Distinctio XXXVIII — Livre III — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre III

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRIGESIMAE OCTAVAE

 

Prosequitur hic Magister de quinto praecepto, ponitque species quasdam mendacii, inter quas dividit, et de quantitate ac gradu deformitatis eorum determinat. Definit quoque mendacium, et ipsam descriptionem exponit, atque potissime investigat, an omne mendacium sit peccatum.

 

 

QUAESTIO UNICA

 

Hic quaeritur : De ratione, diversitate, descriptione et deformitate mendacii.

 

Est autem materia ista communis, de qua etiam compendiose et pulchre tractatur in littera : ideo immorandum non est.

 

Itaque de his scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro :

Secundum Augustinum, mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Quam definitionem quidam dicunt de solo mendacio pernicioso mortali prolatam. Alii dicunt, quod definitio illa convenit cuilibet mendacio in genere, et per consequens mendacio iocoso in genere, non tamen cuilibet individuo eius. Mentiens namque iocose, intendit per ea quae dicit, homines movere ad risum : quod interdum facere nequit, nisi faciat homines credere id quod dicit, sicque intendit fallere. An vero ista opinio vera sit, infra magis patebit.

Insuper cum B. Augustino magis concedimus, quod omne mendacium sit peccatum, secundum quod ipse sumit mendacium. Sciendum tamen, quod mendacium seu mentiri quandoque stricte accipitur, ut mentiri sit contra mentem ire verbo : et sic mentiens proprie dicitur duplex, quoniam aliud in ore, et aliud habet in corde. Aliquando vero sumitur large, prout mentiri est contra mentem ire verbo aut facto. Et sic sumpsit Ambrosius, dicens : Mendacium est in operibus simulatis. Verumtamen argumentatio ista non valet : Mendacium in operibus simulatis potest esse sine peccato, ergo mendacium in verbis potest esse sine peccato : quoniam opus non est proprie nuntius mentis. Unde simulans factis, non proprie facit contra mentem, imo facit secundum mentem, quae dictat ei sic esse agendum. Sermo vero est proprie nuntius mentis : ideo contra mentem agit seu loquitur qui dicit contrarium eius quod habet in mente. Disputantes quoque non peccant, scienter falsum dicendo : quia non dicunt hoc intentione fallendi, quoniam non intendunt illud asserendo testificari.

 

Verum his obici potest, quod Iacob videtur fuisse mentitus, dicendo ad patrem suum Isaac : Ego sum primogenitus filius tuus Esau. Nec tamen videtur ita loquendo peccasse, cum per hoc obtinuerit benedici.

Respondemus, quod Iacob in verbis illis non est mentitus, quia instinctu Spiritus Sancti protulit ea. Mater etenim sua instinctu Spiritus Sancti fecit eum sic loqui, et ipse Iacob transumptive sic locutus est verba illa, quemadmodum Christus asseruit de beatissimo Ioanne : Elias iam venit, et si vultis scire, Ioannes ipse est Elias. Ita Iacob se dixit Esau, non in persona, sed in mysterio et virtute ac iure primogeniturae.

Si autem quaeratur, an Isaac benedixerit ipsi Iacob, apparet quod non : quoniam eum benedixit quem benedicere intendebat ; sed intendebat benedicere Esau primogenitum suum. Dicimus, quod in illo momento quo Isaac benedixit ipsum Iacob, actualiter non intendebat benedicere nec ipsum Iacob nec Esau, sed eum quem fuerat osculatus, et quia ille fuit Iacob, benedixit utique eum.

Si item inquiras, an Iacob peccavit surripiendo benedictionem fratris sui ; videtur quod imo, quoniam Isaac dixit ad Esau : Venit germanus tuus fraudulenter. Dicendum, quod in hoc non peccavit, quoniam iure electionis divinae sibi debebatur privilegium primogeniturae, et benedictio ipsa, et fraus qua utebatur, fraus fuit inspirationis, qua et Iosue decepit habitatores Hai et Bethel, et Iudaei mutuantes ab Aegyptiis pretiosa clenodia in exitu ex Aegypto. Alia est fraus eruditionis, qua Ioseph circumvenit fratres suos, ponendo scyphum suum in sacculo Beniamin. Sic et magistri per argumenta sophistica suos fallunt discipulos. Tertia est fraus nocivae deceptionis, qua Siba decepit regem David.

Haec Antisiodorensis.

 

At vero Thomas :

Duobus modis, inquit, contingit in actibus humanis esse peccatum. Primo, ex natura facti quod in se est malum, sicut in malis ex genere. Secundo, ex facientis abusu, ut dum quis bona ex genere agit perversa intentione. Et utrumque horum mendacium complectitur, quia in se inordinatum est. Fit quia inordinatio in significando non potest esse nisi ex falsitate significationis, ideo in mendacio falsa significatio includitur. Falsa autem significatio ad rationem non sufficit peccati in moralibus, cum non sit in hominis potestate verum significare, sicut nec verum scire. Unde oportet ut sit talis falsa significatio, qua quis volens a rectitudine deviet : quod non est, nisi dum sciens loquitur falsum, quia ignorans voluntarius non est. Denique, ex hoc ipso quod quis scienter loquitur falsum, sequitur quod falsum significare intendit : ideo hoc est completivum in definitione mendacii ; pro materiali autem ponitur falsa significatio vocis.

Haec Thomas.

In quibus incertum videtur quid praetendat, dicendo, non esse in hominis potestate verum significare, sicut nec verum scire. Siquidem horum utrumque videtur esse in nostra potestate, quia et inveniendo, et ab aliis addiscendo, scimus plurima vera, quae etiam vere et per vera signa aliis significamus.

 

Insuper, pergit sanctus Doctor, assignatur hic triplex mendacium, puta iocosum, officiosum, et perniciosum, ut agnoscatur qualiter contingat diversimode peccare mentiendo. Ponuntur ergo hi tres modi mendacii, secundum quod fallacia, quae est mendacii complementum, in tribus gradibus potest consistere. Primus gradus est, ut fallacia sit tantum in fallente, qui fallit quamvis nullus ab ipso fallatur : quod est in mendacio iocoso. Secundus gradus est, ut fallacia tantum ad audientis opinionem perveniat, ut scilicet aestimet verum quod a dicente sibi false prolatum est, ut in mendacio officioso, in quo non pervenitur ad plus mali, nisi quod audiens falsam intentionem concipiat quantum ad intentionem dicentis. Tertius gradus est, ut secundum dicentis intentionem fallacia perducatur ulterius usque ad nociva in persona aut rebus, ut in mendacio pernicioso.

 

De hoc quoque, an omne mendacium sit peccatum, dicendum, quod cum malum omnifariam accidat, cuiuslibet circumstantiae perversitas peccatum in moribus facit, ut si aliquis accipiat unde non debet. Cumque locutio inventa sit ad exprimendam cordis conceptionem, quandocumque quis loquitur quod in corde non habet, loquitur quod non debet. Quod fit in omni mendacio : ideo omne mendacium est peccatum.

Sed advertendum, quod verba quae in Scriptura scripta sunt, aut sunt verba eius qui Scripturam edidit, aut sunt verba eius qui in Scriptura recitatur seu inducitur loquens. Si primo modo, sic non est in eis mendacium, quia in figurativis locutionibus non est sensus verborum quem prima facie faciunt, sed quem proferens sub tali modo loquendi facere intendit : sicut qui dicit, Pratum ridet, intendit sub quadam similitudine designare prati floritionem. Si vero sint verba eius qui recitatur loquens, aut sunt verba alienius cuius malitia in Scriptura reprehenditur, et sic non est inconveniens quod sint mendacia perniciosa, sicut verba Iudaeorum Christum blasphemantium ; aut alicuius qui commendatur non de perfectione virtutis, sed de profectu, quemadmodum obstetrices Hebraeorum commendantur quod ad hoc profecerunt quod non in damnum alicuius, sed in obsequium Dei mentitae sunt ; aut sunt verba alicuius qui commendatur de perfectione virtutis, et aliis ponitur in exemplum, et sic est eadem ratio sicut de verbis Scripturae.

Denique, sicut non sunt facienda mala ut proveniant bona ; ita non est mentiendum ut alter ex hoc commodum consequatur, sicut neque furandum est ut eleemosynae fiant.

Quamvis etiam omne mendacium sit peccatum, non est tamen semper peccatum, aliud facere seu simulare aut praetendere ad fallendum : quia et Iosue finxit se fugere, et Christus se finxit longius irc. Nam facta seu gesta non sunt de se ordinata ad significandum ut voces.

 

At vero non omne mendacium est mortale peccatum. Mortale namque peccatum est quod hominem privat spirituali vita, quae per caritatem habetur : propter quod illa peccata ex suo genere exstant mortalia, quae sunt contra dilectionem Dei et proximi. Hinc duplex genus mendacii peccatum est mortale. Primum, quod est contra Deum, ut dum quis in doctrina Religionis mentitur. Secundum, quod est in detrimentum iustitiae ad proximum : sive sit tale mendacium quod ad perversionem iudicii ordinatur, ut dum quis in loco iudicii profert falsum ; sive sit in nocumentum alicuius quod sine peccato mortali esse non valet. Alia vero mendacia quae inordinationem continent, non tamen a dilectione Dei ac proximi avertunt, venialia sunt peccata.

De peccato demum obstetricum diversa opinio est. Quidam enim dicunt, quod falsum dixerunt ob conservandum vitam puerorum : quod fuit officiosum et veniale peccatum. Fuit quoque ad conservandum propriam vitam : et sic fuit libidinosum, et mortale peccatum. Sed hoc rationabile non videtur, quia non minus potest homo propriam vitam quam alterius tueri. Ideo alii dicunt, quod in actibus obstetricum tria considerantur. Primum est pietas qua pueris pepercerunt ; et quantum ad hoc, meruerunt vel ad meritum disponebantur : et secundum hoc accipiendum est, quod Deus aedificavit eis domos spirituales, secundum Hieronymum. Secundum fuit mendacium pro conservatione puerorum seu propriae vitae prolatum, quod fuit veniale : et ita secundum Augustinum in libro de Mendacio, habent hae obstetrices laudem non perfectae iustitiae, sed profectus ad iustitiam. Fuit item ibi omissio confessionis divinae veritatis atque iustitiae, si tamen coram Pharaone confiteri tunc tenebantur : et quantum ad hoc, potuit ibi esse peccatum mortale, sicque verificari, quod secundum Gregorium, merces aeterna eis in temporalem est commutata. Aut si non peccarunt mortaliter, in hoc dicitur merces aeterna eis in temporalem mutata, quia earum benignitas per gratiam non informata, remunerationem habuit temporalem : quae si gratiae fuisset adiuncta, habuisset aeternam.

 

Praeterea quaeritur, utrum omne mendacium sit viris perfectis mortale, ut tangi videtur in littera. Ad hoc dicunt quidam quod imo, sumentes ad hoc rationem ex caritatis perfectione, per quam mens humana summae veritati adhaeret in tantum, quod omne mendacium eorum oritur ex deliberatione atque contemptu : unde veniale esse non potest, sicut nec homo in statu innocentiae venialiter quivit peccare. Sed hoc nihil est, quia eadem ratione nullum aliud peccatum veniale possent committere. Alii vero sumunt rationem ad hoc ex perfectione status, secundum quod aliqui in publico perfectionem praetendunt, ut religiosi et praelati, quibus adhibetur fides tanquam conservatoribus veritatis : propter quod si in aliquo a veritate deviarent, nec eis nec aliis fides adhiberetur, sicque fieret magnum praeiudicium veritati. Sed hoc iterum nihil est, quia non creditur eis tanquam conservatoribus veritatis in omnibus factis eorum ac dictis, sed in illis tantum quae ad officium conservandae veritatis spectant, sicut doctrina et iudicium, in quibus si a veritate deviarent, non est dubium quin peccarent mortaliter. Idcirco dicendum, quod nec mendacium nec aliud peccatum quod ex suo genere mortale non est, fit mortale viris perfectis, nisi sit contra votum eorum. Per accidens autem potest eis mortale fieri, sicut et aliis, ut si fiat contra conscientiam quamvis errantem, vel ratione scandali, aut alicuius huiusmodi. Quod vero fertur in littera, quod mendacium officiosum perfectis viris damnabile est, intelligendum est comparative : quia in eodem genere peccati magis peccat perfectus quam imperfectus, quamvis uterque mortaliter vel venialiter peccet ; non tamen haec circumstantia aggravans aggravat infinite, ut quod uni est veniale, alteri sit mortale.

Haec Thomas.

Quibus obici potest, quod praelati et religiosi ac iudices ad multa specialiter obligantur quorum transgressio est eis mortalis, non aliis.

 

Praeterea, inquit ille, de gradibus mendaciorum est agnoscendum, quod quodlibet peccatum secundum genus suum habet aliquam quantitatem, cui addi potest aut subtrahi ratione alicuius adiuncti : unde et quantitas mendacii secundum tres gradus potest considerari. Primus gradus est, quando quantitas mendacii ab adiuncto aliquo augmentatur. Quod adiunctum culpam mendacii gravans, vel est profanatio divinorum, quae est conditio maxime aggravans : hinc mendacium quod fit in doctrina religionis, ponitur primum ; vel est nocumentum proximorum, quod mitigatur si nocumento proximorum utilitas aliqua coniungatur : ideo in secundo ordine ponitur mendacium quod alieni obest et nulli prodest ; in tertio autem mendacium ponitur quod alieni prodest et nulli obest. Secundus gradus mendacii est, in quo quantitas mendacii consideratur sine diminutione et additione.Cumque in quolibet genere peccati, gravius sit peccatum quod procedit ex habitu, cum ex maiori fiat libidine ; ideo quarto loco ponitur mendacium quod procedit ex libidine mentiendi : quoniam unicuique habenti habitum, delectabilis est operatio seeundum proprium habitum. Quinto loco ponitur mendacium quod non videtur ex habitu procedere, sed ex intentione alicuius finis extranei, quae tamen mendacium non aggravat neque alleviat, ut quod fit intentione placendi vel delectandi. Tertius gradus est, in quo consideratur quantitas mendacii diminuta ex quodam adiuncto, quod est utilitatis intentio, quae tanto plus alleviat, quanto gravius damnum vitatur : ideo sexto loco ponitur mendacium quod fit ad vitandum sublationem pecuniae ; septimo, quod fit ad vitandum occisionem ; octavo, quod fit ad vitandum deturpationem libidinis, quod propter pronitatem consensus vix potest esse sine peccato.

Porro ordo atque distinctio graduum horum accipitur ceteris paribus, quia aliunde potest aliter evenire. Quamvis etiam mendacium officiosum habeat plus de ratione mendacii quam iocosum, in quantum plus habet de assertione, tamen officiosum minus habet de culpa ratione utilitatis adiunctae : idcirco est minus peccatum.

Haec Thomas in Scripto.

 

Haec eadem scribit in secunda secundae, quaestione centesima decima, et addit :

Quando haec tria concurrunt, videlicet quod falsum est quod dicitur, et voluntas intendat dicere falsum, alter quoque fallatur, tunc est mendacium materialiter, formaliter et effective. Formaliter vero mendacium est, quando quis intendit dicere falsum : quia si dicat falsum aestimans illud verum, non nisi materialiter falsum est, cum falsitas sit praeter intentionem. Quod si intendit dicere falsum, quamvis proferat verum, formaliter mentitur : quod enim praeter intentionem contingit in actibus moralibus, per accidens est, nec imprimit speciem.

De divisione demum et speciebus mendacii cognoscendum, quod mendacium tripliciter dividitur. Primo, secundum propriam rationem. Sicque Philosophus quarto Ethicorum, dividit illud in iactantiam, quae excedit in maius ; et in ironiam, quae deficit a veritatis explicatione in minus. Secundo dividitur mendacium in quantum habet rationem culpae, secundum ea quae ipsum gravant aut minuunt : et ita est triplex mendacium, puta iocosum, etc. Tertio, per comparationem ad finem : et sic Augustinus ponit octo genera mendaciorum iam tacta.

Mendacium quoque est malum ex proprio genere et ex se, quia super indebitam cadit materiam. Unde quarto Ethicorum testatur Philosophus, quod mendacium est per se pravum ac fugiendum. Ideo verum est quod loquitur Augustinus : Credendum est, homines illos qui propheticis temporibus digni fuisse auctoritate commemorantur, omnia quae scripta sunt de eis, prophetice dixisse atque gessisse, ut verba Iacob ad Isaac, etc.

Postremo, mendacium caritati contrariari potest tripliciter. Primo, seeundum se, puta ex falsa significatione : quae si sit circa divina, opponitur caritati Dei ; si vero sit circa aliquid cuius cognitio spectat ad hominis salutem in scientia aut virtute, opponitur caritati fraternae. Secundo, propter finem intentum, ut si dicatur ad iniuriam Dei aut ad damnum vel diffamiam proximi. Tertio, per accidens, ut propter sequens damnum aut scandalum : tuncque mendacium est mortale, dum homo non veretur propter scandalum publice mentiri. Quamvis etiam nunquam licitum sit mentiri, licet tamen veritatem prudenter, pie et rationabiliter occultare, ut malum vitetur.

Haec idem in Summa.

 

Consonat Petrus, additque :

Verbum habet comparationem ad rem significatam et ad intellectum significantem, cum sit medium inter haec, quia est signum tam rei quam intellectus. Unde secundum duplicem adaequationem ad duplex significatum, duplicem habet veritatem (quae est rectitudo sola mente perceptibilis, secundum Anselmum), aut duplicem obliquitatem : primam, in comparatione ad rem significatam, quae est falsa significatio vocis ; secundam, in comparatione ad intellectum significantem, quae est fallendi intentio. Cumque tunc rectum sit unumquodque, quando non exit nec deviat ab extremis : verbum tunc omnino est rectum, quando utramque rectitudinem habet ; et omnino oblicum, dum rectitudine caret utraque ; partimque rectum et partim oblicum, dum habet unam et alia caret. Mendacium vero obliquitas est in verbo : tunc ergo est perfectum mendacium, quando utrumque concurrit ; sed imperfectum, dum alterum solum. Et quoniam res significativa se habet per modum materiae, et intentio significantis per modum formae, ad completum autem esse rei, materia et forma concurrunt : hinc ad completum esse mendacii concurrunt falsa significatio tanquam materiale, intentioque fallendi sicut formale. Contingit autem primum esse sine secundo, et ita est mendacium materialiter, non formaliter ; secundum quoque sine primo, et sic est mendacium formaliter, non materialiter.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Circa mendacium, inquit, quatuor sunt consideranda, puta materia, forma, accidentalis perfectio et effectus. Materia mendacii est falsa significatio eius, sive per verba, sive per signa, et praesertim per verba, quoniam verba primum locum obtinent inter signa. Forma mendacii est voluntaria enuntiatio eius quod scitur aut creditur esse falsum. Ex his duobus constituitur mendacium. Accidentalis vero eius perfectio est intentio generandi falsam opinionem in animo audientis. Cum hac quippe intentione mendacium fortius est, sine qua tamen esse potest, ut dum quis narrat aliquid quod tam ipse quam audientes norunt esse falsum, quod nihilo minus causa ludi seu solatii recitat. Effectus autem mendacii est deceptio audientis : qui effectus non semper consequitur, quoniam audientes non semper acquiescunt mentienti.

Denique omne mendacium est peccatum, quia secundum Augustinum decimo de Trinitate, non est alia hominis vita mala, quam male utens et male fruens. Mentiens vero male utitur et abutitur signis et vocibus significativis, puta ad aliud quam ad quod institutae consistunt : ideo peccat.

Quaeritur item, an gravius mendacium sit mentiri se laudando, an mentiri se vituperando. Ad quod aliqui dicunt, quod istud secundum sit gravius : quoniam mentiri se vituperando plus laedit, quia diffamiam parit. Verumtamen mihi apparet contrarium, quia Philosophus quarto Ethicorum manifeste testatur, quod iactator, qui scilicet se immoderate collaudat, vituperabilior sit quam εϊρων, id est, qui immoderate vituperat se, seu negat de se bona quae habet.

Haec Richardus.

 

At vero Bonaventura consonat praeinductis, imo dicta Petri ex ipso sumpta videntur, et addit :

Mendacio essentiale est esse peccatum, ita quod nulla dispensatione possit consistere licitum, cum sit contra veritatem, et semper manet in eo discordia vocis et intellectus, atque super indebitam fertur materiam, et ratione perversae intentionis fallendi privat ordinem ad ultimum finem.

Haec Bonaventura.

 

Quibus obicitur, quod quamvis mendacium sit contra veritatem, non tamen omne mendacium est directe contra primam et increatam veritatem.

Ad quod videtur dicendum, quod mendacium eo ipso quo est falsa vocis significatio cum fallendi proposito, est mentis aversio quaedam ab increata veritate, et dissimilitudo ac recessus ab illa.

 

In his quoque Albertus, Durandus et Scotus satis concordant.

 

Henricus etiam tertio Quodlibeto, quo sciscitatur, an causa humilitatis licitum sit mentiri. Et respondet quod non, quia mentiri in se pravum est. Et addit, quod Rahab et obstetrices et consimiles quaedam personae, quemadmodum Iahel, commendantur et remuneratae leguntur, non quia mentitae fuerunt, sed ob pietatem in filios Israel. Aliqui etiam opinantur, quod non oporteat ipsum Iacob et Ioseph, ac similes Patres a mendacio veniali excusari, sicut nec a multis aliis venialibus culpis. In hoc tamen potius consentio Augustino, quem doctores in hoc communiter assecuntur.