona, a corpore eius seu carne. Et circa hoc ponit quorumdam falsam opinionem cum suis motivis. Deinde eadem solvit, et auctoritates quibus innituntur bene exponit ; erroneumque illorum exeludit ac reprobat intellectum, et probat ex auctoritate quam pro se allegant, oppositum. Consequenter declarat, qua ratione Christus dicatur fuisse mortuus, passus, sepultus.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : Utrum in Christi morte separata sit deitas seu increata Verbi persona a corpore Christi.

 

Videtur quod sic.

Primo, per argumentum in littera positum, Anima Christi fuit medium per quod caro fuit deitati seu Verbo aeterno unita : ergo anima separata a carne, fuit caro separata a deitate, vinculo namque deficiente ac rupto, deficit unio.

Secundo, quia praehabitum est, quod increatam personam non decet uniri nec esse unitam creaturae irrationali ; sed caro Christi, anima divisa ab illa, est quid irrationale : ergo non decuit divinitatem manere ei unitam.

Tertio, si deitas mansisset carni unita, fuisset quasi substantialis forma illius : quod nullatenus deeuisse videtur, cum Deus non sit formale rerum esse, nec prineipium substantiale intrinsecum.

Quarto, si caro mansit Verbo unita, habuisset aliquod esse a Verbo. Cumque Verbum sit vita plenissima atque purissima, sortita fuisset caro illa esse vitale a Verbo : et ita fuisset vivens post separationem suam ab anima, nec mortua iacuisset in tumulo.

 

Cuius oppositum habetur in littera.

 

Ad haec respondet Albertus :

Nullo modo separata fuit deitas in triduo a corpore Christi. Vinculum enim gratiae unionis inseparabiliter fortius fuit vinculo naturalis coniunctionis animae et corporis : ideo soluto vinculo naturali, permansit vinculum gratiae personalisque unionis. Nam et caro Christi immediate unita est Verbo, quamvis dicatur illi unita mediante anima in quantum caro ex coniunctione sua cum anima sortita est congruentiam ut uniretur cum Verbo, ut supra expositum est. Deitas quoque est fons vitae effective, non formaliter ; nec fuit in corpore Christi sicut forma in materia, nec sicut anima in animato, quia non inhaerebat nec informavit, sed per unionem dignativam, ut sanetus testatur Bernardus. Et quamvis deitas hoc modo exsistens in aliquo sit fons vitae, non tamen necessario causat vitam in illo, non ex suo defectu, sed ex incapacitate illius.

Haec Albertus.

 

Hinc ait Udalricus :

In Symbolo fidei dicimus, Filius Dei crucifixus est et mortuus ; et hoc rationabiliter, iuxta praehabitam regulam istam, Quando praedicatum dicitur de aliquo composito, quod non est aptum convenire composito nisi ratione partis, locutio vera est, ut cum dicitur, Paulus est calvus. Cumque persona Christi composita sit iuxta sensum inductum, vere dicitur crucifixa et mortua : quia ista conveniunt ei ratione naturae assumptae, quae est quasi pars huius personae. Porro mors Christi fuit separatio animae suae a corpore, prout ipse dixit : Ego pono animam meam, id est, depono. Quod non est intelligendum quasi anima illa fuerit separata ab unione eum Verbo, quia sic falsum esset illud in Symbolo, Descendit ad inferna. Hoc namque de Filio Dei dici non posset ratione animae suae descendentis ad inferos, si fuisset illa unio dissoluta : quoniam sola unio causat communicationem. Imo nec unio carnis cum Verbo fuit soluta in morte. Alioqui false diceretur in Symbolo, Et sepultus est, cum hoc non conveniat personae Verbi nisi ex parte carnis. Nec tamen ex hoc corpus illud minus mortuum fuit ; quia divinitas non potuit esse ei pro forma substantiali et anima formaliter vitam dante. Est igitur sensus, quod Filius Dei ut corpori unitus, deposuit animam : quod non est deponere eam a se, sed a corpore, ut Augustinus exponit.

Haec Udalricus.

 

Super his loquitur Thomas :

Corpus Christi per mortem non fuisse separatum a deitate, constat ex tribus. Primo, ex parte Dei, qui cum sit immutabilis, immutabilitatem istam largitur ei quod sibi perfecte coniunctum est ut ei immutabiliter adhaereat. Secundo, ex parte assumpti : quia ex morte quam Patri obediendo sustinuit, non debuit suam dignitatem amittere, sed plenius clarificari. Tertio, ex fine assumptionis : quoniam ea quae post mortem eius circa ipsum sunt facta, non fuissent nobis salubria, nisi deitas mansisset carni unita. Propter easdem etiam rationes anima Christi mansit tunc deitati coniuncta.

Verum his obici potest. Sequeretur enim quod in triduo mortis Filius Dei fuit caro, et item quod fuit anima : quia ut tactum est, unio est ratio communicationis idiomatum in divinis ; item, quod Verbum tunc fuisset duo vel tria, videlicet deitas et anima atque caro seorsum accepta. Dicendum, quod anima non nominat personam et plenam naturam, sed partem ipsius : unde anima non est Verbo unita tanquam id in quo facta est unio, sicut homo. Ideo dici non potest, quod Filius Dei sit anima, sicut quod est homo, sed quod tunc fuit animam habens. Et idem dicendum de carne, nisi sumatur pro homine, ut ibi, Verbum caro factum est. Ad aliud respondetur, quod relationes secundum rem multiplicantur multiplicatione eorum supra quae fundantur : ideo relatio ex parte unius extremorum una, potest ex parte alterius extremi multiplicari : ut qui una paternitate refertur ad filios plures, qui pluribus filiationibus referuntur ad ipsum. Sic quoque ex parte Verbi aeterni est una relatio, quae tamen est rationis, non realis. Ex parte vero assumptorum, quae duo sunt, duae sunt uniones in actu post mortem ; sed ante mortem fuit una actu, et duae potentia. Hinc non oportet quod aliqua unio fiat de novo, sicut nec in divisione continui aliquid de novo fit, in quantum id quod fuit unum actu, fit multa.

Haec Thomas in Scripto.

 

Et eadem scribit in tertia parte, quaestione quinquagesima.

 

Quibus consonat Petrus, et addit :

Deitas coniuncta fuit animae Christi triplici vinculo, utpote : per gratiam inhabitationis, per gloriam fruitionis, per donum personalis unionis. Prima fuit dispositio ad secundam, prima et secunda ad tertiam. Cumque prima fuerit inseparabilis, quoniam solum peccatum separat eam, sequitur quod nec secunda, nec tertia separabilis fuit : quod contingit ex immutabilitate bonitatis divinae, rationalem creaturam nunquam primo deserentis, atque ex immutabilitate animae Christi, nunquam a Deo recedere volentis.

Insuper quaeri potest, an deitas fuit in triduo ab assumpta humanitate separata. Dicendum, quod humana natura est corpus et anima simul unita. Loquendo ergo de natura humana materialiter, sic deitas non fuit separata ab ea : quia utrique parti mansit coniuncta. Unde asserit Athanasius : Maledictus qui dicit Filium Dei deposuisse hominem quem semel assumpsit ; et exponit : id est naturam humanam. Damascenus quoque fatetur : Quod Verbum semel assumpsit, nunquam a se removit. Loquendo autem de natura humana formaliter, non potest dici proprie separata, quoniam separatum manet seorsum ; attamen desiit esse actu, mansit vero in suis principiis. Haec Petrus.

 

Concordat Richardus :

Filius Dei (inquiens) carnem assumpsit propter ordinem eius ad animam, et quamvis in morte anima fuit separata a carne, tamen in carne remansit ordo ad animam, id est unibilitas et inclinatio ad eamdem : ergo remansit ratio suae unionis cum Verbo, atque ex consequenti unio ipsa.

Haec Richardus.

 

Concordant Antisiodorensis et Alexander.

 

Bonaventura quoque hic sciscitatur, et item Richardus, an Verbum fuit unitum carni et animae duplici unione. Ad quod respondent :

Unio tripliciter sumitur. Primo, pro actione unientis. Secundo, pro passione rei unibilis seu unitae. Tertio, pro relatione unitorum. Loquendo de unione primo modo, persona Verbi univit sibi corpus et animam unica unione, sicut et ea assumpsit una et eadem assumptione. Loquendo quoque de unione passiva, fuit ibi unica unio, quoniam corpus et anima coniuncta sunt Verbo, ut in unam naturam connexa. Loquendo autem de unione tertio modo, cum illa sit relatio, quae multiplicatur multiplicatione ipsius unibilis, sic fuit ibi et unica unio actu, qnamdiu corpus et anima fuerunt coniuncta, quibus per mortem divisis, fuit unio duplex seu bina in actu, sed potentialiter una.

Haec illi.

Et consonant praehabitis verbis Thomae.

 

Praeterea Bonaventura quaerit, utrum anima Christi facta sit impassibilis mox post primum instans separationis suae a corpore. Respondet :

Ex certa auctoritate non est haec quaestio determinata. Ideo sine periculo fidei potest utraque pars defendi. Verumtamen probabilius rationabiliusque videtur, quod statim post separationem sortita sit impassibilitatem. Non enim patiebatur anima Christi, nisi dispensative pro nostra salute : idcirco via completa, dum amplius non potuit promereri, non potuit amplius pati ; et ita ante corporis sui glorificationem impassibilis facta est, sicut et animae perfectorum evolantes mox impassibiles fiunt, post Christi passionem.

Haec Bonaventura.

 

At vero Durandus circa haec aliqua specialia scribens :

Differunt, inquit, cessatio unionis et separatio unitorum. Cessat namque unio aliquorum per desitionem alterius extremorum. Proprie vero non separantur nisi quae manent post separationem, unione eorum soluta. Propter quod formae corruptibiles, ut animae irrationales, non dicuntur separari a corpore, quemadmodum animae rationales. Hinc in morte Christi humanitas non fuit proprie separata a deitate ; attamen unio eius cum deitate cessavit, quia humanitas Christi in morte desiit esse, cum dicat quid coniunctum ex anima et corpore, quorum coniunctio tunc cessavit : alioqui Christus non fuisset vere mortuus. De separatione vero deitatis ab anima et corpore Christi non est eodem modo respondendum, quia ab anima non exstitit separata. De corpore autem non potest sic dici omnino ; imo oportet aliter dicere, secundum ponentes diversitatem formarum substantialium in eodem, et secundum ponentes unitatem formae in uno composito. Si enim in homine sit talis formarum pluralitas, ita quod corpus sit corpus per aliquam aliam formam ab anima, manentem in eodem corpore vivo ac mortuo ; tunc dicendum, quod a corpore Christi nunquam fuit deitas separata, nec unio eorum soluta. Porro si in homine non ponatur aliqua forma substantialis nisi anima ; tunc dicendum, quod deitas non fuit proprie separata a corpore, sed cessavit unio eius cum corpore, quia sic corpus desiit esse per mortem. Illud quoque essentialiter erat, quia cum corpus non nominet solam materiam, sed compositum ex materia et forma dante esse corporeum, de intrinseca essentialique ratione corporis est forma, per quam habet esse corporeum. Si ergo in homine non sit alia forma ab anima, sed ab ea habet esse animatum corporeum, cum illa fuerit in morte a corpore separata, sequitur, quod corpus illud desierit esse id quod essentialiter erat, sicque per suam desitionem soluta est et cessavit unio eius cum deitate.

Haec Durandus.

 

Quibus primo obicitur, quod de sensitivo et intellectivo ait Philosophus libro de Anima :

Separetur hoc ab illo sicut perpetuum a corruptibili : quo probatur quod corruptibile ab incorruptibili separatur in morte. Verum cum istud in usu terminorum videatur consistere, parvi pendendum est. Denique, ex praehabitis nunc suppono, quod in eodem non sint simul plures formae substantiales : quod et philosophi atque theologi communiter tenent ; idcirco nec in corpore Christi fuit talis pluralitas. Nec tamen ob id dicendum censetur, quod corpus Christi per mortem desiit esse : imo ut Alexander, Thomas, Bonaventura, Albertus et alii communiter tenent, persona Verbi seu deitas, cui fuit et mansit unitum, divina et supernaturali virtute conservavit illud in esse. Praeterea, si corpus Christi per mortem desiit esse, ergo fuit corruptum. Contra quod dicit Psalmista : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Unde in Actibus beatissimus princeps Apostolorum testatur : Caro eius non vidit corruptionem.

 

Insuper quod ait Durandus :

Corpus non nominat solam materiam, sed compositum ex materia et forma : videtur hoc loco inepte prolatum, quia hic sermo est de corpore ut est essentialis pars compositi ; quod non includit nec nominat formam substantialem : alioqui compositum constaret ex composito ex forma substantiali atque materia, sicut ex una parte, et ex alia forma substantiali, sicut ex alia parte. Idcirco dicendum, quod corpus tripliciter sumitur. Primo, ut genus subalternum in praedicamento substantiae, ut in arbore patet Porphyrii : et ita verum est dictum istud Durandi. Secundo, ut est pars substantialis rei compositae, et proxima eius materia, quae vocatur materia secunda, videlicet non nuda materia, sed quantificata et qualificata. Tertio, ut est species quantitatis continuae : et ita est accidens.

Quid vero de unitate et identitate corporis Christi vivi ac mortui sit sentiendum, mox clarius exprimetur.

 

Praeterea Henricus duodecimo Quodlibeto, quaestione qua quaerit, utrum Christus, si fuisset mortuus senio, putrefactus fuisset secundum corpus, tenet sicut et alibi saepe, quod in Christo praeter animam rationalem fuit alia forma substantialis, videlicet forma corporeitatis ; attamen protestatur, quod sive hoc teneatur, sive quod solum fuit in eo una forma substantialis, utpote anima rationalis, dicendum sit quod corpus Christi nunquam fuisset putrefactum. corruptum, dissolutum, neque incineratum.etiam si resurrectio eius fuisset usque ad finem mundi dilata : quoniam virtus Verbi seu divinitatis conservasset et praeservasset illud miraculo. Quo constat, quod etiam asserentes in Christo fuisse dumtaxat unam formam substantialem, scilicet animam, fatentur corpus illud non desiisse simpliciter : attamen fuit veraciter mortuum. Nec sequitur, Fuit mortuum, ergo corruptum, cum mors non sit nisi separatio animae a corpore.

 

 

QUAESTIO II

 

Denique ad id : Utrum corpus Christi post mortem debuit dissolvi aut dissolutum fuisset, Thomas respondet :

Mors, dissolutio, incineratio, putrefactio, sunt panne originalis peccati, quod in Christo non fuit : idcirco nec istos contraxit defectus ex necessitate originis, quoniam sine originali fuit conceptus. Nec fuerunt in eo ita quod eorum debitor fuerit, cum in eo non fuerit aliqua culpa : sed quosdam defectus poenales sponte assumpsit, ad complendum opus nostrae redemptionis, quatenus in eisdem nobis promereretur. Cumque opus nostrae redemptionis esset in passione completum, quia tunc dixit. Consummatum est : nec corpus sine anima fuit in statu merendi : ideo corpus eius dissolvi non debuit, nec dissolutum fuisset.

Et si obiciatur, quia secundum Apostolum, debuit per omnia fratribus similari, ergo et instar aliorum quantum ad corpus incinerari : et rursus, quoniam corpus eius fuit ex contrariis constans et mixtum, ergo et dissolvendum : dicendum ad primum, quod in omnibus quae sunt de veritate naturae humanae, et quae exigebantur ad consummationem nostrae redemptionis, assimilatus est fratribus : ad secundum, quod corpus Christi in quantum ita compositum et mixtum, fuisset naturaliter incinerabile, nisi altior causa supernatnralisque virtus impedivisset et illud conservasset, sicut iam patuit.

 

Concordant Petrus. Richardus aliique communiter.

 

Verumtamen quaerit Richardus, utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si diu fuisset eius resurrectio protelata, nec novo miraculo fuisset conservatum. Quocirca duas recitat opiniones : unam, dicentium quod corpus illud nunquam fuisset putrefactum. quoniam in persona Verbi aeterni fuit substantificatum. nec ad illam exsistentiam fuit operatione naturae, sed omnipotente Dei virtute perductum : ideo sine novo miraculo fuisset a putrefactione praeservatum virtute divinae personae : aliam, dicentium quod sicut ante recessum animae Christi a suo corpore fuit in corpore eius corruptio naturalis complexionis, ita et aliae similes alterationes, ut dissolutio, incineratio, contigissent in eo, si resurrectio fuisset diutius protelata, nisi novo miraculo impeditum fuisset : cui opinioni magis consentit Richardus, et primae Henricus.

 

Verum ut iam supra dictum est saepe, corpus Christi ab omni corruptione. passione, dissolutione poterat conservari, et praeservatum fuisset non solum ratione unionis immediatae cum Verbo, sed item ex redundantia beatitudinis superiorum virium animae eius in ipsum corpus, nisi divinae ordinationis moderamine suspensa fuisset redundantia illa, quantum nostrae redemptionis exegit mysterium. Nec tamen ob hoc oportet simpliciter dicere, quod universas passiones et afflictiones quas pertulit Christus, miraculose sustinuit : imo et naturaliter et miraculose passus est eas diverso respectu. Nempe per respectum ad unionem cum Verbo et ad beatitndinem animae eius in superioribus viribus suis, miraculosum fuit et divina dispensatione evenit, quod eas sustinuit : per respectum vero ad naturalem dispositionem commixtionis et compositionis ex contrariis, naturaliter fuit passibilis et est passus. Quamvis etiam divina dispensatione permissa fuit corruptio naturalis complexionis, quia hoc nostra exigebat redemptio, nunquam tamen ita permissa fuisset putrefactio aut incineratio corporis Christi, quia has non requirebat redemptio ista, sicut ostensum est : imo nec corporis illius dignitati hoc congruebat, nec omnipotentiae, excellentiae et benevolentiae Verbi aeterni, quod nunquam deponere debuit quod semel assumpsit.