Distinctio IV — Livre III — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre III
DISTINCTIO IV
SUMMA DISTINCTIONIS QUARTAE
Distinctione praehabita tractatum est de Incarnatione ex parte assumpti, hic agitur de eadem ex parte efficientis principii. Et primo inquiritur, cur activa incarnatio et unitio, quae est opus totius superdignissimae Trinitatis, cuius opera ad extra sunt indivisa, approprietur et specialiter adscribatur Spiritui Sancto.
Hanc quaestionem Magister primo solvit, et ex verbis Augustini solutionem confirmat.
Secundo sciscitatur, qualiter et quo sensu Filius Dei, secundum naturam humanam dicatur de Spiritu Sancto conceptus et natus, praesertim cum non sit nec dici valeat filius Spiritus Sancti ; deinde ponit ad hoc duplicem rationem.
Ultimo investigat, cur Apostolus dicat Christum factum ex muliere, quem tamen ex Virgine natum fatemur.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Utrum Christus convenienter dicatur de Spiritu Sancto conceptus et natus, nec tamen vere valeat dici quod sit filius Spiritus Sancti.
In qua quaestione duo tanguntur :
primum, an Christus convenienter feratur conceptus et natus de Spiritu Sancto ;
secundum, an queat vocari filius Spiritus Sancti.
Circa primum arguitur, quod activa incarnatio seu eius efficientia non proprie adscribatur Spiritui Sancto.
Primo, quia incarnatio illa est summum et admirabilissimum opus Dei : ergo potissime spectat ad potestatem, quae Patri appropriatur.
Secundo, quoniam Pater misit Filium suum in mundum per Incarnationis mysterium : ergo Incarnatio efficienter approprianda est Patri, tanquam mittenti atque fontalem auctoritatem habenti.
Tertio, quia Magister dicit in textu, quod appropriatur Spiritui Sancto quia est opus eximiae caritatis, quae appropriatur Spiritui Sancto : sed Apostolus et Evangelista ex hac ratione adscribunt eamdem Patri, iuxta illud Ioannis : Sic Deus dilexit mundum, ut Unigenitum suum daret. Apostolus quoque : Propter nimiam caritatem suam (ait) qua dilexit nos Pater, Filium suum misit.
In oppositum est illud in symbolo fidei : Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Et quod Matthaeus habet : Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Et Lucas : Spiritus Sanctus superveniet in te.
Ad hoc respondet Albertus :
Quantum ad aliquid et secundum aliquid, attributa singularum divinarum personarum in Incarnatione relucent. Nempe in immediata et proxima coniunctione tam distantium naturarum, divinae videlicet et humanae, resplendet potentia quae Patri appropriatur ; verum quoad movens ad assumptionem carnis seu humanitatis, apparuit bonitas et caritas Dei, quae appropriantur Spiritui Sancto ; sed quoad modum indissolubilis unionis, claruit sapientia, quae appropriata est Filio. Conformiter, in consequentibus incarnationem ex parte finis, qui est redemptio generis humani, apparuit bonitas. In solutione autem debiti pretii per modum potentis solvere ac salvare, patuit sapientia, quae ea coniunxit in pretio quibus ipsum refutari non poterat : quatenus (iuxta Augustinum) Salvator haberet in se unde deberet, et unde posset ipsum pretium exhibere ; et per deitatem ipsum oblatum esset unum cum eo cui offerebatur (nam Christus ut homo, se obtulit sibi ipsi ut vero Deo) ; et cum sacerdote offerente ipsum, hostia esset unum (Christus namque sacerdos se ipsum obtulit hostiam Patri, imo toti Trinitati). Fuit quoque unum per humanitatem cum his pro quibus se offerebat. Potentia quoque apparuit in fine incarnationis, scilicet in victoria mortis et diaboli seu inferni. Verumtamen quoniam finis intentus est bonitas, et primum movens est bonitas ; ideo totum attribuitur Spiritui Sancto.
Haec Albertus. Et de isto superius circa principium, dictum est plenius.
Insuper, de alia parte quaesiti scribit Albertus :
Christus nullo modo, videlicet nec gratia nec natura, est filius Trinitatis ; imo haec fuit haeresis cuiusdam monachi nomine Leporini, qui quaternitatem relationum induxit, ut duos filios diceret Christum. Nihilo minus argui potest quod imo.
Primo, quia (ut asserit Augustinus) homo ille nullis praecedentibus meritis, sed sola gratia habuit, ut in unitate personae Filii Dei assumeretur ; sed ex hac gratia dicitur Trinitas pater noster, cum oramus, Pater noster, qui es in caelis : ergo Trinitas pater est hominis Christi.
Secundo, virtus activa conceptus, est ex patre ; virtus autem activa conceptionis Christi ex Virgine, fuit ex tota Trinitate, ut patuit : ergo tota Trinitas pater Christi consistit.
Tertio, ratione creationis Deus est omnium pater : ergo multo plus formatione corporis Christi, creationeque animae eius, pater est Christi.
Quarto, videmus in naturalibus quod operatio patris est decisiva materiae et conversiva eius ad corpus nati, formativa quoque eius in figuram membrorum, ac distinctiva dispositivaque organorum ; omnia autem haec fecit supergloriosissima Trinitas circa corpus Christi, separando purissimos sanguines mundissimae Virginis, formando speciem corporis, distinguendo organizandoque membra : ergo Trinitas verus pater est Christi, quae fecit haec omnia in momento.
Verum his rursus obicitur : Non enim potest quis dici filius Trinitatis nisi ratione personarum, quarum una est ipsemet Filius, sicque esset filius sui ipsius.
Et si dicatur hoc non sequi, aut inconveniens non esse, quoniam Christus secundum naturam suam humanam est filius suus, secundum autem naturam divinam non ; contra : Nulla res est filius alterius gratia naturae, quia natura non est filius alicuius, sed persona. Non enim dicimus, quod anima et corpus Socratis filius sit Platonis, sed personaliter ipse Socrates. Ergo Christus in persona est filius suus : sicque res aliqua eodem modo quo generat, gignit se ipsam.
Praeterea, detur quod Christus sit filius suus ; iterum verum est quod Christus non est filius suus : ergo Christus est duo filii, utpote filius Patris et filius suus cum aliis.
Insuper Cassianus quinto libro de Incarnatione contra Nestorium, tractans illud Ioannis, Omnis qui solvit Iesum Christum, ex Deo non est, dicit : Solvere, hoc est, quod unitum est velle rumpere, et quod individuum separare. Quid autem in Iesu est unitum ac individuum ? Utique Deus et homo. Iesum ergo solvit, qui hoc separat ac disrumpit. Ergo quicumque aliud dicit convenire Christo homini in quantum est homo, et aliud Filio Dei in quantum est persona, solvit Iesum ; sed filiatio convenit ei in quantum est persona : ergo qui aliam filiationem adscribit ei in quantum est homo, et aliam ut est Deus, solvit Iesum. Hoc igitur dicere, non solum inconveniens est, sed item haereticum.
Porro si dicas filiationem ei competere non in quantum hypostasis, sed gratia seu ratione naturae, hoc est ridiculum : quoniam nulli, nec Deo nec homini, convenit paternitas aut filiatio nisi ratione hypostasis, non naturae.
Adhuc autem, unio in Christo est ratione hypostasis, non naturae. Naturae enim manent distinctae ; unio vero est ad esse personale, non tantum ad voluntatis consensum : ergo hypostasis ista est illa : et quidquid dicitur de illa in quantum est hypostasis, dicetur de alia ; sed hypostasis aeterna non est Filius nisi Patris. Prima propositionum istarum est Augustini, dicentis quod tanta fuit unio illa in Christo, quod hominem fecit Deum et Deum hominem. Secunda est Cassiani septimo de Incarnatione, et per Leonem Papam approbata, qui dicunt : Tanta est Dei et hominis unitas, ut homo Deo semper coaeternus antea, et Deus homini compassus postea videatur.
Ista inducta sunt propter quorumdam solutionem, dicentium quod Christus posset dici filius Trinitatis, nisi innueretur confusio relationum : tamen non distingueretur, an esset filius secundum naturam divinam vel humanam.
Ad primum ergo dicendum, quod falsum sit quod ex tali gratia Trinitas dicatur pater noster : imo illa est gratia acceptationis quae facit voluntatis consensum, nec unit nos Deo in unitate personae, sed caritatis.
Ad secundum, quod vis activa conceptus, quae est in semine intrinseca ei quod generatum est ex substantia alicuius, facit patrem hominem esse patrem. Vis autem quae operatur extrinsecus super materiam, non ex substantia operantis adductam, sed super alienam et aliunde assumptam, facit operantem esse artificem sive opificem, et non patrem : et talis fuit virtus Trinitatis operantis in Christi conceptu. Unde Praepositivus dicit in quodam sermone, tractans illud Evangelii, Nonne hic est filius fabri : Utique filius est fabri caelestis. In incarnatione enim, illi magni tres fabri mundi fabricatores in fabricam uteri virginalis descenderunt, et corpus Christo fabricaverunt. Operatio autem fabri est operatio artificis, et non patris.
Ad tertium, quod nos dicimur adoptivi filii Dei, qua adoptione Christus non potest Dei filius dici. Nam gratia eius est uniens ad esse unum in persona, nostra autem solum ad esse unum in voluntatis consensu, et hoc infra magis patebit.
Ad quartum, quod decisio seminis quae est ex substantia producentis, constituit patrem : et sic non est materia corporis Christi decisa a Deo Patre. Sic quoque virtus Trinitatis, quae est ipsamet Trinitas, non formavit corpus Christi sicut vis seminalis, quae formaliter atque intrinsece exstat in semine.
Haec Albertus.
Verum quod ex sermone Praepositivi allegat, non est proprie dictum. Tres enim supergloriosae personae non sunt proprie tres mundi fabricatores, sicut nec tres mundi creatores, ut patuit super secundum.
Denique ad id, an Christus possit dici , filius Spiritus Sancti, saltem eum ista additione, secundum gratiam : respondet quod nullo modo dicendum sit hoc. Et ad obiecta quae contra hoc fiunt, respondet quod Christus non est conceptus nec natus de Spiritu Sancto sicut ex patre : quia nec de substantia Spiritus Sancti, sed de potestate Spiritus Sancti formatum est Filii corpus ; nec secundum assumptam humanitatem est eiusdem eum Spiritu Sancto substantiae. Verumtamen virtus Spiritus Sancti, quae operabatur in Virgine, vocatur a Damasceno divinum semen secundum metaphoram : quoniam operabatur in Virgine quod in aliis agit semen paternum vi exsistente in ipso.
Neque dicendum est, quod Christus secundum gratiam aut per gratiam sit filius Spiritus Saneti ; nec verum est quod quidam dicunt, hoc posse dici nisi accideret confusio in significatione relationum. In re enim ita non est ; nostra vero concessio seu negatio non facit rem aliter se habere. Christo quippe non competit filium esse nisi secundum hypostasim : quae cum in ipso sit una, non est nisi una filiatione filius. Rursus, Sancti affirmant, quod Christus non est nisi natura filius, nec ita est filius nisi Dei Patris.
Haec Albertus.
Quibus obici potest, quod Christus est etiam realiter, veraciter et naturaliter filius Virginis Matris, eum qua in natura specifica vere conununicat. Sed ad hoc infra clarebit solutio.
Coneordat Udalricus :
In incarnatione, dicens, omnium divinarum personarum attributa relucent ; attamen soli Spiritui Sancto appropriatur hoc opus, quoniam opus in quo omnium personarum attributa apparent, illi soli personae appropriatur euius appropriata seu attributa magis in illo opere ostenduntur. Bonitas autem, quae est appropriatum Spiritus Sancti, in opere illo clarius demonstratur, quia in eo est summa communicatio qua Creator est communicabilis creaturae, et quae nequaquam creaturae est debita, sed tota innititur gratiae et amori, ecstasim in Deo quodammodo facienti.
Nec ideo Christus dicendus est filius Spiritus Sancti nec Trinitatis, quamvis nonnulli dicant dici posse, quod Christus per creationem et gratiam valeat dici filius Trinitatis ac Spiritus Sancti. Quod falsum est, quia (ut asserit Damascenus) filiatio est determinativa hypostasis seu personae, quae in Christo est una dumtaxat atque aeterna : cui convenit filiatio naturalis, non adoptiva, nec filiatio per creationem aut gratiam. Verumtamen pro opinione illorum est evangelium Nazarenorum, quo legitur : Factum est, cum descendit Fons omnis sapientiae, Spiritus requievit super eum, et dixit ei : Exspectabam te, Fili, in omnibus Prophetis, ut venirem et requiescerem in te. Tu es enim requies mea, tu es Filius primogenitus, qui regnas in sempiternum.
Ad quod dicimus, quia (ut ait Hieronymus) apocrypha non recipit Ecclesia, et hoc praecipue locum hic habet : quia et hoc dictum dissonat a tribus Evangelistis, qui concorditer scribunt, tantum Patris vocem factam ad Filium, atque in ea Patrem apparuisse, non in alia specie ; ac Spiritum Sanctum apparuisse in specie corporali, non in voce.
Haec Udalricus.
Praeterea, Thomas haec eadem scribit, et aliqua addit seu planius exprimit :
Quemadmodum, inquiens, S. Dionysius protestatur secundo capite de Divinis nominibus, omne nomen Dei operationem designans in creatura, toti convenit Trinitati. Unaquaeque tamen operatio divina huic personae magis quam illi est appropriabilis, secundum quod in ea magis manifestatur attributum ipsius. Hinc Patri appropriantur opera in quibus potentia praecipue declaratur, ut opus creationis, in quo potentia attenditur operantis. Cumque ordinare opus sit sapientis, operationes illae Filio appropriantur quae ad ordinationem pertinent Dei, ut gubernare, disponere. Porro in naturali hominis conceptione semen sortitur rationem activi, rationem etiam termini, in quantum virtus quae est in semine, sibi attrahit alimentum, et in perfectam proficit quantitatem. Et quantum ad primum, operatio seminis appropriatur Spiritui Sancto ; sed quantum ad secundum, appropriata est Filio, quia conceptio illa ad hypostasim Filii terminatur. Hoc quoque pensandum, quod in incarnatione sunt duo, puta persona assumens, et natura assumpta. Missio autem nominat incarnationem ex parte assumentis personae. Cumque ad personam Filii solus Pater habeat auctoritatem, hinc missio activa attribuitur Patri. Conceptio autem seu nativitas temporalis nominat incarnationem ex parte naturae assumptae, cui gratuite datum est ut in unitatem personae Verbi assumeretur : hinc efficientia conceptionis, non Patri, sed Spiritui Sancto appropriatur. Propter quod apte asseritur Christus conceptus de Spiritu Sancto, sive haec praepositio « de » dicat habitudinem causae effectivae, sive rationem faciendi : ratio namque faciendi incarnationem est bonitas, Spiritui Sancto appropriata. Postremo, quamvis Spiritus Sanctus sit donum et caritas, attamen nomine doni et caritatis non significatur ut subsistens persona, cuius est agere : idcirco non potest Christus dici de caritate aut dono conceptus, quamvis hoc forsan posset concedi prout ipsum « de » rationem significat faciendi.
Haec Thomas in Scripto.
At vero de hoc, an Christus homo possit dici filius Trinitatis aut Spiritus Sancti, scribit eadem quae Albertus et Udalricus :
Christus, dicens, non est filius Spiritus Sancti aut Trinitatis, secundum Augustinum in littera. Sed hoc a diversis diversa ratione negatur. Nam quidam hoc negant non tanquam simpliciter falsum, sed quasi inconvenienter dictum, utpote errandi occasionem praestans tam circa aeternam Filii generationem, in qua sequeretur quaedam confusio relationum, si Filius diceretur filius sui ipsius ac Spiritus Sancti ; quam circa generationem eius temporalem, ne videatur Spiritus Sanctus de sua substantia Filium genuisse. Et sicut non potest dici filius Trinitatis simpliciter, ita nec per creationem, ut vitetur Arii error, Christum esse puram creaturam dicentis ; neque per gratiam, ut vitetur error Nestorii qui dixit duas esse personas in Christo, Deitatisque unionem cum homine Christo esse tantum per gratiam, non in persona. Verumtamen quidam concedunt posse dici, Iste homo est filius Trinitatis per creationem, si iste homo dicat suppositum seu individuum hominis, non personam Filii Dei. Nullatenus tamen Filius Dei potest dici filius Trinitatis, propter repugnantiam relationum. Concedunt quoque, quod quantum ad gratiam habitualem, per quam tota Trinitas habitat in anima Christi, posset dici, Iste homo est filius Dei, etiam secundum quod homo, non tamen Trinitatis : quia secundum hoc non habet comparationem ad relationes quibus distinguitur Trinitas ; sed quantum ad gratiam unionis dicitur tantum Dei Patris filius naturalis.
Verum opinio ista non convenit dictis Augustini, qui negat simpliciter Christum esse filium Trinitatis ac Spiritus Sancti. Non enim negatur hoc solum ad vitandum relationum confusionem. Confusio namque sequitur ex inordinata aliquorum permixtione : ideo non sequeretur, quando relationum diversitas referretur ad diversas naturas, cum et de Filio praedicentur contraria secundum diversas eius naturas, videlicet esse impassibilem atque passibilem ; imo et relationes contrariae, ut esse Patri aequalem, et esse eo minorem. Nec etiam hoc negatur ad vitandum errorem qui sequi posset. Non enim plus patrocinatur errori Arii, si dicatur quod Christus est filius Trinitatis per creationem, quam si dicatur creatura secundum quod homo ; quod tamen conceditur. Denique homines dicuntur filii Trinitatis per gratiam, quamvis per hoc non comparentur ad Trinitatem quantum ad relationum in divinis distinctionem.
Rursus, non potest quis dici filius alicuius, nisi a quo acceperit esse : in Christo autem non est nisi unum esse personale, quod non habet nisi a Patre. Nec Christus potest dici filius Trinitatis per creationem aut gratiam. Dum enim in aliquo invenitur perfecta ratio nominis alicuius, nullo modo recipitur nomen illud de eo cum determinatione diminuente, ut patet ex verbis Augustini in littera : quemadmodum planta dicitur vivens imperfectum, propter animam tantam vegetativain ; animal vero, quamvis eamdem habeat animam, non tamen dicitur vivens imperfectum, quoniam habet eam eum perfectione sensitiva. Cumque Christus habeat veram et perfectam filiationem ad Deum, non est dicendus filius eius per creationem ant gratiam : quia per hoc significatur filiatio imperfecta ad Deum, quae est secundum quid.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione tricesima secunda :
Nomina (ait) paternitatis et maternitatis ac filiationis sequuntur generationem, non quamlibet, sed rerum viventium, praesertim animalium. Non enim dicimus, quod ignis generatus ex igne, sit filius ignis generantis, nisi forte metaphorice. Nec omne quod in animalibus generatur, filiationis accipit nomen, sed solum id quod generatur in similitudinem generantis. Non enim capillus ex homine generatus, est filius eius ; nec homo ex semine natus, est filius seminis. Et si perfecta fuerit similitudo inter generantem et genitum, perfecta erit filiatio tam in divinis quam in humanis. Et si fuerit similitudo imperfecta, erit et filiatio imperfecta : sicut in homine est imperfecta Dei similitudo, in quantum creatus est ad imaginem Dei, atque in quantum recreatus est secundum similitudinem gratise : idcirco utroque modo potest dici filius Dei. Verumtamen quod de aliquo dicitur secundum perfectam suam rationem, non est dicendum de eo secundum rationem imperfectam, etc., ut supra.
His addit Petrus :
Cum quaeritur, inquiens, cui approprietur opus incarnationis : si intelligatur cui, ut auctori principali, dicendum quod Patri ; si cui, ut suscipienti, dicendum quod Filio ; si cui, ut efficienti, dicendum quod Spiritui Sancto.
Haec Petrus.
In quibus verbis non est clarum, qualiter inter principalem auctorem et efficientem distinguat, nisi forsitan Patrem appellet principalem auctorem, quia non est ab altero, estque fons totius emanationis ad intra.
Amplius, Richardus ad probandum quod Christus possit dici filius Spiritus Sancti, sic arguit :
Secundum Philosophum libro de Animalibus, pater non est pueri pater quia aliquid de eius semine convertatur in substantiam pueri, sed quoniam per virtutem activam seminis sui format corpus pueri de materia ministrata a matre. Qumn ergo Spiritus Sanctus sua virtute activa formavit corpus Christi de materia ministrata a Virgine, videtur quod pater sit Christi.
Ad quod respondet :
Auctoritas illa non est sic intelligenda quia nihil de semine patris convertitur in aliquid necessarium ad consistentiam pueri : imo semen patris ob sui subtilitatem convertitur in spiritus, qui per corpus pueri delatores sunt virium animae. Hinc Avicenna nono de Animalibus loquitur : Putant homines, quod Aristoteles putaverit quod semen viri non sit pars pueri, neque immixtum cum materia pueri. Sed hoc non fuit eius consilium : imo consilium eius fuit, quod semen viri involvatur cum matrice et profundatur in materia, ut sit operator membrorum, materiamque idoneam ducat ad membra ; et erit illud sperma materia spiritus in prole, quia efficitur multum subtile, et habile ut transeat ac vertatur in spiritum.
Haec Richardus.
Insuper, circa inducta scribit Bonaventura :
Contingit loqui de opere incarnationis quantum ad unibilia, et quantum ad modum unionis, et quoad fructum ipsius. In comparatione ad unibilia, inter quae secundum se sumpta, est infinita distantia, manifestatur in eo divina potentia. In comparatione vero ad modum unionis congruentissimum, prout competebat ad humanum remedium, manifestatur in eo Dei sapientia. In comparatione vero quoad fructum seu consequentem effectum, quo Filius se obtulit Deo Patri in odorem suavitatis pro nostra salute, manifestatur in eo divina bonitas, misericordia et caritas. Scriptura quoque potissime appropriat opus hoc Spiritui Sancto, ad innuendum quod nihil carnalis foeditatis aut concupiscentiae fuit in Christi conceptione ; et item ad declarandum quod spiritualis fervor dilectionis beatissimam Virginem praesertim ac immediate aptavit ac dignificavit ad concipiendum Unigenilum Dei.
Non tamen conceditur quod Spiritus Sanctus pater sit Christi, ad excludendum errorem, ne aestimetur natus de Spiritu Sancto et Virgine, sicut ex viro et muliere. Ad vitandum quoque confusionem aeternarum relationum in divinis, non concedunt theologi quod Christus sit filius Trinitatis ; et causam aliqui tradunt, dicentes quia filiatio respicit hypostasim, quae in Christo non est nisi una atque aeterna, habens originem a Patre dumtaxat, non a Trinitate. Quae ratio non videtur efficaciae magnae. Quamvis enim hypostasis sit aeterna, non tamen impedit ipsum dici filium Virginis, ratione naturae assumptae : cur ergo ratione eiusdem naturae dici non posset filius Trinitatis, a qua facta et condita est illa natura, sicut ex Virgine tracta est ? Idcirco dicendum, quod ideo praedicatio talis non acceptatur, quia errori propinquat Sabellii, qui paternitatem dixit cuilibet divinae personae posse attribui.
Haec Bonaventura.
Concordat Alexander, dicendo :
Ratio et appropriatio Incarnationis accipi potest secundum differentem causalitatem. Si enim consideremus causam moventem summam bonitatem ad humani generis redemptionem, ratio exstitit caritas, Damasceno dicente : Monstratur caritas in Incarnatione, in hoc quod proprii plasmatis infirmitatem non despexit. Si vero consideremus causam effectivam, ratio fuit demonstratio potentiae : quia (ut asserit Damascenus) in eo quod Deus factus est homo, infinita Dei virtus monstratur. Quod si consideretur causa formalis seu modus liberationis, ratio fuit summa sapientia Dei, quae, iuxta Damascenum, excogitavit hunc congruentissimum modum redemptionis. Si vero pensemus causam finalem Incarnationis, quae est nostra redemptio, ratio fuit iustitia, prout Christus disseruit : Sic decet nos implere omnem iustitiam. Motiva autem causa, quae ex parte Dei attenditur, prior est aliis secundum rationem et ordinem intelligentiae nostrae : ideo caritas ponitur propria ac potissima causa Incarnationis. Quae caritas Spiritui Sancto appropriatur, et ob hoc eidem appropriatur opus Incarnationis, et Christus conceptus asseritur de Spiritu Sancto.
Attamen non est Christus, secundum quod homo nec aliquo modo, dicendus filius Spiritus Sancti. Non enim in divinis aliquid est ponendum unde sequatur relationum seu personalium proprietatum confusio. Ubi enim est perfectissimus ordo, ut in divinis personis, nulla potest esse confusio. Hinc Anselmus testatur : Ob hoc solus Filius incarnatus est, ut Pater non contrahat filii rationem. Concedendum est ergo, quod Christus est Filius Patris et filius Dei. Sed cum dicitur Filius Patris, intelligitur de generatione aeterna ; cum vero dicitur filius Dei, intelligitur de generatione humana ; cum vero dicitur Filius Dei Patris, intelligitur quod qui est Filius Dei Patris per naturam, est filius Dei per gratiam. Non tamen convenit dici,quod sit filius Trinitatis simpliciter. Posset tamen concedi cum hac determinatione, Christus est filius Trinitatis per creationem.
Haec Alexander.
Quae dictis Bonaventurae concordant, et a praetacta responsione Thomae et Alberti parumper dissonare videntur, quamvis parva sit ista dissensio. Positio tamen Thomae et Alberti in eo videtur securior, quod ab haereticorum errore remotior.
Nihilo minus Durandus Alexandrum hic sequens, concedit Christum posse dici filium Spiritus Sancti ac Trinitatis : non simpliciter, quia non per generationem naturalem et proprie dictam, sed secundum quid, et cum dupla determinatione, dicendo :
Christus secundum quod homo, est filius Spiritus Sancti seu Trinitatis per creationem adoptionisque gratiam. Atque ad auctoritatem Augustini respondet, quod negat Christum esse filium Spiritus Sancti per creationem et adoptionem, non quin cum praefatis determinationibus sane possit intelligi, sed quia huiusmodi verba praestabant simplicibus occasionem errorum Arii et Nestorii.
Haec Durandus.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur : An gloriosissima Virgo fuit vera mater Christi, et etiam mater Dei. Et ad haec responsum est supra.
Difficultatem vero circa hoc ingerit, quod Damascenus tertio libro testatur : Sanctam Virginem θεοτόχοv (id est Dei matrem) dicimus, non autem Χριστοτόχοv (id est Christi matrem) eam vocamus. Quocirca dicunt doctores concorditer, quod Damascenus hoc ait non sic, quin praeelectissima ac divinissima Virgo vere sit et catholice appellanda consistat mater Christi (qui est Deus et homo in unitate personae), quando propositio haec sane intelligitur ; sed ex detestatione haereticae falsitatis sceleratissimi haeresiarchae Nestorii dicit hoc, qui impius finxit Christum esse hominem purum, idcirco concessit sacratissimam Virginem esse Christi matrem, non Dei.
Itaque de hoc scribit Bonaventura :
Verba fidei debent ab erroribus esse remota, devotionique consona et propinqua, maxime illa in quibus est sermo de praestantissima ac prorsus suavissima virgine Maria. Ipsa etenim cunctas haereses interemit, summam Veritatem in se concipiendo et ex se pariendo, reconciliationem quoque toti humano promeruit generi : ideo ad eam ardere debet omnis Christianorum devotio.
Hinc quoniam ipsa genuit eum qui non solum dicendus est Christus propter unionem, sed et verus Deus propter aeternam generationem, appellanda est Genitrix Dei, quatenus ipso etiam vocabulo honoretur, impietatisque falsitas exstinguatur, quae asseruit eam purum hominem concepisse, sicut dixit damnatus Nestorius, ut recitat Damascenus, verus doctor Virginisque amator, qui docuit nomen istud, Χριστοτόχοv, fugiendum, non quia falsum, sed quia haereticus sub illo occultavit venenum. Unde loquitur Damascenus : Χριστοτόχοv non dicimus Virginem sacram, quoniam in destructionem θεοτόχοv, id est Dei matris, nequam et inquinatus Nestorius cum patre suo diabolo hoc invenit.
Haec Bonaventura.
Consonat Alexander, et breviter, omnes.
QUAESTIO III
Tertio igitur quaeritur : Utrum gloriosissima Virgo ac ceteri sancti legis naturalis ac scriptae, incarnationem Filii Dei promeruerint.
Primo apparet quod imo de Virgine summa, de qua cantat Ecelesia : Meruisti Dominum sancto portare in utero.
Secundo, quia (ut asserit Augustinus) communis, salubris et diuturna devotorum oratio non potest esse infructuosa, cassa, inefficax. Cum ergo devotissimi Patriarchae et Prophetae ceterique electi, a mundi exordio Salvatoris adventum concorditer ac ferventissime desideraverint, rogaverint et obtinere conati sint, quemadmodum super illud, Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto non visurum se mortem, loquitur Augustinus, apparet quod incarnationem Filii Dei promeruerint.
Idem videtur insinuare Scriptura, dicendo ex Dei persona : Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Ex personis quoque fidelium : Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Rursus, Christus in Evangelio loquitur : Deus non exaudiet voces servorum suorum clamantium ad se die ac nocte ? Dico vobis quia cito exaudiet clamorem eorum.
In oppositum est, quod (ut in textu habetur) asserit Augustinus, ob hoc etiam Christi conceptionem et incarnationem adscribi Spiritui Sancto, quoniam sola eius pietate et gratia facta est, nullis hominum praecedentibus meritis. Ad idem valet illud Apostoli : Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos.
Ad hoc Alexander respondet :
Dum Augustinus testatur, quod nullis praecedentibus meritis homo unitus est Verbo, potest intelligi primo de meritis hominis huius Verbo coniuncti, qui absque meritis suis praecedentibus ita unitus est : quia eodem instanti quo eius humanitas est producta, Verbo unita est, nec aliquem ante hoc habuit actum. Secundo intelligi potest de meritis fidelium, sicque praecesserunt ad hoc merita quaedam Ecclesiae, loquendo de merito congrui, quod gratiam non tollit, prout quidam respondent. Quae responsio non videtur mihi sufficiens, quia virtutibus promeremur ex condigno, ut dicitur. Hinc dicendum, quod Prophetae optabant incarnationem Christi impleri atque accelerari : cuius adimpletio non solum consistit in assumptione naturae humanae, sed et in eius liberatione. Noverant namque Deum promisisse suum adventum et incarnationem. Sed hoc ipsum cito fieri cupiebant : quod et poterant promereri.
Haec Alexander.
Circa hoc scribit Bonaventura :
De beneficio Incarnationis, sicut de aliis beneficiis Dei, contingit loqui tripliciter : primo, quantum ad eorum substantiam ; secundo, quoad eorum efficaciam ; tertio, quantum ad circumstantiam eorumdem. Loquendo itaque de beneficio isto primo modo, excedit merita patrum sanctorum, quoniam non est aliquid iustae retributionis, sed emineneissimae dignationis ; nec sequitur merita hominis lapsi, sed potius est totius meriti fundamentum : quia post lapsum nemo potuit Deo placere sine huius beneficii fide in speciali aut generali. Loquendo autem de beneficio isto secundo modo, sic cum eius efficacia duplex sit, videlicet quod ordinabatur ad liberationem a servitute culpae, et a reatu carentiae visionis divinae, quodam modo cadit sub merito, quodam modo non. Nam quantum ad liberationem a reatu carentiae visionis divinae ac captivationis diaboli, meruerunt hoc patres sancti, et cadit sub merito ; quantum vero ad ereptionem de statu culpae, non cadit sub merito, nisi meritum large sumatur, prout se extendit ad meritum congrui et condigni. Porro, loquendo de Incarnationis beneficio tertio modo, videlicet quoad circumstantiam eius et congruentiam temporis, potest concedi, quod cadit sub meritis Ecclesiae praecedentis. Sancti etenim patres flagrantissimis desideriis meruerunt Incarnationis accelerationem ; in quorum persona dicit Isaias : Utinam dirumperes caelos et descenderes.
Haec Bonaventura.
Qui consequenter respondens ad hoc, an incomparabilis illa Virgo meruit effici mater Dei :
De merito, inquit, est loqui secundum triplicem gradum ac differentiam. Est equidem meritum congrui, quo peccator dicitur sibi gratiam promereri, se disponendo ad eam. Et est meritum digni, quo vir iustus orans pro alio, meretur audiri. Est et meritum condigni, quo quis ex tanta caritate meretur gratiam tantam. Itaque dico, quod beatissima Virgo ante annuntiationem meruit Filium Dei concipere merito congrui, quia prae sua nimia puritate, humilitate, benignitate et caritate, congruentiam habuit ut Dei mater efficeretur. Post annuntiationem vero, quando consensit, et Spiritus Sanctus in eam descendit cum gratiae copiositate, non solum habuit ad hoc congruitatem, sed etiam dignitatem : sicque merito digni tunc meruit fieri genitrix Dei. Verumtamen merito condigni nequivit hoc promereri : hoc namque meritum omne excedit, fuitque fundamentum totius meriti Virginis Deo carissimae. Nam sive dicamus Deum fieri hominem, sive Virginem effici Dei matrem, utrnmque est prorsus supra statum debitum creaturae : idcirco tam hoc quam illud fuit divinae benignitatis et gratiae. Itaque sicut iustus merito dignitatis potest alicui primam gratiam promereri, non merito condigni, ne gratia perdat gratiae rationem ; sic Virgo Deo gratissima non solum merito congrui, sed etiam digni, meruit Verbi aeterni incarnationem. Et per has distinctiones faciliter queunt solvi auctoritates qiue de his diversimode loqui videntur.
Postremo, si obiciatur quod maius est meritum totius Ecclesiae, quam singularis personae, aut Virginis gloriosae : ergo si Incarnatio non cadit sub merito totius Ecclesiae, nec sub merito Virginis summae ; dicendum, quod meritum patrum seu Ecclesiae maius est merito Virginis extensive, non tamen oportet quod intensive : quia sanctissima Virgo, postquam annuntiatione audita ab angelo, sanctificata fuit a Spiritu Sancto, tanta gratia est impleta, ut aliquid digne posset mereri quod non possent ceteri sancti, quamvis omnes simul essent collecti.
Haec idem.
Denique Thomas super hac loquitur quaestione :
Augustinus in littera videtur praetendere, quod nulla illius hominis merita praecesserunt, ut in personae unitate Dei Filio uniretur. Nihilo minus verum est. quod etiam nulla aliorum merita incarnationem hanc meruerunt, proprie loquendo, propter tres rationes. Prima est, quoniam meritum puri hominis non extendit se ad totam naturam : cumque Incarnatio sit quoddam totius naturae medicamentum, non potest sub merito alicuius cadere hominis. Secunda ratio est, quia quod est principium promerendi, cadere non valet sub merito : Incarnatio autem est quodammodo principium omnium meritorum humanorum, quoniam omnia merita nostra efficaciam sortiuntur a Christo, per quem gratia et veritas facta est. Tertia ratio est, quia humanum meritum non se extendit ultra conditionem humanam, quae consistit in hoc ut quis mereatur aliquam Deitatis ac felicitatis participationem. Quod autem tota Deitatis plenitudo in homine habitet, excedit omnino conditionem meritumque humanum : idcirco non cadit sub merito, nisi meritum large vocemus omnem praeparationem ad aliquid obtinendum, quae in genere praecessit humano. Et si Incarnatio aliquo modo debebatur hominibus, hoc ex divino fuit promisso, non ex hominum merito.
Praeterea si quis instet, quia qui aliquid promeretur, etiam id meretur sine quo non potest illud acquirere seu habere : alias meritum esset cassum ; sed sancti patres promeruerunt vitam aeternam, ad quam pertingere non valebant nisi Dei Filio incarnato : ergo et eius incarnationem promeruerunt.
Rursus, super illud. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, ait Glossa : Hic insinuatur desiderium Prophetae de Incarnatione, et meritum impletionis.
Et respondendum ad primum, quod aliqua sunt sine quibus vita aeterna haberi non potest, quae sunt concomitantia eam, ut immortalitas et impassibilitas corporis ; et de talibus verum est, quod qui vitam meretur aeternam, illa quoque meretur. Alia sunt quae ducunt ad vitam aeternam tanquam principia promerendi ; et illa non cadunt sub merito, inter quae Incarnatio computatur. Imo etiam dici potest, quod sine Incarnatione homines potuerunt salvari, in quantum alius modus salvandi nos fuit Deo possibilis.
Ad secundum, quod Glossa loquitur de merito congrui, non de merito condigni, quod proprie meritum appellatur. Vel dicendum, quod impletio Incarnationis consistit in ultimo eius effectu, puta in reparatione generis humani, quae aliquo modo cadebat sub merito, praesertim secundum quod reparationis terminus consistit in perventione ad vitam aeternam.
Haec Thomas in Scripto, qui in his a dictis Bonaventurae videtur non minime dissentire. Non enim eam ponit distinctionem de triplici merito quam Bonaventura, sed solum ponit distinctionem hanc duplicem, meritum congrui et meritum condigni. Meritum quoque condigni sumit prout includit meritum quod Bonaventura vocat meritum digni, aut pro merito digni. Insuper addit quod dictis obviare evidenter videtur : Beata (inquiens) Virgo non meruit Incarnationem, sed supposita Incarnatione ex promissione et gratia, meruit ut per eam impleretur, non merito condigni, sed congrui : quia decebat ut Virgo cunctis purior atque perfectior, fieret et esset mater Dei.
Haec in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte, quaestione secunda, articulo undecimo.
Concordat Petrus : Beata (dicens) Virgo mater Dei fieri meruit merito congrui, se praeparando ut dignior esset concipere Filium Dei quam altera mulier, non merito condigni.
Scripta quoque Richardi super his, in praeinductis ex Thoma totaliter continentur quantum ad sensum.
Similiter dicta Alberti et Udalrici.
Verba autem Bonaventurae possunt concordari cum his, dicendo quod sanctissima Virgo pro tanto fertur aliquo modo digne promeruisse incarnationem Dei, quia digne id meruit ut magis ex ea et per eam incarnatio compleretur quam ex alia.
QUAESTIO IV
ULtimo quaeritur : An gratia fuit Christo homini naturalis.
Videtur quod non.
Primo, quoniam gratia ex propria ratione dicit quid supernaturale.
Secundo, quoniam naturale et gratuitum formaliter distinguuntur.
Tertio, quoniam anima Christi per naturalia non potuit promereri, nec Deitate beatifice frui : ergo gratia ei non exstitit naturalis.
In oppositum est quod fertur in littera.
Ad hoc Albertus respondet :
Naturale tripliciter dicitur : primo, quod est aliquo modo de esse naturali ; secundo, quod non potest naturam relinquere ; tertio, quod causatur ab aliqua parte naturae per se. Et his tribus modis dicitur gratia Christo naturalis. Gratia enim unionis non est habitus acceptationis et gratificationis in Christo, sed facit unum esse personale Filii Dei et Filii hominis : sicque gratia illa est de ipso esse Christi. Habitus quoque gratiae in virtutibus non potuit ab illo subiecto recedere : imo instar rei naturalis, Christo secundum naturam assumptam inseparabiliter inhaesit et inerat. Causabatur etiam a deitate Christi, quae fuit altera naturarum ipsius.
Cumque obicitur, quod nulla gratia est naturalis, sed donum Dei sequens naturam, et eam perficiens in bene esse ; dicendum est, hoc verum esse in puris creaturis, quae non sunt Deitati unitae in exordio sui esse. Denique, secundum ordinem rationis, qui est inter esse et bene esse, gratia naturam consequitur, non tamen oportet ut secundum tempus sit ita.
Haec Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo :
In Christo duplex est gratia, utpote : gratia unionis, intransitive loquendo, id est unio gratis data, non meritis reddita ; et gratia habitualis. Et de utraque verum est, quod est Christo homini naturalis : non prout naturale vocatur quod est de rei natura aut consequens ipsam, quia sic gratia et natura contra se dividuntur, sed prout naturale nuncupatur quod similitudinem habet cum eo quod est de natura rei. Propter quod loquitur Augustinus, quod gratia quodammodo facta est Christo homini naturalis. Diversimode tamen, quoniam gratia unionis dicitur naturalis per effectum, qui est quod per illam homo Christus est Filius naturalis Dei Patris, et una persona cum Filio Dei. Gratia vero habitualis dicitur Christo naturalis, quoniam in duobus assimilatur naturali proprietati : primo, quia causatur a principio intrinseco illi, videlicet a persona divina ; secundo, quia inseparabilis est a suo subiecto, ut patuit.
Haec Udalricus.
Idem dicit Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quaestione secunda, adiungit :
Secundum Philosophum quinto Metaphysicae, natura uno modo dicitur ipsa nativitas, alio modo essentia rei. Hinc aliquid dicitur naturale dupliciter : primo, quod est tantum ab essentialibus rei principiis, ut igni naturale est sursum ferri et calidum esse ; secundo, dicitur homini naturale quod inest ei a nativitate, iuxta illud Apostoli : Eramus natura filii ira. Et Sapiens : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia illorum. Hinc nec gratia unionis, noc gratia habitualis dicitur Christo naturalis, quasi causata ex principiis humanae natura in ipso : quamvis dici posset naturalis, quia ex sua divina natura derivatur et datur suae humanitati. Dicitur vero utraque gratia Christo naturalis, quia a nativitate habuit eas. Nam a principio conceptionis fuit natura humana divinae unita personae.
Haec in Summa.
Addit item in Scripto :
Plenitudo divinitatis dicitur in Christo corporaliter habitare tripliciter. Primo, quoniam deitas non tantum unita est animae eius, sed etiam carni et corpori. Secundo, per similitudinem ad tres corporis dimensiones, quia divinitas tribus modis est in Christo : primo generaliter, sicut in cunctis creaturis, per essentiam, praesentiam atque potentiam, et in hoc consistit quasi longitudo ; secundo specialiter, ut in sanctis, per gratiam, per quam latitudo est caritatis ; tertio propriissime, per hypostaticam unionem, in quo consistit sublimitas et profundum. Tertio dicitur corporaliter habitare ad similitudinem corporis, prout dividitur contra umbram. In sacramentis namque veteris legis fuit quasi in umbris atque figuris. Ad Hebrseos : Umbram habens lex futurorum bonorum. In Christo autem, secundum rem et veritatem : propterea Christus se habet ad illas figuras sicut corpus ad umbram.
Haec Thomas.
Idem Udalricus libro quinto.
Responsio etiam Petri continetur in Thoma de hoc, utrum gratia sit Christo homini naturalis.
Porro Richardus aliqua addit :
Gratia, dicens, tripliciter sumitur. Primo, pro gratia habituali, seu habitu gratiae exsistente in anima Christi. Secundo, pro ipsa unione gratis facta. Tertio, pro gratia increata, id est divina benignitate qua Filius Dei assumere voluit atque dignatus est naturam humanam. Gratia primo modo accepta, est Christo homini supernaturalis : attamen aliquo modo se habet per modum naturalis proprietatis, in quantum inest ei a prima origine et inseparabiliter ac efficienter a sua divina natura, quae est intrinseca rationi ac nomini Christi, quod dicit unam personam in divina natura ac humana subsistentem. Loquendo autem de gratia secundo modo accepta, sic non fuit Christo homini naturalis : imo terminos humanae naturae excedit, atque ex mera Dei voluntate processit ; tamen propter inseparabilitatem, et quia fuit a prima origine humanae naturae Christi in ea, et quia per illam idiomata naturalis Filii Patris aeterni communicantur filio Virginis, habet similitudinem aliquam naturalis proprietatis. Gratia demum tertio modo sumpta, naturalis exstitit Christo ratione naturae divinae, non humanae.
Haec Richardus.
Insuper Bonaventura :
Gratia (ait) unionis tripliciter dicitur : primo, gratia de congruo ad unionem disponens ; secundo, ipsa unio gratis facta ; tertio,gratia faciens unionem. Et quocumque horum modorum dicatur gratia unionis, rationem habet gratuiti, et etiam quodam modo habet proprietatem rei naturalis. Ad quod insinuandum asserit Augustinus, quod quodam modo fieret isti homini, scilicet Christo, naturalis. Nempe si gratia primo modo sumatur, est quodam modo naturalis, et quodam modo non. Naturalis namque proprietas comparatur ad aliquid sicut ad subiectum, et sicut ad causam. Et secundum comparationem ad subiectum, naturaliter inest, dum inest a primordio rei et inseparabili modo ; secundum comparationem vero quam habet ad causam, naturaliter fertur inesse proprietas quae causatur a subiecti principiis, et per quam subiectum efficit operationem naturalem. Primo modo gratia qua disponebatur, exstitit naturalis, quoniam a principio suae nativitatis habuit eam, nec ipsam amittere potuit ; sed secundo modo non fuit naturalis, quia ordinabatur ad operationem supernaturalem. Sic et gratia unionis sumpta secundo modo, fuit quodam modo naturalis, quia inseparabilis ; et quodam modo non, quia fuit gratuita. Gratia item unionis tertio modo dicta, quae est virtus et pictas Spiritus Sancti faciens unionem, fuit aliquo modo naturalis, per communicationem idiomatum ratione personae Verbi aeterni, cui Spiritus Sanctus connaturalis est ; et quodam modo non fuit naturalis homini Christo, quoniam Spiritus Sanctus non fuit in eo per principia naturae creatae, sed per gratiam inhabitantem.
Haec Bonaventura.
Insuper Alexander :
Naturale, inquit, dupliciter dicitur. Primo, quia est a natura : et ita non fuit Christo homini gratia naturalis ex parte naturae assumptae. Secundo, quoniam inest per modum naturae : sicque gratia fuit Christo homini naturalis, quia a principio incarnationis et inseparabiliter fuit in eo.
Haec Alexander.
